De summi pontificis auctoritate, de episcoporum residentia, et beneficiorum pluralitate, grauissimorum auctorum complurium opuscola ad Apostolicae Sedis dignitatem maiestatemque tuendam spectantia. Omnia nunc primum in vnum collecta, congrueque diges

발행: 1562년

분량: 517페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

361쪽

det sibi,s pedibus ae manibus. Et similiter pedes ambulant sib7& oculis &sie dealhs. Et similiterquelibet ecclesia ac persona hisua persectione consiliens,& sibi,& cuilibet prodest. Scriptum

est enim in symbolo, sanesorum communionem. In casu a tem hecessitatis videmus naturam membrum quidem minus ne

cessariunt pro magis necessario exponere, ut pedem pro capite, sed non econuerso. Et rursus videmus quod pro maiori nece sitate membri minus opportuni natura abhorret aliquid detrimenti sustinere in membro magis nobili I&necessario, ut patet quando ne perdamus pedem sustinemus lesionem aliqualem iticapite puta cauterium . Quocirca, quum officium episcopi precipue circa spiritualia versetur, & spirituale est magis necessarium ecclesie, quam temporale , non 'licite episcopus pespter tale negocium alterius persone, vel ecclesie priuaret eccletiam suam spirituali pastu, ad quem persone sue presentia tenetur. Sed econtra optime faceret si in temporalibus damnum sustineret siue ecclesie, ut alteri in spiritualibus sebueniret. SL militer cum unum sipirituale sit magis bonum necessarium quam aliud,puta negotium fidei vel pacis,quam ministratio sacramentorum, di huiusmodi. Laudabiliter episcopus pro negotio fidei Vel pacis, in aliena moratur ecclesia. Et hac ratione episcopi sicite stat legati ad pacem inter Reges Christianos compone dam. Si enim cuiusquam , inquit Ambrosius , osticium est pacem facere, sacerdotis maxime officium est. Quod autem legati eant promiscue ad temporalia negotia, abusionis est. Scriptum est enim . Nemo militans Deo, implicat se negoths secularibus. Posset quoque tanta necessitas alteri ecclesie, vel per ne in minus bono spirituali, aut temporali imminere , ut laudabiliter ecclesia eligeret sustinere aliquod detrimentum, in seipsa per subtractionem sui pastoris ad tempus , ut tante alterius necessitati subuenitet.

Prudentie autem humane relinquitur pensanda quantitas aliene nectissitatis cum quantitate damni spiritualis precipue ecclesie proprie. Si enim bona fide prudens propter aliquod pietatis opus ecclesiam suam ad tempus corporaliter deserit,etiam si minus recte iudicaret non imputaretur ei ad culpam mortale ab eo qui intuetur, quod cogitationes mortaliu timide & incerte fiant prudentie nostre. Conditio autem personae excusans episcopum a personali r sidentia

362쪽

Mentla est unica,quando scilicet,persona talis est ut melius, aue 'saltem aeque bene pascatur ecclesia a tali persona ab se me quam pasceretur ab alio praesente. Ob hanc rationem sunt sex episcopi uicini Romanae ecclesiae, habentes Romet residentiam, quia uini episcopatus Cardinales. Ob hanc quoq; rationem posset unus plures ecclesias habere deficientibus alijs idoneis , S excusaretur a iugi residentia in una. Ob hanc quoq; rationem se nodum quorundam opinionem, ut dictum est, concedunt ii ira ut Cardinalis Romanae ecclesiae possit eligi in episcopum alicuius Particularis ecclesiae. Lt quia excusatio ex isto capite est per accidens, per accidentem scilicet penuriam pastorum bonorum, ideo no est mirum si per accidens in huiusmodi casu oportet per aliquem titularem episcopum aut uicarium supplere opportu nos actus,qui personalem praesentiam in ecclesia exigunt. Quod autem haec quae de personali residentia diximus ita se habeant,ex ipso etiam iurestripto de Clericis non residentibus satis patet, quia priuandi sunt non residentes absq; rationabili causii. Ex regulis quoq; Gregorij in pastorali personale exigere industriam

ac probitatem pateti Constare quoq; potest & ex articulo prius aducto secunda secundae hanc esse Diui Thoms doctrinam, ubi mec persecutionis tempore concedit licitam esse absentiam pastoris uisi in casu. Manto ergo magis absq; persecutione illicita

