De summi pontificis auctoritate, de episcoporum residentia, et beneficiorum pluralitate, grauissimorum auctorum complurium opuscola ad Apostolicae Sedis dignitatem maiestatemque tuendam spectantia. Omnia nunc primum in vnum collecta, congrueque diges

발행: 1562년

분량: 517페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

441쪽

gis praemissis consentire, si de administratione intelligatur baptii mi,quandoquidem & in hoc,no leuiter inluniebant. Vnde sicut ueluti e regione dixit Apostolus,q, illis euangeli litus non est, inhumanae sapientiae uerbis,iae eorum fides esset in sapientia hominum, sed in uirtute Dei,ita & adiunxit, quodno est sunstus apud illos,uisi erga paucos,administratione baptisini, ne quis diceret, quod suo in nomine baptizatus esset. . Et licet administratio bapti sint,administratio sit sacramenti, Licet baptisinus gratiam largiatur spiritus sancti,imo iuxta christi uerbum,ex spiritu sancto regeneret,non tamen minister,ex ratione ut se dicam) ministri,gratiam aut spiritum consert. Siquidem non accidit in baptismo, quemadmodum in ordine sacro, qui peculiare munus exigit,in ministro propter quod,& ab alio

quam Episcopo, conserri non potest θ quandoquidem quilibet

Potest baptizare,& non solum laycus,sed & mulier, imo & haereticus,& baptizando gratiam, suo modo spiritus sancti conser-re ,propterea quod qui administrat causani, atratu ex eo e st,confert N illius effectum,qui communi lege .consequitur causam,t metsi non aliter,eflectus a conserente dependeat. Ergo quantumuis ministri, de quibus est sermo , fuissent insignes, quantumuis exim ij, apud Deum maximae exist irrationis c cum tamen aliud non praestarent, quam plantationem & rigationem externam hauddubium quod quantum augmentu attinet,uere nihil erant

quippe quod, noli nisi ex intrinseco proscistitur. Ergo, scite diaxit Apostolus,quod neq: qui plantant neque qui rigant, aliquid sun t,sed qui incrementum dat Deus. Deinde etiam si ea uerba Pauli,ad praelatos extedimus quod facila consentimus minime praemissis reclamant. Siquidem constat, quod de praelatis sermo non erit absolutὸ, sed quatenus ad illos pertinet administratio uerbi, cum eo loci Apostolus, non nisi ea de administratione loquatur,tametsi meo iudicio) annectat administrationem bapti sint, quemadmodum diximus. Qui

baptisnus cum possit a quocunque praestari,liquet quod administrationem uerbi,illius functio, nullo modo transcendit.Quod autem plantationem,& rigatione,attingit ut& supra notavimus populi praeparationem continet, qua adolestere possint in chriano, Et quanquam, illam exhibent Episcopi, praeclariori dono,

quia munere e xhibent pontificio, propter quod & illorum pr dicatio, maiori cum energia procedi G& ad aures populi sibi credi

442쪽

ti , uberiori eum fruge dilabitur alias no diceret Christus, quod

oves uocem palloris audiunt. & audiendo sequuntur, e contra

uero, illius qui non est pallor, non audiunt, nec sequuntnr 9 nihilominus , & indubie ueritatem habet, quod neque qui plantae neque qui rigat aliquid est, respectu, scilicet augmenti,quod ut dictum est non nisi ex intrinsecus operante progreditur. Nec in praeparationis operibus, episcopi aliud quidem sunt, qua externi ministri, tametsi in sequentibus,ut expressum est,sint & cc operarhimo,& Dei, & Christi, locum tenentes. Rursum, De eodem, Sed apertius. Verum quia doctrinasimbolica, propter interpretationes uaria, non semper, tum a Dionisio, tum ab Augustino ,reputatur conuincere, forsan non erit inutile , siquid de episcoporum munere, ex scripturis sine tropis occurrit, paucis inseramus. Et licet id praestari posset, ex pluribus locis, lubet tamen, solum uerba Seruaroris expendere, quibus non modo Petrum, in Episco . rum totius ecclesilae consecrauit, sed & perspicue illius officium Patefecit. Dixit Iasus Simoni Petro . Hoc est, Simoni in fide reddito solido, de coiistanti. Simon Iora , Non enim erat filius Ioannis, sed Ionae. Quod si sacramento uacaret, nec modo cum illum

