De summi pontificis auctoritate, de episcoporum residentia, et beneficiorum pluralitate, grauissimorum auctorum complurium opuscola ad Apostolicae Sedis dignitatem maiestatemque tuendam spectantia. Omnia nunc primum in vnum collecta, congrueque diges

발행: 1562년

분량: 517페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

411쪽

& fugit , quoniam non est ei cura de ovibus. Haec . Huic sententiae subscripsit S.Tbo. Σa. q.,i 83 .Ai ti.y.ubi ariegat decretum Nicolai Papae,&quae dicebamus ex Augustino. . Itein Eumardus de persecutione sustinendata. declarans illud domini. Mercenarius uidet lupum uenientem di fugita &c. sic dicit. V tinam hodie quicunque pastores non sunt , inercenarios gregi uellent se exhibere, non lupos, utinam ipsi non laede

rent . utinam non fugerent nemine persequente, utinam no exponerent gregem donec lupus ueniens uideretur. Nimirum sustinendi fuerant,si inuenirentur prqsertim tepore pacis recipietes mercedem suam, ut pro mercede sua saltim in custodia gregis laborantes, dummodo non ipsi turbarent gregem, & gratis auerterent a pascuis iustitiae, & ueritatis. Nam persecutio quideindubitanter mercenarios a pastoribus segregat, do discernit. Quando enim transitoria damna non timeat, qui temporalia lucra sectatur ἰQuando terrenam sustineat persecutione propter

iustitiam , quit errenam mercedem plusquam iustitiam quaerit e Audi de alium testem non minoris fidei. Ambro qui in lib. dedign.sacerdo.c.3.post alia sic habet. Haec uero cucta fratres ideo nos permisisse cognoicere debetis, ut ostenderemus nihil esse in hoc secluso excellentius sacer. dotibus , tithil sublimius episcopis reperiri, dc cum dioitatem episcopatus,eiscoporumoculis demonstramus, id digne nos eamusquid Gius, de quid sumus professione P actione potiusquam nomine demonstremus 't nomen congruat actioni actio respondeat nomini, ne sit nomen inane, de crimen immane, de

post pauca Sic episcopum non aliud nisi episcopalis opera designat , ut ex bono operomagis quam Professione noscatu epi

Idem cap. s. ubi supra de officio episcopi. . ii ira

oculorum etiam in corpore officiunt,id est, in ecclesia, uoluntarius accepisti, ut reliquum per te corpus ducatum lucis haberet . Episcopus enim a cuctis indubitanter uocatis,praesertim cuipso nomine censeris, Si tamen actio concordet nomini PS: nos

mense socieractioni. Nam quid athad interpretatur episcopus. nisi superinspector, maxime cum solio in ecclesia editione resi- deat, de ita cunctos respiciat, ut &cunctorum oculi in ipsum respiciante Idem libro a de Abraham. cap. o.

Pastores .

412쪽

sinentes agrorum culta obteri pedis uestigio, atqi adurissenti bus, uel negligentes & remissi,qui non r euocet pec suum, quo herbo sa,& non fructuosa pascatur, sui libere uagari per uarios agri Hictus sinant.Haec Ambrosius. Eiusdem ueritatis catholicae & alter testis accedat omni exceptione maior Bernardus in libro de consi. ad Euge. Et in declama. de uerbis Petri. Ecce nos reliquimus omnia,&c. Summopere urget hoc argumentum deministerio &residentia pastorum ecclesiae. in declamatione sic babet.