est di perniciosa absentia pastoris sine rationabili causa Z Haec di

Quo ad tertium respondendo obiectis dicitur ad primum, quod obligatio episcopi ad residendum in sua ecclesia,est ex precepto diuini iuris,ut monstratum est. Et ad primam obiectionem in oppositum dicitur quod,quia praeceptum hoc est affirmativum ideo nihil illi obstat quin in multis casibus liceat ab ecclesa abesse. Ad Secundam dicitur,quod nec illa comparativa. L sussicientius per aliumquam per se episcopus regit, excusat ipsum a residentia.quia licet uerum sit quod sufficietius per alium quam per se episcopus regat,non tamen ex hoc habetur quod susticienter regat.Quilibet enim malus rector sufficientius per alium bonumquam per se regit, & tamen stat quod nec alius sufficie ter regata Nec ill a positiva scilicet suis cienter per alium regit excusat idisum a residentia,quoniam licet per hoc sufficienter sit prouisum copatui ex parte ecclesiae, non tamen susticienter ex partae episco-

363쪽

episeopi,quia non solum tenetur ad prouidendum eeesessae, statenetur ad personaliter pascendum ecclesiam ut monstratum est. In debitis autem personalibus non absoluitur debitor si per alium iacie.Verbi fratia,Sacerdos si per alium deuotum ac lamctum clericum diuinum officium pro se dici faciat, sufficienter satistacit illis pro quibus tenetur orare,sed non propterea excusatur a dicendo ossicium, quia est debitum per nate. Et similiter accidit in proposito. Vnde cum dicitur,si residentia sub praecepto caderet hoc esset ex necessitate finis qui est salus anim rum,conceditur,& dicitur quod salus animarum necessitat pastorem suum ad personale debitum,hoc est per nalem curam ani- marum. Et quum dicitur. Salus animaru procurari potest absq; personali episcopi cura, ergo non necessitat ipsem ad person lem curam. Respondetur, quod quia in moralibus non attenditur possibile secundum potentiam logicam,hoc est quod non implicat contradictoriu,sed secundum potentiam moralem officiorum. constat autem ex Domini sententia quod mercenarii offlacium non se extedit ad id quod praecipuum est in pastore,scilicet amorem Ouitim suarum non alienaru,& propterea dicitur quod per se loquendo,salus animarum ita necessitat pastorem ad personalem curam,quod regulariter non potest sine ipsius personali cura episcopi haberi, quamuis per accidens contingere sorte hoc possit,sed quod est per accidens non uariat naturam mora. lium uinculorum. Et propterea non excusatur episcopus apersonali residentia ex hoc quod per optimum uicarium prouidet

ecclesiae.

Ad Tertiam dicitur,quod non consuetudo sed abusus est tot

episcorum non residentium & sequentium curias. Et quia musa qui'; prisumitur paenitens in fine uitae suae, quando cum sacramentis & sanctae ecclesiae communione recedit,ideo nihil honoris non residentium tumulis ecclesia adimit. Nec hoc uideri deabet durum ei qui illud Hieronimi considerat, non omnes episcopi,sunt episcopi. Ad secundum principale dicitur quod Episcopus tenetur ad

utrunq; simul residentiam & opus, & quum instatur contra hoc ex parte magnitudinis diocesis .respondetur,quod nulla est adeo magna dioecesis cui non possit unus episcopus personaliter ex hibere omnia quae sui sunt ossicij, si uere uult curam olitu suarum gerere. Iaium autem instatur ex parteillustris generis respon- detur,

364쪽

E Ρ I s C o P. rdetur quod nemo illustrior illo est qui pontisex assistens futuroarim bonorum intrqiuit sim et in sancta.Qui de stipib dicit,Filius

hominis no uenit ministrari sed ministrare & dare animam suam pro multis. Nec acceptet uir illustris episcopa tum si non uult pastorale ossicium exercete. Sibi ipsi imputet illustris qui acceptauit episcopatum & exequatur quod promisit. Seruet Deo de ecclesiae fidem. Turpem se recognoscat, si nomen, potentiam, honorem,ac diuitias Episcopi tenet in persona sua,officium autem alteri delegatiquoniam priora omnia sui data sunt persons, ut habeat simul cum ipsis personale officium episcopi. Cum his tamen stat quod persona episcopi salua conscientiae puritate,ex rationabili causa abstineat ab aliquo proprio sibi actu,& per alium exerceat illum,puta quod praedicet per alium, ubi hoc'magis expediens fuerit exemplo Valerij,quiper Augustinum praedicabat&c. FINI s.

365쪽

L V C AE DECIM o. Messis quidem multa, operarii autem pauci, roga' te ergo dominum messis, ut mittat operarios in messem suam . . CONTROVERSIA DE RESIDENTIA'

DECLARATVR Q v Id Vs GENERI avsargumentorum examinanda sit praesens controuersia.

