De summi pontificis auctoritate, de episcoporum residentia, et beneficiorum pluralitate, grauissimorum auctorum complurium opuscola ad Apostolicae Sedis dignitatem maiestatemque tuendam spectantia. Omnia nunc primum in vnum collecta, congrueque diges

발행: 1562년

분량: 517페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

371쪽

Hic opus e st non argumentatione aliqua . sed attention eola dc fide. Si ad haec verba attendamus di credamus, quod ex ore domini prodierint,& ab spiritu domini proponantur, quis negabit teneri pastores ad perpetuam residentiam in suis eccles sλSi haec requirenda sunt a pastoribus, si ea cura, ea solicitudo, ut quod aegrotum est in animabus fidelium contendant sanare,quod confracturi est,allipare,quod abiectum est,reducere, & quod perierit ex numero fidelium reuocare, viderint illi, si haec absentes, &ignorantes ovium suaru,quas absentes cognoscere minime potuerunt,praestare poterunt. Mod si postant, dicant se nullo iure oblisari, ut inter oues suas sint frequentes, & familiariter conuerse ntur. Quod si non possunt cui verum est relinquant aulas ,& veniant ad caulas ovium suarum,& curam earum agant. O

serua lectorverba illa Domini. Disperis sent oves meae,& tactae sent in deuorationem bestiarum agri, eo quod non sit pastor. Quid est dictu non'esse pastorem aliquem in Israel l si nullus erat pastoriquid est,quod Dominus dicit ad prophetam. Fili hominis propheta de pastoribus Israel. Et propheta clamat. Vae pastoribus Israel, di si veri pastores erant in Israel quid dicit, eo u non sit pastor λ Certum est dixisse dominum, non esse pastores in Israel,quia perinde est,absentes esse pastores,aut ociosos, nec exercentes officia sua, ut est non esse pastores. Quid enim comfert esse pastorem,si nihil agat Huic veritati praetexunt aliqui,&causantur,quod sint iuste occupati in negotias, de officijs publicis,quorum recta,& bona administratio est ecclesiae maxime necessaria,& io per viros probos & doctos exercenda. Hac excusa

tione puto grauari magis peccatum eorum, quoniam stipendiis ecclenasticis obeunt prophana munera. sed & quamuis necesse sit,publiea illa officia per tales viros administrari,non tamen hic tam necessaria, & tam sacrosancta munera erant propter illa serenda, sed econtra,illa alijs deleganda, ut hetc possent per id neos ministros rite dispensari scut secerunt λpostoli, de quorusuccessione Episcopi vere gloriantur. Qui cum oeconomia exercerent,& curam pauperum haberent,videntes quod minime possint utrique officio pro sua necessitate sitisfacere, abdicarunt sese ab officio suo ciuili,de reservarunt solum ecclesinicum, elegerunt Diaconos sue oeconomos , qui oeconomiam exerceret,

v ipsi Apostoli praedicationi & orationi vacarent. Qua in re ob. seruandum est,quam longe ab Apostosis distent nostri pastores. Nam

372쪽

Nam Apostos retinuerunt id officium, quod vere Apostolicum erat,puram administrationem euangelij. At, nostri pastores abdicatio alijsq; delegato praedicandi euangelij,officio,retinuerut sibi ciuilia & prophana ministeria. Vtinam ad mensas, di curam Pauperum,quam reliquerunt Apostoli,isti redi)ssent. Praeterea quarto sunt verba Domini ad Zachariam propheta dicentis. Ad huc summe tibi vasa pastoris stulti, quia ecce ego suscito pastorem in terra, qui derelicta non visitabit, dispersum noquaeret, & contritum non sanabit, & carnes pinguium comedetio pastor & idolum derelinquens gregem gladius super brachiueius,& super oculum dextrum eius. Brachium eius ariditate siccabitur,& oculus dexter eius tenebrescens obscurabitur. Haec

