장음표시 사용
341쪽
334 CONTROUELsIA IV. spiritum in se perseverantem habent, ita Irenaeus lib. s. c. 6. dicunt operationem Spiritus Sancti ita esse in homine justo, sicut ars est in artifice, sanitas in corpore, verbum in mente; quas comparationes habet S. Basilius lib. de Sp. S. c. a 6. Aiunt impressionem gratiae similem esse picturae; gratiam esse animae sanitatem, vigorem, Dei filiationem, novam nativitatem ®enerationem, quibus certe omnibus aliquid internum &permanens significant. Hinc Tridentinum definivit Sess. 6.Can. I i. Iustificationem feri per gratiam nobis inhaerentem , &cap. 7. per I Vtitiam in nobis receptam & can. 32. Justificatum bonis operibus vere mereri augmentum gratia: at gratia, quae non est permanens sed transiens, non potest dici crescere &augeri. Prob. III. Infantes per Baptismum accipiunt justitiam inhaerentem, vere sanctificantur & fiunt filii Dei adoptivi, non per actum aliquem, cum sint omnis actus moralis incapaces: ergo per aliquid habituale; ergo etiam adulti justificantur per aliquid habituale, cum unica sit pro omnibus causa formalis justim
Gratia habitualis N habitus charitatis rei a distisguuntur. XVIII. Hobatur haec sententia hac potissimum ratione, quod L videatur magis consentanea dictis Scripturarum &Conciliorum, quae de gratia & charitate tanquam de duobus donis distinctis loquuntur ; ut Rom. 5. charitas Dei distusa es per Spiritum S. qui datus es nobis. Super quae D. Thomas q. a . de Verit. art. m ita habet: ergo donatio Spiritus S praecedit charitatem scut causa essessum: sed Spritus S. datur fecundum aliquod donum suum ; ergo a liquod donum est in nobis quod praeceat charitatem , . hoc non videtur esse aliud quam gratia;
342쪽
DE IusTIFICAT . . ET GRATIA IUSTIFICANTE. 33 sergo gratia es aliud quam chariras. Rursus a. Corinth. I 3. dicitur : gratia Domini nosti J. Q G charitas Dei Ge. Item 1. TNmoth. I. Superabundavit gratia Domini nosti cum Me εγ Plectione , ubi gratiam a charitate distingui insinuatur sicut a fide. Idem notat Tridentinum , dum Ses . 6. cap. 7. docet hominem
justificari per voluntariam susceptionem gratia εἴ donorum I ita ut in justificalione haec omnia simul infusa accipiat homo per Jesum Chrisum , cui inferitur, sdem, spem , Γ charitatem. Et
Can. II. damnat eum qui dixerit hominem justificari exclusi gratia εγ charitate. Probatur etiam rationibus D. Thomae. Primor quaevis nat ra distinguitur a 1uis proprietatibus; sed gratia justificans est quaedam natura in ordine supernaturali, & habitus sunt ejus proprietates supernaturales ; ergo. ador gratia non est principium immediatum S: proxiaeum intelligendi in ordine supernaturali, sed id praestat intermedia fide, ut admittunt adversarii; ergo multo minus erit principium proximum diligendi Deum in eodem ordine, cum vis intelligendi proximior sit naturae quamvis appetendi, ut adeo D. Thomas Probet P. I. q. I9. a. I. in Deo esse vim volitivam, quia in eo est vis intellectiva. 3tior Virtutes acquisitae per actus humanos sunt dispositiones, quibus homo convenienter disponitur in ordine ad naturam, qua homo est & in qua genitus & natus; ergo virtutes insulae, quae disponunt hominem ad altiorem finem, disponent ipsum Convenienter ad altiorem naturam, ad quam elevatus & in qua Tegeneratus est: haec autem natura est gratia juxta illud a.Ρ
tri t. maxima V pretiosa vobis promissa donavit, ut per hacemiamini Divinae consortes naturae: ergo virtus charitatis infusae supponit hominem jam constitutum in esse naturae in o
dine supernaturali per gratiam, & proinde ab hae distinguitur. Id D. Doctor illustrat exemplo luminis naturalis, quod
343쪽
336 CONTROVERSIA IV. distinguitur a virtutibus aequistis quia disponunt hominem ut
ambulet secundum lumen naturale rationis: at etiam virtutes infusae disponunt hominem, ut ambulet secundum lumen grais
tiae, quae renatus est in filium lucis; unde ait Apost. Eratis aliquando tenebrae , nunc autem lux in Domino. Ut filii Deis ambulater fruaus enim lucis est in omni bonitate Iussilia Uveritate. Ex quibus concludit D. Thomas r Sicut νirtutes acquisita persciunt hominem ad ambulandum, fecundum qnod comoruit lumini naturali rationis , ita virtutes infusae perficiunt hominem ad ambulandum , secundum quod congruit lumini gratiae.
