장음표시 사용
381쪽
Domini, ibi hibertas. Ad Galat. s. Si Spiritu ducimini, non sis sub lege. & I. Timoth. I. Iussis non est lex posita, sed injusis. Homo ergo justus liber est a debito legis implendae.
His facile satisfacimus assignando genuinum horum testimoniorum sensum; ad imum enim R. Sermonem esse duntaxat de lege ceremonialit contendit ibidem S. Petrus Christianos non esse obligandos ad circumcisionem & similes ceremonias iudaicas, idque duas ob causas. Primo quod sint jugum grave & importabile, hoc est difficulter observandum ; secundo quod sint inutiles ad justificationem. Lege totum contextum illius capitis, & videbis fraudes, quibus Sectarii ex mutilis Scripturae sententiis errorem suum involvunt. Ad adum respondemus ex ipso etiam contextu utriusque capitis; nam in epist. ad Rom. cap. 6. & ad Galat. s. loquitur Apostolus de lege camis & peccati, aut de servitute legis Μosaicae, monet.
que ut fideles, qui per Evangelium Christi in libertatem filio. rum Dei sunt vocati, gravem peccati servitutem de vitent, nee a lege Evangelii deflectentes servili legis veteris jugo sese iterum submittant. Ad 3tium dico, ut libertas Evangelica explicetur, duplicem vim seu potestatem legis distinguendam esse, unam directivam , alteram coactivam. Lex ergo posita est omnibus, tam justis quam injustis, quoad vim directivam, quia dirigit & praescribit omnibus, quid agere vel non agere debeant: at quoad vim coactivam non est posita omnibus, sed tantum impiis, quia justi sponte & libenter ex instinctu charitatis faeiunt ea, quae a lege praescribuntur , nec opus est eos cogere ad observantiam legis; ubi ex adverso impii resistunt saepius, & ab obedientia se subducunt, ut adeo cogi quodammodo ad obsequium debeant. Legatur hae de re Eminentissimus Bellar minus, qui errores istos solide & summa claritate refellit.
382쪽
De merito bonorum operum geueratim.
Inter praecipuos gratiae justificantis effectus sunt merita I
storum , quibus digni evadunt ut aeternae gloriae praemium a Deo reportent; posteaquam igitur de bonitate & nece ista te operum egimus, eorundem etiam vim meritoriam explanemus necesse est. Hoc ergo capite dicemus de notione, divisione,& existentia meriti; acturi postmodum uberius de conditioni- bus & praemiis ejusdem.
Definitio & Divisio meriti, atque opposita de illo
Sectariorum S Catholicorum doctrina.
UI. alvinus lib. 3. Instit. cap. I6. nomen meriti & merce. - dis penitus extirpare voluit; quamvis enim fateatur veteres Patres passim hoc nomine usos esse, tamen adeo acer be in eos invehitur, ut dicat pessime consuluisse fidei sinceritati , qui primus nomen meriti operibus tribuit: qua incredibili arrogantia non solum totam antiquitatem temere accusat, sed ipsi etiam Scripturae contradicit, cum non desint ejusdem testimonia, ubi ejusmodi nomen vel aperte contineatur , vel unde facili negotio deducatur, ut ostendit Bellarminus lib. s. d. Iustis cap. a. Meritum in genere nomen est commune, quod promiscue tribuitur bono & malo operi; nam in scripturis dicitur homo Per peccatum mereri supplicium, ut Hebr. c. Io. Item & iram Dei, ut Iob. 6. sed magis proprie sumitur in bonam partem, notatque obsequium alteri praesitum & aptum de se movere ad retributionem alicujus doni. Hinc meritum supernaturale seu
383쪽
a 6 CONTROVE sIΛ V. theologi cum, de quo solo hic agimus, definiri potest obsequium ex gratia elicitum & Deo factum, ob quod rependitur praemium aliquod supernaturale, vel saltem quod aptum ex - se est movere ad retributionem doni supernaturalis. AtquEse descriptum meritum discrepat ab' impetratione, quia haec movet per modum humilis petitionis, illud per modum obsequii: differt etiam a satisfactione, quia haec respicit debitum extinguendum , illud vero ordinatur ad praemium ' obtianendum.