dicit Dominus. Vide quam graphice depingantur nonnulli P stores huius nostrae tempestatis, qui habent quidem vasa pastoralia,peram,baculum,& mitram,& lana,& lacte ovium fruuntur: gregem tamen eis commissum non pascunt: Hos appellat spiritus Domini, pastores de idola: Pastores quidem, propter authoritatem episcopalem, quam etiam mali pastores retinent:idola, Propter repraesentationem eius rei, quam vere non habent, sed mortuam illius imaginem .faxit christus, ne videamus & reliqua,

qui spiritus sanctus comminatur Episcopis derelinquetibus grerm sibi commissum, nempe gladium super brachium eorum,oc est, super potentiam eorum temporalem, sicut iam ab Aquilone destendebat,dissecans,& perdens ecclesialticam potestate, nisi dominus ecclesiae suae misertus, per Carolum Caesiarem huic gladio occurrisset, qui in sortitudine brachii sui, aduersariorum ecclesiae comminuit hoc anno potentiam. Per oculum dextrum intellige rectitudinem iudicii, prouidentiam,solieitudinem,in agendis,intelligentiam legis,&mysteriorum eius. Hunc minatur excaecandum Dominus pastoribus stultis, qui derelinquunt gregem, contra quos spiritus Domini adhuc clamat per Hier. Sacerdotes non dixerunt populo meo, ubi est Dominus, & tenentes legem nescierunt me: Et pastores praeuaricati sunt in me. Hoc ipsum visius est dixisse Hiero .cum scriberet ad Heliodorum. Non omnes episcopi, episcopi sunt quonii episcopus graece insipector est siue curator. Hinc falso dicuntur

episcopi, qui sibi vivunt, non gregi, sed de nominibus, suus posterit locus.

Duo sunt hoc loco, quae meo iudicis euidenter demonstrant

immanc

373쪽

immane delictum reputari apti l Deum absentiam episcoporum et

a suo grege. Primum est,quia eiusmodi episcopos derelinquen- γres greges, vocat spiritus Domini pastores idola.Alterum est bseuera illa poenae interminatio. Brachium eius ariditate siccabit tQitibus malis non solet comminari Dominusinis ubi est insigni rte tollensius.quae duo lectori expendenda relinquo. . iItem lib. Nume. Moses cui iam significata erat mors sua, de pastore sui loco ordinando se dominum allocutus est. Proubadcat dominus deus hominem, qui sit super multitudinem hanc. i5 possit exire & intrare ante eos, & educere eos, vel intindu- cere, ne sit populias Domini sicut oves absque pastore . Quibus verbis aperte Moses declarauit officia episcoporum, quae cui vides necessario requirunt prirsentiam per nalem eorun dem. conficinat hoc Esai. enuncians aduentumsth Dei in ca . ne , describitque illum pastorcm, di in eo declarat munus spiri ituale pastorum , dicens ' Sicut pastor gregem suum pascet, in lbrachio suo congregabit agnos, & in sinu suo leuabit e sce-itas ipse portabit. Diligentius adhuc haec duo loca considera- :rem atque tractarem, nisi haberemus alia loca multo manifestiora quibus collatis de ista liquidius manifestantur, & si ista non es- i

tur residentiam persionalemm Lirorum ecclesiae esse

ATTH. io. quando misit Christus duodecim Apostolos ner ciuitates Israelis praedicare euangelium, cum praefa-ῖα. ' Arus fuisset. Messis quidem multa, opera di vero pauca,ro agate Dominum messis, ut mittat operarios in niessem suam &c. I Sed haec obiter annotemus, quia noli dixit Christus, acerdotes pauci, doctores pauci, sed operarii pauci, quia semper orbis 'habuit sacerdotum , & doctorum numerosam multitudinem, ioperarios vero , qui sacerdotum,& episcoporum officio re- .cte langerentur , semper habuit paucos. Haec igitur pretia- νtus primo ordinauit, ut gratis administrarent munera illa coelo sia, antum permisit,ut operantes apud illos salutem tterna que ad vita naturalem seruanda erant necessari desumerent, dices. Edentes