In Pustificatione instabili quodam modo nobis communicatur Spiri- rus Sanctus: ex qua communicatione oritur nova in anima justi
habitudo, renovatio spiritus, pulchritudo justitia F impressa quas Divinitatis imago , quam gratiam habitualem
dicimuS XIX. TTtraque pars non obscure ex Scripturis Conciliis &Ρatribus colligitur. Ac prima pars, nempe Spiritum S. speciali modo justis communicari, ostenditur sequentibus momentis: Ad Rom. S. dicitur: charitas Dei dossa es in cor bus nostris per Spiritum S. qui datus es nobis; distinquit hic Apostolus donum charitatis ab ipso spiritu, quem &datum esse dicit. Idem multis locis praedicat Spiritum S. in nobis tanquam loco sibi consecrato habitare, ut ad Rom. 8. &I. Corinth. 3. & 6 : Item a. Timoth. r. Huc reseruntur illa loca quibus Spiritus Sanctus dicitur unctio, pignus & arrha-ho, ut loquitur Apostolus ad Ephes. I. Ilinati sis spiritu promi onis sanao qui es pignus haereditatis nostra r Hinc Chrysostomus in hoc car ut ita ait: Deus Filium suum de t pacis pidinus , Spiritum Sanctum qui ab ipso procedit. Haec loca
344쪽
Scripturae quantam vim habeant, intelligi poterit ex testim niis Patrum, qui mentem Scripturae de illa spiritus Sancti communicatione ita explicant, ut ipsam substantiam Spiritus nobis tribui persuadeant. Nominabo prae ceteris quos adfert Petavius lib. 8. de Trinit. cap. 4. & 5. Cyrillum, Epiphanium, Basilium, Athanasium, & Augustinum. Primus lib. 34. Thesauri ita loquitur : ipse Deus pro misericordia sua ad minima usque pervenit, Isanct cat per proprium spiritum e tum in sequentibus comparat Ploisem cum Christo & legem ab illo latam cum gratia quam ille attulit: quanam ergo, inquit, gratia est istu omnino dissu-so Spiritus facta ut Paulus loluitur. Hunc Spiritum Deum
esse contendit, ne per creaturam nobis Sancti alio tribuatur. Itaque Spiritus S per se ipsum in nobis operatur , vere Sanai ans o uniens nos sibimetipsi, dum nos secum copulat, ac Divinae naturae participes reddens. Hic Cyrillus per creaturam nos Sanctificari negat, sed per ipsum spiritum nos id habere defendit, eundemque spiritum αυτουργεῖν asserit, id est per seo per communicationem substantia sua nos Sanctos efficere: quod verum non esset, si nos Sanctos ac Dei filios qualitas aliqua
creata quantumvis excellens essiceret.
