De summi pontificis auctoritate, de episcoporum residentia, et beneficiorum pluralitate, grauissimorum auctorum complurium opuscola ad Apostolicae Sedis dignitatem maiestatemque tuendam spectantia. Omnia nunc primum in vnum collecta, congrueque diges

발행: 1562년

분량: 517페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

241쪽

nus loquebatur, persona dico , non qualitas aliqua, nam conitat pronomen tu,demonstrare substantiam sine qualitate etiam

apud grammaticos. Rursus ex pronomine tu,monstratur unica

Persisna,ut patet.Et coniunctione propterea huius quod est esse Petriun adli luxum dicitur,tu es petrus,significatur aperte a stirmari a domino illam unicam personam esse petrum ,& quia per hanc petram demonstrat illam eandem petram quam tunc pro 'nomine demonstrativo monstrabat tu es petrus. Significantissime siquidem ille articulus lianc, exprimit eandem monstrari petram de qua tunc erat sermo,quae& per pronomen tu es Petrus monstrabatur,& hoc tanto clarius, quanto nulla alia petra tunc monstrata aut nominata inuenitur in euangelio. Esse igitur futurum Christi ecclesiae fundamentum iungitur huic petrae,quae quia iungitur personae monstratae pronomine tu , oportet intelligere quod esse Christi ecclesiae fundamentum promittitur unice per- sons demonstrais per tu,cui tunc datum est quod esset pctrus. Et ut hoc magis ac magis notares,inchoauit dominus, & cgo dico tibi non beatitudini tus,non filio columbae,no filio reuelationi, sed tib i. De secunda autem promissione clarissime patet,quia exprimitur pronomen demonstrativum substantiae,dicendo,& tibi

dabo claues. Oportet namq; haec ualde notare,quoniam hic conmenta hereticorum & schisinaticorum spetenus sancta, sed reuenenosa confutantur, aiunt. n. super petram. i. fidei firmit tem ecclesiam fundatam. Verii dicunt .sed diminutum, quoniam

dominus dixit quidem super petram sed non hoc solum dixit,sed addidit articulum hanc, licens super hanc petram,quam procul dubio tunc monstrabat dicens tu es petrus,si. n. super fidei solidum absolute edificaturus esset, no dearticulasset soliditatem ad personam illam.Sed schisinatici personalis iundamenti unitatem

a Christi ecclesia tollere per haec commenta nituntur. Dominus autem hos omnes praeueniens,sermonem ad Simonem petrum

sub pro nomine direxit inchoans & ego dico tibi, & subdens tucs petrus,tu,non beatitudo tua aut aliquid eiusmodi,tu, no uos, ut unitas fundamenti,ecclesiae,unitas quoq; personalis a Christo aifirmata intelligatur, tum dicitur,tu es petrus,tu unu S CS petrus futurum postea fundamentum,quando super hanc petram . i. te Petrum edificabo ecclesiam meam. Duplex autem aduertenda

est inter has promissiones disterentia, prima est. quod esse fundamentum ecclesiae no promittitur personet petri absolute,sed qua-FF a tenus

242쪽

tenus est petrus seu petra, claues autem regni coelorum promit Τtuntur personae petri absolute. Et habes hanc disserentiam exieuan esto. dtini de primo dicitur, &super hanc petra edificabo ccclesiam meam,& ta6 dixit super te edificabo ecclesiam meam. Per hanc. n. petram demonstrauit totum quod dixerat, tues perius , nam petram reddidit ad ii petrus, S articulum hanc, redri didit ad pronomen tu, tanquim si diceret, tu es petrus & super tepet iraedificabo ecclesiam meam. Declauibus autem regni

coelorum non dicitur & tibi petro neq; huic petrae,sed simpliciter absistute tibi dabo claues,monstrans per hoc quod dixit tibi, quod personae non qualitati per petram significatae puta fidei

