Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de gratia Christi

발행: 1758년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

351쪽

g 4 CONTROVERSIA IR nicatione Deus justum diligit, apud illum mansionem facit, illum spiritu promissionis signat & ungit, illi tribuit charisma j

stitiae, quo anima quasi in Divinam conditionem assumpta seu, tur Dei consortio & sempiternam beatitudinem promeretur. Haec Catholicis certa sunt & extra dubium posita ; at scholastici tres hic quaestiones movent: primo utrum gratia habis tualis tribuat per se N ex natura sua essectum formalem justi, Sancti, filii adoptivi, ita ut praeter decretum collativum gratiae non requiratur pactum aliud aut ordinatio, seu favor e trinsecus Dei volentis per gratiam hominem reddere Sanctum, justum &c. Secundo, num habitualis gratia & peccatum smul consistere possnt. Tertio, an sola gratia habitualis formaliter justificet. Scotus cum sitis putat formam justificationis esse gratiam, non quidem se solam & vi suae perfectionis, sed ex favore externo & pacto Dei eam ad hoc destinantis, ut hominem constituat amicum Dei, filium ejus adoptivum es hae- Tedem vitae aeterni, eo sere modo quo moneta regio sigillo signata habet valorem , quem ex se non haberet. Hinc infert non esse tantam inter gratiam habitualem & peccatum mortale oppositionem , quin limul in eodem subiecto consistere posisint, eo quod gratia non expellat peccatum ex se & natura sua, scd ex lege Dei, qua statuit ad praesentiam gratiae condonare peccatum : lapponunt autem hujus opinionis Patroni gratiam esse formam absolutam & entitativam. Vasque gius negat solam gratiam habitualem esse, quaesormaliter hominem justificet coram Deo ὁ censet enim actum contritionis & charitatis habere in se ipso vim justificandi formaliter, & licet desacto nunc omnes, quotquot justificantur, recipiant gratiam habitualem, tamen quia solum definitum est ab Ecclesia, juctificationem fieri in nobis per justitiam inhaerentem, & quae dicuntur de gratia inhaerente, possunt etiam intelligi de actu

352쪽

DE IusTIPIcAT. ET GRATIA JusTI PICANTE. 34. scontritionis) satisfieri definitioni Ecclesipe, si in his, qui sunt capaces contritionis. ipsa contritio dicatur est e .causa formalis justificationis. His igitur controversiis 1cholasticis ut satisfacimus, sit.

ASSERTIO - L .

Gratia habitualis hominem formaliter sanctificat F constituit Dei amicum, filium ejus adoptiuum, OZ haeredem Tita aetermet, at e hoc quidem Iecluso omni alio pacto F DUore, Dei externo.

XXIII. Drobatur I. ex doctrina Tridentini, quod citato cap. I. x Sess. 6. dicit iustificationis nostrae unicam formalem causam esse gratiam habitualem , adeoque esse unicam formalem causam effectuum formalium sancti, justi, amici Dei &filii adoptivi, qui esseetus in ipsa justificatione accipiuntur; atqui non esset unica causa formalis horum effectuum, si eos non praestaret, per st, *d per externum favorem Dei ordinantis gratiam ad reddendum hominem justum Sanctum &c. nam praecise posta causa formali in subjecto capaci habetur effectus sol malis; sed si opus foret favore Dei superaddito, non haberentur dicti effectus praecise posita gratia : ergo. Il. Εκ dictis gratia habitualis est impressa Divinitatis imago, spiritu lis vita, renovatio Spiritus, permanens in anima decor & pul- chritudo justitiae, signaculum Spiritus Sancti, specialis naturae Divinae participatio , & radix visionis ac amoris Dei; atqui haeci omnia per se & formaliter constituunt animam justam, sanctam,& amicam Dei juxta illud Ioan . supra citatum : videte qualem ch ritatem nobis dedit Pater, ut Hilli Dei nominemur D smus. Sed dices I. cum Seoto: non esse de ratione adoptionis, ut adoptans communicet naturam suam adoptato, ut patet in adopti

