장음표시 사용
371쪽
professione ab aliis discernerentur, quod tamen non absoluo tam certitudinem , sed cognitionem conjecturalem efficere potest. An enim ejusmodi dilectio sit ex corde sincero & eL semis gratiae, an ex assectu & motivo naturali, nec alii nec ipse, qui diligit, certo cognoscere potest. Verba ex Joan. I 4. citata significant, fideles, in quibus Spiritus S. inhabitat, cognoscere, non quidem cognitione sterili, sed fructuosa, qualis est & oritur ex fide viva : verum quis certo novit Opera, quae facit, esse ex fide viva & non potius informi Ad adum dico etsi juxta Apostolum Spiritus s. testim nium reddat nobis, quod sumus filii Dei, infundendo am rem filialem ; attamen seclusa reUelatione certo nobis constare non potest, illud testimonium esse a Spiritu S. sed id tantum advertimus per experientiam cujusdam suavitatis & tranquillitatis conscientiae, piosque affectus. Quae cum esse etiam possint in non justis, nec possimus eerto scire ea esse a Spiritu Sancto, nosque vere esse filios Dei, ideo solam cognitionem conjemiralem essiciunt. Ceterum videntur haec verba . Apostoli pertinere ad totam Ecclesiam , cui Spiritus S. test tur, quod habeat Spiritum adoptionis; ibi enim comparatur Ecclesia cum Synagoga, quae habuit tantum Spiritum Servitutis in timore: non autem ad singulos Christianos, cum insequentibus significet aliquos ex iis, ad quos scribit, esse comtentiosos & infirmos in fide. Ad gritum R. Apostolum I. Corinth. a. loqui de mysteriis nostras Religionis, ac praesertim de redemptione facta per Christum, quae fuerat abscondita in Deo, quamque nemo sine
Spiritu Dei cognoscere potessi, ut patet ex contextu. Ina. Cor. I. Paulus gloriatur, se conversatum esse in gratia non
sanctificante, sed in gratia ministeriit quod nempe cum sn
372쪽
eeritate & simplicitate se gesserit in ministerio Apostolico, altisque illud peregisse non humano studio , sed gratuita Dei operatione. Capite autem I 3. ejusdem epistolae non indicat certitudinem gratiae sanctificantis in unoquoque justo existentis, sed certitudinem miraculorum, per quae Apostolus efficaciter probavit se a Deo missum, & Christum esse filium Dei. Agit enim ibidem de gratiis gratis datis, de dono linguarum & aliis miraculis, quae isequentia erant in Ecclesia Corinthiorum, 'quaeque potenter demonstrabant Divinam Christi potentiam, ns forte, inquit, estis reprobi, id est nisi aliqui inter vos ex infidelitate blasphemantes Divina illa opera tribuant magicia
Ad 4tum dico et S. Ioannem dirigere verba illa ad totam Ecclesiam, quam certissimum est esse Sanctam, & quosdam in ea justos esse: quinam vero sint in particulari, non nisi per signa probabilia & conjecturas cognosci Potest Aa a a
373쪽
IUSTITIA ACTUALI. SIVE BONIS OPERIBUS.
Postquam per decursum de gratia tam actuali quam habituali disseruimus, superest ut de ejusdem 1 ructibus seu effectibus, honis nempe & salutaribus operibus, pro coronide agamus. Tres in praesenti materia potissinium sunt quaestiones, una de necessitate, altera de veritate, tertia de murito & essicacia operum; quare primo succincte explicabimus veritatem & necessitatem justitiae actualis ; deinde Pro gravitate argumenti ejusdem meritum, conditiones ad id requisitas, ac demum respondentem atque destinatam bonis
De .binis inprimis lis est nobis cum haereticis nostri temporis, primo de veritate ipsius justitiae, id est utrum homines justificati possint ita legem Divinam implere, ut opera ipsorum non modo non sint appellanda peccata, sed etiam vere ac proprie justa appellari mereantur, deinde de neces- - state actualis justitiae, an justi teneantur servare legem Dei, illisque necessaria sint opera ad salutem. De his singillatim erit agendum, atque prae omnibus doctrina Novatorum eXPonenda. . . s. i.