N sAcstis disciplinis multiplex est locus arguendi unus est ex sacrarum scripturarum testimonio,& hic est firmissimus locus argumentam di. Alter est ex sacrorum conciliorum generinlium, uel prouincialium traditione. Tertius est ex sanctorum, & ueterum Patrum ecclesiae, sentetia. Isti omnes sunt proprie loci I heologici,quibus omnibus contendam demonstrare, uniuersos ministros ecclesiasticos ex iure naturali, & diuino teneri ad residentiam personalem in ec- cie*s a quibus temporalia stipendia desumunt. Postremo addemus , & rationes humanas, qui locus arguendi no est alienus ab hac

366쪽

hae diseiplina, sed ne diu uagemur. Primum ostendamus, unde

uim habeant quae nobis praecipiuntur, & an pastores spirituales dignitate tantum nobis praesint & imperio, an etiam munere &omcio . Magna quidem res est residetia pastoralis, & grata omnibus esse debet,& iocunda certe populo christiano, quandoquidem ex ea omnis instaurandς ecclesiae ratio, omnis restituendae religionis modus leges, instituta, mores, ueterem christianam ueramq; disciplinam reuocandi facultas pendeat atq: proficiscatur, ius cum ita sint,& tanti reserant,silere non licet, neq; in talo religionis nostrae discrimin tantoq; alarum coi periculo cuiqua consulere potius, quam officio nostro, & publicae utilitati.

totus satus praesentis controuersiae. Cap. a.

EORVM ad quae legibus tenemur, quaedam fiunt iure diui.

no prohibita, uel praecepta, quae nullam institutionem ha oenta iure naturali, ut baptiZari aqua, & usus aliorum sacriamentorum. Alia uero sunt iure naturali prohibita, quae nullam nouam institutionem habent i iure diuino, ut furari, nace chari,&c. Alia autem ab utroque iure prohibita sunt,uel praecepta V. g. reuerenter tractare sacramenta, mudum summere coenam Dominicam, ne liceat uendere sacram uestem, aut praebendam, quia sacra res est. Haec pendent ab utroque iure. Qiii in istis offendit, omnia iura uiolat naturalia & diuitia, quoniam haec habent institutioncm a iure diuino cab eo enim sunt sacramenta , & ministeria sacra si tame dederis aliquid esse a Deo destinatum ad sacra, aut assumi instrumentum an sanctificados homines quod uocant sacramenta iura naturalia prohibent illauedere, aut emere. Nec opus est noua aliqua prohibitione, aut lege diuina. Et eadem iura praecipiunt, ut istaec reuerenter tractentur. Huius terti; generis sulit, quae nunc controuertuntur, de residentia ministrorum ecclesiasticorum.

Futuros esse in ecclesia Episcopos,& pastores alios inseri res iura diuina instituunt,& Apostoli tradiderunt. Αctu .ao.Attendite liniuerso gregi in quo spiritus sanctus uos posuit episcopos ad regendam ecclesiam Dei,& j.Timoth. 3. &Th. i. Et iura naturalia, & eam diuina prscipiunt, ut faciant officia sua. Ideo utriusq; iuris uiolator est,il ab illo cessat. Quo circa statuat.j.co

YY clusio

367쪽

Husio quam inter orthodoxos indubitatam proeessu operis demonstrabimus.

Omnes ministri ecclesiastici pret sertim Episcopi,& parochi ex

iure naturali, & diuino tenentur non per mercetinarios, sed personaliter facere officia sua. Ex qua colligitur secunda conclusio aeque certa. Ex utroque iure tenentur Episcopi, de parochi ad regularem& ordinariam resistentiam siue praesentiam , corporalem in suis ecclesiis , & dieccesibus. Arbitror non esse diuersa, re , teneri ad usiam ossicii, & ad residentiam perionalem, sed solo nomine esse diuersa. niam ad hoc nempe personaliter residere nemo tenetur nisi propter illud. Lut faciat officium suum. Vnde siquid operis est, quod ponit absens ecclesiet sue facere , in eo non tenebitur ecclesiae adesse, quia cessante causa, cessant & illa, quae ad eam consequuntur. bo circa eisde argumentis ostendemus utraq; coclusione. Ad utriusque igitur euidentem demonstrationem statuamus ista ministeria, & praelaturas ecclesiasticas esse a Deo instituta, di ad hoc instituta, nempe ad certas actiones exercendas, ut pautet ex Ioan. cum Christus instituebat Petrum primum,& summu ecclesiae pastorem, non dixit ei. esto Pontifex, sed ἐε pasce, guberna,rege Oves meas, gregem meum,certam operationem madauit , nempe pascere, regere. & Num.18.cum in lege institu rei dominus sacerdotes: A aroni, & Rijs sitis tradit primitias ψofficio sacerdotali; filiis autem Levi iubet donari omnes decismas pro ministerio, quo seruiunt ei in tabernaculo scederis, de j. Timoth. 3. Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat, opus dixit, non imperium, non dominationem,non dignitatem, quamuis sit etiam praeclara dignitas. & Aug. explicans Paulum inquit,exponere uoluit Apostolus, quid sit episcopotus, quia nomen est operis, non honoris. F piscopi simi seper intendentcs, &c. Et habetur .s.quaestio.j. ini episcopatum. Ergo sua institutione tenentur. ad praescriptam operationem. Et Hieronym ad Oceanum explicans eiusdem Apostoli verba. Si quis episcopatum desiderat,&c. Opus, non dignitatem, laborem, non delicias, opus, per quod humilitate decrescat, non intumescat fastigio, dic. Idem ad Nepotianum. Episcopi Sacerdotes, sciant seministros esse, non dominos. Et infra sebdit.