374쪽

rdentes,&bibentes, quq apud illos sunt, quoniana dignus est

operarius cibo suo . Theophi. hoc est a discipulis pascemini,debebunt enim hoc uobis ut operarijs. Dixit autem cibo, no luxu, neq; n. delitiari oportet doctorem . Haec Theophi. Expedamus uocem illam, operarius, Qui non est operarius non est dignus cibum desumere, nec illi debetur aliqua merces in ecclesia. Sed qui non sunt in dioeccesi sua. non possunt in ea operari ,ergo ab

sentes non possunt iure accipere mercedem aliquam, cum non

sint operari j. Hoc idem praescripsit Christus septuagintaduobus

discipulis . t uc. to. Dicens ; Comedite, & bibite, quae uobis apponuntur, dignus est operarius mercede sua. Theophi. Pro mercede autem habere cibum, & ne quq ratis, & pasci, & mercede in insuper accipere, sed cibum pro mercede habetote . Soli ergo operarij suscipiunt ex inititutione euangelica mercede in ecclesia. Chrytast. stiper Matth. cap. Io. Expendamus utranq; uoce, operarius, & mercede sua, Mercedem appellat, ut rem debita

dari sibi ostenderet. Dignus est operarius cibo suo dixit Christus, ne Apostoli plus aliquid quaerant. Confirmatur hoc ex uerbis Pauli in a. ad Timoth. a. Solicite autem citra teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem recte tractiintem uerbum ueritatis. quo loco Paulus instruit episcopum, &praecipit ut se exhibeat operarium inconfusibilem. Secundo c6firmatur hoc ex eodem Paulo. j.Timo t. s. Qui bene prssent pre -sbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in uerbo, S: doctrina. Dicit.n. scriptura, Dignus est operarius mercede sua, & non alligabis os bovi trituranti. Obserua uerba Pauli, docet duplici stipendio dignos presbyteros, sed eos tan tum, qui bene praesunt, & cos, qui laborant in uerbo , & doctrina, quod probat per scriptura,quq ilibet, ne in f aenetur bos triturans. Vnde ociosus bos poterat infraenari. Ergo & ministerociosus, & absens potest infraenari, ne pascatur ex fructibus ecclesiae. Igitur si uelint pasci, & fructus desumere, tenentur Iabo arare triturando messem Christi, quod absentes facere non pose sunt. Ergo quatenus tenentur ad actionem ministerij, & labore, eatenus tenentur ad praesentia regularem in eccles)s sitis. Chry- ωst j. Timot.s Duo adducit Apostolus testimonia, primum ex Iege Deu.as. Non alligabis,&c. Alterum ex Chryso. Dignus est operarius,&c.&ambo sibi consentiunt, uult Dominus Iaborare doctorem. Itaq; fiquis delicatus est,aut remissus fuerit,dignus ZZ prose-

375쪽

pe inuiseret cognosceret illas, ac pastor qualis Christius cognoicit suas oues, quia curam illarum agit, & rursus cognoscitur ab illis , quas visitatione dignatur , dc propter consuetudi nem agnoscentium filum curatorem . Obserua quid intersit inter mercenarium & pastorem . Ille si lupum videt venienatem, fugit, quia non pertinet ad eum de ovibus. Iste uero ponit animam sitam pro ovibus sitis . Et quot lexempla exhibent huius doctrint praesentia haec deploranda iecula pQuid perdidit totam ferE Germaniam , nisi ocium & absentia