Porro duplex meriti genus distinguunt Theologi nostri,
unum de con gno , alterum de congruo. Meritum de condigno
illud dicitur, quod habet condignitatem & aequalitatem cum praemio, ita ut accedente promissione praemiantis ex justitia aliquo modo ei debeatur praemium. Neritum de congruo est, quod licet non habeat condignitatem cum praemio, nec ad hoc jus aliquod aut debitum inferat, nihilominus congruitatem quandam & decentiam habet, . ut praemium pro tali opere conseratur. Discrimen hoc assignat D. Thomas in a. Dist. a . Q. I. a. 3. S, ubi se loquitur: dicitur aliquis mereri ex con gno , quan inVenitur aequalitas inter praemium V mer,
tum secundum reflam restimationem: ex congruo autem tantum,
quando talis aequalitas non invenitur, sed solum secundum liberalitatem tantis munus tribuitur, quod dantem decet. Utriusque exemplum adferri potest in milite, qui optime pugnavit in praelio ; hic enim duplex meritum habet, unum de condigno, nempe ad stipendium strenue militantibus statutum; alterum de congruo, ut nempe a principe ipsi conseratur donum aliquod dignitatis: quod etsi ex justitia non debeatur, congruum tamen est, ut Princeps erga strenuos milites talem sese ex hibe in .
384쪽
VII. Calvinus non modo nomen meriti, sed & rem per illud significatam ex aequo detestatur; negat enim opera nOstra posse meritoria esis vitae aeternae: bonorum verum laudem , inquit, non, ut sophista factunt, inter Deum O hominem partimur sed totam G insegram Domino servamus. Tantum hoc homini assignamus, quod ea jsa, qua bona erant, Da im puritate posivit. Et quamvis paulo post dicat, Deum amplissi ma beneficia dare hominibus reminerationia loco, non tam euid fieri ait ex meritis bonorum operum, sed quia Divina benignitas hoe illis ex Ie ipsa praemium satiar. idem fere doc Lutherus in suis articulis. Ex aliis etsi multi dicant bona justorum opera placere Deo & esse meritoria , ea tamen talia esse intelligunt, non ex propria dignitate & intrinseco valore, sed ex pura Dei gratia & misericordia; ut adeo rejiciant omnem mercedem debiti, admittantque duntaxat mercedem gratiae. Haereticam hanc doctrinam proscribit, & Catholicam statuit Tridentinum Seis. 6. de Iustificate Ibidem enim cap. I 6. sic habet: bene operantibus proponenda es vita aeterna, G tanquam gratia filiis Dei per C. I. misericorditer promissa, o tanquam merces ex ipsus Dei promissione bonis i Ortim operibusta meritis metiter reddenda. Hae es enim illa corona Iustri quam ρω suum certamen ta cursum repositam mi esse auebat Apo- solus a justo judice sibi reddendum , non Iolum autem Abi, sed somnibus , qui diligunt adventum ellus. Cum enim ψle C. I. tanquam caput in membra, V tanquam vitis in palmites, is ipsos justificatos jugiter uirtutem influat; qua virtus bona eorum opera - fmper antecest, Γ comitatur Γ subfquitur, S me qua nullo pacto Deo grGa V meritoria esse possunt: nihil ipsis Iustificatis amplius deesse credendum es, quo minus plene illis quidem operibus , quae in Deo Iunt facta, Divina legi pro hujus vita sata satisfecisse, O vitam aeternam suo etiam tempore, s ιamen in gra
385쪽
s 3 coNTROVERsIA Ttia decesserint, eossequendam Hre promeruisse 'censeantur. En totam fidem Catholicam de merito justi , quam hie statuit Trident. ; oppostam autem rejicit Can. 32. ubi anathema dicit illi qui dixerit, hominis justificari bona opera ita es e dona Dei, ut non sat etiam bona ipsius jus Pati merita, aut ipsum jusi
eatum bonis operibus - - - non Nere mereri augmentum gratiae,
vitam aeternam , i rus Vitae aeternae, s tamen in gratia decesserit, consecutionem , atque etiam gloria augmentum. Sit ergo sequens
Hominis justificati bona opera sunt vere meritoria vitae
VIII. Drobatur hoc primo ex iis locis, quibus dicitus Deus
X bonis Iustorum operibus mercedem reddere: Psal. 6 I. reddes inrcuique secundum opera ejus. Et quod fgnificantius est dicitur Deus reddere secundum justitiam, Psal. I . reddet mihi Dominus secundum jusitiam meam ritem a. Timoth. 4. reposta est mihi corona justitiae quam rediet mihi Dominus in illa ae justus judex. & I. Corinth. 3. un quirique propriam merce dem accipiet secundum suum laborem. Stulte ergo reformidant Novatores nomen meriti humanis operibus tribuere. Id quod magis patet ex iis locis, ubi justi dicuntur esse digni mercede , quod idem plane est ac mereri mercedem, ut Sap. 3. Deus tentavit eos-invenit eos dignos se, & Coloss. I. ut am-huletis digne Deo per omnia placentes , in omni opere bono frus cantes. Item a. Thess. I. ut digni Ihabeamini in regno Dei. Demum quod opera justorum snt meritoria vitae aeternae, pa tet tum ex citato loco Apostoli, a. Timoth. 4. tum eX verbis Christi Matth. a 3. νenite benedini Patris mei, possidete parotum vobis regnum - - - esurivi enim M. item r eue serve bone tasia.