Pontificem facit, nec ἰolim cum sibi Pontificatum spopondit,

Christus repeteret. Et quantum imbecillitas mea consequitur, admonet Pontificatum nemini exhibendum, imo nec promittedum, nisi filius sit Columbae cid enim Iona significat hoc est,nias filius sit, tum ecclesiae,de qua legitur, una est columba mea,tu Spiritus sancti, de quo euangelium docet, quod aliquando informa columbae descendit. Nisi , inquam, filius sit Ecclesiae,hoc est,nisi & habitus ab illa semper sit, ut pius filius,& ab eo,illa semper obseruata sit, ut phssima mater, utpote qui & illius doctrina sit pastus, & iuxta, illius leUs, & ritus, optime institutus, nisi filius sit spiritus sancti, ut qui non solum ex illo sit, in baptis o regenitus, sed oc eius gratia fotus, & charismatibus Iocupletatus.

Diligis me, nunc excitatum a mortuis, quemadmodum, & di. ligebas properantem ad mortem, non Hodo asserens, ex ardore charitatis, sed repetens, paratum, & promptum te mecum

esse, non solum carceri tradi, sed & morti exponi ρ Diligis m. quam me , postqviam non semel abnegasti, non dicam, ut hi,sed

443쪽

&-bi, quemadmodum & apud C saream Philippi, me

prae his, Dei filium es consessus, & in nouissima coena, audacter prae his es protestatus, quod etsi, me pallore percusso,reliqui thrent scandalizati, tu nunquam esses scandalaatus est ondιt Te,

trus , non solum in gratiam reailumptus, sed ad altiorem c ni sallor gradum promotus , R prae illis ardentiori Christo charitate copulatus, quemadmodum, & illis erat officio , & auctoritate praepositus. Tulicis Domine, quod amo te. Si quidem suam imbecillitatem expertus, quantae temeritatis fuerit se iactasse, ac prae reliquis praesumpsisse , nimium e xploratus, non modo non soliata animositate loquitur, sed nec audet, euidens suae conscientiae

testimonium, nisi sub iudicio Christi depromere , asserens, cum illum nulla res lateat, qui & pertingit ad intima cordis. probe quidem nouit, quod amat, hoc, est, uehementissime dia ligit eum. Et cum non solum spiritus sit ponderator, sed lagi tor, quiq; N ignem uenit m ittere, nec aliud cupiat, quam uehementer accendi,porsus, non rgnorat, si plus u reliqui ardeat eu. Dicit ei Iesus. Si me uchementer diligis,si praeceteris ardes qd plane non diffiteor, qui & latebras tui cordis intueor, imo, dc Inflammo rem a te, quς mihi est unice chara, & prae omnibus sepra modum accepta, obnixe requiro. Pasce agnos meos. Olim ecclesis tibi Pontificatum promisi, nunc promissum absistuo, ueru& quanti sit oneris detego. Si quidem & si non inficior, pro me, te aliquando consectendum in carcerem,& cum senueris,& si nolueris , ducendum ad crucem, ac moriendum in ea, Et si non renuo, te per mansurum in fide. & si opus fuerit confirmaturum Apostolos,& confratres, Nihilominus quod pontificatus est, exigo flagitoq; ut agnos scilicet meos, quos sanguine mihi paraui, omni cura reficias. Illos tibi committo, ac tota uirili commendo , & esto certior, ut si ardenter me diligis, necesse est, ut ardenter diligas eos . Quos & dum pasces, me pasces , quippe

qui in eis insigniter dego,& quod uni ex minimis istis praestatur, indubie S mihi praestatur.

