장음표시 사용
301쪽
CONT fio ullas rA IILAd alium D. mai. gratia ex directione seientiae mediae
data decerneretur propter consensum tanquam causam finalem, . C. tanquam causam meritoriam, N. Haec responso est D. Thomae, qui I. p. q. 23 art. 5. ad I. ait : usus gratia prascitus non est ratio collationis gratiae nisi securidum rationem cause sina- Iis. Consensus igitur praevisus non est Deo motivum & r gula concedendi gratiam iis, quos praevidet ea bene usuros; gratia enim ex mera Dei misericordia confertur homini non quia consensurus est, sed ut consentiat. Et sane multi praevidentur gratiae consensuri, quibus tamen non datur, ut patet exemplo Tyriorum & Sidoniorum, de quibus Christus Matth. II. ait is in Tyco S Sidone facta essent virtutes qui factae sunt in vobis, iii cinere o Cilicio parmientiam egisent.
Alterum objectionum genus quaedam absurda continet, quae sequi videntur in nostro systemate; nam si gratia ab e trinseco est essicax, eam efficaciam habet a consensu volunt iis, adeoque gratia erit pedissequa voluntatis, versatilis, &subjecta libero arbitrioe atqui haee admitti non possunt. Adde, quod .a' nobis clare & dilucide exponatur mysteitum concordiae gratiae cum libertate, quod tamen Augultinus, spl endidum illud Ecclesiae lumen, obscurum esse & ad exponendum perdissicile pluribuς locis alteruit. Ita quidem loquuntur defensores gratiae ab intrinseco es-ficacis, at immerito: nam juxta nos gratiae essicacia non pendet a consensu voluntatis, ut ex hactenus dictis lacile intelligi potest. Haec enim duo importat, virtutem quae voluntatem eX- citat, movet, flectit & allicit ad bene operandum, atque haec est gratiae intrinseca, deinde essentialem S: insallibilem cumactu connexionem, & haec est a praescientia divina: quomodo ergo dici possit essicaciam gratiae pendere a consensu non video.
302쪽
Hinc patet gratiam non esse pe quam voluntatis humanae, quia non supponit aliquem conatum solius naturae, cujus intuitu detur, ut volebant Semipelagiani ; at contra voluntas . est pedissequa gratiae , quae in omni opere salutari voluntatem necessario praevenire debet. Deinde gratia non est versatilis nam versatile pyoprie loquendo est id, quod in partes opposi-- tas flecti potest; at gratia non potest necti in partes oppositas, in bonum & malum., cum sit de se determinat ad borrum, ad quod movet etsi impedibiliter, neque illa quis uti potest ad malum. . . Rursum non est subvecta libero arbitrio r. neque enim . a voluntate nostra pendet ut habeatur hujus vel illius speciei
& intensionisiimo liberum arbitrium sibi subjicit, quia illud
non agit nisi virtute grItiae, quae ex mente Augustini tam altata screta sic agit sensum, ut accomodet consensum. Denique 'non idcirco rejiciendum est Systema scientiae mediae, quod 3. . clarius exponat concordiam libertatis cum gratia: imo potius eam ob. causam est retinenda ; alioquin rejicienda pariter soret communis ΡP. sententia, quae docet scientiam visionis ideo non obesse libertati, quia res non ideo futurae sunt, quia cognoscuntur a Deo, sed possus ideo cognoscuntur quia suturae sunt; qui modus conciliandi contingentiam rerum suturarum cum praescientia Divina quoad rem coincidit in ipsam scientiam mediam. Revera S. August. ea scientia usus non est contra Pelagianos ut ostenderet stare libertatem cum gratia, quia nihil inde profecisset, eo quod scientia illa supponat gratiae necessitatem, quam idcirco negabant, quod non satis intelligerent eam conciliari posse cum libero arbitrio: unde necesse habuit S. Doctor recurrere ad alia argumenta. Ceterum& nos profitemur difficilem. esse quaestionem de concordia liberi arbitrii cum esticacia gratiae, atque ideo faciliorem hujus concordiae viam eligimus, ita tamen ut quam longissime a Semipelagianismo nos removeamus. Exadverso refellimus absurda
303쪽
196 CONTROV. III. DE GRATIA SUFFIC. ET EFFICAcr. omnia ab Jansentanis hostibus libertatis humanae & gratiae necessitantis patronis) objecta, ut veram Christi gratiam in
contemptum adduceren , gratiamque necessitantem a se confictam commendarent.
