De summi pontificis auctoritate, de episcoporum residentia, et beneficiorum pluralitate, grauissimorum auctorum complurium opuscola ad Apostolicae Sedis dignitatem maiestatemque tuendam spectantia. Omnia nunc primum in vnum collecta, congrueque diges

발행: 1562년

분량: 517페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

conlacret corpus Christi, & eadem ratio de omnibus aliis huiusmodi, quae ex institutione humana processerunt. Haec ille. LV AE s T I O LXIII .

aliquid facere contra Aponorum. REsPONDET Sanctus Thomas quolibeto & articulo 'proxime nominatis, ubi respondens ad primum argumentum, sic

ait, θ Apostolus in se a doctrina aliqua dupliciter posuit, quaedam quidem sicut promulgans ius diuinum , sicut est illud quod habetur Gal. s Si circumcidimini Christus uobis nihil proderit, S multa alia huiusmodi, & in hoc propterea non potest dispensare, quedam uero sicut propria autoritate aliqua statuens. Nam ipse dicit primo ad Cor. 11. Caetera cum uenero disponsam, & infra i 6. mandauit ut collectae quae fiunt inἰ sanctos, per linam sabbati fiant, quod non pertinet ad ius diuinum, & similiter etiam quod dicit de bigamo non promouendo, non ellitiaris diuini, sed institutio autoritatis humanae, diuinitus huiusmodi concessae. Haec ille. Ad idem in . dist. 28. In solutione unius argumenti. Cum arguitur quod non potest dispensare contra ea qui in canone dicuntur sic dicens, quod hoc uerum est quantum ad ea quet sunt de iure naturali, & quantum ad ea quae uiunt de necessitate sacramentorum, & fidei. Sed in alijs quae sunt de institutione Apostolorum, cum ecclesia habeat nunc eandem potestatem statuendi, & destruendi, quam tunc habuit; potest per eum qui primatum in ecclesia tenet, dispensari. Caeterum ad idem est in tractatu contra impugnantes religionem. Respondet ad id quod dicit ibanus Papa in cap. Sunt quidem a F. q. I. ut delicet: Si quod docuerunt Apostoli & prophetae, destruere, quod absit, nitatur, scilicet pontifex Romanus, Non sententiam dare, sed magis errare conuinceretur, sic dicit. Non est uerum quod Papa non possit aliquid facere contra Apostolum, dispensat enim cum bigamo, Et in poena, quam canones apostolorum statuerunt presbytcro sornicanti. Ex decreto autem inducto non potest amplius haberi, nisi quod Papa non potest destruere scriptura m canonicam Apostolorum, & prophetarum,

quae est in ecclesi a. fidei suadamentum. Haec ille.

52쪽

secularis quam spiritualis. REsso NDET Satrictus Thomas affirmative in et .sententiarum di. ultima in s. sic dices. potestas spiritualis& secularis utraque deducitur a potestate diuina, & ideo in tantum secularis potestas est sub spirituali, inquantum ei a Deo stipposita es scilicet in his quae ad salutem animae pertinent, & ideo in his magis est obediendum potestati spirituali secundum illud Matth. aa. Red ditae quae sunt Caesaris &c. nisi forte potestati spirituali etiam potestas secularis coniugatur, sicut in Papa,qui utriusque potestatis apicem tenet, scilicet spiritualis & secularis, hoc ille disponente, qui sacerdos& Rex secundum ordinem Melchisedech Rex Regum & Dominus Dominantium cuius potestas non auferemtur, & regnum non corrumpetur in secula seculorum amen.

v TRVM PAPA POSSIT COMMITTERE SYMONIAM. RasPONDET Sanctus Thomas affirmative in secunda secudae q. . articu. primo ubi sic dicit in responsione ad argumentuseptimum, dicendum,Papa potest incurrere uitium symoniae sicut & quilibet alius homo,peccatum enim in alia persona tanto est grauius quanto maiorem obtinet locum quamuis enim res ecclesiae sint eius ut principalis dispensatoris, non tamen sunt eius ut domini & possessoris.& ideo si reciperet pro aliqua re spirituali pecuniam de redditibus alicuius ecclesiae non caret uitio symoniae, & similiter etiam posset symoniam committere recis piendo pecuniam ab aliquo layco non de bonis ecclesiae.

s moniam mariis cum persona ecclesiaItica, quia res ecclesiae fiunt siae,sit erronea. REsPONDET Sanctus Thomas maliue in Φ sententiarum