353쪽

adoptione, quae fit idter homines, in qua adoptatus non a cipit naturam ab adoptante. Resp. eandem objectionem favere haereticis, qui dicunt justitiam nostram consistere in favore pure externo. Ceterum disparitas est, quod adoptandus in humanis ejusdem si naturae cum adoptante, & habeat in se sufficiens principium ad percipi eo dam ejus haereditatem. Adoptio autem Divina, cum non supponat in homine similitudinem in natura Divina, nec sussicientem aptitudinem ad percipiendam haereditatem , debet illam efficere & ad Divinae natura: participationem elevare adoptandum, saltem in hac providentia , in qua teste Scriptura gratia sanctificans est specialis participatio naturae Divinae. . , Dices II. Non minor est in operibus justorum proportio eum gloria ut mercede, quam in gratia sanctificanto cum visione beata ut haereditate et sed in operibus justorum non datur jus ad gloriam ut mercedem, nisi intuitu promissionis & ordiis nationis Divinae, ut dicemus sequenti controversa; ergo neque in gratia sanctificante erit jus ad visionem Dei ut haereditatem, nisi accedente pacto & ordinatione Dei. Resp. Rati nem discriminis in eo esse, quod jus meritorium, quod habent opera justorum ad gloriam, vel si fidelitatis vel justitiae: sest fidelitatis, sundari debet in promissione; si justitiae, tale jus in pura creatura absque pino Dei dignitati operum supe addito nequit consistere: quia cum opera justorum snt multis titulis Deo debita, quod Deus velit ea remunerare , oritur ex pacto & conventione a Deo ex sua benignitate constituta, Ea acceptandi ad talem mercedem. At jus fundatum in gr- , tia ad gloriam est jus fundatum in ratione intrinseca, quam habet gratia ut unica causa sormalis nostrae justificationis & speetalis participatio naturae Divinae orta ex inhabitante Spiritu

354쪽

DE JusTIFICAT. ET GRATIA IUSTIFICANTE. 3

Gratia habitualis ita expellit peccatum mortale ut nullatenus cum illo con istere post.

XXIV. Drob. I. ut saepe diximus ex Trident. gratia est unicat causa formalis nostrae justificationis , qua remittuntur nobis peccata, renovamur & sanctificamur: sed quod per modum causae formalis expellit peccatum, renovat & sanctificat, illud cum peccato consistere nequit; alioquin posset esse sine suo effectu formali, cum tamen sine hoc unica causa formalis supposita capacitate subjecti esse nequeat. Ιl. Esse sanctum & simul esse peccatorem sunt duo sese invicem excludentia: quia esse Sanctum , est esse objectum amoris, esse peccatorem, est esse objectum odii Dei. Item effectus op- politi sunt, esse amicum Dei& dignum amore Dei ac vita aeterna , & esse inimicum Dei ac dignum odio Dei aeternaque damnatione ; ergo gratia , quae est perfecta sanctitas & justitia, &peccatum , quod est horrenda malitia & injustitia, simul esse

non possunt. Ex repugnantia enim effectuum deducitur repugnantia formarum, quia enim amrmare & negare, amaro& odio habere idem objectum effectus sunt repugnantes, re

pugnant ei iam in eodem subjecto assensus & dissensus, amor &odium ejusdem objecti. III. Quae esse potest participatio justitiae cum iniquitate, lucisque cum tenebris 3 quc modo erit idem homo simul mundus & immundus, templum Spiritus S. &membrum diaboli, conversus ad Deum, & ab illo aversus, filius Dei & filius Belial, amicus & hostis Dei Τ tam parum, ista conjungi possunt, quam parum simul esse postunt vita &mors , lux & tenebrae , curvitas & rectitudo. Deinde si gratia sanctificans & peccatum simul possint consistere, cur non poterit habitualis charitas stare cum reatu damnationis aeternae,

355쪽

ut commentus est Bajus Prop. gr. & 32. Probabilior ergo videtur esse nostra sententia, quam opposita scotistarum, & quamvis illorum opinio sit catholica, nostra tamen maiorem vim habet ad refellendos haerelicos negantes inhaerentem justitiam,R: statuentes justificationem & culpam simul consistere posse. Sed expendamus momenta Scotistarum, qui primo conantur pro se adducere Tridentinum dicens justificationem non

esse solam remissionem peccatorum, sed sans cationem S renovationem hominis interioris r ergo, inquiunt, remissio peccatorum est distinctus favor a renovatione interiori per gratiam. Rursus r idem Conc. dicit gratiam non esse solum favorem extrinsecum; ergo favorem Dei non excludit, sed requirit, licet non solum. Dum Concilium ait justificationem non esse solam remissionem peccatorum, sed interiorem renovationem, intendit utrumque requiri ad justificationem contra haeretieos, quorum quidam negabant peccata peream dimitti, alii hominem interius per eam renovari: non vero quod unumst favor idistinctus ab altero. Imo utrumque per gratiam praestari subjungit, dum ait: per voluntariam susceptionem gratiae, quasi dicerct, susceptione gratiae hominem solvi a peccato &interius renovari. Favor autem ad justificationem requisitus non est distinctus a voluntate Divina conserendi gratiam. Dicunt ado e peccatum actuale solum moraliter, id est demeritorie expellit gratiam: ergo privatio gratiae est paena peccati actualis; sed paena non consequitur necessario ad peccatum , sed est ex voluntate Dei punientis: quod enim demerito respondeat paena, sicut merito praemium, ex voluntate punientis vel praemiantis est. Resp. D. consequ. ergo privatio gratiae pro subsequo tempore est paena peccati actualis, C.