374쪽
. Exphnitur refellitur error sectariorum circa
veritatem Pustitiae actualis. I. I Jocent Novatores legem Divinam plane esse impossibi
lem homini etiam justo: inde inserunt nullam esse in nobis veram actualem justitiam, sed omnia opera justorum esse peccata ex natura sua. Ita Lutherus docet in lib. de libertate Christiana , ubi inquit: aeque nobis impossibissa sunt Omnia praecepta, atque illud unum: non concupisces. Idem in assert. art. a. 3I. 3 a. & 36. aperte scribit, omnia opera homunis justi esse peccata. Idem habet Calvinus tum aliis locis, cum in lib. a. Inst. 6 . S. s. ubi ex professo probat, ne sanctis quidem esse possibilem legis impletionem , praesertim quod attinet ad duo ista praecepta: diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo , & non concupi ses. Eundem errorem docet Philippus Μelanchion in consessione Augustana art. 6. & in Apologia tit. de impletione legis, & in locis tito de libero a bitrio. Porro Catholici omnes contrarium docent: fatentur enim legem Dei hominibus justis absolute possibilem esse per gratiam christi; opera justorum simpliciter bona & persecta esse, quam-Vis Mon ea perfectione quin crescere possint, & quin interdum illis admisceantur aliquae labes leviores , quae non impediunt, quo minus homines justi maneant; demum operibus justis homines vere justificari , ut ex justis fiant iustiores. Hanc doctrinam proponit Tridentinum Sess. 6. cap. Io. & II. & errorem haereticorum damnat canone as. his verbis : si quis dixerit in quolibet bono opere jussum saltem venialiter peccare, auς , quod intolerabiΓus est , mortaliter , atque ideo Panas mer
375쪽
s68 CONTROvERSIA Rnas mereri, tantumque ob id non damnari, quia Deus ea opera non impiarer ad damnarronem, ansiIhema II.
mo justificatus ita potest impore legem Dei, ut ipsius opera '
II. Drobatur pars prima ex iis locis , quae non solum possibi-x lia, sed & facilia testantur esse mandata, ut Matth. II. Iugum meum Rave es εἴ onus meum leve. & I. Ioan. s. o mandara ellus gravia non sunt. Ait quidem Calvinus in antidoto, legem Dei vocari jugum suave, quia renatis non imputatuPpraevaricatio, juxta illud Galat. 3. Chrisus nos liberavit 'maleiacto legis ,' at vim manifestam Scripturae verbis inlatu Nam vel illa non imputatio tollit obligationem legis, ita hi Praevaricator non incurrat reatum , vel tollit reatum ex obligatione contractum: si primum , facit ut lex non si lex & jugum non si jugum, neque enim sine obligatione lex esse potest. Si vero permittit eontrahi reatum, sed contractum postea tollit, tunc non facit onus leve, sed navissimum utpote quod portari non potest. At allata loca indicant legem Dei esse jugum facile portandum , quod evidentius expressit David Psal. II 8. Mam mandatorum tuorum cucurri, cum Alatasti cor meum & Apostolus Philip p. q. Omnia possum in eo , qui me ἄνω fortar. &Christus ipse Ioan. 14. Qui diligit me sermonem meumfer, abit. Dicit rursus Calvinus, eum, qui diligit, legem implere, sed neminem esse qui diligat, scut oportet ut praecepto Divino satisfaciat; hic enim inchoatam tantum esse dilectionem, non persectam. Alfatemur in hac vita dilectionem esse imperfectam, quia
376쪽
Dκ Iog TITIA ACTUAL 2, SIVE BONI s OPERI 2Iys. 369crescere potest, & quia maior erit in patria : tamen non posse
esse tam persectam, ut praecepto implendo sussiciat, omnino negamus. Quot enim in Scripturis exempla memorantur ill rum, qui mandata Dei servarunt, Deumque amarunt ex toto eorde suo Christus ipse vocavit discipulos suos amicos, eo quod secerint.ea quae ipsis praecepit. Et certe Apostolus ad
Rom. 3. ait: Chri ius passus es, ut justiscatio legis impleretur in nobis, & ad Hebr. s. factus es omnibus obessientibus sibi causa salutis aternar at si lex impleri non potest, justificatio legis