Dicit ei iterum. Simon Iona d iligis mes. Et plane quide, plus his . Tum ne prima extenuetur interrogatio, tu ut & retineatur, semper ardentioribus Christi, credenda munera pontificia.dit Petrus, eadem prorsus responsione. Tuscis Domine , quod amo te. N on occurrebat Petro assertio,aut tutior, aut efficacior, uad ill u, q uena probe nouerat nihil esuger iterum prouocare,oc

444쪽

sut quidem scientii , tum certitudinem , tum lui amoris praesta.

tiam , toto corde committere. Dicit ei Iesus. Rege oves meas. Si me prae caeteris amas, praecaeteris,& hoc onus assumme,ut regas oves meas, Non ignarus

quod si agni,mihi fiant, unice chari,oues unice sunt charissimae, si illi sunt proximi cordi,hae sunt in meditullio cordis si illi sunt semper ob oculos,hat ut pupilla sunt oculi.Nec quidem mirum, cum minores illi sint, hae uero maiores, Illi egeat lacte hae solido cibo, Illi steriles hae sepiuscule grauidae, illi demum imbecilles ci ad labores insoliti hae fortes,& laboribus assuetae. Dicit ei tertio. Ut pret seserat indubie,tum eximiam in illo qui ungendus est Pallor,Christi dilectionem requiri,tum, & potissimum pastoris negocium,& primo,& secundo ,& tertio , in hoc ψὶ uersari, ut pascat & regat ecclesiam. Et licet,hoc in loco,sermo peculiaritersit,de summo Pontifice, respectu uniuersalis ecaclesiae,non secus tamen intelligedum este,& de episcopis, quibus commissae sunt ecclesiae particulares, Apostolus docet, qui illos non dissimilibus uerbis exstimulat. Attendite,inquit, uestro gregi,quos posuit spiritus sanctus episcopos,ad regedum ecclesiam

Dei. simon tona amas me Non solum me prae caeteris diligens,

sed &unice ardens Propterea,& si noli fallor uerbum Diligere, in uerbum commutauit Amare,quemadmodum & respodendo, semper fecerat Petrus. Et contri latus est Petrus, tum ueritus aliquod pretsentaneum malum,tum prorsus n ciens, qtio modo& totius de ualidius posset suum erga illum ardorem conuincere. Di ier. Tu, quidem, omnia nosti, non solum quia Deus, cuius

oculi abditissima uident,sed quia homo,cum in te omnes sint thesauri,tum scientiae,tum sapientiet Dei reconditi. Ergo tu mi domine di magister,imo redemptor A. caluator, qui ut alias nouimus nosti quicquid latet in homine, Tu in quam, scis quod , uere,

amo te, nec aliud cupio ardeoue praeter te. Dicit ei Iesus. Pasce oves meas. Sicut & priori loco mandauit de agnis. Igitur Petre, iis c erunt planissima,& omni exceptione maiora,tuae erga me di lactionis tuiq; ardoris testimonia,si regeris paueri': tum oues,

tum & infirmiores agnos meos,omni cura,ac tota uirili.

Et quanquam prentissa Domini uerba.multis sint grauida sacramentis, de illis tamen solum aliquid attemptabimus, prout presenti pertinent instituto. Qua de re excutienda non sunt, ut creationem continent pontificatus Petri, sed ut attinent fui