386쪽
Da IusTITIA Aeetu ALI, SIVE BONIS OPERIBUS. 3 9 melis, quia super pauca fuisti fidelis - - - istra in gaudium D
mini tuti Ubi hae particulae quia , enim, faciunt senium cau-'salem, tamque regnum caelorum st gaudium beatitudinis dari intuitu meritorum. Dicit Calvinus has particulas quia , enim, non notare Causam, sed merum ordinem S consequentiam. At contra est: Christus eodem modo loquitur de regno dando bonis, ac de gehenna impiis; atqui loquendo de gehenna datur causa cur illuc mittantur impii; ergo etiam &c. Neque dicat, discrimen inter utrumque tradi ab Λpostolis Rom. I 6. ubi mortem aeternam ait esse stipendium peccati; vitam autem aeternam
gratiam. Contra enim est: eundem Apostolum aliis supra citi locis gloriam voeare mercedem, coronam usitire, braνium &c. Cur vero hoc loco vitam aeternam non dixerit coronam sed
gratiam, id suit inquit August. epise. Is . ad Statum c. 30 non quia non potuisset ita loqui; sed ideo noluit dicere vitam
aeternam sipendium, ne se extolleret humana superbia, putans cum Pelagianis se li- justitiam suo merito, sicut suo merito habet peccatum.
Scripturis una voce consonant Patres & graeci & latin quorum hic testimonia recensere animus non est: tum quia ejusmodi momentum parvi faciunt haeretici quos impugnamus, tum quia fatente Calvino nobis ultro consentiunt veleres scriptores. Consule si placet hac de re Bellarminum lita s. de Iust. cap. 4-Hinc contra Calvinianos colliges i. Iustorum fiduciam mmcriri ex sola fide, sed ex bonis meritis per gratiam Christi Comparatis, ideoque summo sudio apud Deum merita coin
387쪽
sto CONTROVEasIA Rparanda esse. Cum enim Deus promiserit gloriam bene operantibus, ejusque consecutio pendeat ex fidelitate Dei & n stra cooperatione, quis dubitet spem nostram nasci debere non tantum ex Deo promittente, sed & ex nostris bonis operibus 7 II. Nos non dare homini occasionem superbiendi, sed potius se coram Deo humiliandi; ita ut quantum confidit de gratia Dei, tantum sibi ipsi diffidat, ut habet Trident. Sess. 6. cap. I6. III. Licitum esse operari intuitu mercedis aeternae; s enim haec est finis fidei & operum justorum, quis neget licere vitam aeternam intueri & ad eam opera nostra dirigere ΤNec obest, quod Christus reprehendat mercenarios: de iis enim est sermo, qui mercedem solam intuentur, qui ita aflecti sunt, ut si merces non esset, Deo non servirent, qui non gloriam Dei aut salutem proximi, sed tantum propriam utilitatem quaerunt. Hos reprehendit Christus, non eos, qui in bonis operibus praecipue Deum, ejusque gloriam ut ultimum finem spectant; mercedem vero duntaxat ut finem proximum respiciunt, qui Deum videre cupiunt, ut tanto ardentius eum diligant.
Respondetur momentis Sectariorum.
n. ontra veritatem Catholicam nituntur pugnare haeretici testimoniis Script., ac primo ea loca adducunt, in quibus vita aeterna dicitur dari ex gratia & misericordia, ut Psal. Ioa. Coronat te in misericordia εὐ miseratio subus. Ephes. 2.gratia salvati estis per sdem. Rom. 6. gratia Dei visa aeterna. Hinc ita argues: meritum eam debet habere conditionem, ut sit nostrum, & non ejus, a quo mercedem expectamus: sed bona opera non sunt principaliter nostra, sed Dei. ador adserunt verba Christi Lucae I . ita loquentis: cum fecerisis
omnia qua praecepta sunt vobis , dicite e servi inutiles 'mus, quod
388쪽
Da IssTITIA Ac TUALI , SIVE BONIS OPERIA Us. 38r quod debuimus facere , fecimus. Hinc ad opus meritorium reis quirunt eam conditionem , ut sit indebitum ἱ sc servus, quantumcunque laboraverit, non habet meritum coram Domino, quia facit quod debet. 3tio: citant Aposolum ad Rom. 8.scribentem: non sunt condignae passones hujus temporis ad futuram gloriam, qua revelabitur in nobis. Hine dicunt inter merita nostra & praemium vitae aeternae, quod est infinitum,
non esse aequalitatem, quam tamen conditionem ad meritum condignum requirunt. '
R. ad Ι. Vitam aeternam dici coronam & gratiam: coro . nam, quia redditur propter merita ; gratiam, quia merita nostra radicem habent in gratia Dei, quae dat homini ut possit mereri. Itaque diversa ratione spectari potest gloria, in primis relate ad illud quod bona opera praecedit, seu quoad electionem & praeparationem gratiae, & sic misericordia est; deinde relate ad illud quod gratiam subsequitur, seu relate ad obedientiam & perfectionem bonorum operum, & sc corona justitiae est. Nam in electione & praeparatione gratiae nihil quod nostrum est reperire possumus; at servata per gratiam lege inveniemus aliquid nostrum , nempe obedientiam. Hinc
bonorum operum principem causam Deum esse concedimus readem opera nostra & meritoria non esse negamus.