Iam qui per Christum sibi in sortem ministeris huius .introisse

uidetur, de caetero quemadmodum ei seruiat, quemadmodum ministret,quemadmodum pascat,tripliciter, exemplo conuersationis,uerbo praedicationis, fructu orationis,gregem domini,solicita secum examinatione discutiat. indignus enim laete & lana conuincitur,si non pascatoues,si non latin custodia gregis, iudicium sibi mandueat 3cuessit V ae,uae,tibi clerice, Mors in Olla,mors in olla,mors in ollis ramum,mors in huiusmodi delithsest. non modo quia secus introitum delectationi posita esse cognoscitur,sed ob id maxime,quia populi costat esse peccata,quq comedis. Sumptus ecclesiasticos gratis habere te reputas 3 Cantando ut aiuno tibi prouenire uidentur,Sed bonum erat etiam fodere,aut manducare.Peccata enim populi comedis, ac si propria tibi minus sufficere uiderentur.Solicitus esto, tanquam redinditurus rationem pro eis,gemitus fundere, dignos agere poenitentiae fructus,alioquin tibi noueris ea inmutanda,quae modo inter delitias comedis,&parvipendis, & dissimulas tanquam nihil attinentia tibi. 5 iacioru Dei absius multa. o terribilis Deus in consilijs sepet filiis hominum. frustra tunc incipient miseri dicere motibus cadite seper nos,& collibus operite nos. Venient, ueniendante tribunaI Christi,audietur populorum querela grauis,accusatio dura.quorum uixere stipendijs,nec diluere peccamra,a quibus facti sunt duces caeci,fraudulenti mediatores. Quid

tibi insipiens delitiae sapiunte Quia diuitiae illet caecos delectant

oculos,quibus mercaris tam graue iudicium,tam durie temetipsum obligas rationiλUniuersa siquidem usq; ad quadrantem nouissimum exigeris. Idem sermo. 3. de Aduentu Domini.

Longe tamen grauiori & periculosiori debito tenentur adstri

413쪽

cti siqui pro multis animabus reddituri sunt rationem .Quid ego infelix λ quo me uertam si tantum Thesiuirum,si prettiosum depo situm istud,quod sibi Christus,sanguine proprio prstiosius iudi cauit, contigerit negligentius custodire F Si stillantein tu cruce domini sanguine ni collegissem esset repositus penes me ini uasa vitreo,quod & portari saepius oporteret, quid animi habiturus essem in discrimine tanto e Et certe id seruandum accepi , prolquo mercator non insipiens ipsa utiq; sapientia sangui ait lum dedit. sed ae habeo thesaurum istiud in uasis fictilibus , Nil bus multo plura quam vitreis imminere pericula uideanturi ac cedit sane ad Elicitudinis cumulum & pondus timoris cuin& meam,& proximi conscientiam seruare necesse sicineutra mihi satis est nota. Vtraq; abyssus est inaperscrutabilis. Vtraq; mirin ox est,& nihilominus exigitur a me utriusq; custodia, & clamantur.Custos qui de nocte. Cum stos qui de nocte. Non est mihi dii cere cum Caim. Nunquid custos fratris mei sum ego. Sed est fatori humiliter cum Propheta. ia nisi dominus custodiret ciuitae .

tem,frustra uigilat qui custoditeor. Iloi fli lIdem in Psal. Qui habitat. Sermo. 6.

Ipsa quoq; ecclesiasticq dignitatis officia in turpem quislum:& tenebrarum negotium transiere,nec in his salus animarum,sea luxus quaeritur diuitiarum. Propter hoc tondentur, propter hoc frequentant ecclesas missas celebrant, psalmos decantant. Prinepiscopalibus,& Archiepiscopalibus,Abbatijs aliisq; dignitatiobus impudenter hodie decertaturait ecclesiarum re itus ins

persultatis & uanitatis usius dissipentur. . IT: Idem Sermo. 7. Super Canti,

Non omnes sulit amici sponsi, quos hodie: sponsae hine inde assistere cernis,& qui ut uulgo aiunt eam: in addextarenidentur. Pauci admodum sunt,qui non quaesia sunt quaerant ex omni, bus charis eius. Diligunt munera, nec possunt pariter dilige Christum, quia manus dederunt mammonae. Intuere quomodo incedunt nitidi & ornati circumaniicti uarietatibus , taliquam

sponsa procedens de Thalamo suo. Nonne si quempiam taliumi

repente eminus procedentem aspexeris , sponsam potius putet bis, quam sponsae custodem' Vnde uero hanc illis exuberare existimas rerum affluentiam,vestium splendorem, mensarum lux riem .congeriem vasorum argenteorum & aureoriim,nisi de bonis sponsae ZInde est quod illa pauper,&inops nuda relinquitura