promittebat claues. personae ergo qualificatae promissum est se. re Christi ecclesiae fundamentum, personae uero nudae promisse sent claues regni coelorum. Altera ditarentia est quod in prima promissione petro promittitur ecclesiam sustinedi oflictum,non se petro sed Christo actore,nam, non dixit & super hanc petram edificabis ecclesiam meam,sed dixit, super hanc petram edificabo ecclesiam meam, tanquam si diceret, tu sustinebis tanquam Petra me edificante ecclesiam meam super te petra. In promissione uero clauitim aperiendi officium & claudendi non sibi resecitauit dominus. sed se daturum claues promisit, ut ille cui dantur

agat aperiendo uel claudendo regnum coelorum. Het ex euange.

iij pleno sensu differentiae constat. Ex quibus euidenter colligitur disserentia inter officium petri quo ad potestatem utendi clauibus&sol aedi atq; ligandi,&ofliciuna eiusdem ad sustinendam ecclesiam in fide, sum officium clauium homini conmittitur, officium uero sustinendi ecclesiam in fide, ad Christum ut actorem, ad perrain ut rationem sustinendi, ad hominem uero petrum ut fundamentum suppositumq: spectare dicitur. Oportet siquidem haec diligentius contemplari, ut sciamus hic rationem reddere poscentibus nos de ea quae in nobis est fide. ex his. n. facile est persipicere ui claues regni coelo ru non sunt datae sanctitati seu iustitie hominis, sed promissae sunthomini futuro pastori ovium Christi Si quis autem contra huiusmodi exactam expositionem uerborum etiangelij obhciat, eo quod petrus non fuit ex tunc re & nomine petrus, quoniam non perseuerauit solidus ac firmus in fide, ter siquidem postea dominum negauit, ac perhoe uerba domini sonantia in praesenti tu es petrus, non sunt

sic exacte ita telligenda. Aduert/t sic obi ciens se falli confunden

243쪽

do firmitatem fidei 5 firmitatem charitatis, petrus quidem ex tunc factus est firmus in fide, licete Christo,tu es petrus. ut Hi

m. testatur,exponens'ego dico tibi non sermone casso re nullum opus habente , sed dico tibi quia meum dixisse fecisse est, quia tu es petriis . Nec defecit negando dominum in fide quae in corde est, qua nuis defecerit in confessione fidei , horum enim distinctio a Paulo apostolo manifestata est ad Ro.

Io. corde creditur,ad iustitiam , ore confessῆo fit ad saltitem. Testatur si quidem dominus petrum no defecisse in fide, Luc. 2 a. dicens. ego rogaui pro te ut non deficiat fides tua, constat .n. Christum in onuribus exauditum fuisse pro sua reuerentia,ut dicitur Hebr. ca. s. Defecisse aute ipsum in charitate & periurium manifestat,& dominus testatur subiungens,& tu aliquando conuersus confirma fratres tuos, auersus. n. suit a charitate Christi, non a fide.perseuerauit ergo semper Petrus. HIS PRAEMIss Is ad obiectiones in oppositum dice dum est. Et circa tres primas non oportet insistere,quia iam declar tum est quod impertinentes sunt,nam ad consessionem petri sipectant omnia quae in eis afferuntur. Ad alias uero obiectiones, ex illis uerbis, tu es petriis S super hanc petram edificabo ecclesiam meam,dicitur.quod, hac quidem spectant ad pontificalem radum,non secundum officium claui una sed secudum officium fundamenti. Et ex proposito dominus dixit non tu vocaberis

petrus, sed tu es petrus,ut affirmaret,iu es petrus re re nomine,

hoc est,tu es solidus firmus constans &c. in fide tanquam petra, ut Leo,Greg. Bedaq; exponunt. Nec ex his aliud pol in serri nisimiod sisti habenti fidem conuenit esse fundamentuni sustinendi ecclesiam in fide. quod gratis concedimus . nam ex hoc non habetur quod esse fundamentum mediante charitate seu iustia coniicniat petro, sed mediante fide. Et rursus hinc no habetur quod esse fundamentum promissum sit fidei simpliciter e& absoluto, ac per hoc promissum sit cuicunq; in quo inuenitur fides, quoniam Christus non dixit & sit per petram, sed de articulauit eam