III 1 ctionem

445쪽

ctionem sui muneris, & per hoc oflicium cuiuscunq; rpiscopi. Quod plane in duobus uerbis concludit,scilicet,in Regimine , NPabuli administratione. Et a primo exorsi, quod potissime onus

cotinet praesulatus,& ex quo omnis super gregem prelatis creditum,deducitur iurisdictio,maxime attendendum, quod sicut in dubie ex illo uerbo,Rege oves, habet summus Pontiaex curam S regimen,totius uniuersalis ecclesiae,ita,uel ex eodem sed ordane suo Juel ex eodi mauis,quod Apostolus dixit, Quos posuit spiritus sanctus Epistopos, regere ecclesiam Dei, habent Episcopi curam & regimen ,sibi crediti peculiaris populi .Quam di sortiuntur,uel cum confirmatio silmmi Potificis electis,accedit,uel cum eiusdem authoritate, quemadmodum exigit recte instituta ecclesiastica Ierarchia, iuxta Patrum sacrosanctum ritum, inungitur.

Habent inquam regimen , At non quodcunq; , sed Pastorale, ita quidem & greca uox sonat,& ob id, non ad prospiciendum sibi,sed gregi. Siquidem oues,cum sint no solum natura imbelles, sed timidae,nesciantq; ab hostibus se defendere, quos tamen babent,& multos, callidos,& sanguinem earum ardentes, prae omnibus animalibus, egent cura pastoris. Qua si fuerint destitutae, non modo errabundet uagantur,per saltus, per vepres, sed facile Praecipitantur ac deglutiuntur, tum a lupis, tum a leonibus, qui nusquam non circumeunt, quaerentes . ut aliquas devorent. Habent, inquam, egimen pastorale,Verum non ethnicum, nam di qui apud gentes erant legiptimi Principes,nec regimen uert rant in tyrannidem, sed neruis omnibus, populorum intendebant commodo , & pro sed tu , Pastoris ornabantur Cenco

m ijs, sed Christianum. Et propter hoc , non iuxta i itura ethnicorum pastorum, sed iuxta instituta unici, acuerissimi P noris christi. Ergo regimen episcopi, Praeter id,quod proficisci non debet,

ex ambitione gradus, sed ex uocatione Dei, & iuxta uerbum Apostoli, nemo sumit sibi honorem, sed uocatus a Deo , tanquam Aaron , non ex amore sui, sed ex dilectione christi,iuxta illius uerbum, inculcatum, ut patuit, principi episcoporum

Petro diligis me, diligis me plus his e non ex cupiditate lucri,

ut etiam diximus, sed ex propensione animi, iuxta admonitionem Petri non turpis lucri gratia, sed ex animo pascentes gregem) non ad dominandum populis,sed ad seruiendum eis, iuxta

uerbum

446쪽

uerbum apostolorum principis c non uelut dominantes in cleros imo & iuxta uerbum christi Iesu c Principes gentium dominantur eis , vos autem non sic, sed qui maior est uestrum, erit uester seruus , Praeter haec,inquam, Non prettatur solummodo uerbis, non solis constitutionibus & statutis, sed,& maximec ut tactum estθ integritate morum, & innocentia uitae. Propter quod& Petrus de episcopis dicit,ut sint ueluti forma graegis, ut

ad illos attendentes oues,uiuendi normam excipiant. Et dom nus,Bonus pastor ante oves vadit,plane non sola praecedens auethoritate,sed & potissimum' perfectione. Vnde & Apostolus Thimotheo Ephesiorum episcopo. Exemplum esto fidelibus, in

uerbo,in conuersatione,in fide,in dilectione,in castitate. Non praestatur, ouibus prospiciendo, lumniodo in commύ-ni, sed& prospiciendo, singulis,in particulari. Propter quod, sat non est bono pastori, ut oves agnoscat eκ facie , iuxta monita Sapientisc Diligenter attende uultum pecoris tui quod pertinet ad agnitionem externam,& ex solo uisu acceptam, ted opus est, ut illas agnoscat ex nomine, ut possit iuxta chr sti uerbum, singulas nominatim uocare, Quod pertinet ad agnitionem intimam,&consuetudine partam. Siquidem aliquem nosse ex nomine hebraeorum tropo, est illius notitiam laab re domesticam , & familiarem , iuxta illud domini ad Moisen , Noui te ex nomine. Imo est nosse amice , & attendere speciali cura Nouit dominus , qui sun ius , non relinquit dominus , quos cognouit , quorum & nomina sunt apud eum, in libro uitae. Non sat est, ut uocet illas incommuni , sed, ut praemisimus , necesse est, ut uocet singulas no- minatim . Quod haud insolito tropo , est singulorum solicitudinem gerere, & cuicunque sigillatim prospicere . Est pro illorum commodo , nulli non accommodare se se , ut dicere possit cum Apostolo, omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem saluos. Est demum omni cura disquirere, ut ue-