nunquam impleretur in nobis, & nos nunquam vere obediemus, adeoque Christus nunquam obtineret quod voluit, nec ulli nostrum laret causa salutis. Probat. a. pars cnempe non omnia justorum opera esse pe eata , sed complura vere bona) testimoniis Script. Gen. q. legimus : respexit Deus ad Abel O ad munera ejus; id est grata haec habuit & laudavit, ut explicat Chrysostomus homil. 18. capite 6. dicitur Noe inveni e gratiam coram Domino, & d inceps alii Patriarchae dignis laudibus celebrantur. Iob appellatur cap. I. homo plex I ressus, timens Deum o recedensa malo. David de se ait Psal. II 8. ab omni via mala prohibui pedes meos. Apostolus ad Titum 3. dicit fidelium opera bona utilia hominibus. Testimonia Patrum si vellemus producere ad commendanda opera bona, nullus laret finis: hortanturnos ad bene operandum Iustinus disputans cum Tryphone, Irenaeus lib. 4. haeres I. Chrysost. hom. 3o. in Ioan ., A gustinus toto lib. de fide & operibus. Iam quaero an fieri potuissent ejusmodi hortationes, ut magis inquinemur sceleribus Sed directe refutemus haereticorum rationes. Ideo omnia iustorum opera lareat corrupta, quia id proveniret vel ex in
377쪽
rata concupiscentia, vel ex desectu dilectionis Dei, vel ex admixtione peccatorum venialium; at nihil horum contaminare potest opera justorum bona. Nam inprimis concupiscentia ipsa peccatum non est, sed infirmitas, nisi ei consentiamus; unde August. in lib. de persedi. Iustit. & alibi saepe repetit, non oportere pro motibus concupiscentiae involuntariis dicere: amitte nobis debita nostra. Deinde quis neget hominem non semper moveri a concupiscentia , & fieri posse opera aliquando ex charitate sine ulla admixtione cupiditatis P desectus charitatis, nempe quod non faciamus opera nostra tanto se vore dilectionis, quanto fient in patria, desectus quidem est, sed culpa & peccatum non est, ut docet August. lib. de Sp. S lit. C. ultimo. Unde charitas nostra, etsi comparata ad charitatem beatorum sit imperiecta, absolute tamen persecta dici potest, ut eam S. Joannes appellat in I. epist. cap. 2.& s. Admixtio denique vonialium non impedit veram justitiam, tum quia non singulis operibus admiscetur tale peccatum, tum etiam quia peccatum veniale non est contrarium charitati, nec proprie contra, sed praeter legem; hinc etsi Seriptura dicat in multis offendimus Omnes, vocat tamen homines quosdam justos, Sanctos, immaculatos, persectos, quod nullo modo saceret, si peccatum veniale justitiam impediret.
Expouitur es refellitur alter error de necessitate
III. her error versatur circa necessitatem Operum bonorum, quo Novatores putant ad salutem non esse necessaria, eis multi ipsorum aliter sentiant. Non desunt qui clament injuriam sibi fieri, cum dicuntur contemnere opera. bona
378쪽
bona tanquam non necessaria ad salutem: ac primo consessio Augustana art. sto. falso dicit accusari suos, quod bona opera negligant vel prohibeant; Calvinus quoque lib. 3. Inst. cap. 16. & Lutherus lib. de vistatione Saxon. dccent opera bona esse facienda, affrmantque veram fidem non esse, quae non parit opera bona & quae charitatem cc mitem non habet; imo in colloquio Altenburgens satutum est opera hona esse ad salutem necessaria, non quidem necessitate essicientiae, sed necessitate praesentiae. Ceterum si ipsorum pi incipia & scripta excutiantur, videntur omnino existimar , posse salvari hominem , etsi nulla opera bona saciat nee Divina mandata cuin
stodiat. Ac primo id Bellarminus ostendit ex discrimine legis &Εvangelii, quod Novatores statuunt. Ex ipsorum enim doctrina hoc interest inter legem & Evangelium, quod lex proponit justitiam & salutem cum conditione totius legis implendae ; at Evangelium promittit salutem absolutesne omni conditione , vel cum sola conditione fidei: Quod si Evangelium nullam requirit conditionem obedientiae, sed est sola fide comtentum , certe qui nihil honi facit, consentanee ad Evangelium vivit. Secundo ostendit id Bellarm. ex libertate Christiana quam Sectarii communiter jactant. In eo enim libertatem Christianam constituunt, quod homo justus si liber a debito legis implendae, & per hoc omnia opera illi snt indisserentia, id est nec praecepta nec prohibita. Ita Lutherus cum aliis locis, tum in lib. de libertate Christiana, ubi ait: nullo opsere , nulla lege homini Chrsiano opus es, cum per sdem si mber ab omni lege; idem docet Calvinus ejusque sequaces. Ex quo quis non videt, quam lata porta omnibus sceleribus ti