ad personam, adiungensii hanc, dicendo super lianc petram, proculdubio .n. petra tunc demonstrata per praemissa uerba, tu eS Petrus , repetitur , ut qui modo est Petrus futurum sit fundamentum . Quocirca clare patet, quod sicut solus Si. mon demonstratus est dicendo tu es Petrus , solus quoquae

repetitus est domino ,& super hanc petram edificabo ec . . . elesiam

244쪽

DE PRIMAT V

clesiam meam. Nulla ergo proinissio facta est dono virtutis abis solute, sed sola prima inter eas. s. edificatio ecclesiae facta est do. no fidei,non in quocunque sed in persona futuri pastoris ovium christi. Ad confirmationem autem inserentem simile esse iudicium de officio clauium di officio fundamenti,res detur quoa ex disserentibus uerbis domini manifeste declaratum est no ecto sinitie de utroque iudicium. Et licet accessorium sequaturnat ir. am principalis caeteris paribus ubi tamen cut in prNosito inaxima est in caeteris disparitas, non opotiet secundarium assimia Iari principali. Manifc statur autem maxima disparitas in hoc .' in officio fundamenti homo se habet quasi totaliter passive, docente christo, ego edificabo super te i etro,in officio antem clailium non dixit, ego aperiam aut claudam, sed absolute tibi dabo claues regni coelorum. Non est propterea mirii si aliter pro-inisum est fundamenti officium & aliter officium clauium, illud mediante firmitate fidei,istud homini absolute. Consentanea est autem huiusmodi differentia a christo instituta humanae etiam

rationi. nam usiis clauium sue rectus siue abusus fuerit non in uniuersalem redundat ecclesiam, ossicium autem sustinendi fide si aberraret,ecclesia uniuersalis rueret,de qua tamen dominus dicit & porte inseri non prqualebunt aduersiis eam. Promisse sunt crgo claues regni coelorum non dono uirtutis ut haeretici fingunt sed personae Simonis Pctri futuri pastoris ovium & agnorum christi.

PERSONAE PETRI IN SE ET NON SOLUM IN PER-

sotia ecclesia promissas esse claues. cap. 3. NO N longe a prioribus recedunt astirmantes claues regni

coelorum,non Petro, sed ecclesiae a christo promissas, ilice te tibi dabo claues regni coeloriim. tanquam dixerit tibi hoc est ecclesis significate parte, non tibi dabo claues regni cce. lorum . Nam istis cum prioribus commune est & eximere Petrum ab hac domini promisisione,& nulli singulari homini datas esse claues, sed dono dei promissas esse claues, solum in hoc dis. ferunt.quod priores dono dei in quolibct iusto aut salte in quo libet sacerdote, isti dono dei in ecclesia inuento claues datas asseuerant,eo quod Petro non ut uni homini,sed ut personam ge . rebat

245쪽

ROMA. ECCLESIAE. Os

'rebat ecclesiae claristum dixisse contendunt tibi dabo claues regni coelorunt. nitunturq; hoc multis argumentis astruere. Unde primo arguunt. Christus exponit seipsum in euangelio cui loquitur &cui tradat claties dicens, beatus es Simon Bar Iona, caro & sanguis non reuelauit, sed pater meus qui est in cistis. - bi aperte Petrus in hac perlbna non est Petrus, non est caro neque sanguis,non Simon Brr Iona,omnino Petrus extra homi nem ponitur, & iam non est ulla persona per se,sed reuelantis patris auditor cui dantur claues. Nulli ergo priuatio homini datae sunt claues, i ed soli ecclesiae: quia de nullo priuato homine certi sumus habeat necne reuelationem patris .ecclesia autem ipsa et de qua dubitare non licet, ipsa est ergo ille Petrus auditor reuelationis Sc acceptator clauium . Secundo ex cohaerentibus.

