De summi pontificis auctoritate, de episcoporum residentia, et beneficiorum pluralitate, grauissimorum auctorum complurium opuscola ad Apostolicae Sedis dignitatem maiestatemque tuendam spectantia. Omnia nunc primum in vnum collecta, congrueque diges

발행: 1562년

분량: 517페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

391쪽

hones tasq; causas talis profectus non nihil habere ronis posset. od maxime testaretur si ob defendedos iniuria, & incommodis affectos susceperint peregrinationis incommoda. Quo circa in eodem concilio canone. V. statuitur ad obviandum talium episcoporum improbitati sic habet textus visique iustae enterserint causae, ut pro pauperibus, uiduis, pupillis tuendis, suum ipse diaconum ad curia mittat eps, eostpersona ministri inuidiosa non est, & quae impetrauerit celerius poterit refer re. i tamen diaconus cum literis demissis rijs,& comendatithssui Metropolitae curiam adire debet. Si tamen eps in quo diaconus ad curiam destinatus P nonnullos apud imperatorem haheat amicos, quo, scit benignam intercessione sibi absenti posa se praestare. Tunc si iusta esset postulatio, absq; Metropolitae uenia suum poterat episcopus mittere ad Curiam Diaconum. Quae omnia,ut firma permanerent in sequenti canone. i I . haec diffiniuntur. La quae salubriter praemonita sunt,conuenientia & aestimatione Oim,& dco placitura, & hominibus tenere hanc firmitatem Possunt, si metuo huic sententis coniungatur. Scimus enim & ipsi propter paucorum impudentiam religiosum sacerdotale nometuisse reprehensum . Si igitur aliquis contra omnium sententiam

nisus,uoluerit ambitioni magis placere quam Deo, is debet scire causis redditis, honorem, dignitatemq; se amissurum. Quod ita demum compleri poterit, si unusquisque nostrum, qui in canali constitutus est, cum progredientem episcopum uiderit, inquirat transitum eius,causas uideat, quo tendat,agnoscat . Et simpidem cum inuenerit ire ad comitatum, requirat & illud:quodi superius comprehensum est, ne si forte inuitatus est, ut ei facul tas eundi permittatur. Si uero propter desideria, & ambitiones ad comitatum pergat, nec in literis eius, scribatur, nec in communionem recipiatur. Vniuersi dixerunt hoc honestum esse det placere sibi hanc constitutionem. Quid obsecro dixissent isti patres, si vidissent,ut nunc,cum tanto ecclesiae malo videmus, per . petuo uersantes episcopos in curia uel Caesaris, uel pontificis, &nec in ecclesia sua, nec in aliena ullum ecclesiasticum exercentes

ministerium e

Deinde confirmat hanc ueritatem can. 17. In concilio Antiocheno sic habens. Siquis episcopus per manus impositione episcopatum acceperit, &praeesse populo constitutus ministerium

subire

392쪽

re. Qui eontra secerint anathematizentur . Mens Synodi naeo quidem iudicio fuit,cauere ut ni inistra,ecclesiastici non se implicaret negocijs secularibus,sicut prohibuerat Paulus Apostolus. Quoniam non est possibile, ut quis utrunque munus rite pos itobire,ecclesiasticum & seculare, spirituale S mundanum. Quo circa non est audienda glosa in uolumine decretorum. 2 o. quaestione tertia. Eos qui semel, quae dicit honores seculares esse . in quibus exercetur iudicium sanguinis, astruens ali s poste hone- se.& licite implicari clericos.& episcopos .Perspicuum est cauisse Synodum transitum ad honores seculares, quoniam neccesse erat eos manere in ecclesi s suis, & ibidem propria munera

exercere.