stigetur siqua errauit, sanetur si qua languit, ligetur siqua in- 'tumuit,custodiatur siqua sit pinguis & fortis,& id genus, sicut in Ezechiele propheta. Denique Episcopi regimen, eousque addictum est gregi quod sententia christi, pro ovibus animam , hoc est , uitam

vi scriptura loquitur,exponere non recusat. od huc in moduintelligo.Constat bifariam in scripturis uitam acceptami Aliqua

447쪽

do pro esse uitali , quod consistit in connexione animae ad eor-pus,de qua scriptum estiQuod uita hominis, in sanguine eius est; Αliquando pro operationibus uitet, de qua legitur in euangelio.

Diliges Dominum Deum tuum,in omni uita tua. Et haec quoq; non sunt obscura philosophis,ut cuique uidere licet, secundo libro de anima. Et quamuis bonus pallor, nullam recuset exponere,primam tamen,non exponit,nisi in casu,quando scilicet saluti gregis,aliter non potest consulere,sed secundam, de quouis mo-

naenio,& omni pro uirili, semper expendit; inippe qui, ecclesiae est praepositus,ut non sibimet militet,sed ut illius prosectum omnibus neruis procuret.

Nam praeter id, quod non prisidet, ut diximus,ad dominandum,sed per charitatem omnibus inseruiendum,& notum est Pseruus totum quod est, illius est, cui ad seruiendum addictus est constat,quod & eius regimen, regimen est uiri respectu propriae coniugis. Quippe qui, sponsus est suae ecclesiae,& ob id,haud dubium,quod non secus illam,non modo tenetur diligere, sed fouere,& custodire, ac proprium corpus, sicut Apostolus admonet. Imo quod & illi non solum relicto patre, & matre, & multo magis alijs quibusvis commodis,& illecebris,debet continuo adhaerere,sed perinde ac proprium eius caput, omnibus actibus eius , non modo superintendere,sed omnem vim,& robur, iugiter applicare.Nam capitis est,corpori & singulis membris,uidere,audire, Odorare, gustare, & loqui, et semper assistere,iecta ostendere,aduersa declinare,& in omnibus sita pro facultate,defender'& custodire. Hactenus de regimine. Nunc breuibus de adminia

stratione pabuli. Et quanquam ex primissis, magna ex parte res si perspicua ,

non grauabimur tamen,& pauca superinserere, ut saltem preta ceptus ordo seruetur. Primum igitur,nemini, puto, est obic rum, ad episcopum pertinere, egenas oves, etiam temporaliter

pascere, iuxta illud tamen quod habet, ut uerbo utar Apostoli,&non iuxta id,quod non habet. I ametsi minime detrectarim, ad charitatis uiscera pertinere,siquando exemplo Pauli,qui ab opulentioribus exigebat gentibus, ut pauperibus subueniret Israelitis, aliquid a ditioribus petat, aut. si malint, ut ipsi sua saltem ex abundantia aliquid fratribus di sitis in Christo commembris, partiri uelint, paterna admonitione Qllicitet. Pertinet inquam ad episcopum egenis succurrere,& secunda