Recordemur semper quod Apostolus Petrus praecepit sacerdoti-

368쪽

dotibus.Pascite enim qui in uobis est gregem Dominii prouidentes non coacte,sed spontanee,secundum Domini praeceptum habetur dist. s. esto.Origen. in Esaiam. Hom. . Qui uocatur ad episcopatum,non ad principatum uocatur, sed adseruitutem totius ecclesiet.Si uis credere de scripturis quia in ecclesia seruus sit omnium,qui praeest,suadeat tibi ipse Saluator&Dominus, qui talis tantusq; factus est in medio discipulorum,non quasi distumbens,sed quasi ministrans . Accipiens linteum postquam exutus est uestimentis icc. Bernar. ad Eugenium papam epistola. 237. Si Christus te misit,aestimabis tibi, non ministrari sed ministrare uenisse ministrare,non solunt substantiam, sed ipsam quoq; animam, sicut praefatus sum &c. Huc facit canon ille ecclesiasticus. Beneficium datur propter officium.Omne ergo ministerium ecclesiasticum institutum est ad aliquam acti onem hic est status nostri tam firma & certa probatio,ut si opus sit etiam aduersus omnes portas inferorum queat subsistere.

: probatur necessaria residentia personalis mim-strorum ecclesiae. Cap.

Set o iam ostendamus quod in principio promisimus, nos

ostensuros,leneri, scilicet pastores omni iure ad residentiam personalem,ac primum quid in sacris literis inueniamus incipientes ab scripturis ueteris instrumenti. Postquam Dominus sub Mose constituerat ministros tabe naculi sui Aaronem & filios eius,addiderat5; eorum coadiutores Levitas fratres suos, dixit uniuersis. Excubate in custodia sanctuarij,& in ministerio altaris, ne oriatur indignatio super silios Israel &c. omnia quae sanctificantur asilijs Israel tradidi tibi & fialijs tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna, filijs autem Levi dedi omnes decimas Israelis in possessonem pro ministerio quo semiunt mihi in tabernaculo foederis&c. Haec Dominus ad Aaronem. Omnia in figura fiebant apud illos,inquit Paulus, & tabemaculum illud nostrae ecclesii figura fuit in Aarone & filiis,intellige pastores maiores,nempe Romanum cum caeteris episcopis orbis. In filis Levi adsumptis a Domino,ut ministrent maioribus ministris,nempe Aaroni& filijs suis, intellige inseriores pastores,quos olim uetus ecclesia uicarios,uel coaudiutores episco

369쪽

Porum uocabat. Vniuersis igitur dixit Dominus. Exeubate in

custodia ecclesiae meaein in ministerio altaris mei, ne oriatur in- . dignatio super populum meum,Non dixit dominus. Ne oriatur an dignatio mea super uos dormientes autociosos, abalienatosa ministerio altaris mei, sed super populum meum, ostendens puniturum peccata sacerdotum in populo aron in illis tantum,quoniam populus puticeps semper est delictorum minittrorum. Vix caueri potest, ut corrupto sacerdotum collegio,non corrumphtur & populus, iuxta illud. ali spopulus talis sacerdos. Deinde si cessent sacerdotes fungi suo officio necesse est,indignetur Dominus super Israelem, a quo semper ossenditur ,&nisi placetur intercessione sacerdotum, seu itura est ira eius in populum . Modo certum est sacerdo te s in curijs Pontificum aut Caesarum dea