Item quinto,est canon. a I concilij Romani celebrati tempore Sylvestri papae praesente Constantino Imp ratore habens in

hunc modum.Nemo enim clericus , uel diaconus. aut praesbiter propter causam sitiam quamlibet,intret incuriam,quoniam omnis curia a cruore dicitur,& immolatio simulachroru est. Mo 'niam siquis clericus in curiam introierit anathema suscipiat. Rogo te christiane lector an non tibi uidentur sancti illi uiri diuinasse omnem pestem liatus ecclesiastici emanaturam a curiis principum secularium N ab urbe Roma ρ Qui tanta solicitudine curarunt,ut episcopi in suis essent ecclesi s,N longe abessent cursis principum secularium. Item sexto in synodo illa celebrarasiib Carolo magno tempore Zachariae Papq,cuius mandato congregata fuit Synodus, in canone. a. habetur quod preibiteri in quadragesima rationem,& ordinem ministerij sui, puta de baptismo,de fide catholica, depricibus & ordine missarum episcopo reddant,& ostendant, di ipsi etiam episcopo testis assistat castitaris, & uiis,& fidei, & doctrine illius. haec synodus. quidem impossibile est adimpleri, si episcopus ipse,uel parochus ab episcopatu uel parochia absentes sint. Sed dices an inime. Immo rationem ministerij sui mercenario presbyter,mercenarius episcopo quadragesimae tempore reddere poterit.Quod sane expresse contra canonis metem est. Sed tamen hoc concesso ultimum stare non potest. Nam si episcopus in curia Romana c. aesarea ue degat, quomodo obsecro parochus,qui in dieccesi manet,uel e diuerso,testis castitatis uite

fidei, Sc doctrinae sui epi esse poteritZ no erso putet aliquis, ut sit possibile ipleri officiu pastorale sine psentia corporali pastoris.

Item

393쪽

Item septimo etiam septima synodus generalis in eanone. et '. hae e diffiniuit.

Clericus ab hoc deinceps tempore in duabus ccclesijs non collocetur, hoc enim est negotiationis & turpis lucri proprium, &ab ecclesiastica consuetudine alienum.Ab ipsa enim Domini uoce audiuimus non posse quenquam duobus dominis seruire aut unum amplectetur,& alterii negliget. Vnus quisq; ergo c ut uox est apostolica in eo, in quo uocatus est, debet manere, & in una ecclesia assidere. ae enim propter turpe lucrum fiunt in eccle siasticis negoti js,ea a Deo sunt aliena. Ad huius autem uitae usum sunt diuersa ibidia. Ex his ergo siquis uelit ea, quae sunt corpori. ad usum necessaria,comparet,Dixit Apostolus. Vsui meo, & his qui mecum sunt subministrauerunt manus meae. Quid responsuros putamus sanctos illos patres istis,qui queruntur non posse se simplicibus beneficijs iiivere .sed cetumplices quorunt λ nimirum

illud Bernardi,no futuros illos simplices in supplici s. sed tamen

si residentia non est necessaria non uideo cur non unus cen mhabere possit ecclesias.quas nunquam est aditurus.

Item octauo,in octaua synodo generali quae sequuntur deS-nierunt patres.Incan. r . Sic habetur. Quoniam sinit quidam episcoporum qui ne secundum uocationem Apostolici praesulis occurrant, se mundi principibus impeditos causantur,Placuit talem excusatione omni modo esse inualidam. Impium est, ut summos praesules ad synodos pro ecclesiasticis negotijs celebrandas impediant seculares principes,licet tale impedimetum, & fictam

prohibitionem, Episcoporum suggestione diuersis modis fieri

didicerimus. haec synodus. An non tibi uidentur loqui de synodo Tridentina tam infrequenti, in tanta copia episcoporum quos pauperes alunt suis sudoribus, & nunc in rerum maxima turbatione quando mundus praecipuo iure,eorum indiget opera, ut si non in integrum, saltem in aliquam partem rcs perditet restituantur, omnes dormiunt, omnes surdi sunt, sed de hac re alius dabitur opportunior locus. Item canon. 19. eiusdem synodi sic habet. Definiuit sancta lite,& uniuersalis synodus,nullum archiepiscoporum,aut Metropolitanorum relinquere propriam ecclesiam,& sub occasone quasi uisitationis ad alias accedere,& consumere redditus, qui apud illos inueniuntur ad ecclesiasticam dispositionem,& alimenta paudperum. qui cotrafecerit deponatur,& sequestretur, ut sacrilegis.