414쪽

tur,sacie miseranda, neulta, hispida, exangui, Propter hoc non est,hoc tempore ornare sponsam,sed spoliare,non est cultodire, sed perdere,noti est defendere sed exponere, non est instituere, sed promtituere, non est paseere gregem, sed mactare & deuorare. Dicente de illis domino. Quid deuorant plebem meam ut cibum panis,& quia comederunt lacob,& locum eius desolaverunt. Et in alio Propheta. Peccata populi mei comedent, quasi dicat. Peccatorum pretia exigunt, & peccantibus debitam solicitudinem non impendunt. item dabis mihi de numero pret positorum, qui non plus invigilet subdito ruin euacuandis marsupijs quam uithsextirpandise Vbi qu: orando flectat iram, qui praedicet annum placabilem doni ino Leu; ora loquimur,grauiora,grauius manee iudicium. Sine causa tame uel his uel illis immoramur, quia non audiunt nos . Sed di si literis forsitan mandentur ista quae dicimus,dedignabuntur legere, aut si forte legerunt, mihi indignabuntur,quamuis rectius si hoc sacerent. Propterea relinquamus ilios non inuentores sponsae, sed uenditores, & inquiramus potius illos a quibus sponta se .inuentam loquitur. Et quidem illorum isti sortiti itim ministeri) locunt, sed non Zelum. Successores

omnes cupiunt esse, immitatores pauci. O utinam tam uigiles reperirentur ad curain,quam alacres currunt ad cathedram. Vigilarent utiq; solicite seruantes ab illis sibi creditam. Immo uero eurgilarent pro semetipsis,nec sine cent de se dici.Amici mei S proximi mei aduersum me appropinquauerunt & stcterunr . Iulia omnino querimonia,nec ad uilam iuitius quam ad nostram referenda aetatem. Parum est nostris uigilibus quod no seruant nos,

nisi & perdant.Alto quippe demersi obliuibnis somno ad nullum

dominic inminationis tonitruum expergis tur, ut uel statim

ipsorum periculum expauescatit. lnde est quod non parcant suis, qui non parcunt sibi,perimentes p riter & pereuntes Sc.

Et post pauca subiungit. Et qui dimittit oues in pascuam absq; custode, pastor est non

Et quid clarius,ut conijcere quis possit,quod qui no proprias

cultodit oves eas in luporum patium scruent& in cibos clinetis besti s agri parent gregem, Non pascua gregi, sed ut grex in pascua sit lupis palloris tacit absentia. Si mercenarij alleges culio dia, niseli, ut effugere possis Bernardi,immo& Christi sententia.

Nonne Christu audisti dicenteo lupi incursum ercenarius ei

grata

415쪽

giat,& dimittat oues,eo-mercenarius sit,& no pertineat ad eude ovibus, & sic lupus rapit &dispergit grege ἰ Igitur si no ipse