gentes, aut alias secularia negotia tractantes, non posse excub

re in custodia ecclesiae suae,nec in ministerio .itaris sui occupari. Si ergo id exigebat Dominus a Leviticis ministris, quid exactu-Pm putas ab Euangelicis3 quorum iustia abundare debet supra

iustitiam scribarum, & Pharis eorum 'Merito timeamus, ut haec mala', quibus nunc premitur ecclesia, immiserit Dominus pro- Pter cessationem, S ignauiam Pallorum .deinde annota quod cum assignat Dominus mercedem temporalem suis ministris

semper se biungitata e tradidi tibi pro officio sacerdotali & Ωhs Levi dedi decimas pro ministerio quo seruiunt mihi in tabernaculo. unde collige quod si cessent ibidem seruire,no meretur mercedem eis assignatam. i Secundo, Salomon libro Prouerbiorum,inquit, liligenter co, gnosce uultum pecoris tui, tuo q; greges considcra. non enim habebis iugiter potestatem .sed corona tribuetur tibi in genera: tione& generationem. Hebria uersio sic habet,cognoscendo cognosces faciem pecoris tui, & pone cor tuum ad greges. Bona - Pars Doctorum ecclesiae putat haec dicta ad ministros ecclesiasticOS,habentes cui am aliquam animarum .Qnid. n. lucidius potuit Proponi,ut intelligeremus lege esse prohibitam absentiam ministroru ab ovibus suisλSi non satis est ministro de nomine tantum agnoscere oves se asscd oportet ut videmus ex prscepto Dominico quod de facie etia uniuersas S singulas agnoscat, quae uix potest faci re praesens & in suo munere uigilatiis imus episcopus, quomodo absens poterit satis facere huic praecepto spiritus fui-ctis Minime gentili. quod dixit hic Salamon spiritu Dei amatus uisa

370쪽

ulla est aperte explicare aeterna illa sapietia Christus Iesus,dices,

Ego sum pastor bonus,& cognoseo oues ni eas,& cognoscut me meae. Et paulo inferius. Et oues uoce pastoris audiui, di sequunt illum,quia sciui uoce eius,& pastor proprias oves uocat nominatim, & educit eas ,& cuni proprias oves emiserit ante eas u

dici haec Christus,hic pastorum princeps & quiuis alius uerus pastor cognostendo cognoscit faciem pecoris sui, suosq; gregescosiderat. Et quid obsecro est dicere, Bonus Parior anima suam Ponit pro ovibus suis,nii tu, iuxta hebraeam uersione hic dicitur.

Pone cor tuu ad greges, quae uerba singularem quanda curam de

insignem sui gregis dilectionem designat,de qua dilectione Ioannes. In hoc cognoui inus inquit charitate Dei quoniam ille animam suam pro nobis posuit, & nos debemus pro fratribus animas ponere. Si pro fratribus quorum non est peculiaris cura nobis,debemus uniuersi animas ponere,quato magis pastores hoc

ipsum facturi sunt pro animabus illorum, pro quibus reddituri sunt rationem Domino in die iudichthic nihil exaggeramus,sed latu relinquimus sola uerba spiritus sancti prudeli lectori expendeda,& quid sentiedii sit de hac diuitia ordinatione ipse iudicet.

Tertio produco ex ueteri testantento Exechi. prophetam adque sic dicit Dominus. Fili hominis lpheta de palloribus Israel,

- qui pascebant semetipsos. None greges a pastoribus pascunturqLac comedebatis lanis operiebamini, quod crassum est occidebatis,& gregem meum non pascebatis. Qtiod infirmum fuit non eonsolidastis,quodqgrotum no sanastis, quod confractu in est, - no consolidaltis,&quod abiectum est,non reduxistis,& quod perierat,non quaesistis,sed cum austeritate imperabatis eis cum potentia.Et dispersae sunt oues meae,eo P non esset pastor, & factae sunt in deuorationem omnium bestiarum agri. Errauerunt greges mei in cunctis montibus.& in uniuerso colle excelso,& super omnem faciem terrae dispersae sunt,& non erat, qui requireo ret&c. quo loco audi Grego. in Pastora. parte. t. cap. 6. Abiectum reducitur. cum quis in culpa lapsus ad statuni iustiae .ex pastoralis solicitudinis uigore reuocatur, fracturam uero liga naenestringit,cum culpam disciplina deprimit,ne plaga usq; ad interitum defluat , si hanc districtionis seueritas non coartat, sed pe deterius frangitur, cum fractura incaute colligatur,ita ut grauius scissuram sentiat si hanc immoderatius ligamenta constringant. tactenus Grego. Non uideo quid explicatius possit dici. Hic

SEARCH

MENU NAVIGATION