Ultimo

394쪽

vltimo est eanon. et . In eodem concilio qui se habet. Diuina scriptura dicente, Maledictus homo qui facit opus Dei ne a

gligenter , quidam Metropolitanorum extrema negligentia, &dendia delapsi, praeceptionibus suis subictos ad se adduc ut Episcopos, & committunt eis ecclesiae propriae diuina officia, & laetanias. & cuncta omnium sacra, quae ad se pertinent mysteria, ut per illos celebrent omnia, quae per semetipses alacriter agere debuerunt, ac per id eos , qui episcopalem dignitatem meruerunt, quodammodo clericos sibi subiectos exibeant. I a. cant ijdem praeter ecclesiasticas leges secularibus curis, atque dispostionibus demittentes perseuerare in orationibus, S obsecrationibus pro suis delictis, ac populi ignorant ijs,quod nunquam apud aliquos penitus inuenitur cum sit canonicis nimi.

rum , contrarium omnino praeceptis. Haec autem Omnia niatagnis, & multis ac uehementissimis damnationibus dignos huiu modi statuunt. Probantur enim tales per hic, quae faciunt etias athanica iactantia, & superbia languere. Quisquis ergo Metropolitanorum post hanc sanctae, & uniuersalis Synodi defensio

nem eadem audacia uel superbia, di contemptu abusus non per se cum timore, & alacritate, seu conscientia bona, debita ministeria in propria ciuitate,sed per suffraganeos episcopos suos e fificere tentaverit, poenas exoluat coram proprio Patriarcha, &aut corrigatur, aut deponatur. hic synodus. Sed ego sum egrugis ineptus qui cum sacra scriptura hoc unum praecipiat,concilia nihil aliud sanciant, lacri doctores ad hoc unum exhortetur, uim nunc omnia in unum cogere, quasi nunc potius sint episcopi Christo obsecuturi. Vtcunq; tamen hoc cesserit, iuvabit me nullum noli mouisse lapidem, ut ob oculos hoc libello illis posuisse ad quid teneantur, ne caulari possint, nihil de residentia pricipi. Sed ad alia transeamus Audi nunc pater obseruatissimi,quid in A frica obseruauerint& Iegibus sanciuerint ecclesiae Carthagine. ut in omnibus orbis

partibus incognitam, & ignoratanι intelligas nouam hanc opinionem. canon. 6. con. Carthaginensis primi. Nicasius epis opus Culusitanus dixit, credo placere suggestio nem mea sanctitati uestr , & displicere uobis, ut qui seruiunt Deo,& annem xi sunt clero . nunc accedant ad actus seu administrationem,uel Procurationem domorum. Gratus episcopus dixit. Et apostolorum statuta sunt quae dicunt. Nemo militans deo ingerit se ne

395쪽

gotis secularibus. Proinde aut elerici sint sine actionibus do.

mom,& aut actores sine officio clericoru. Universi dixerunt'hoc observemus . nunc uero contrariu putant nostri epi praeceptum a sacra scriptura, ita omnes aliena curant i & sua negligunt. Item in eodem concilio cano. 8. Cauetur ne implicati nego ths secularibus ordinentur clerici.

Item canon primus concilii Carthaginensis quarti sic habet. ἰQlii Episcopus ordinandus est, antea examinetur si natur sit prudens, si docilis, si moribus temperatus, si uita castus, si λ-brius, si semper suis negotijs cauens, si humilis, si assabilis , si , misericors, si literatus , si in lege Domini instructus, si in scripturarum sensibus cautus , si in dogmatibus exercitatus, & rn te omnia si fidei documenta uerbis simplicibus asserat , id est, patrem, & filium, & spiritum Sanctum, Sc. Quaerendam etiam ab eo, si noui, & ueteris testamenti, id est, legis & prophetarum, & apostolorum unum eundemque credat authorem , &Deum. Si diabolus non per conditionem, sed per arbitrium factus sit malus hactenus synodus. an haec omnia nunc postulentur a futuro episcopo his nostris perditis temporibus, & an illis haec requirerent, ut post ociaretur in curiis, & aulis principuchristianus lector poterit expendere. Item in eodem concilio. can. I . Sic habetur.Episcopus non longe ab ecclasia hospicium habeat. Item canon. 13.eiusdem concilij haec cotinet,ut episcopus uia Iem suppellectilem, & mensam ac uictum pauperem habeat, & Agnitatis suet authoritatem fide, & meritis quaerat. Item in catione. I7. eiusdem concili, haec habentur nerba.Episcopus gubernationem viduarum, pupillorum, ac peregrinorunon per seipsum, sed per archipresbyterum,aut archidiaconum agat. si haec tam sancta iubetur per alium negotiari ne episco