illud

448쪽

illud quod habet, non modo pertinet ex charitate, sed pertinet

ex ratione iustitiae. Quippe qui,ex ui sui muneris pater est pauperum,quos Oportet, iuxta uerbum Christi, suis in ecclesijs se per habere. Nec patri congruit thetauri Eare,nisi pro filiis,ut habeat,quod necessitatem ι ribuat patienti, sicut Apostolus dicit. Vnde &bona ecclesiae,detractis quae ad uita eius pertinent,qua doquidem nemo militat stipendio proprio,& qui altari seruit,debet dealtari etiam uiuere,imo & quae pertinent ad decentia gradus, in quare tamen grandis est sermo, sed locum commodiore, requirens, detractis & iuxta sanctiones antiquas, quae necessaria sint pro reparatione ecclesiae, nisi forte illa non egeat, aut illi, ut non raro accidit,prouentus sint aliunde ascripti,uidentur in pauperes exponenda,cu non aliam ob rationem, illis data sint,quam ut habeant, iuxta uerbum christi,qui in ea resident,unde possint pauperibus benefacere,quemadmodum & factum est, tempore apostolorum. Verum etsi tenentur episcopi,temporale pabulum,ut possunt egentibus ministrare,tenentur quoque & non minus,imo & longe magis,oues Dei uerbo rescere. Propter quod ut supra dice Damus ex Paulo,episcopum oportet esse doctorem, & freque ter docere; Et non solum in doctrina sana sed N tam solida, ut non modo possit rationem reddere,omni poscenti, ut Petrus episcopum debitorem facit,sed &ualide contradictores arguere, licto Paulus ad Timotheum docet. Lt quoniam docturus est omnes, di paruos,& magnos,& agnos,& oues,quoniam pabulum Omnibus d bellatam quod opus est,ut sciat imbecillioribus dare lac potum,& fortioribus administrare solidum cibum,imo di sapientiam loqui inter perfectos. Et quanquam pabulum temporale, episcopus ministrare popst per alium,presertim si eo negotio,retraheretui ab administratione pabuli spiritualis,aut ab aliquo non minori bono.Alias nodixissent Apostoli, Non est aequum nos derelinquere uerbii Dei,& ministrare mensis, Nec ecclesia statuisset oeconomos, aut diaconos huic oneri deputasset, nec legeremus leuitam Lauretium,

thesauros ecclesiae rite pauperibus dispersisse. Pabulu tamen spirituale, debet ministrare per sese. Vnde & lyetro non semel dictum est, pasce, sed bis Et episcopis per Petrum, Pascite, quantum in vo bis est, gregem Christi. Nec immerito, quoniam Pastorum est gregem pascere, ut Dominus per Ezechielem docet, α

449쪽

oues solum pastoris uocem agnoscunt,quemadmodum,& sequutur, sicut seruator nos admonet , & iam non semel assumpsimus. Imo,ut ostendimus,longe maiorem uim habent uerba episcopi, quam cuius uolueris mercenarij,cuius scilicet, no sunt oues proprie. Quippe quae ex locupletiori, imo & excellentiori dono pro

cedunt.

- Uerum & si res ita se habet,accidit tamen, ut nonnunquam ea cusetur episcopus,si per ministrum inferioris ordinis,id muneris exequatur. Vnde & Aaron iunctus est Moisi, eo quod non erat eloquens,ut eius loco, uerba haberet ad populum Et beatus Valerius, haud diissimili ratione, suffecerat leuitam Vicentinum, ut sui loco,non solum contionaretur plebi,sed ut Sc de fide respoderet pro illo, coram iudice. Imo,si non fallor, etiam aprorum tempore,seruatum esse ve; Alias non addidisset Aprs,post uerba, qui bene presunt presbyteri,duplici honoretur honore maxime qui laborant in uerbo,& doctrina;Nec toleras et illos,etiam euangelizare Christum, qui non fidei Zelo, sed quaesita, etiam non iusta, occasione,illum euangelizabant; Imo nec fuissent a Deo inseriores uerbi ministri instituti, & dono prophetiae,siue interpretationis dignati; Nec in ecclesijs permisis et,alios ab episcopis loqui,