pastorum Volantes esse principes seculares , desierunt esse pastores. Venerunt lupi in stabulum ovium , non inuentis par. storibus rapuerunt, & aberrare fecerunt oues, sicut nunc misere per varias hqreses & sectas aberrant. Quae mala flebat o. lim Dominus per Hierem. cap. so. Grex perditus factus est populus meus, pastores eorum seduxerunt eos, seceruntque vagari in montibus, de monte in collem transierunt , obliti senecubilis sui. Quid ab alienavita tota ecclesia Angliam, nisi quod

vix unus pastor inuentus est, qui poneret animam suam pro ovibus sitis λ Et cum haec sint luce meridiana lucidiora, sent non rari pastores, qui sibi persuadent se nullo iure teneri, ut sint cum ovibus sitis, nisi constitutione quadam Pontificia, non autem constringi lege aliqua diuina, aut naturali. Hoc loco idem

Theophi inquit: Hinc differetiam mercenarij & pastoris elicies,

Nam mercenarius ignorat oves, quia raro visitat eas, pastor vero cognoscit oves proprias , tanquam erga eas solicitus. Item Chryso. seper Ioan. Io. ho m. s s. explicans verba Domini: Ego

sum pastor bonus,ita scribit. Magnum quiddam dilectissimi, magnum inquam ecclesiae prelatio,& quae multa indiget sapientia &fortitudine qualem Christus proposuit,ut nunquam oves deseramus,lupo generose resistamus. Haec enim inter pastorem,& mercenarium differentia.Αlter proprie contemptis ovibus,alter sita contempta,ouium semperialuti inuigilat. Et hoc ipsem ex testia monio Ezechielis confirmat. c. s .Vae pastoribus Is rael &c. Quidam voluit infirmare argumentum acceptum ab hoc lo .co dicens,verba huius capitis pertinere ad solum Christum, nec ad alium pastorem posse accommodari, ac proinde aiebat,quae in eo capite dicuntur, non esse requirenda ab alio pastore ecclesiastico, nec ex his semendum arPmentum, ut probaretur residentia ex iure diuino. Sed quam sint haec voluntarie dicta,patet.

376쪽

Primo, idem Apostolus qui ex persona Christi recensuit, quae

hoc capite anno tantur,scripsit in epistola sua prima & ranarguens ex his,quae scripserat in historia euangeliea, In hoc cognoulinus charitatem dei, quoniam ille animam sitam pro nobis positit, & nos debemus pro fratribus animas ponere, hic Ioannes ex facto Christi arguit,quid nos debeamus facere, ad hunc mo-'dum ex his quae hoc loco dixit Christus de se, propones seipsum

exemplar a nobis imitandum,arguere debemus,quae sint,quae ibla requirata reliquis pastoribus ecclesiasticis, quod& ante nos fecerunt omnes patres ecclesiae; Augustinus in epistola ad Honoratu arguit,quod instante aliqua persecutione ovium,episcopus non potest fugere, quia exemplo Domini tenetur bonus pastor, ponere animam pro ovibus suis, simile quid collegit ubi ait , de verbis Domini Serm. so. pastor bonus Christus,quid Pe. trus, nonne bonus pastor ψ nonne & ipse animam suam pro ovibus posuit ἰ Quid Paulus Quid caeteri Apostolis id eorum repora consequentes beati episcopi Martyres Quid etiam iste sanctus Cyprianus,1 Nonne omnes pastores boni r Non mercenarheu quibus dicitur. Amen dico vobis perceperunt mercedem suam Omnes ergo isti pastores boni, nou salum quia fulmine fuderunt, sed quia pro ovibus fuderunt. Idem alibi citatus in cathena. Si autem prepositi ecclesiae, qui filis sunt, pastores sunt, quomodo unus pastor est, nisi quia sunt illi omnes unius mebra pastoris,& quidem qui pastor est, dedit hoc membris suis. Na de Petrus pastor & ceteri Apostoli pastores, & omnes boni episcopi. Vides lector secundum Augustinum verba huius capitis, non ad solum Chri stum pertinere. Eadem & fusius annotauit B. Cy rillus in Ioannem,cuius verba infra recensebo. Deinde Christus hoc loco distinguit inter mercenarium,& pastorem, & generaliter notat signa, quimus iste distinguitur ab illo, & unum est hoc , quia bonus pastor ponit animam suam pro ovibus suis, nec fugit veniente lupo,quod facit mercenarius .igit non de solo christo accipienda sunt,quae hoc capite docentur,sed ab illo ad reli .