pus ab ecclalia discedat, quid censes illos facturos si audiret,quae

nunc allegantur, ut Romae episcopi perpetuo uersentur, ne uilescat, scilicet curia pontificis, ne desit cardinalibus ante ambulones ζ o tempora, o mores. Item canon sequens in eodem concilio sic habet. Episcopus tuitio nem testamentorum non suscipiat. Item canon .i9.eiusdem concilij. Episcopus non prouocatus pro rebus transitorijs, non litiget. Ite cavo. ro. ibide, ses nulla rei familiaris cura ad se reuocet,

396쪽

sed ut lectioni,& orationi in uerbitaei pridicationi tantum odouacet. haec canon . Quid nuc iubent qui episcopos abesse uolunt suis ecclesijs, ut haec omnia somnium arbitrentur, &quaerant mundi negotia, &alia quae pudet dicere Item canon. 3I. eiusdem concilii carthaginen. episcopus rebus ecclesiae tanqua comendatis, non tanquam proprijs utatur. Item canon. 33 . eiusdem concilij. Epit copi uel praesbyteri si causa uisendae ecclesiae alterius episcopi ad ecclesiam uenerint, &in gradu suo suscipiantur sciam ad uerhum faciendum,quam ad

oblationem consecrandam invitentur. in .

Item canon. s. in concilio carthaginen. s. sic habet.Nulli epi scopo sit facultas, icta principali cathedra ad aliqua ecclesiam in dieccesi constitutam se conserre,uel in re propria diutius quam oportet,consititutum,curam,uel frequentatione propriae cath drae negligere. penes te sit lector in hac causa iudiciu, si ad aliam ecclesiam,deserta propria non licet accedere, licebit per regi nes separatas, Si principum aulas uersari Veniamus nunc ad ecclesias Hispaniarum qui olim Toleti ad extirpandam haeresim arrianam s. statuendam christianae legis obseruantiam non infrequenter cogebantur. Et primo hanc nostram sententiam summopere iuuant patres secundi concilii Toletani. qui in canone secundo post alia docent, quo necesse sit episcopum praedicare,& ab alijs curis cessare ne quos sub regiminis cura tuetur,fame uerbi Dei perire sinat. Deinde est in concilio Toletano. q. canon. 24. In hac forma

uerborum.

Ignorantia mater cunctorii errorum,maxime in sacerdotibus Dei evitanda est,qui officium docendi,in i populo dei sese perunt, sacerdotes.n. legere sanctas scripturas frequenter admonet Paulus dicens aut Timo. attende lectioni & exhortationi. sciant ergo sacerdotes scripturas sanctas, & canones meditentur.Omne opus eorum in praedicatione diuina& doctrina coi sistat atq; aedificent cunctos tam fide scientia quis operum disciplina. Haec omnia sanctissime quidem constituta eadem facilitate qua laudantur ἰ contemnuntur, & ad solos mercenarios de

rivantur.

Item canon. 3 r.eiusdem concilii. . iEpiscopi quibus haec curia deo in posita est o dum conspiciunt

397쪽

eerdotali admonitione redarguant,& si contempserint emenda ri, eorum insolentiam regis auribus intimentari quos sacerdota ilis admonitio non nectit ad tuititia,regalis pqtestas ab improbitate coerceat. siquis episcoporu id neglexerit, cocilio erit reus. Item canon. a. eiusdem concilij. Avaritia radix est cunctorum malorum cuius sitis etiam sacerdotum mentes obtinet,ideo constitutum est a praesenti concilio suas episcopos diecceses ita regere,ut nihil ex earum iure praesumant auferre. Sed iuxta prioruΠ autholitatem conciliorum tam de oblationibus quam demis,tributis,ac frugibus tertiam consequantur,ut cocessa a fidelibus in Christi eo martyrum honorem,ipsorum episcoporuim parochijs,intacta maneant. Item canon. s. in eodem concilio. Episcopos per cuctas diecceses parochiasq: suas per singulos annos ire oportet ut exquirant quo unaquaeq; bastica in reparation* sui indigeat.Quod si ipse aut languore, aur alijs occpp xionibu* implicatus id explere nequiverit, presbyteros pro babiles, au* idiaconos mittat,qui & redditus basilicarum & reparationes, taministrantium uitam inquirant. haec synodus. quam avide acce Pturi sunt huius canonis occasionem,qui sibi uiuere cupiunt ex alienis sudoribus.Sed non est cur sibi blandiantur, hic iubentur peregrinati sed intra episcopatum,& in hac re admittitur procurator: una tamen ipse impeditus sit,non absentia in curres, eo l