Clirilius enim post gloriosam litam Petri commendationem cuei Petrus prohibuit ne moreretur reprehendit Petrum,uadc post me Sathana. no enim sapis ea quae Dei sunt.Ut ex subsecuta pol hcommendationem uituperatione clarum fiat illum superiorem Petrum qui claues accepit, non fuisse Petrum filium Bar Iona, sed ecclesiam filiam dei, quae verbo dei genita verbum dei audit di confitetur perseueranter in finem,non aliquando non sapiens quae dei sunt,nec unquam retro abire iussa sicut Petrus. Tertio ex eo quod christus dixit. siti per hanc Petram aedifica- bo ecclesiam meam, hoc est super fidem a Petro totius ecclesiae persona confessam , ac per hoc in qualibet ecclesia ubi est fidei Petra illic &'claues. Firmatur autem hoc, quia nec ipse Petrus Petra fuit in eadem perseverans cosessione, quoniam mox post

acceptas claues errauit,& tamen non sunt ei claues rursum alla-

etae, quare non in sua, sed ecclesiae persona eas accepit. Quarto. Mando papa eligitur an secum affert claues uel no esiastert,ergo erat papa antequam eligeretur,s non affert,a quo accepit λ nunquid ab angelo de coelo λ nonne ab ecclesial Item quando papa moritur cui relinquit claues,nisi ecclesiae a qua accepit 3 quid igitur potest dici contra hanc euidentissimam experientiam, optimam euangelij interpretem claues nec Petro,nccssiccessori,sed soli ecclesiae datasqa qua ta iram minister accepit usurus eis sacerdos in qualibet ecclata. Quinto formatur argumentum similis formae argumento quo Paulus Rom. . &Gal. q. utitur dicens, quod sicut A brahae ex fide reputata est iusti. tia ita de omnib us qui credunt reputabitur ad iustitiam. iare

etiam

246쪽

etiam hic similiter, si Petro habenti reuelationem patris & christum confitenti claues dantur, ita necesse est homini similiter c5fitenti&reuelationem habenti claues donatas esse, quod nulli nisi ecclesiae conuenire potest, cum nullus singularis fidelis conastanter certo ac perseueranter habere possit hanc consessione, ut etiam de ipis Petro patet. Sexto,quia non sol unicut Aug. I.li. dedoc. christia .ca. t 7. testatuo has claues christus dedite clesiet suae, ut quaecunq; solueret in terra soluta essent & in coelis, sed etia ut ipse testatur seper Io. Petrus apostolus propter ap9stolatus sui primatum ecclesiae gerebat figurata generalitatesbnam, in persona ergo non sua sed ecclesiae claues accepit. ιQuod ex Aug.verbis ibidem amplius firmatur, cu dicit. Quod . enim ad ipsum Petru proprie pertinet, natura unus homo erat, gratia unus christianus, abundantiore gratia unus idemq; primus apostolus, sed quando ei dictum est tibi dabo claues regni