quos pastores transterenda,& ab eis requirenda. Octauo arguitur cx verbis Domini ad Petrum, volens Domunus ascensurus ad patrem vicaritura in terris instituere& Petrum

avniuersae ecclesiae pastorem praescere dixit illi, Si non Ioannis diitis me plus his λ dixit et,etiam domine, tu scis quia amo te. Dimici. Pasce agnos meos dixit ei iterum, bina on diligis me ait illi

377쪽

iam domine, tu scis quia amo te. Dicit ei iterum. Pasce agnos meos. Dixit ei tertio. Petre amas me e Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio, Amas me,& dixit ei, Domine tu omnia nosti,tu scis,quia amo te. Dixitxi. Pasce oves meas. Hoc loco solo scripturarum contendit.Caie. Cardinalis demostrare certum, &euidens episcopos uniuersos teneri ex praecepto iuris diuini ad residentiam personalem,&vere locus illa est,meo quidem iudicio efficacissimus ua verba illa tertio repetita, Pasce oves meas, sunt verum de absolutum Domini praeceptu, quibus aperte precipiturnrinisterium pascendi,& regendi oues Dominicas hs qui hanc curam susceperint, quod exerceri nulla ratione potest nisi adsit episcopus praesens:Quoniam ministerium pasce di implicat

multa,quae necessario requirunt praesentia perinale,ut locupletissime explicauit Card Caieta. di nos fiuius infra adnotabimus. Sic intellexerunt huc locum ferme omnes patres ecclesis,quoruprimo loco produco , rnardum, qui super cantic sermo. τ6. Sic ait. Non ociose toties repetitum est, Petre amas me,in commissione ovium, Ac ego quidem id significatum perinde puto,aes illi dixisset Iesus,Nisi testimonium tibi perhibente conscientia

quod me ames, & valde perfecteque ames , hoc est, plusquam tua, plusquam tuos, plusquam & te, ut huius repetitionis meae numerus impleatur, nequaquam suscipias curam banc, nec te intromittas de ovilms meis, pro quibus sanguis utique meus

effusus est. Terribilis sermo, & qui possit etiam impavida quor imuis tyrannoriimcorda concutere. Propterea attendite vobis quicuuque opus ministerij huius sortiti estis. Attendite inquam vobis & praetiosis deposito,quod vobis credatum est. Ciuitas est, vigilate ad custodiam,sponsa est, studete ornatui oues sunt, intendite pallui, & baec tria ad illam Domini trinam sciscitationem sorte non incongrue pertinere dicentur. Porro custodia ciuitatis,ut sit sufficiens trifaria crita vi tyrannoru,a fraude liaereticorum,a tentationibus daemonum. Sponsae vero ornatus in bonis operibus,&moribus,&ordinibus. Ac Pastiis ovium communiter quidem in pascuis scripturarum tanquam inhaereditate domini, sed est distinctio in illis . Nam sunt mandata qui' duris atque carnalibus animis imponuntur ex lege vitae, & disciplinae: Et sunt olera dispensationu,quae infirmis pusillis corde de respectu misericordiar apponuntur. Et sunt conlilioru solida

Drtiaque, quae ex intimis rapientiae proponuntur sanis, er qui

378쪽

exercitatos habent sensus ad discretionem boni & mali. Paruulis

nanq; tanqua aetniculis adhortationis lac,potus datur,non esca.