custodias, si non defendas, si non pascas gregem, pro lupis oves custodis,luporum denique pastor & procurator es. Si enim p tris non adsumeres nomen, suffecisset sorsan Deus, qui non m do ut pater congregaret filios,sed ut mater ad ubera portaret,iactaret, foueret, atque filios nutriret, suiq; potius obliuisceretur quam filiorum. No defuisset ovibus pro quibus bonus ille pastor mortuus est,pastor inquam,si pastoris dignitatem,& si non curasbrtitus sui si es, qui suis omnibus relictis, etiam pro una tantum errabunda oue desertum ascenderet,& inuentam gaudens humeris superponeret proprijs, & prae gaudio uicinos ut secum co gratularentur conuocaret. Si doctoris, custodisq; personam noinduceres tuum prosecto locum alius ascenderet qui uiam salii: tis uerbo,& exemplo populum suum doceret,qui custodis ita os ficium expleret,ut muros ciuitatis, ouileq; sui gregis ascendens diebus ac noctibus a clamoribus non cessaret, ut lupos a gregiabus arceret,qui & lectum strati sui no ascenderet,& oculis suis , suisque palpebris negaret somnum quoad usque requiem gregi suo in ueo iret. Modo cum iam patris, pastoris,doctoris atque custodis obtinueris locum,cum non pauras,non custodias,qui maxima indigent custodia,oues,quae ut pascua sibi spiritualia,& et terna , custodia atq; pastoris pret sidio comparare possent, magalia huius uitae habitant, quas cum cui deuoret in tanquam leo ru giens, hostis antiquus sepissime, immo incessanter circumeat; Nonne cultos es luporum in sernalium,qui ut ipsi nemine contra dicento auidius,&tacilius devorent,& in oves grassentur, nomecustodis sumpsitti quo te superstite, qui custodire gregem pos

set,luis non praeficiatur ovibus e Denique dum cathedra frueris.

pastorali, res custodis,ne qui custodias gregem domini introire possit.

Athanasius in epistola ab Heb.ca. vlt. Intelligant, qui aliorum sunt duces, & ceteris praesunt, quia quemadmodum necesse est, ut populus obsequerem se prebeat, & praesidibus ipsis morigerum,ita& sacerdote oportet, ut aliorum animas curet,uel noctes ducat insem nes,ut populi siluti inuigilet,ut qui rationem sit pro populi facinoribus redditurus. origenes super lib. Iosue Homi. 7.

Iastores,uides oviculas domini, ignaras periculi ferri ad pre

416쪽

cipitia,&per praerupta pendere,& non occurris λ Non reuocas pNon saltem voce cohibes,& correptionis clamore deterres Sic memor es Domini sacramenti ut tum ille derelictis nonaginta nouem in coelestibus propter unam oviculam, quae errauerat,ad terrenas de sicenderit,& inuentam vectauerit humeris suis ad coe

lum ' Nos in nullo prorsus in curandis oviculis magistri patioris

sequamur exemplum. Idem super Gene. Homi. 16.

Vis scire quid intersit inter sacerdotes Dei, & sacerdotes Pharaonis λ Pharao sacerdotibus suis terras concedit: Dominus autem sacerdotibus suis partem, non concedit in terra, sed dicit eis. Ego sum pars ueltra. Obseruate ergo qui haec legitis omnes Domini sacerdotes, & uidete, qui sit differentia sacerdotum, ne forte qui partem habet in terra, & terrenis cultibus ac studijs uacant, non tam domini, quam Pharaonis sacerdotes se uideantur. Ille est enim qui uult sacerdotes suos habere possessiones terrarum, & exercere agri, non animi culturam,ruri, non legi operam dare. Christus autem Dominus noster quid sacerdotibus sui prscepit, audiamus; Qui non abrenunci uerit inquito omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus. Beatus Cyprianus martyr non fuit alienus ab hac ceterorum patrum sententia in sitis epistolis. In epistola tertia, in primo libro post alia sic habet. Singulis pastoribus portio gregis est ascripta qua regat unus quisque & gubernet, rationem sui actus Domino redditurus. Item Chrysosto. N hanc urget ueritathm in libris de sacerdotio in stiper Matrii. cap.vigesimosexto,ubi post alia multa sub .