coeloriim,uniuersam significabat ecclesiam. Confirniaturq; e dem sententia ex uerbis eiusdem Aug. psal. Ic8. Sicut qua da diui cuntur quq ad apostolum Petrum pertinere videntur, neque taumen habent illustrem intellectum nisi cum referuntur ad ecclesiam , cuius ille agnoscitur in figura gessisse personam propter prisatum que in discipulis habuit, sicut est tibi dabo claues re- gni coelorum, ita Iudas personam sustinet inimicorum christi . Ex his enim uerbis apparet Petrum non in sua, sed ecclesiae figmriata persona claues suscepifle, dum hic dicitur non haberi illi strem intcllectum nisi ad ecclesiam referatur, &ibi contrape, sonales conditiones Petri aduersaliua coniunctione subditur. sed quando ei dictum est tibi dabo,ecclesia significauit. Et confirmatur rursiis auctoritate euangelistς describentis interroganti christo quem dicunt homines esse filium hominis j nullum certum discipulum respondisse opiniones quae de eo erant. interroganti vero de se apostolos unum certum Petrum respondere dc constanter absoluere ac pronunciare fidei consessionem, ut ueram christi cognitionem in unitate & firmitate consistere, non multorum opinionibus uelut arudinem agitari doceret. Tenet ergo Petrus ecclese unitatis figuram. Accedit ad haec Cypria. auctoritas habita. α4. q. a. loquitur dominus. dicentis. quamuis apostolis omnibus post resurrectionem sitam parem tribuat potestatςm , tamen ut unitatem manifestaret, unitatis ciusdem

originem ab uno incipiente auctoritate sua disposuit, haec utimerant

247쪽

erant est apinosi quod Petrus suit, pari conssirtio praediti,de

honoris,& potestatis, sedexordium ab unitate proficiscitur,ut ecclesia Chidi una moestietur, Unde non unus, sed unitas cla ues ac Pit, ut attestantur etiam capitula omnibus. & quodcunque xxiii).q.j.ex Hiero.& Aug. ΑD Evi DENT 1 AM horum considerandum est unum di ei' a sanctis.s. Petrum significasse ecclesiam cum claues accepit. Duo autem exponi seu deduci. primum est, ecclesia accepit claues cum Petrus claues accepit. secundum est, quod persona Petri non accepit claues. Vnde dupliciter contingit laic errare, uel negando primum, uel affirmando secundum. Et negare quidem Petrum ecclesiam significasse, est contradicere expositioni sanctorum .i Assiimare autem ecclesia sic accepisse claues quod persena Petri non acceperit, error esh plusquam hereticus, quoniaeuangelica per hoc negatur historia, & historia in parabola uertisur . . parum dixi, quoniam omnis etiam ueteris testamenti hustoria in parabolami serteretur. Declaro singula. si. n. Petro

non in persbna propria solumodo in possina significatet per euecclςsiae promissae sunt claues cum dictum est ei,& tibi dabo cia ues, &c. Parabolicus petrus ipducitur, di non narratur historia sed parabola, cum dicitur. uenis Ie sus in partes caesareae Philidi Pr, & interrogauitdiscipulos suos. cum reliquis, quae sequutur . -Et eadem licentia qua Eaec historia uertitur in parabolam, om-mis alia historia non solum noui, sed etiam ueteris testamenti in

. parabolam uerti potest,scriptum est.n omnia in figuram conitingetant illis. Si enim quia petrus figuram gerebat ecclesiae pa- ra olicus ponitur, & non in propria persona circa claues, parabolam, quoque necesse est fateri de Martha, & Maria, quae si- guram gerebant uitae activae, & contemplativae, parabolae quo que eruntresuscitationes trium mortuorum a Christo , quia fi-tram'gerebant trium generu peccatorum spiritualiter resurgentium . quinimmo, & mors Christi, & resurrectio parabola erit quia illa nos mortuos peccato,ista nos i nouitate uitae significat. de breuiter uniuersa ruit rem gestarum fides in sacra scriptura ex hac licentia. Vera autem, probata sententia est, dupliciter es,

quid significari. uno modo per modum parabolae, sicut filius prodigiis signiscat peccatorem. & operarii conducti ad uineam sit gnificant cultores Dei in Christi in ecclesia,&sic de aliis . Alio modo per modum rei gestae, ita quod res uerat gesta significat rem aliam. sicut transitus Hebreorum per mare rubrum signifi