pro eodem tempore, Ν. gratiae privatio spectari potest pro

356쪽

Da IusTITIeAT. ET GRATIA IUSTIFICANTE. 349 diversis momentis: si spectetur relate ad primum instans, non habet rationem poenae libere a Deo inflictae, sed est essectus formalis peccati; si spectetur relate ad sequentia instantia, hahet rationem paenae, quia ita infligitur a Deo propter peccatum positum, ut contrarium possit decerni. Ceterum D. Thomas distinguit paenam duplicem, unam comitantem, quae consequitur ex natura rei ut remorsus conscientiae, alteram, quae

infligitur exterius a judice. Ex quo sequitur Deum non quidem immediate libere, sed tantum mediate libere destruere gratiam supposito peccato, quatenus conseri libere auxilium praevisum inessicax , & permittit peccatum. Dicunt 3tio : gratiae habituali ex se non posse debitam esse remissionem peccati. Nam gratiae habituali non potest esse debitus eflectus superans in aestimatione morali praestantiam illius: atqui remissio peccati superat in aestimatione morali praefantiam gratiae. Reis. D. min. Remissio peccati, ut est sa-cienda ratione purae oppositionis cum illo superat, N. ut est facienda per exhibitionem obsequii adaequantis ejus gravita- . tem, C. de remissione peccati dupliciter possumus loqui: primo de illa ut facienda de rigore justitiae, & hoe modo satemur quod superet vires gratiae & cujusque purae creaturae; deinde de illa ut facienda per formam oppositam, & hac ratione fieri eam per gratiam fatemur , sicut unio hypstatica

summae dignitatis hoc modo destrui posset per quod cun saepeccatum.

Dicunt olor juxta multorum sententiam peccatum, dum actu fit, potest remitti saltem in alia providentia per condOnationem extrinsecam: ergo etiam per condonationem intrinsecam, seu per in lasonem gratiae habitualis : sed hoc ipso gratia non est ex se opposita peccato mqrtali. Ideo enim pecca

V y a tum

357쪽

quia orirentur jura & effectus sormales oppositi; sed non orirentur, cum in posito casu homo foret per gratiam amicus quidem Dei formaliter, sed non laret inimicus Dei nisi radicat, ter , quia Deus cederet juri suo ad tractandum hunc peccatorem ut inimicum , adeoque peccator habens jus ad amicitiam

divinam non haberet obligationem actualem subeundi odium Dei, prout pari modo fieret in condonatione extrinseca. Addunt paritatem a remissione peccati habitualis, quae dum fit per infusionem gratiae, nullam repugnantiam includit, etsi in eo instanti, in quo remittitur peccatum habituale, Deus pose set tractare peccatorem ut suum inimicum. Resp. rationem discrim nis in eo esse, quod inter condinnationem extrinsecam & peccatum actuale nulla appareat repugnantia , quae tamen est inter actuale peccatum & condonationem intrinsecam; cujus ratio est, quia etsi peccatum a Deo extrinsece condonatum non reddat hominem formaliter inimicum, reddit tamen formaliter peccatorem, immundum& actualis peccati labe inquinatum; cum e contrario gratia faciat hominem justum, sanctum & mundum ab omni peccato mortali, qui effectus certe pugnat cum denominatione actu peccantis, & se inquinantis labe peccati. Porro cur remitti possit per gratiam habituale, non item actuale peccatum, ra tio est quia gratia habitualis tanquam amicitia formalis importat ius ad amorem Dei reciprocum: quamvis igitur non re Pugnet, ut ille, qui prius graviter Deum offendit, hoc jus recuperet, repugnat tamen, ut ille qui actu graviter Deum offendit, jus habeat intrinsecum exigendi illius amorem. Porros quaeras, cur peccatum actuale non reddat hominem secundum se formaliter inimicum Dei; reddat autem gratia secun dum se hominem formaliter amicum Dei, ratio est, quia per

358쪽

Da JusTIFIea T. ET GRATIA IUSTIFICANT B. 3sr

peccatum actuale praebetur quidem Deo jus ad tractandum hominem ut inimicum , quod tamen jus potest acceptare vel non acceptare: at vero gratia est ipsa formalis amicitia cum Deo, quia est pignus amoris Dei, seu formalis Dei promissio de amore praestando , adeoque est jus sormale ad amorem Dei.