Ad II. R. cit. locum ex Luca urgeri posse contra haereticos. Dicitur: cum feceritis omnia qua Praecepta sunt vobis: ergo servari possunt praecepta omnia. Item : quod debuimus facere, fecimus: ergo qui servat praecepta, non peccat, sed iacit quod debet. Ceterum praefatus textus varie exponitur: dicere debemus post observationem mandatorum strvi inutiles
sumus , vel quia nihil justae mercedis petere possemus, s Deus liberali pacto nobiscum non eonvenisset; vel quia per nostra
389쪽
opera nihil lucri & utilitatis Ddo adferimas; vel quia ex pr priis ritibus sine gratia Dei nihil salutare sacere possemus. Denique mereri etiam ille potest, qui facit quod debet: si enim id, quod Dominus a servo exigere potest ut debitum, ex
gratuita conventione acceptat ut voluntarie oblatum, tunc servus vi pacti obsequio suo mereri potest
Ad III. respondet D. Thomas ad rationem meriti condigni non requiri aequalitatem absolutam, ita ut opus tantum sit, quantum est praemium; sed sufficere aequalitatem proportionis & habitudinis, eo quod retributio mercedis pro bonis operibus non pertineat ad iustitiam commutativam , sed distributivam, quae distribuit secundum proportionem sundatam in pacto, ut dicam cap. sequenti. Ceterum distinctionem etiam facere poteris inter opera quoad substantiam suam spectata,& eadem prout spectantur quoad dignitatem suam, quam h bent ex gratia sanctificante, quae hominem constituit filium Dei & haeredem e igitur passiones hujus temporis in se ipsis spectatae non sunt condignae ad faturam gloriam , quia haec finem non habet; at dignae sunt si attendamus hominem , qui
patitur, esse haeredem & filium Dei, juxta illud : s Ilii S h redes, haeredes quidem mi, cohaeredes autem Chrisi , s tamen
Opponunt etiam haeretici dicta aliquorum Patrum, qui docent beatitudinem nihil aliud esse quam gratuitum Dei donum; eam nobis conserri Divina misericordia; Deum non merita nostra coronare, sed sua dona; ipsum Deum nulli facturum injuriam, etiamsi nollet vitam aeternam dare justis. Ita scribit Hilarius, Basilius, August. in Psal. o. Cone. a. Be nardus Serm. I. de annunt. Adde duo ista secum pugnarer bona opera habere meritum ex sua dignitate, & simul ex gra-
390쪽
Da IusTITIA Ae Tua LI, SIvB BONIS OPERIB Us. 383tia & Divina promtisone. R. haec minime obesse. Beatitudo est gratia, quia omnis nostra sussicientia ex Deo esti est ex misericordia Dei, quia nemo venit ad Christum , nisi Pater traxerit eum: coronat Deus sua dona, quia ejus gratia facimus opera meritoriar nulli saceret injuriam Deus, si negaret gloriam , quia creatura nullum jus strictum habet ad gloriam. Denique Divina promisso non requiritur, ut adserat dignita tem honis operibus, sed tanquam conditio, ut in actu secundo sint meritoria, eo modo quo Paterfamilias non tenetur ad solvendum denarium diurnum, nisi lacta cum operariis con
X. Uxposto dogmate de merito honorum operum contro. 1, versias inter Scholasticos agitatas paucis discutiemus. Ac inprimis suere nonnulli ex antiquis Scholasticis, qui assi marunt nullum dari in homine meritum condignum , eo quod nullum debitum ex parte Dei esse & cogitari possit; ita Gregorius Ariminensis in T. Sent. Dist. II. q. I. a. a. Medina censet Deum remunerari justos non ex justitia, sed ex fidelitate duntaxat, aut gratitudine , ita ut si eam positis meritis denegaret, non laret injustus, sed infidelis tantum & ingratust Alii docent retributionem gloriae ex meritis esse actum justitiae strictae & commutativae ; alii eam reserunt ad justitiam distributivam. Denique Soto ostendere conatur ex S. August, no, nullum agnoscendum esse ante justificationem meritum