248쪽

eat transiti im nostraim de uiti ad uirtis &Uuento mammmim adorantium Chri itimi, significat intorum prqgressi as estem patriam. Inter hos aut mi significaui modos lite est ad propositum disparitas, quod in parabolica significatione nulla . est cura de significantibus personis secundum seipso, quoniam ad signifieanduin tantuna describuntur : quemadmodum Uud

poetas fit in comedi s,&tragediis. Cu antem res gesta sigillincat oportet priino binnem curam adhiberi ad re quae geritur , de Upersonas secundum seipsas,quia sensus lateralis in hoc coiisistit. ex quo solo secundum Dio. N Aug. efficax trahitur argumentu:

Vnde oportet primo uerificare in historijs res gestas, & dicto de personis secundum seipsas ad ueritatem fidei, 8c deinde potsuperaddi sensiisspiritualis , quo res gesta significat aliam, quo persona historica figurat aliquid aliud.:&hoc ad edificationem Christi fideliu no ad coprobandu ea fidei quae ih cqntrouersiam

ueniunt. Quocirca oportet primo ad ueritatem fidei saluanda sensum historicum tenem ,& personam Petri non vertere in personam parabolicam,cum de fide agitur Eutoriae,& sensus litera sis inuestigatur euangelicet historie quando uenit lesus jn partes caesiareae Philippi , N interrogauit primo, ac secundor, audiuit responsiones primo discipulorum . deinde Petri , respbndit petro dixit promisitque elaues regni coelorum. Et firmata ueritatem sus litehalis quod personae ivtri dictum promissum iest, sum addere licet sensum mysticum quo Petrus figurat ecclesiam icut apparet in similibus', puta in significatione uitae activae o Martha

cui dictum est, solicita es, de turbaris erga plurima &contemplatione per Mariam , de qua dictum cst, optimam Partem clegit , quae non auferetur ab ex&sic de alijs . patet ergo quod Pe- tro in persona ecclesiet promissaSesse claues uerum eis sic, ut per sons ipsit is petri primo, di ad literam promis, sint,quia illud uerificatur secundum sensum mysticum , hoc autem see dum sensum literalem. ' ἡ Αd priniu ergo in oppositum dicitur, clarum ex antedictis de uerba illa Don ini beatus es Simon Bar Iona,quia caro, de sanu uis non reuelauit,sed pater meus non ad petri primatu, sed ad Ipsius consessionem,& coiisessionis fructum specta e, di propterea tanquam impertinentia longe sunt a proposito secundu lite rate senuina. Has aut petri condones trahere mystica interpretatione ad ecclesia,quauis nitineri possit,intolerabilerianae est ut sensus mysticus excludat literale,petrus excludat seipsum, audi'

249쪽

ior exeludat eum qui audit, di Simon Ioannis uertatur in par bolicam personam. ni Ad secundum uero dicitur, falsb interpretari finem cur post tantam commendationem β'etrus reprehen sus.suerit . nam secundum planumitterae sensum commendatur primo persona Petri ratione diuini doni , deinde reprehenditur rationesropin sensusuae utrum autem secundum historii iidem spectatad alium. quam ad Petrum, quoniam tam commendatio uam reprehensio personalis fuitSecus autem est secundum senium mysticu, quo quilibet proprij sensus & affectus in Petro re- prebenditur, & quilibet diuini reuelationis sectator in Petro co

2 Ad tertium dicitur . per banc Petram demonstrari ad litexamsdem in hod, id est Petro, ut ex dictis patet. Et propterea non sequitur: quod cuili bet partiali ecclesiae ubi est fides, equali te datae sint claues, sed stilicit euiIibui fideli ecclesis datas esse