53쪽

tiarunt di. et s. q. I s. sic dicens in responsione ad argumentum temtium. Dicendum diopinio illa erronea est enim l apa pro alia qua re spirituali munus acciperet ymoniam committeret sicut di alius homo, quia in ipso Petro cui papa successit symoniae uitium damnationis inchoauit in nouo testamento,quamuis res ecclesii sint aliquo modo papae, non tamen sunt eius Omnibus

modis habendi, sicut id quod ad manum habet non est dubium symoniam committeret,si quis aliquid spirituale debitori sito daret ut quod suum est recuperaret, & ita etiam in proposito Papa a symonia non excusaretur, si quod absit 9 spiritualia pro teporalibus rebus ecclesiarum daret. Q V AE s T I o LXVII.

v TRvM CLERICI TENEAN TvR DECIMAM DARE

cbristianae prouidere papae de necessariis ad regimen o gubernatiouem ipsius ecclesiis. A n has duas questiones Respondet Sanctus Thomas assi ariue in secunda secundae q. 87. articu. . in responsione ad. q. argumentum sic dicens.in ueteri lege primitiae debebantur sacerdotibus, decimae autem leuitis, & quia sub sacerdotibus longe erant,Dominus mandauit ut ipsi loco primitiarum selueret summo sacerdoti decima declinet, unde nunc eadem ratione tenentur clerici sumnio Pontifici decimam dare si exigent. naturalis enim ratio dictat ut illi qui habet curiam de comuni multitudinis statu, prouideatur unde possint exequi ea quae pertinent ad coniunem salutem. Haec ille. in V AE's T I o LXI κ.

RESPONDET Sanctus Thomas in . sentetiarum di.et in fine negatiue,ad hoc rationem assignans, prinio quia Petrus

misit

54쪽

ctus est postea episcopus Treuercia. ideo in dioc. s reueren papa baculum portat, c non in ali. s,secundo P non liabet coarctatam potestatem quod curuatio baculi signiticat. V AE s T I O LXX.

extra metas habitus cousiueti assumere.

REsPONDET Sanctus Thomas negative in tractatu cotra impugnantes religionem sic dicens. quidam sunt status hominum, quibus eth habitus determinatus,sicut quaelibet religio seu determinatum habitum habet, ita etiam antiquis temporibus in dignitatibus constituti dererminatos habitus habebant, quasi suae dignitatis insignia. Et sic nunc siimmus Pontifex determinato habitu utitur. Vnde sicut religioso unius religionis non liceret assumere uiliorem habitum qui suet religionis metas excederet . quamuis insta meta, habitus suae religionis, si uilioribus utatur non sit reprehensibilis, sed laudetur, ita etiam non fuisset laudabile in antiquis principibus, nec modo esset in iummo pontifice, si uiliorem habitum assumeret extra metas habitus consueviti, secus etiam est de principibus & alias hominibus, qui non habent certum habitum deputatum, in eis enim non est uitupera. bile,si uilioribus utantur quatia eis conuenire possit secudum statum suum, unde. a. Reg.vLquod Michol deridens Dauid ait,qua gloriosius fuit Rex Israel, hodie discooperiens se ante ancillas seruorum suorum,&nudatus est quasi si nudetur unus ex seruis, Et David reli ondet. Ludam & uilior fiam plusquam factus sum, & ero humilis in oculis meis. Et Hest. a . Tu scis infirmitatem meam & necessitate,quod abominer signum superbiae meae,

quod est super caput meum,& ncn portem illud in diebus silen- iij mei, ex quo patet quod in regibus N principibus est laudabile quod humilibus sint contenti, quando sine scandalo fieri po a test& sine detrimento propriae auctoritatis. VAESTIO LXXI.

VTRvM CORRECTIO FRATERNA SE extendat ad Papam.

Rasso NDET Sanctus Thomas as ratiue in secundas

55쪽

cundae. q. 33. artic.q. ita dicens, Correctio quae est actus per cohertionem penae, non competit subdito respectu praelati, sed correctio fraterna quae est actus caritatis pertinet ad unumque inq; respectu cuiuslibet personae, ad quam caritatem debet habere , si aliquid in eo corrigibale inueniatur. Actus enim ex aliquo habitu uel potentia procedens se extendit ad omnia quae continentur sub obiecto illius potentiae uel habitus , Sicut uisio ad omnia quae continentur sub obiecto uisus, sed quia actus uirtuosus debet esse moderatus debitis circunstantsis. Ideo in correctione qua subditi corrigant praelatos debet modus congruus adhiberi,ut scilicet non cum protervia & duricia, sed cum mam suetudine, & reuerentia corrigat, Unde APostolus dicit primae ad Tymo.q. Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. Et ideo Dyonidius redarguit Demophilum monachum,quia si cerdotem irreuerenter correxerat eum eliciens , & de ecclςsia.