Athanasus in epist. ad Serapionem Spiritum Sanetiam unguentum & Sigillum esse dicit, quo ungimur, signamur, &Dei formam accipimus: Spiritus unguentum G Sigillum es inquit) quo ungit omnia Anatque Verbum hunc in modum signati Divinae naturae participes escimur. Epiphanius Hoeres. . ita loquitur: s templum Dei ob illam spiritus habitationem Vocamur , quis spiritum repudiare audeat a Dei subsan tia rejicere, cum diserte Apostolus asserat templum nos esse Dei
propter Spiritum Sanctum qui in dignis habitat ubi non qualis
345쪽
eunque habitatio spiritus notatur, sed ea qua in iustis commoratur, qui soli illius templa dicuntur. S. Basilius lib. s. cor tra Eunomium ait Divinam speciem seu caracterem, qui imstar sigilli in homine Dei figuram imprimit, per se & suam substantiam applicari, eumque caracterem seu imaginis effectorem esse Spiritum S. amrmat, ut adeo non dubitari possit, quin putet justitiae & sanctitatis statum, non re ulla creata vel qualitate absoluta, sed ipsa Spiritus Sancti substantia permci. Demum S. Augustinus serm. I in seria a. Pentecost. ait spiritum in nobis habitare non per gratiam visitationis D ver
rionis, sed per ipsam praesentiam Μωesaris.
Altera pars, nempe ex hac Spiritus S. communicatione oriri in anima justi novam quandam sermam, habitudinem, imaginem & vitam, ostendi potest sequentibus momentis: Apo- solus ait charitatem Dei dissundi per Spiritum S. Distin auit ergo charitatem seu gratiam a Spiritu Sancto tanquam effectum a causa. Praeterea gratiam justificantem comparat cuidam signaculo, illudque a Spiritu S. essici ait: signati esus spiritu promissiorus Sanao. Patres loquentes de justificatione utuntur exemplo sgilli, ita ut sicut illius applicatione in re quavis molli & tractabili imago vel emgies exprimitur, su admota Spiritus Sancti substantia in nobis formetur Dei similitudo, quae in sanctitate consistit. Qua de re Cyrillus in 7. Dialogo cum Hermia ita loquitur: hoc igitur quod D vinam nobis imaginem insculpit, insar sigilli prasanriorem mundo pulchritudθ-nem ingenerat, nonne Spiritus es ' Item S. Hieronymus in caput 4. ad Ephes. Anati Iumus Spiritu Dei Sanao, ut εγ Spiritus noster I anima imprimantur signaculo Dei, O illam recipiamus imaginem V militu nem, ad quam in exordio con ti s mus. Hinc Tridentinum Sess. 6. cap. 7. ait justifidationis ua,
346쪽
DR IusTIPIO AT . ET GRATIA IUSTIFICANTE. 339 fed ua nos justos facit, qua videlicet ab eo donati renovamur Spiritu mentis nosra, Γ νere iussi sumus justitiam in nobis recipientes , unusquisque suam fecundum mensurum, quam Spiritus S. partitur Ingulis prout vult, fecundum propriam cavit siue dispostionem. Quibus Krbis exprimitur gratia tanquam aliquid iis nobis receptum, capax augmenti, & impressum tanquam signaculum Spiritus Sancti.
Diluuntur nonnullae oppositioneS.
XX. ontra naturam gratiae sanctificantis hactenus 'expositam . opponunt I. In justificatione et Ii vera fiat peccatorum remissio, haec tamen fieri potest sine forma physice inhaerente; peccatum enim habituale non est forma physice, sed tantum moraliter inhaerens, non aliter ac homini inhaeret ofensa, qua ostendit alterum, aut debitori inhaeret obligatio ad solvendum tergo sicut offensa ab homine offenso remitti potest per solam voluntatem , & obligatio ad solvendum debitum per solum creditoris nutum potest cxtingui; ita poterit remitti offensa &peccatum per solam Dei misericordem voluntatem. II. Imo
potest homo fieri Sanctus, justus, amicus Dei & filius sine
gratia habituali & inhaerente per solam externam Dei promisisionem & deputationem; Deus enim potest promittere homini suum amorem eique conferre jus ad eundem & haereditatemeselestem, quo . facto homo fieret vere bonus & amabilis &filius Dei adoptivus per promissionem externam citra infusionem doni supernaturalis. III. Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita &per unius obε- ditionem justi constituentur multi; atqui etsi Tridentinum di eat peccatum originale inesse anicuique 'oprium, tamen po
347쪽
solum moraliter nobis inhaerentem; ergo similiter dicendum est de gratia justificante, etsi eam Tridentinum dicat nobis inis haerere. IV. Et si peccatum habituale in Scripturis dicatur labes, macula &e. non tamen est quid physice permanens, sed tribuit tantum Deo jus ad tractandum hominem ut inimicum; ergo etsi gratia justificans dicatur renovatio spiritus , sanctificatio anime &c. non tamen erit quid physiae permanens, sed tribuet duntaxat homini jus ad amorem Dei, gloriam & haereditatem.