I Postreino unus episcoporum quale sit docent patres inc0 cito Toletano . i i. congregati, qui in canone secundo in hunc modum illud describunt.Quantum qui prΨcelsi culminis obtinet locum,tantum necesse cli praecedat caeteros gratia meritorum ut in eo, quod praesidet singulis,singulariter ornetur eminentia M'etitatis habens temper de in ore gladium ueritatis & m Opere G- ifieaciam luminis,ut iuxta Paulum potens sit exhortari in doctrina lana & contradicentes reuincere . . . .

Nos pro itide nostri ordinis gradum,uel susce pii regiminis modum magnopere cogitare debemus,ut qui officium praedicationis suscepimus,nullis curis adiuina lectione pritiemur Nam qimrundam mentes pontificum ita corporis octo a lectipnis gram secluduntur,ut quid doctrinae gregibus sebditis exhi at, non in ueniat praeco mutus. insistendum ergo erit: maioribu , ut quos sib reginainis cura tuentiarisanae uerbi dei petire non sinant haec nodus.Vide quam Blicite corninuit letur praedicatio uerbidc

398쪽

quam censeatur necessaria,qui sit iuκta doctrinam Pauli reponenda est loco alimentorum corporalium, i dubium futurum est, residendum esse in suis ecclesijs earum est canon. is. Synodi Elibertinae qui &. nostram confirmat sciatentiam habens in hunc modum,

Episcopi,praesbyteri,& diaconi de locis suis negotiandi causa

non discedant, nec circumeuntes prouincias, quaestuosas nundinas sectentur,sane ad uictum sibi conquirendum aut filium,aut libertum aut mercenarium, aut amicum, aut quemlibct mittant.

Vides praecipi omnia potius experienda quam abesse a proprijs ecclesi)s.Quod si priuatis clericis ita est interdictum,quid censendum de episcopisZItem est canon. 3 ρ. concilij Α gathesis habes in hunc modum. Siquis diaconus uel presbyter per tres hebdomadas ab ecclesia sua defiterit,mennio a communione suspendatur, Siquis au licita in clero constitutus ab ecclesia sita diebus solennibus defuerit,id est natiuitate Domitii, epiphania, pascha uel pentecoste, dum potius singularibus lucris studet,quam seruitio dei parere,

conuenit ut eidem damnationi succiniabat. Item canon. 38. eiusdem synodi. Cives qui superiorum solennitatum, idest paschae, ac natalisi Domini, uel pentecostes festiuitatibus cum Episcopis intercite neglexerint,cum in ciuitatibus communionis,uel benedictionis accipiends causa positos se nolle debeant, triennio communi O-- ne priuentur ecclesiae.

Item canon. . synodi Tarraconen. sic habet. Episcopi annuatim dioccaesim uisitent,& basilicas destitutas restituant&c. L Item in synodo Aurelatensi in canone sexto hoc statuitura patribus. Episcopus pauperibus,& infirmis qui debilitate faciente, non possunt suis manibus laborare . uictum & uestitum in quant una possibilitas habuerit,largiatur. Item in eadem synodo canon. a 3. sic habet. in Episcopus si infirmitate non fuerit impeditus,ecclesiae,cui pro ximus fuerit,die dominico deesse non debet. Item canon. Io. concith Maguntiaci uita sacerdotum in hunc modum describicia

Placuit sancto concilio,ut qui dicunt seculum reliquisse,& quia adhuc

399쪽

adhuc seculum sectantur ita discernantur,sicut in regula clericorum dictum est, his igitur lege patrimi icauetur, ut uulgari uita seclusi a mundi voluptatibus sese abstineant, non spectaculis, nopompis intersint,conuiuia in honesta,turpia fugiant:Hieron.ad Nepotianum dicit. Omnium christianorum domus quasi prodi