Objectiones, quae fieri possunt etiam in vostro systemate contra libertatem hominis resolvi ex iis debent quae traduntur in Tract. de Deo ejusque scientia , uti & de libertate actuum humanorum: Nobis satis est praecipua momenta adversariorum resutasse, & nostri systematis capita ita proposuisse, ut inde quisque praejudiciis non occupatus rectum de utraque parte judicium ferre possit.
304쪽
Gratiae actuales eo tendunt, ut gratia justificans vel acquiratur, vel acquisita censervetur & augeatur. Polle- aquam igitur .de ipsa gratia actuali prioribus controversiis disseruimus, pertractandum nobis est de Juilificatione &gratia justificante, ut eorum, quae ad gratiam Salvatoris no- . stri J. C. spectant, nihil quidquam a nobis praetermissum esse videatur. Quae in hac controversia tractari solent, ref ru tur vel ad di ostiiones Justificationis, vel ad ipsam sormalem justificationem, & vel maxime ad divinam illam formam, per quam homo impius renovatur Spiritu mentis, renascitur in Filium Dei consortem Divinae naturae, & depositis sordium inquinamentis coram Deo vere Sanctus justifidatur.
Quod spectat dispositiones Iustificationis, tria inquiremus;
. I. Utrum homo adultus per motum liboei arbitrii se disponere debeat ad gratiam justificantem. ado, an ad Iustimcationem requira r motus fidei & qualis. 3tio, an Gla fides ad Justificationem sussiciat, aut quae sint aliae dispositiones. Priusquam rem ipsam aggrediamur, praemittemus nonnulla deuotione Iustificationis, & diversis circa eam opinionibus.
305쪽
Nomen es definitio Post cationis, sic Cariae Nodato
rum circa eam opinioneS.LTustificatio varie sumitur in Scripturis. I. Pro declaratione I mnhcentiae alicujus hominis, sic Eccles. . dicitur: non re jus ces ante Deum. Isaiae s. in qui Iussitatis impium p o muneribus. Lucae I 6. Pharisaei jussicabant se ipsos. a. Sumitur pro ipsa lege Divina quae justitiam doeei , quo sensu illam
Vocem accipere amant, NoMatores: sc Ρsal. II 3. dicitur : v
nam diriguntur via mea ad facien as Iustificationes tuas, & Lucae I. Incedontes in omnibus man latis Ius scationibus fae. querela. 3. Accipitur pro acquisitione justitias seu sanctitatis: Iussificati gratis per gratiam j ius; Rom. 3. & quandoque su- mitur pro transitu a carentia gratiae ad ipsim gratiam sanctifi- cantem, quo sensu loquitur S. Augustinus lib. desp. dclit. c. 26.
Qiιid enim aliud est jus cati quam j Hi sunt , ab illo scilicet qui
I vis icat impium, ut ex impio fui iussus 8 4. Pro incremento ejusdem justitiae , ut legitur Apoc. c. aa. . Qui Iustus es, Iustiscetur adhuc. . . Gravissima controversa est inter nos & Novatores, quomodo & quo ordine fiat Iustificatio, id est quomodo is qui ante erat impius & peccator, fiat justus & Sanctus. Nos ex fide Call.olica nomine Iustificationis intelligimus benignissimam illam Dei operationem, quae gratuito per Jesum Christum peccata nostra remittit & delet' no Vasque nos Creaturas qssicit, charitatem cum ceteris Spiritus S. donis dis- sundens in cordibus nostris: ut adeo dicamus jusificationem ultra pcccaturum remissionem requirer e interioris hominio re-
306쪽
DE JusTIPI ATIONE ET GRATIA JUSTIFICANTE. 299 novationem per νoluntariam susceptionem gratia S donorum, qua homo ex inimico & injusto coram Deo fit amicus & justus, ut si haeres secundum spem vitae aeternae, ut loquitur Tridentinum Sess. 6. c. 7. Certos au tem gradus confitemur, quibus adulti ad Iusti. ficationem pervenire solent. Hos eadem S . cap. 6. indicat Trident. nempe fidem, timorem, spem, dilectionem , paenitentiam seu peccati detestationem, proposlum suscipiendi Sa-
cramenti, novaeque deinceps vitae cum observatione Divinorum mandatorum.