expellens .

publicὰ arguendus. Rgspo Non et Sanctus Thomas insecuda secundae.q. ia .art. nominatis, Tractans autoritate illam apostoli ad Gal. 1. In facie ei restiti & glo. ait ut par. dicit sic,in faciem resistere cora ossius excedit modum fraternae correctionis, & ideo sic Paulus Petrunon reprehendisset, nisi aliquo modo par esset quantum ad fidei defensionem, sed in occulto admonere & reuerenter, hoc etiam potest ille, qui non est par: Vnde Apostolus ad Col.ultimo scribit, ut prelatum amoneat cum dicit. Dicite Archiepiscopo,munisterium tuum imple , siciendum tamen quod ubi immineret periculum fidei, etiam essent publice praelati a subditis corrigendi, Vnde & Paulus qui erat subditus Petro propter imminens periculum fidei & seandali circa fidem, Petrum publice arguit,& sicut glo. Augustinus dicit ad Gal. a. Ipse Petrus exemplum maioribus prebuit,ut sicubilforte rectum tramitem reliquissent, non dedignentur etiam a posterioribus corrigi.Item idem S a ctus Thomas super epistolam ad Gal. tractans prefatam autoritatem cum dicitur quod glo. ait restitit ei tanquam par dicit,

56쪽

quδd Apostolus fuit par Petro in exequutione ausio malis, no autem regiminis . Ex praedictis ergo habet exemplum quasi Praelatili ilitatis, ut non dedignentura minoribus & subditis

corrigi, Subditi uero exemplum Zeli, & libertatis, ut noli uereantur praelatos corrigere,praesertim si crimen est publicum, &in periculum multitudinis vergat. In . uero sententiarum dist.

x . dicit quod hoc quod Paulus Petro in faciem restitit excedit modum Datems correctionis q praelatis a subditis debetur, Napraelati asiabditis coram multitudine, sed humiliter, & in priuato corripiendi sunt, nisi immineret periculum fidei, tunc enim Praelatus minor fieret si in infidelitatem laberetur, & subditus fi, delis maior. QVAEsTIO LXXIII.

aut debeat corrigi per cobertionem penalem. 'Rs spora D nT Sanctus Thomas negative in . senten. dist. q. proxime nominatis, ubi respondens ad tertium argumen.

tum. Ita dicit, quod quamuis Praelati a subditis sint corripiendi, non tamen est eis poena instigenda, sed recurrendum est, uel ad superiorem denuntiando, uel si non habet superiorem,recurrat ad Dominum, ut eu emendet uel de medio subtrahat. Haec ille. Deo gratias. Expliciunt quaestiones Beati Thomae de Aquino de authoritate summi Pontificis, collectet per Reuerendum Magistrum Ioannem de Turre Cremata ordinis pridicatorum scholaris sacri Apostolici palatii regentem in concilio Basilien . An

no Domini. M. CCCCXx XVII.

Haec sent pater Reuerendissimae, quae ego uester humilis Capellanus frater Ioannes de Turre Cremata ex libris beatissimi Doctoris Thomae de Aquino iussu Reueredissima: uestrς paternitatis de autoritate summi Pontificis collegi, quae si minus integre collecta sunt, Dominatio vestra gratanter suscipere di-rnetur.

57쪽

CARDINALIS S. SISTI,

DE COMPARATIONE AVTORITAT Is

PAPAE, ET CONCILII TRACTAT vs.