His objectis ut satisfiat, Resp. ad Ι. & II. etsi in alia providentia homo fieri possit ex inimico amicus, ex injusto jumas sine collatione doni cujusdam physice permanentis; id tamen admitti non potest spectatis decretis hujus providentiae, ut ostendi in prima assertione; dicta enim Scripturarum &.Patrum ejusmodi sunt, quae nobis manifeste significant gratiam justificantem esse physice permanentem. Nam quis dubitet istos loquendi , modos: venire ad aliquem, in illo tanquam iatemplo habitare , conferre justo imaginem V similitudinem Dei, pignus haeressitatis, semen Dei, signaculum Spiritus, & quae sunt alia hujus generis, denotare aliquid internum & re ipsa perseverans y Adde ea quae sparsim ex Tridentino recitavimus, ubi justificans gratia dicitur non tantum esse favorem Dei, sed sanctis attonem I renovationem hominis interioris per ejusdem susceptionem, eam in nobis recipi, infundi, inhaerere Uc. queaquomodo sine phusica doni cujusdam supernaturalis perseverantia explicari possint non video. Ceterum consulto hic abstinemus a quaestione mere philosophica, utrum ea gratia sitentitas quaedam accidentalis, an pura habitudo & affectio an mae Orta ex Spiritu Sancto in nobis inhabitante.
Ad III. Dico in comparatione illa ab Apostolo allata aliqua
348쪽
DE IUsTIFICAT. ET GRATIA IUSTIFICANTE. 3 Iquidem congruere, ut dixi num. 14. sed non omnia. Convenientia ergo in eo est, quod scut peccatum oraginem habet ex inobedientia Adae, ita justificatio nostra originem ducat ex obedientia Christi: discrimen autem in eo est quod peccatum originale derivetur in posteros & cuique sit proprium, adeoque si causa formalis eos maculans & peccatores consituens, non quidem ut physice inhaerens cum sit physice praeteritum, sed ut moraliter in illis perseverans: at vero justitia Christi non est causa formalis sed meritoria nostrae justificationis, ut constat ex Tridentino; & praeterea cum causa formalis nostrae justificationis dicatur nobis insundi , inhaerere, manc re, crescere & augeri, cum negetur esse merus favor Dei, nomineturque imago Dei , ornamentum animae, vita spiritualis, renovatio Spiritus facta per Spiritum Sanetum in nobis habitantem &c. quis dubitet de perseverantia physica doni cuiusdam supernaturalis in anima justi Τ eandem prorsus responsionem applica ad quartam oppositionem. XXI. Quae pro sententia docente, eundem habitum esse gratiae & charitatis, opponi possunt, sunt sequentia. I. Scripturae eosdem tribuunt effectus gratiae habituali & charitati. Primo enim effectus gratiae est hominem reddere filium Dei adoptivum, at hoc praestat charitas, juxta illud I. Ioan. 3. I dete qualem raritatem nobis de t Pater ut fili Dei nominemur Mus. Charitas expellit peccatum, & juxta D. Petrum operit multitudinem peccatorum; confert vitam spiritualem, nosque intime cum Deo conjungit juxta illud r. Joan. 4. qui manet in charitate, in Deo manet. εγ Deus in eo reddit hominem Dei amicum , ut Scriptum est Ioan . I .s quis diligit me, dii, getur a Patre meo , denique sons est & origo omnium vi tutum , ut liquet ex I. Corinth. I 3. charitas benigna es, patiens
349쪽