Modoauteiri in procuratores , dispensatores, caupones redacti episcopi sunt,immo uero illos etiam cura&solicitudine seculariunt rerum superant. Item Gregorius Naaianaenus cognomento Theologus latissiarie disputat de munere episcopali in libro suo apologetico . in quo congessit tot & tanta ueluti necessaria, ut quis possit rite satisfacere muneri sacerdotali, ut uix possit homo aliquis etiam praesens illa praestare, tantum abest ut absens alijs occupatus poss t. Idem in sermo ite de semetipso de agro reuerso, cum per

dies aliquot abfuisset ab ecclesia sua, ut quieti di conte plationi

uacaret,

417쪽

uacaret; Audi quibus uerbis curauit gregi satisfacere. Regressus sum vobis,non quidem abstractus, sed retractus assectu sipiritus nos agente ad vos. Ego ergo cu praesens essem misnus ex affectu sentiebam laboris ;. Cum vero iussus sum abstrahi, ac separari tunc sensi amorem, uelut dulcem quedam tyrannum,& nillil noui enim grauiter fert & dolet plurimum armentarius cum a grege uitulus abscessit, vel pastor cum ouis deest, uelauis si sectus auferatur ex nido,quem parumper reliquerat,quanto amplius putatis inesse soli cito pallori erga rationabilem gregem' maxime pro quo cita periculi aliquid pertulit,ex quo proculdubio plus aliquid ad stimulum amoris accedit. Quoniam coturbare gregem aeris turbo modicus facit, hoc accidit quoque per morbi alicuius languorem, facit hoc & bestia subito, atque ex improuiso gregibus superueniens. Haec ego timidus pastor . qui pro multa circunspectione & cautela uelut segnis,& desidiosus incuser . sed non opto ex illis pastoribus inueniri, qui lac quidem comedunt,& lanis operiuntur, & quod crassum est iugulat ,& labore conficiunt,uel iii pretium uertunt, & dicut. Benedictus dominus, quoniam ditati sumus, qui semetipsos pascunt magis quam oves sed ex illis opto inueniri pastoribus, qui dicut. Quis infirmatur, & ego non infirmor λ quis scandaliZatur, & non egoriore per solicitudinem scilicet qui dicunt. Non quaero quae uesstra sunt, sed uos, & ex illis qui adurebantur aestu solis per diem,& gelu frigori , noctu . Patriarchae pastoris opus illud est, cuius

oues signatae omnes, &quae didicerint in canalibus potatae ex intuitione de concupiscentia concipere uirgarum. Haec Greg.

Nazian .ex quibus facile est intelligere propriam in hac ca seiam. Non erat silentio prcetereundus D. Cyrillus Alex. Episcopus, ecclesiet ucteris sydus fulgentissimum, qui non indiligenter hane

nostram annotauit sententiam. Pri .in Leuit. . tib sic habet.ς

siquis vult pontifex non tam uocabulo esse quassa merito mitetur Mosen,imitetur Aaron. in id enim dicitur de eis iano discedunt de tabernaculo Domini. Erat ergo Moses in tabernaculo domini. Dod aut opus eius erat Ni a Deo aliud disceret. aut ipse populit doceret. Haec duo sunt porificis opera, ut a Depdiscat legendo scripturas & saepius ruminando, aut populum doceat, sed illa doceat quae ipse a Deoi didicerit,no ex proprio corde uel ex humano sensita, sed quae spiritus docet. Est & aliud opiis quod facit Moses. ad bellum non uadit, non pugnat contra inimicos

418쪽

micos. Sed quid facit e orat , & donec ille orat , uincit populus

eius. Si relaxaverit,& dimiserit manus,populus eius uincitur,&fugatur. Oret ergo,& sacerdos ecclesiae indesinenter, ut uincat

Populus, qui sub ipso est,hostes inuisibiles Amalechitas,qui sunt

daemones impugnantes eos , qui uolunt pie uiuere in Christo. Idem in Ioan lib.7. cap. I.