IOD PAPA HABEAT SUPREMAM POTESTATEM in ecclesia Dei. cap. I. NTENDENs resolute coparare potestatem Papet potestati ecclesiae, & concilij uniuersalis , primo potestas Papae suo loco ponenda est.deinde comparabitur specialiter Apostolorum autoritati. post ecclesiae, di concilij uniuersalis absolute: & deinceps in casibus, primo haeresis, cudo incorrigibilitatis, & demum in euentibus, ut sic resblute habeatur, & simpliciter& secundum quid. Et intendo pro solis uiris doctis absq; ulla passione rationabilia tantum dicere: subiudicio tamen sacrosanctae Roma. Ecclesiae. Et ne quis putet po nere me falcem in messem alienam, praemitto ' quia autoritas pape immediate est a Deo & reuelata in sacra icriptura, & autoritas ecclesiae uniuersalis immediate dicitur esse a Deo ut constantien. concilium declarauit ideo materia ista primo , & principaliter est Theologorum: quorum est sacram scriptu am , &diuina opera scrutari, secundario autem inquantum, scilicet est in sacris Canonibus declarata , ad canonistas spectat. Propter quod,grauiter errat in hac re canonistis primo deferetes.Oporitet ergo virum docilem utrosque Theologos, & Canonistas in re hac perspicere, & in suo quemq; loco honorando theologiae primatum dare; utpote quae ex propriis potest haec determinare. Canonicum autem ius no nisi ad theologicam recurrat autoritatem. sacrae scripturae, quae uera theologia est. Α ΡRi Mo igitur inchoando dicimus,'certa est ista propositio . papa habet stipraemam potestatem in ecclesia Dei. Fundaturq; super institutione Iasu CHRisTi Matib. 16.& IOan. ult. Saluator siquidem noster Rex regum, & dominus dominantiu , quamuis potuisset christianam rempub. in terris diuersis modis regendam disponere, uoluit tamen & statuit, ut non populare,

58쪽

non diuitum, non potenturn, non optimatum multorum, aut paucorum esset regimen, sed unius tantum: promittens soli Petro Matth. 16. tibi dabo claues,&c.& eidem soli promissione

exhibens, curam omnium ovium suarum committens Ioan .ult

pasce oves meas. Comparativa siquidem interrogatio , a qua sermo incepit dicens,Simon Ioannis diligis me plus his e conuincit etiam protervos, quod Petro vidistincto ab Apostolis praesentibus ad quos refertur comparatio & non in persona corii loquebatur dominus. Et licet hic textus sufficere deberet; quoniam tunc factus est Petrus pastor uniuersalis, dum dictum est in praesciati,pasce oves meas: non has uel illas, sed indistincte , ut

omnes comprehenderet; ut Greg.notat. Non desunt tame glost Chrysb.dicentis ibidem: preteriens alios, petro loquitur. P positus loco mei esto, & caput fratrum tuorum. Et Theophili dicentis quod commissionem ovium mundi Petro commedat noalij. Et Leo papa in ca .ita dominus.di. t V.& in .6.de elecca. fundamenta, dicit. Ita dominus huius muneris sacramentum ad

omnium apostolorum officium pertinere uoluit, ut in beatisit mo petro apostolorum omnium summo principaliter collocaaret, ut ab ipsis quasi a quodam capite dona sua uelut in corpus omne diffunderet. Et merito inquit diuus Tho. in contra gciat. cap. το. sic saluator instituit: quia regimen ecclesiae est opti me ordinatum : optimum autem regimen est unius . Qilodex sine regiminis apparet . est enim finis pax , quae in unitate constitit; & constat quod melius est causa unitatis unusquam multi: qui non nisi ut in unum uenientes eam causant. est ergo ecclesiae regimen institutum, ut unus solus praesit uniuer reipub. Et tu ualde notabis assumptum .s v, Iesus Christus ii stituit tale regimen, ut claudas ora opponentium de regali regimine instituto a senatu,seu populo libero. non enim ecclesia, aut populus Christianus, aut concilium aliquod imiuersale, sed Christus ipse qui uiuit& regnato instituit tale regimen, sic ut pereus non ecclesiae, sed Iesu Christi uicarius esset: ut ex concilio Lugd. in c. ubi periculum de elec.lib. 6 patet. Ubi papa dicitur Iesu Christi uicarius. Et in ca. quamuis .di. et r. pelagius papa dicit. Sancta Rom. Ecclesia Catholica & Apostolica nullis synodicis constitutis caeteris ecclesijs praelata est, sed Euangelica uoce domini ει saluatoris primatum obtinuit. Afferuntur quoq; in dicto ca. contra Mn.multet ad hoc propositum rationes de prima-F α tu

59쪽

tu papae & de necessitate eiusdem ultra Iesum Christium in caelis aquas poteris ibi uidere. Firmatur autem asserta propositio autoritate Martini. s. in concilio constantie n. ubi diffinita est: ut patet in bulla codem nationis Ioannis uuicleis In cocilio quoq; eucumenico florentino sub Eugenioia . cubi unio Grecorum & armenortim cum Ro. Ecclesia facta est habentur haec uerba. Dinfinimus Sanctam Apostolicam sedem& R'm. Pontificem in uniuersum orbem tenere primatum :&ipsum Ro. Pontificem suco cessis rem esse beati Petri principis Apostolorum, & uerum Christi uicarium, totiusque Ecclesiae caput, & omnium Christianorum patrem ac doctorem existere, &ipsi in beato Petro pascendi , regendi & gubernandi uniuersalem ecclesiam, a domino no sero lesu Christo plenam potestatem traditam esse. Haec ibi. Ex quibus patet propositionem dictam non solum esse ueram.

sed contrariam esse erroneam. ut etiam S.Tho. in re acta. contra errores Graecorum .ca.6 3.3c tribus sequentibus tangit. & pertiunet ad errores Ioannis hus,damnatos in concilio constantien. ia Martino. .