Ad haec boni solicitiq; pastores impinguare pecus non cessant bonis liti': exemplis & suis magis quam alienis,nam si alienis &non suis ignominia est illis,& pecus ita non proficit. St. n. uerbicatis ego qui uideor inter uos pastoris gerere curam,uobis apposuero Moysi mansuetudinem, patientiam Iob, misericordiam Samuelis, Dauid sanctitatem,& siqua sunt eiusmodi exempla bonorum,immitis ipse,& impatiens atq; immisericors ,& minime

sanctus,sermo,ut uereor, minus lapide eueniet,& uos minus auia

de capietis. Verum hoc supernae pietati relinquo, ut quod minus uobis ex nobis est ipsa suppleat.& quod perperam ipsa corrigat. Nunc uero bonus pastor hoc quoq; curabit, ut secundum euangelium inueniatur habere sal in semetipis,sciens quia sermo sale conditus quantum placuerit ad gratiam, tantum proderit ad salutem. Haec interim de custodia ciuitatis atq: ornatu sponsae, nee non & pastu ouilina dicta sint. Haec Bernadus. Audis candide I ctor testem omni exceptione, maiorem qui perspicue & plene confirmat sententi am nostram. quid potest ad haec responderi, nisi negetur tanti doct oris aut horitas sed audi rursus eundem. Item sermone secundo de resurrectione Christi,sic ait. Petrus mandatum accepit tertio pascere gregem domini. Pasce,inquit, mente, Pasce ore, Pasce opere,Pasce animi oratione,uerbi exhortatione,exempli exhibitione, Item Alculnus eiusdem uocis significationem explicat,dices, Pascere oves est,credentes in Christo ne a fide deficiant conso. are,terrena subsidia si necesse est, se ditis prouidere, & exempla uirtutum cum uerbo pridicationis impendere, aduersarijs obsistere, errantes subditos corrigere.

Haec Alcvinus.

Non ab re erit inter tot antiquorum patrum testimonia etiam Erasini uerba asserre quae maxime conserre uidentur, etiam si eius uiri authoritas non sit nobis argumentum. Hic igitur hunc locum non indiligenter annotauit in 'confusionem aduersiit loriam nostrorum in annotationibus super Ioanne ibi Pasce agnos

meos Cuius annotatio sic habet.Qui ex loco gloriatur sibi commissum gregem Domini eos primum oportet meminisse a Petro

ter exactum amorem erga Christum, neq; quemlibet amorem, sed ardentiorem caeteris, Deinde ter item commissam illi curam

gregis. Illud nimirum significatum est non esse idoneum sacerdotio,

379쪽

E P Ι S C o P. t 84 dotio,nis qui neglectis omnibus nihil amet, nisi Christum, hoe

est ueritatem, limo centia,pietatem. Ad haec nihil huic antiquius

esse debere quam incolumitatem gregis sibi crediti. Proinde quε se, quid frontis est illis quibusdam qui prophanis, immo sceleratis principum obsequijs,qui pecunijs huc penetrant,qui sacerdotium nihil aliud quam quaestum ac tyrannidem esse putant ρ Nec meminerunt quam attente quibusq; legibus Christus suas oues Petro commiserit.Nec commiserit deuorandas, sed pascendas exemplo piae uitae , Pascendas euangelicat doctrinae pabulo , siue lac desiderabunt,siue solidum cibum, Pascendas etiam opum subsidio,si res ita poposcerit, haec citatus author quae nec incogrue, nec falso hoc tempore annotata uidentur. Nono est locus non inefficax in actis Apostolicis ubi est ora . tio Pauli ad Presbyteros Ephesios exhortatoria, qua hortatur, ut officio suo diligenter fungantur . Qui ascendens Hierosolymam, transiens Macedoniam accersivit Presbyteros Ephesiorum,quos sic allocutus est.