379쪽
Dost inam hanc haereticorum proscripsi x oppostam sta-ituit Tridentinum Seg. 6. dejusf. Capite enim o. ita loquitur: nemo quantumνis Iustificatus liberum st 6se ab observatione mandatorum putare debet. & Can. I9. δε quis dxerit nihilpraeceptum esse in Evangelio prater fidem, cetera eo indisserentia , neque Praecepta neque Prohibita , Ied libera , aut decem praecepta nihil pertinere ad Christianos, anathema st. & Can. an. si quis εxerit hominem Iustificatum non teneret ad obserVantiam mandatorum - - .sed tantum ad credendum, quas vero Evangelium AE nuda V absoluta promisso vitae aeternae me conditione observationis manda- eorum , anathema At. Sit igitur sequens
Promi es Evangelicae non fiunt sublata, sed conditionata sub conditione legis implendae; ac proinde bona opera omnino ad salutem sunt nece foria
IV. Drobatur I. ex Script. Matth. i9. Christus dicit: s vis ad v, L tam ingredi, serva mandata, ubi promi isto vitae aeter nae apertissimam conditionem exigit obedientiae. Matth. 5. nis obundaverit justitia vora plus quam scribarum V Phari Oriιm, non intrabitis in regnum coelos um. Ubi requiritur ad regnum caelorum conditio justitiae non imputatiliae, sed actualis & operosae quae in observatione mandatorum consstit. Joan. 14.s diligitis me , mandata mea servate. Hinc vita aeterna nonnisi bonis operibus rependitur; dicet enim Judex Electis Matth. 23. Possidere paratum vobis regatim di iurivi enim G deditis mihi mandticare tac. & a. Petri I. Satagite ut per bona vera, cerram Nesram vocationem V etinionem faciatis sc enim abundanter min rabitur vobis introitus in aeternum regnum. &' Rom. 8. β s seu facta carnis mortificaveritis , vivetis. Adde quae diximus priore controversia, fidem latam ad salutem non iussi-
380쪽
DE IusTITIA. A TUALI, SIVE BONIS OPE a Inus. 3 3RTeere, dicente Iacobo epist. c. I. Mes sine operibus mora sua es. Prob. II. ex Patribus. August. lib. de fide & operibus c. I . sic scribit: iam illud videamus , quod excutiendum es aeor bis religioses , ne mala securitate salutem suam perdam, I ad eam obtinendam solam fidem sudicere putaverint. Chrysostomus
Ora . 5. contra Anomaeos habet: dogmatum salubritati addamus illam , quae in vita ta operibus es, puritatem, ne dimidiata tantum habeamus ea, quae ad lutem Perducunt. & lib. 4. de Sacerdot.
nihil lucri ex sana fri, vita si corrupta. Ambrosius in cap. 4. epist. Heb. non jumit fides , sed delet adde vita fidei condigna.
Gregorius magnus in epist. ad reges francorum Theodoricum
& Theobertum: si vita dees, fides meritum non habes, B. Jacobo attesanter fides fae operibus mortua es. Et certe si Christus
legis Evangelicae auctor ab observantia mandatorum ita nos absolvisset, ut transgressiones eorundem non imputentur ad . peccatum & paenam , quis non videt eum nobis promisisse
omnium scelerum impunitatem, & ad omne flagitium viam aperuisse 3 quod sane asserere impium foret ac blasphemum. V. sed videamus nunc, quid pro se adserant Novatores I. opponunt illud Act. I s. quid tentatis imponere jugum A mper cervices dscipulorum , quod neque Patres nosti neque nos, portare potuimus ' Testatur hic S. Petrus legem esse jugum importabile, neque nos salvari per observantiam legis, sed : per gratiam Dei, quae a legis jugo nos liberat. II. Apostois
lus Rom. 6. ait: non sis sub lege, sed sub gratia; Λd Galat. Evacuati sis a chriso , qui in lege Iustificamini. Qui ergo
putant se justificari per legis obedientiam, evacuantur a Christo. III. Evangelicam libertatem & immunitatem a lege his pqtissimumverbis Apostolus indicat: a. Corinth. 3. vii Diritur B b b a Domi -