Prias amare debemus , ut cosolatores nos in moeroribus suis potius quam conuiuas in prosperis nouerint,& Isidorus,clerici t men conuiuia pritiata, non tantum pudica sed & sobria colant, turpium lucrorum occupationes non appetant, amorem pec nil quasi matrem cunctorum criminum fugiant,secularia officia negotiaq; abisciantalonorum gradus per ambitionem non Bbeant. Non vagis oculis, non instarni lingua aut petulanti tumidoq; gestirincedant, sed pudorem ac verecundi' mentis simplici habitu,& incessu ostedant, obscoenitatem etiam verborum sicut & operum penitus execrentur, viduarum ac virginum vim lationes frequentissimas fugiant,contubernia foeminarum, nul latenuSappetant. Castimoniam quoque inuiolati corporis pei petuo conseruare studeant. Senioribus quoque dcbita pretbeant obedientiam.Nec ullo iactantiae studiose attollant.Postremo,indoctrina, & lectionibus, psalmis & hymnis, & canticis exercitio iugi incumbant. Tales enim debent esse, qui diuinis cultibus 2 mancipandos student exhibere, scilicet ut dum scientiae operam dant,doctring gratiam populis adininistrenta .

Item canon. as .eiusdem synodi.

De officio praedicationis si sorte episcopus non fuerit in domo sua, aut infirmus est, aut aliqua causa exigente,non valuerit,

nunquam tamen desit diebus dominicis, aut festiuitatibus qui verbum Dei praedicet,& iuxta quod intelligere vulgus potcst. Item in concilio Rhemensi sub Leone.3. congregato in canone. I .quo sequitur statuitur. . . b IEpiscopi diligentius operam dent, lectionique diuinae incumbant,idest canonicis libris & opusculis patrum, & verbum dei o-1nnibus predicent. Item in eodem cano .decimoquinto sequenti sic habetur. Episcopi, sermones,& homilias sanctorum patrum prout omnes intelligere possint,secundum proprietatem linguae prsdica

re studeant. . .

400쪽

E P I s C O P. Ipsgentes secum ad mensam habeant & lectio diit ina ibi personet.

Et suiliant cibui in cum benedictione,& laude Domini secundi ina . Apostolum, siue manducent siue bibant, omnia in laudem dei faciant. Item in synodo Triburien canon. et . sic habet. Semel in clero deputati, nec ad militiam, nec ad aliqua veniat dignitatem mundanam, ut in nodo Calcedonensi statutum est, ne tales sint sicut Sanctus Isidorus dixit, esse si miles hippocentauris qui nec equi, nec homines, sed quasi bruta animalia libertate ac desiderio suo feruntur. Item sunt& canones apostolorum qui non vulgariter confirmant & hanc nostram sententiam , primo est canon septimus sic habens. Episcopus aut presbyter, aut diaconus nequaquam seculares curas adsumant, sinautem ehciantur. Item te canon .s7.sic habet. i. Episcopus, aut presbyter qui negligentius circa clerum, aut Populum agit, nec in pietate eos erudit, a communione segregator.Si vero in ea socordia perseuerauerit,deponitor. Item est etiam can. Apoli. So. In hunc modum habens. Dicimus renon Oporiet episcopum,aut presbyterum publicis administrationibus se immittere, sed vacare. & com odii se exhi bere usibus ecclesiasticis. Animum igitur inducito hoc no facere, aut deponitor . Nemo enim potest duobus dominis seruire iuxta Praeceptum dominicum.

inibus obsecro legibus, aut decretis manifestius agere potuissent Apostoli contra pastores a suis gregibus absentes , & sui ministersi neglectores e

QVniuersos canones ueterum synodorum qui hanc veritatem, vel astruunt,vel adiuuant in praesentia recensere foret pene infinitum: Ideo consulto, ne lectorem amplius grauaremus, abstenuimus ab aliarum synodorum enumeratione. satis super quae ex suprascriptis explicatam habet lector synodorum sententiam,si uetit illam tenere. Veniamus nunc ad ea quar ijdem patres in proprijs scriptis non sine afflatu spiritus sancti nobis de praesenti cotrouersia tradiderunt .

summorum

SEARCH

MENU NAVIGATION