in totius ecclesiae capite,quod est haec petra super quam christus aedificat ccclesiam suam. Et ad confirmationem dicitur,quod licet Petrus Uauerit, noni tame desist esse petra,tum quia per illa Νerba quae Iobi jciuntur, absit a te domine non erit tibi hoc , Petrus,nec fidem,nec charitatem perdidit. Vnde & dominus non dixi ei uade Sathalia ut tentatori dixerat sed modificauit di cens vade post me Sathana,tanquam diceret sequi tu me debes non ego affectum tuum.Tum quia ut praedictum est,cum postea christum negauit fidem non perdidit, sed petra fidei perlauera. uit in corde. Et tam ut Theop. Lu et . notauit,christus iterum ipsem in apostolicol gradu restiniit dicens, confirma fratres tuos. Ad quartum dicitur,quod cum papa eligitur,nec secum claues affert,neque ab ecclesia illas accipit,sed a christo,non nouatraditione, sed antiquaillamet qua tradidit tro. Ecclesia squidem ministerio electionis personam deputat quae petro succedat,christus autem ipse in beato petro cuilibet succetari claues Iradidit. & propterea uana est quaestio a quo accipit aut cui relinquit moriens verbum enim christi semper uiuum dat claues cuilibet succedenti .& nonimus alteri relinquit. Ad quintum dicitur argumentum esse similis formi,sed dissi milis materiae propterea non tenereaustitia siquidem &sdes bona sunt animae ad utilitatem ipsius credentis & iusti,claues au . tem potestatem significant, ad aliorum regimen ordinatam, Nideo licet cqilibet credenti imitanti Abraham reputetur fides - GG , ad

250쪽

ad iustitiam sicut Abrahae, non tamen cuilibet credens& emi, fitenti christum, immo nec cuilibet petri imitanti petram in mde dari oportet claues, id est potestatem aperiendi & claudendi alijs, sicut nec cuilibet imitanti fidem Graiae datur , quod sit

pater multarunt gentium quod in semine suo benedicanturion nes gentes , quae tamen Abrahae credenti dat sunt. Quod autem additur nulli nisi ecclesiae conuenire posse constanter certo ac perseueranter habere petri confessionem,si ad singulares perisnas refertur Paulus apostolus ad Ro. s. confutat dicens, quis nos separabit acharitate christi tribulatio an angustia&c. dc subuit , certus sum enim&ceta loquens ad literam de electis . Quod si non contra rem, sed contra notitiam nostiam argueret

qui a nos nescimus quis perseuerabit, facile satisfit per hoc . quod deus suauiter. disponens omnia, non exigit ab homine maiorem certitudinem ea quae est fidei & humani moris, a scii ctibus scilicet eorum cognoscendo homines. Ad sextum dicitur veru esse&pecclesiae datae sunt claues, de quod petrus persbnam ecclesiaenguratae gerebat,&quod uni, tas petri unitatem ecclesiae significauit. Sed in hoc falluntur aramamenta,quod cx his ueritaribus in aliam ueritatem insurgunt. hi siquidem veritates non contrariantur huic alij veritati, quod Petrus in propria persona aecepit claues , seniliscenim omnia simul vera. Et primum quidem ει ultimum,ut sexto, patebit ca. adueritatem sensus literatis spectant, quoniam ad literam pe erus in propria perisna sic accepit claues, quod etiam ecclosia accepit easdem . Reliqua autem ad mystici sensus uerit tem spectant, secundum spiritualem siquidem sensum unus petrus unitatem ecclesiae significat, & iuersalem ecciesiam representat. Vnde Cyprian.Hieron.de August.dicta quae obhciendo allata sunt, verissima fiant, sed iuxta sensum mysticum. Sed non aduersantur sensui literati,quo ut euaugelica testatur historia ipse petrus in propria persona cui reuelatio facta est respondit,clauiumq;promtisionem accepit. Ad clariorem tamen notitiam habendam uerborum Aug. scito duplicem euangeli; sci, siam,soc est literalem quo uerificatur tibi,id est petro dabo claues regnicoelorum) dc mysticum quo uerificatur tibi, id est ecclesiae lignificate perte,dabo claues regni coelorum esse ab A

M. comparatum non penes uerum, uel falsum,sed penes clarum

uel minus clarum. Λd sensum siquidem mysticum spectat, quod

SEARCH

MENU NAVIGATION