Tridentinum loquitur de causa formali justificationis, aperte inhaerentem justitiam declarat esse charitatem, quae in cordi- .hus nostris diffunditur per Spiritum S. Augustinus vero sub finem lib. de nat. & grat. ait charitas inchoara inchoata ju- sitia est charitas provecta, provecta Iusitia se charitas perfecta, perstia Iusitia est. III. Radix permanens amicitiae actualis est forma justificans ; atqui habitus charitatis est radix permanens amicitiae actualis seu actus charitatis. Item : illud donum est gratia, per quod digni reddimur ad vitam aeterna me sed hoc
Ad primum ut respondeamus, notandum est, hane vocem charitas, quae derivatur a graeca voce Iρις gratia, ambiguam esse, & modo significare gratiam justificantem modo actum charitatis, modo habitum charitatis; colligi proinde debere ex adjunctis, quam habeat significationem. Si igitur in adjunctis Scripturae locis charitas sumitur pro gratia justificante, ut videtur aeeipi I. Ion. 3. nihil contra nos evincitur; si vero sumitur pro actu charitatis sensus est , quod disponat ad gratiam, quo modo eXponendus est textus Joan. I 4. Quod si sumitur pro habitu charitatis, sensus est quod sit gratia connexive, cum habitus charitatis sit proprietas gratiae in perabilis, & sc exponi debet textus I. Ioan. 4. Quemadmodum cum Apostolus ait charitas patiens es oc. sensus non est, quod charitas, patientia, benignitas & aliae virtutes sunt .unus &idem habitus; sed quod charitatem ut radicem sequantur &comitentur. Ceterum ostendimus num II., Scripturam distinguere charitatem a gratia. .
Ad secundum resp. ex Tridentino abunde colligi gratiam distingui a charitate, ut supra vidimus r quid enim denotanthi modi loquendi: per voluntariam susceptionem gratia is do-
350쪽
DE IUsTIFIcAT. ET GRATIA IusTIFICANTE. 3 3norum, cum remissione peccatorum accipere hominem fidem, spem, charitatem nisi distinctionem utriusque habitus 7 Augustitii verba videntur pertinere ad charitatem actualem , quae dispositive est jultitia. Ad tertium D. mai. Radix permanens amicitiae actualis, quae eam landat per modum naturae & dignificative, est forma justificans, C. quae eam fundat per modum principii & eflective. N. forma enim justificans non est qualiscunque radix amicitiae actualis, sed est radix permanens, eam fundans per modum naturae exigentis ipsos habitus tanquam suas proprietates& potentias in ordine ad eliciendos actus supereaturales; item fundans dignificative, ita ut hominem reddat dignum amore Dei, ejusque actus supernaturales faciat de condigno meritorios. Horum nihil praestat habitus charitatis, qui duntaxat principium est physice suo modo influens in actum charitatis.
Quinam sint effectus gratiae labliualis.
XXII. Uxl hactenus dictis facile est colligere gratiam habituan lem donum Dei supernaturale esse, quo homo forma- Iiter redditur justus, Sanctus, Dei amicus, filius ejus adoptivus & haeres vitae aeternae. Quam doctrinam proponit Tr, dentinum Sessi 6. cap. . verbis jam ante citatis, ubi alte Iustificatio non est sola peccatorum remissio, sed U Iansificatio D renovatio interioris hominis per Voluntariam susceptionem gratiae donorum: unde homo ex injusto fit jusus, ex inimico amicus, ut si haeres secundum spem vita aterna. Et cap. 4. lait justificationem impii esse translationem a statu peccati ad satum gratiae N adoptionis filiorum Dei. Hi ne habitualis gratia Divbnae est participatio naturae, quia facta Spiritus Sanlii comm xx a uic -