Causae autem Iustificationis hoc modo recensentur a Trident. cap. . malis quidem gloria Dei & Christi, ac vita aeterna: ficiens vero misericors Deus, qui gratuito abluit & sanctificat signans & ungens Spiritu promissionis Sancto, qui est pignus haereditatis nostr&: meritoria autem, dilectissimus unigenitus suus Dominus noster I. C. , qui cum essemus inimici, sua passione nobis justificationem meruir, ς pro nobis Deo Patri satisfecit: infrumentalis item Sacramentum Baptismi: demum unica formalis causa est justitia Dei, non qua ipse justus est, sed qua nos justos facit, qua videlicet ab eo donati renovamur spiritu mentis nostrae, & non modo reputamur, sed vere justi nominamur & sumus, justitiam in nobis recipientes unusquisque suam, secundum mensuram, quam Spiritus S. parti iur singulis prout vult, & secundum propriam cujusque dispositionem & cooperationem ; Ita ad Uerbum Tridentinum. II. Haec doctrina Catholica est, a qua in multis discre-- Pant Novatores. Sic enim statuunt: primo, justificatio non
est acquistio justitiae inhaereptis , sed impulatio justitiae Christi,
307쪽
3oo CONTROvBRsIA IRnee ejus effectus formalis consistit in remissione peccatorum,& renovatione hominis interioris; sed in eo quod peccata tegantur & non imputentur , ut adeo peccator in se maneat injustus & impius, & solum habeatur pro justo & mundo propter alienam justitiam sibi imputatam. Secundo, ut talis justificatio vel potius imputatio justitiae Christi fiat, nullum requirunt ex parte peccatoris motum liberi arbitrii per modum praeviae dispositionis, sed eam fieri dicunt absque 'ulla praevia dispositione, motuque lillari arbitrii per solam fidem, qua justitiam Christi apprehendimus & nobis
Tertio Triplicem fidem distinguere solent, fidem histori eam , fidem miraculorum , & fidem promissionum , ut ex Calvino intelligi potest lib. 3. Instit. c. a. S. 9. ex Κemnitio in I. pari. Exam. Concilii Trident. & ex aliis. Fidem histor,
cam vocant, qua credimus vera esse, quae narrhntur in sacris
literis; de qua Scriptum est ad Heb. II. fide eredimus aptata esse secula Verbo Dei. Fidem miraculorum appellant, qua fiunt miracula, de qua I. ad Corinth. I 3. dicit Apost. si habu oomnem fidem, ita ut montes transferam Gyc. Fidem promissi num, quae fertur in promissiones Divinas de remimione pec- . eatorum, ut legitur Marci ult. qui cressiderit o bupinatus su rit , salvus erit. Rursus fidem promissonum aliam generalem, aliam specialem esse docent: generalem, qua credimus promissam esse omnibus credentibus salutem; specialem, qua unus' quisque sibi promissionem Divinam applicans credit, seu potius confidit peccata omnia per Christum sibi esse dimissa. Nam fidem Lutherani sere omnes non tam notitiam, vel assensum, quam fiduciam esse definiunt. 4tque eam demum fiduciam
specialis misericordiae fidem jus cantem esse docent.
308쪽
DE IusTIFICAT. ET GRATIA IUSTIFICANTE. 3oI
Duarto , dicunt solam fidem esse causam seu instrumentum, quo justificam ret scut enim pauper manu apprehendit eleemosynam, ita peccator fide apprehendit justitiam Christi, qua indutus coram Deo justus apparet. Et quamvis aliqui ne- .cessitatem aliorum operum ad justificationem concedere videantur, minima loquuntur de necessitate scientia , quali ad eam tanquam dispositiones aliquid valeant, sed de necessitate, quam Wiiten bergenses vocant prasentia, seu concomitantiae, absque concursu ad astum justificationis, quam haberi putant per solam in Christum fiduciam. Iam ut dictos errores resellamus, sit .