quod tamen non solum permittit, sed & ordinem loquetium statuit,ut possent singuli suo munere sungi. Crediderim tamen maxime expedire,ut cum episcopus concio natur per alium,semper

cocioni adcffet, non tantum propter periculum, nequis per philosophiam, uel inane fallaciam,ouiculas depraedetur, aut per doctrinas erroneas, uel haereticas,gre3em uniuersum inficiat Siquidem multi ueniunt prophetae .ut dixit Dominus, in uestimentis

ovium,qui intrinsecus sunt lupi rapaces Sed etiam quia administratio uerbi, maioris efficit authoritatis, & prosectus in grege, cum minister tunc quasi os reddatur episcopi,suaq; praesentia tessetur eps approbare quicquid cocionator producit,quod meo iudicio non solum,non erit mediocris satisfactionis, sed & vberioris frugis , di utilitatis Vecesse est Epicvsim n sua Ecclisia resem. si i

uibus omnibus plene consideratis,haud difficile est si nori fallor euincere ' debitum sit episcopis in suis residere ecclesiis . St. n. sunt instituti ad opus, nec quidem imperu, sed ministerii , obscurum

450쪽

obscimam no est, quod instituiti sunt ut ipsi suo muneri scrutat. Et praeter id, quod repugnat rationi ministri, habere ministru, quandoquidem Seruatore teste , ministri est ministrare ,& non recumbere, praecin tum esse ad opus,& non substituere operariu& praesertim. eo in opere, ad quod est talectus, imo , di mercede conductus constat episcopi ministerium, tanti fore momeri, tantam exigere curam, solicitudinem, superintendentiam, ut uere putauerim neminem suae saluti recte consulere, nisi in eo omnes uires expenderit. Adde, iniam gratum sit Christo, Sequam debitum illius dilectioni, quam impium illum non aemulari, qui se episcopis in exemplum dedit. Sed, ut paucis rem ab seluam, palam siquis Episcopi munus excusserit, quod onus est persenale, id in multis praesentiam corporalem requirens. Et quidem si spectetur ea ex parte,qua tenetur oves sibi creditas pascere praeter id, quod pascere, opus est pastoris, ut Dominus dixit st certum est, quod pabulum uerbi . de quo sermo, ita habet ab episcopo proficisci, ut patii ovibus prosit, nisi proficiscatur ab eo Gippe qua ut non semel dixi

mus,uocem non audiunt mercentiaris, curus scilicet cinterpres

est Christus oves non sunt propriae. 4od si quando excusetur non secus ac Moses, a concione publica, non excusatur tamen a concione priuata, Non a priuatis consiliis, admonitionibus,& id genus, exercitijs, reficiendis animis necessarijs. Si uero ex ea, qua oues astringitur regere, haud dubium, quod id sine sui praesentia praestari non potest. Imo necesse est, ut ab eo dumtaxat progrediatur, Alias quo pacto ante oves ibit Quo pacto singulas uocitabit &cuicunque quod opus illi est ad salutem prospiciet λ Quomodo se habebit ad illam ut spontus, si non dimiserit patrem, & matrem, & adherebit ecclesiae suae, ut illius perfruatur amplexibus, & reddat illi proprium debitum 'Quo modo ut caput, si non praesens sit corpori, illi uidens, audiens, loquens, & id genus officioru exhibens, quae caput,quouis momento, praestat reliquo corpori Quo modo pro ovibus uitam non detrectabit exponere, qui non nisi suo commodo, uita uiuit e quique tam lon e abest, ut nuc uideat,nec audiat lupos, qui tamen, & passim,& semper ovibus sunt infesti, & earum sangui . nem ardentissime sitiunt Et licet adsint mercennarij, fugiunt tamen lupo rum,aspcctum, quia cui dicit dominus 2 ad illos non pertinent Oiles.

SEARCH

MENU NAVIGATION