Secundum legitimi pastoris signum est, quod oves uoce eius audiunt recipiendo sanam ab eo doctrinam fidei, & priceptis M uitam recte instruendam datis prompte obedlando.

Ibidem c. et .in haec uerba.Proprias oves uocat nominatim, de

educit, &c. Possunt, & huius capitis uerba euangelica ad pastorem ecclesiasticum non inconcinne adaptari nempe bonus pastor, & diuina electione, & canonica institutione ad gregem Domini pascendum delectus proprias oves uocat nominatim, quoniam sblicitam praestat curam ad eas cognoscendas, no λ ris lum sed intus ,& incute, ut ex hac peruigili licitudine eas propemodum noscat ex nomine, & propria appellatione nuncupet, admonitus ad hanc habendam uigilanter omni u notionem a sapiente, Diligenter, inquit, cognosce uultum peco ris tui, gregesq; tuos cnnsidera. Educit autem eas idem pastor quando ex quiete, & ocio ad ambulandum in uia mandatorum Dei,& boni operis excercitio ipsas euocat, admonitorioq; ser mone incitat , illud beati Pauli uerbuna illaru auribus inclamas. Surge qui dormis, & exurge a mortuis, & illuminabit te Chri sitis. Et illud eiusdem uerbum, Propter quod remissas manus,&sbluta genua erigite, gressus redios facite pedibus uestris,ut n5

claudicans quis erret, magis autem sanetur. Deinceps ante oues suas vadit ipse pastoriquando ipsis proponit bonae uitet exe

'pluna quod mittentur, 3c per bonorum operum gressus iter illis ostendit , quo debeant incedere, quemadmodum Beatus Paulus admonuit Timotheum ita scribens. Nemo adolescentiam tuam contemnat, sed exemplo esto fidelium in uerbo, in conuersatione, in charitate. Ad Titum etiam scribens idem his uerbis ipsum, ut ante oves suas iret est exhortatus. In omni- . bus temetipsum ' be exemplum bonorum operum, in doctrina , in integritato dillum quoque pastorem sequuntur oves,quoniam imitantur bona opera, quae in eo nitrifice elucent.& obiecta sunt oculis subdito runt quo incitentur.ad ipsorum consecta,rionem. Haec Cyrillus.

419쪽

Vides eandidae lector communem sententiam patrum suides in ueteriecclesia inauditas has uoce siepiscopum abelle a.

ecclesia sua, pastorem ab ovibus suis, episcopum simplagera

magistratum, per mercenarios pasci oues Christi, utque sim & indubitata erat ueritas ista, Nempe necessariam esse: rssidentiam episcoporum in ecclesijs suis, ut uehementer formidarent iram Dei ph, & legitimi episcopi c si quando gratia conte

plationis, aut,ut parum quieti uacarent 4 contingebat ut a plebibus suis abesse, Audi quid scribant huius ueritatis fidissimi testes Augusti. & Bernar. quorum sic in cantica sermo . 3 3. Ita scribit. Etenim is qui alijspraeeli in soli citredine vix unquam, uel raro secure uacat sibi, dum semper timet sui penuri facete tuo ditis, non placere deo, quod communi utilitati propriam prae lesert quietem ,& contemplationis dulcedinem. Ille uero cui se' mel aut iterum accidit abesse a suo grege, in hunc modum cura uit plebi suae fiatisfacere. In primis peto charitatem uetitram, &Per Iesum obsecro, ne uos mea contristet absentia corporali ,

nam spiritu,& cordis affectu puto uos non dubitare,nullo modo mea uobis posse discedere,quantuis me amplius contristet qua forte uos ipsos, quod infirmitas mea sufficere non potest omnibus curis quas de me exigunt membra Christi, quibus me, &mor eius, de charitas seruire compellit. Illud enim nouerit dilectio uestra, nunquam me abselitem suisse , licentiosa libertate, sed necessaria seruitute, quae saepe sanctos fratres, collegas