ASSERTIO III.

Sola gratia habitualis est ea a formatis justificans, non vero

acIus contritionis aut charitatis. XXV. Drob. I. ex cap. . Trident. citato, ubi dicit unicam L formalem causam justificationis esse justitiam nobis inhaerentem. Jam sic: nomine justitiae inhaerentis intelligit Concilium aliquid permanens in anima faciens justum: at actus charitatis sunt transeuntes. Item : actus, qui a Concilio ponuntur ut dispositiones ad Iustitiam, non sunt formalis justitiarat ejusmodi actus ponuntur tanquam dispositiones ad justitiam. Nam Sess. I 4. cap. 4. docet, quod contritionis motus fuerit quovis tempore ad νeniam impetrandam necessarius, & paulo post praeparat ad remissionem peccatorum. Sermonem hic non tantum esse de contritione imperfecta inde patet, quia loquitur de ea, quae semper & omni tempore necessaria fuit & impetratoria veniae. II. Effectus formalis ejusdem rationis provenit a forma ejusdem rationis; atqui esse justum est effectus formalis ejusdem rationis in omnibus; ergo provenit ab unica Dima, non a duabus specie diversis. Cum ergo esse justum formaliter praestetur a gratia habituali in parvulis baptizatis, ab ipsa sola hoc idem praestari debet in omnibus. Conatur Vasque2ius opinionem suam cum Tridentino con ciliare , eo quod loco cit. dicat contritioni charitate perfectae

359쪽

reconciliationem sine voto sacramenti, quod in illa includitur, non esse adscribendam; ergo infert: ipsi ut votum sacramenti includenti adscribendam esse. Rursus duo ibidem dicit de contritione abstrahente a perfecta & imperfecta: unum, esse necessariam ad justificationem; alterum, esse praeparationem ad illam. At primum non convenit omni contritioni etiam perfectae, quia homo in sacramento etiam cum sola attritione justificatur; ergo etiamsi de illa dicatur quod sit dispositio, non debet hoc dici de contritione perfecta.

Resp. ad primum D. consequ. ergo ipsi ut votum sacramenti includenti adscribenda est justificatio, tanquam dispositioni & impetrationi inserenti gratiam, C. tanquam formae seipsa & immediate justificanti, N. Ad alterum dico: Concilii, dum dicit contritionem es e necessariam, sensum esse, quod aliqua contritio vel perfecta vel imperfecta sit neceTaria, ita ut, si justificatio fiat intra sacramentum , si necessaria contritio imperfecta; si vetu fiat extra sacramentum, necessaria sit perfecta, adeoque semper contritio aliqua sit necessaria, ut disponat ad justificationem.

PROPRIETATIBUS JUSTIFICATIONIS.

Agit Tridentinum etiam de proprietatibus justificationis,

quas tres enumerant Novatores, constantem nempe justitiae persistentiam, firmissimam de eadem certitudinem, &parem in singulis dignitatem: quae doctrina ex hoc principio profluit, quo subnixi putant, solam fiduciam justificare, ea que immobilem esse, nec statuendam esse justitiam inhaeren-

360쪽

Da I UsTIPse AT. ET GRATIA IUS TIFIe ANTE. 333tem capacem augmenti. Hos ergo errores ordine examinabimus & rete lemus.

Utrum 'stus gratiam justificantem assiittere

possis XXVLT ost antiquum errorem Ioviniani, cujus damnatum L dogma fuit amitti non posse gratiam per baptismum susceptam, Calvinus docuit lib. 3. Inst. c. a. semel justificatos

nunquam excidere gratia. In hunc errorem lapsus est ex erroneo suo principio, quo statuit peccatorem justum fieri sola fide, qua certo credit se esse praedestinatum, ideoque merita palsonis Christi sibi applicari: hoc posito sundamento necessario sequitur, nec Davidem per adulterium & homicidium, nec Petrum per negationem a justitia excidisse, nec ullum praedestinatum per atrociora crimina gratiam justificantem amittere, quamdiu fides in corde remanserit, quia immutabile est Dei praedestinantis decretum. Contra hunc detestandum errorem extat Canon. 23. Sess. 6. Tridentini his verbis conceptus: Aquis hominem semel jus catum dixerit amplitus peccare non posse, neque grariam amittere, atque ideo eum qui labitur V peccat, nunquam vere fusse jus catum - - - anathema st. Quare sit sequens

sitia semel obtenta etiam in electis per peccatum mortale amittitur. Id primo evincitur ex Scriptur. Ezech. I 8. dicitur : H averte

rit se justus a iustitia sua V secerit iniquitatem , nunquid vi-

SEARCH

MENU NAVIGATION