QV A M vi s autem papae potestas Petro Apostolo primum

collata ostensa sit supremat non destini tamen qui Apostolos reliquos parem potestatem accepisse a Christo arguant. Et ut ueritas clarius elucescat, stilo quod in hac re duo dubia inuoluuntur e quae si separentur , perspicuam magis sortientur ueritatem . Alterum dubium est de equalitate potestatis Petri & alio irum Apostolorum . Alterum de modo habendi potestatem: an scilicet omnes immediate habuerint eam a Iesia Christo , an s lus petrus immediate a Christo, alij uero ab eodem mediante petro. Et quo ad utruque dubium duae sunt opiniones extreme. Prima est dicentium, quod omnes apostoli parem potestatem a Iesu Christo immediate habuerunt. Et hi utrunque simul murutipliciter probant ex sacra scriptura. Primo ex eo quod Matth a s. saluator omnibus Apostolis replicauit quod soli Petro dixerat in ca .r6. ait enim,quaecunque solueritis super terram &c. Et uerbum illud Ioan. ulti.dictum Petro . pasce oves meas, Omnibus

Apostolis

60쪽

Apostolis iis sententia dictum est: quoniam pascere tripliciter

fit, doctrina, uita & correctione . Haec autem omnia omnibus dicta sunt Apollolis. Primum matth. vlti. Docete omnes gentes. Secundum matth. s. Vos estis lux mundi, sic luceat lux vel ira coram hominibus &c. Tertium Ioati viti. quorum remiseritis pecacata Sc C. Secundo ex. x. cap. ad Gai. Ubi Paulus dicit, quod hierosolymis petrus Ralij apostoli nil sibi contulerunt, nec doctring nec potestatis ut ibidem bis habet S.Tho. sed dederunt ei dextras societatis . & quod in Antiochia restitit petro in faciem,

quia reprehensibilis erat. Haec enim non sunt inter superiorem&subditos, sed potius inter socios . In actibus Apostolorum 8.ea legimus, quod Apostoli miserunt petrum & Ioan . in Samariam . Constat autem quod maior non est qui mittitur mittente. iuxta illud. non est seruus maior domino suo , nec Apostolusimior eo qui misit illum, Ioan . i 3. Et confirmantur haec autoritate sacrorum Canonum. Primo Anacleti pape di xi .ca. in nouo. Caeteri Apostoli, inquit,cum beato Petro pari consortio prediti, & honorem & potestatem acceperunt. Secundo Cypriani inca. loquitur dominus 24. q. r. Hoc clteri apostoli erant quod pereus fuit, pari consbrtio prediti & honoris re potestatis. Te io Hiero super epistolam ad Galatas c& habetur. a. q. .ca. Paulis, o Paulus petrum repreliendit: quod non auderet, nisi se non imparem sciret. 'Altera extrema opinio est , discordantium in utroque r& dicentium, quod nec parem potestatem, nec immediate a Iesii Christo omnes Apostoli acceperunt potestatem. sed solus pereus immediate a domino Iesu Christo potestatem accepit,&omnes ei subiecti fuerunt ab ipso potestatem habentes . Et de modo quidem habendi potestatem, scilicet, quod solus petriis habuit eam a domino Iesu immediate, probant in communi quidem is textu Anacleti. di. at . in nouo. Petro primo pontificatus in ecclesia Christi datus est. In speciali autem quo ad potestatem ordinis, non sacerdotalis hanc enim constat habuisie omnes immediate a Christo in coena dicente. Haec quotiescuque feceritis, in mei memoriam facietis, quo ad actum celebradi missas. & post resurrectionem quo ad actum absoluendi in sacramento poenitentiae, si cente. Accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata remittuntur eis S c. ed episcopalis probant ex cosecratione Iacobi & Pauli ac Barnabet. Iacobus enim ordinatus

SEARCH

MENU NAVIGATION