S. V. Ad Iusti cationem adultorium requiritur motus liberi
arbitrii per modum praeciae dispositionis. III. Drrebatur I. ex Scripturis, in quibus remisso peccatorum, x renovati' per gratiam & justificatio promittuntur sub conditione alicujus actus ex parte peccatoris: I. Reg. r. dicitur :s in toto corde vesro revertimini ad Dominum, auferte Deos alienos de messio vesti , is p parate corda vestra Domino. Isaiae 4s. Convertimini ad me, Γ salvi eritis. Proverb. I 6. Hominis est praeparare animam, nempe cum adjutorio Dei tangeniis cor hominis per auxilium gratiae, ut ait August. Ad Philipp. z. cum metu I tremore salutem Vestam operamini. In his & similibus locis postulantur ab homine actus conversionis, ut peccatorum remissionem consequatur. Prob. II. Traditione. Prae aliis Patribus unum audiamus
Augustinum, qui tract. a. in Ioan. ait: salutem in impio, sed non me impio, operatur. & Serm. 13. de verbis Aposti qui . . Q q a secu
309쪽
Ioa C mTllovEasIA IRfecit te fine te, non te jussicusne te . . . fecit nescientem, jus eat volentem. Quibus verbis insaniam Lutheri praeoccupat Molentis, liberum arbitrium ad justificationem nihil omnino agere. Quamobrem id aperte definivit Trident. Seis. 6. cap s. his verbis, quibus pronuntiat exordium justificationis sumi avocatione, ut homines a Deo aversi per ejus excitantem N ad juvantem gratiam ad convertendum se ad suam ipsorum justifica. tionem, eidem gratiae libere assentiendo Γ cooperando doonantur. Deinde in Can. 3. & 4. deelarat, hominem excitatum& adjutum a Deo aliquid operari, quo aὰ obtinendam jus cauonis gratiam a di onar ac praeparet. Et sane congruum est, ut sicut homo libere se avertit a Deo per peccatum, ita cum Deo non reconcilietur, nisi prius ad eum libere se converterit : Quinam vero actus speciatim requirantur , dicetur infra. Sermo autem hic est de adultis; certum enim est in- Dotes ad justificationem minime praeparari per ullum liberi arbitrii actum , cujus sint incapaces.
Sed dices I. si homo posset per proprios liberi arbitrii actus sese disponere ad justificationem, sese justificaret propriis actibus; at hoc dici non potest. Res . D. propriis actibus se justifiearet justificatione dispositiva & quidem per actus
elicitos ope gratiae praevenientis & adjuvantis, C. Iustificationes formali, aut per altus solis naturae viribus elicitos, N. Priori sensu veram esse propositionem inde colligimus, quia similes
modi loquendi reperiuntur in Script . se Ierem. 4. luva a malitia cor tuum. a. Corinth. . mundemuς nos ab omni inquina-
menso carnis V spiritus, perficientes sinascationem in timore Dei. I. Ioan. 3. Omnis qui habet hanc spem in eo,sana cat se.
Dices ado. si ad Iustificationem requirerentur actus liberi arbitrii, Deus expectaret voluntatem nostram; atqui juxta
310쪽
Araus ut a peccato purgemur, Deus voluntatem nostram non expectat. Resp. D. expectaret Voluntatem nostram, quae cum gratia ad gratiam sese praeparet, C. quae praeveniat omnem -- Dam , N. Hoc ultimo sensu Concilium definivit Deum non expectare voluntatem nostram, ut a peccato purgemur.
Fides necessarita es ad Iustificationem: Mes tameu qju scans non es Jecialis fides promisonum, sed ea censeri debet,
qua credimus vera se quaecunque revelatat Deus , seu iflint historiae, seu miracula, seu promissiones.
IU. Drobatur Pars II. ex Scripturis, qui motum fidei requi- runt ad justificationem. Joan. I. dicitur: dedit eis potesatem filios Dei feri, lus qui credunt in nomine ejus. Ad Hebr. I i. me fide impossibile es placere Deo. Id ipsum fatentur Patres, & praesertim Augustinus, qui passim docet sine fide in Christum nec antiquos sub lege potuisse justificari; se
enim habet lib. de peccat. Orig. c. et . Idem aperte definitumost a Trident. SE. 6. c. 6. O 8. Adde rationem D. Thomae, qui q. II 3. a. 4. ait: ad justificationem adulti requiritur motus aliquis liberi arbitrii, quo mens hominis avertatur a peccato & convertatur ad Deum: sed primus accessus ad Deum fit per fidem, juxta illud ad Heb. II. accedentem ad Deum oportet credere Uc. ergo. - . Probatur Pars II. ex iis Scripturae locis, in quibus aperte legitur fidem justificantem pertinere ad intellectum; fides enim promissionum, quae potius. est fiducia quam fides, minus proprie pertinet ad intellectum, quia non est posita in assensu, i ' qui praebetur alicui veritati. Joan. 6. dicitur: verba Milae oeternae