meos etiam labores marinos, & transnarmos comeulit luttinere a quibus me semper non indevotio mentis, sed minus idonea ualetudo corporis excusauit. Haec Augustinus ad clerum, & uiuuersam plebem Hypponensem, in epistola. ε 38.H. Igitur cum tant m habeamus testium nubem impolitam ueritatis pra positae,quis audet,uel dubitare hanc sententiam cet aliquis,non dicunt patres in hac forma uerborum, quod .tenetur episcopus continuo residere, in sua dioceli. Si forina uerborum requiris,sorsan non conuincam te patrum sententia, Si autem rem ipsam cquod aequum est requiras,nullum exemptu, nec uerbum sententiae tuae inuenies in patribus ueteris eccleuae, sed oes citra exceptionem aliquam auersentur ueluti Saclianam hanc iam tuam.&falsam,&pernitiosam ecclesiae eatholics . si

roges,cur nec Dominus nec Apostoli in scripturis sacris,nec stres in suis commentarijs sub hac sorma tulerint lese contra ab

lentes

420쪽

sentes episeopos;Respondeo Φ Solon respondit roratus,ciar notulisset lege contra patricidas t Ferimi dixisse,quia nunu putarassituru alique qui plani propriu esset interempturus. Tatundem arbitror nunc responsuros & Apsos & patres ecclesiae. Deinde quo pres danassent in hisce uerbis siniam hanc,quibus nunq uenit in metem',*eps absens ab eccra sua aliss implicatus posset defungi munere suo e pali Dubitarunt quide illi vehementer,an praesentes possent suo officio satisfacere. Ideo Chrys. accersitus ad id munus sibi times occultauit se. Basilius ille cognomento magnus,magno dolore uexabat,u, coactus sit subire tam ardua prouincia.Gre. Naaian. iuriq; fidelissimus sodalis vocatus de electus aufugit adeo,ut post coact' sit redire & purgare se corim e ra de suga, & alter Greg. cognomento magnus cu ad PStificatu uocaret,aufugit de abscondit se,donec inditio collumnae fuit inuentus. s.Tho. Aquinas nunu uoluit importunitati pontifieum acquiescere 3d alij quaplurimi, dicit. n. Hier. ad Heliodom. Non est facile stare loco Pauli,tenere gradu Petri. De illis aut et temere dc extra tempus, uel ambiunt, vel facile oblata adnititutesu odi ecclesiastica munera,audi quid Bemardus scribat. Meditantibus quidem honores blandiunt, sed onera pensantibus taedio sunt atq; formidini. No aut oes capiunt hoc uerbum, multi.n .non tanta fiducia,& alacritate currerent ad honores, si esse sentirent de onera,grimari profecto metuerent,nec cum tanto labore de periculo quamlibet affectarent insulas dignitatum. Nunc uero quia sola attendit gloria dc non poena, purum esse clericu erubescit in eccra, seq; viles aestimant id inglorios, qui quocunq; eminentiori in loco no fuerunt sublimati . scholares pueri, de impuberes adulescetuli ob sanguinis dignitate promouent ad ecclasticas dignitates,& de seb ferula transserunt ad principandu psbyteris,laetiores interim P virgas euaserint, uVmeruerint principatu,nec ta illis blandii adeptum,u ademptu magisteriu. de hoc side in initio, processu vero inis paulatim insolescetes ducti

sint in breuiuedicare altaria, sebditorum marsupia uacuare,magistris nimiru in hac disciplina utentes idoneis,ambitione de auaritia. Verum quatauis industria tua tibi lucra conquirere cautulus videaris,quantalibet vigilantia re possis seruare tuam, quam iocunque studio regum tibi ac principum griatiam captare cures,dicimira tamen. Vae terrae cuius rex est puer, de cuius princia pes mane comedunt.Haec Bemardus.

SEARCH

MENU NAVIGATION