Contestor uos hodierna die, quod mundus sem a sanguine

omnium, non enim subterfugi quominus an nunciarem omne consilium Dei uobis. quo loco Gregorius libro epistolarum . i. epistola.33.sic ait. Mundiis a sanguine eorum non esset, si eisdem consilium an nunciare noluisset,quia cum increpare delinquetes noluerit, eos proculdubio tacendo pastor occidit. hac igitur consideratione compulsus uelis nolis locutus sum, quia omni uirtute aut te cupio saluari,aut de tua morte me eripi. Postquam

haec Paulus praefatus est, subiungit Attend e uobis & uniuerso gregi,in quo uos spiritus sanctus posuit emopos regere e cele-ῖam Dei,quam acquisiuit sanguine suo. Ex uobis surgent uiri loquentes peruersa ut adducant discipulos post se . Propter quod

uigilate,memoria retinentes quoniam per triennium die ac nocte no cessaui cum lachrymis monere unumquenq; uestrum dic.

Si uerba Pauli attente consideres, uidebis , quibus rationibus ostendat,cur presbyteri Ephesij debebant suo ministerio diligenter fungi. Primo quia inquit Paulus tota ecclesii cura iam in uos solos incumbet, & siquid negligatur, uobis solis culpa impingi potest,& debc t. Secundo,quia spiritus sanctus posuit uos episcopos ad regendam ec elefiam Dei. proinde, si fueritis ignaui neglectores, non iu

380쪽

in homines,sed in Deum peccabitis,nec hominis sed spintus sancti mandatum uiolatis. Tertio quia Iesus Cliristus qui est Dominus Deus noster, acquisiuit ecclesia cuius ipsi episcopi, speculatores, curatores, doctores sunt,non ulli,sed incomparabili pretio,videlicet, non auro,ae gento, non deniq; ullis terrenis diuiths, sed suo ipsius sanguine. arto Juniit rationem a periculo,dicens, Ego scio,quod in trabunt pol discessiim meum lupi rapaces in uos, non parcentes gregi &c. quo uos oportet esse magis attentos, & uigilantes super gregem Dominicum, quia bonus pastor anima ruam ponte pro ovibus suis. Quinto, sumit rationem ab exemplo,dicens,Memores estote. quod per triennium nocte & die &c. Monet Paulus presbyteros, ut sui exempli meminerint,& quemadmodum ipse etiam cum sa- chrymis toto triennio singulorum salutem curauerit,I ta aequum

est, ut illi multo maiori ilicitudine ministerium sutim urgeant, quando maiora pericula instant. Haec Paulus ad Episcopos Ephesios Rogo te lector, quis tanta silicitudine curabit salute ovium suarum,aut tam diligenter defungetur hoc sacro ministerio abasens' Quid putas dixisset Paulus,sii eps aliquis Ephesius astans r sponditiet Paulo,ero quidem pastor,& episcopus,& curabo sal tem harum ovium mihi commis arum, sed interim oportet me per aliquot annos manere Romae,& in aula Caeseris uersari,& defungi munere quodam, honesto quidem illo, sed Caesareo. pascetur uero grex Christi per suppositum quendam pastorem. Nec tamen ponam ego gregis Christi curam, nam e Roma per literas curabo multa,& cu uacauerit,interim etiam ipse uisam gregem mihi commissum per dies aliquot. Non ne sic abunde satisfecero demandato mihi muneri λ Qii id inquam putas responsuriun Paulum λ Credo neminem fugit, quid Paulus fuisset dicturus, ad haec tam noua & inaudita uerba. hoc ipsum puto,eum di nunc reo spondere multis apud tribunal Christi iudicis.

de iure naturali ct diuino esse necessariam residentiam , - pastorum ccclesiasticorum. Cap. I. VLv s I. Cor. o. disputat quam potestatem habeant mi.

nistri ecclesiastici desumendi,siue mete di carnalia ab eccle

SEARCH

MENU NAVIGATION