De summi pontificis auctoritate, de episcoporum residentia, et beneficiorum pluralitate, grauissimorum auctorum complurium opuscola ad Apostolicae Sedis dignitatem maiestatemque tuendam spectantia. Omnia nunc primum in vnum collecta, congrueque diges

발행: 1562년

분량: 517페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

matum respectu ecclesiarum particularium . .

Fundant quoque hoc idem in euangelio &doctoribus, ex eo quod claues regni coelorum, officium pastorale & potestas liga-di atque soluendi, ecclesiae data sunt dupliciter,scilicet autoritaatiue&finaliter. Et quod autoritate ecclesia ipsa haec habeat testatur in primis Matth. i S .ca. ubi postqua dominus dixerat. Dic ecclesiae,& si ecclesiam non audierit,sit tibi sicut ethnicus& publicanus: statim subdit. Amen dico uobis,quscunque ligaueritis super terram ,erunt ligata & in coelo,& qua cituque solueritis super terram, erunt soluta& in coelo. Vbi manifeste ecclesit hanc con tulit potestatem uniuersalem rad hoc enim illa uerba subdidit

dominus ut Hierony.ibidem dicit cum Hylario ne priuata autoritate reputaretur non audiens ecclesiam ethnicus & publicanus,sed diuina autoritate ecclesiae collata. . Testatur deinde Aug. super Ioan. ut habetur 2Φq. I .ca.quodcunque ubi concluditur quod Petrus quando claues accepit,ec elesiam sanctam significauit. Et rursus sermone i o. seper Ioa. loquens de potestate ligandi&sbluendidicit. Hoc petruscum omnibus tanquam personam gerens ipsius unitatis accepit. Et iterum in sermone Apostolorum Petri & Pauli. Petrus totius ecclesie gestabat per nam: & propterea audire meruit. tibi dabo

claues regni coelorum. Has enim claues non ipsae ut homo unus,

sed unitas accepit ecclesiae. Et in libro de Agoe Christiano. Non sine causa inter apostolos, ecclesiae catholicae personam sustinet

Petrus. Huic enim ecclesis claues dati sunt,cum petro datae sunt Et cum ei dicitur,ad omnes dicitur amas me3 pasce oves meas. Elconfirmatur hoc ratione. Quia non minus iuris habet ecclesia in clauibus sibi datis a Iesii Christo quam in rebus, sed dominium rerum temporalium principaliter est in ecclesia, cum etiam papa non sit dominus, sed dispensator rerum ecclesiae, utS.Thom. dicit in et aeq.ca.ar.primo, ad septimu ,ergo ecclesia principalius habet claues quam papa. Et confirmatur hoc rursus.

ia cum rectum sit iudex sui & obliqui, & ecclesia uniuersalisa o sit recta,ut errare non possit cui patet papa autem errare possit etiam in fide ut patet .di. ca.si papa consequens est, u ecclesia excellentius & prius habeat claues quam papa: immo Phabeat etiam ut iudex papae. Quod aute finaliter ecclesar datae sint claues, patet cx r. ad Cor. i 3. potestatem mihi dominus det dit in edificationem,& non destri onem. Et S. Tho. in tracti

contra

72쪽

eontraqmpugnantes religionem, inpresse tenetu, potestas i risdictionis praelatorum in propter bonii subditorum, & propterea nulla iiiiuria fit prietato inseriori, puta episcopo,quando eximitur ab eo Abbas propter bonum ecclesiae. Ex quibus sequitur ut Papa est propter ecclesiam, & non econuerso,& consequenter claues Papae datae sunt propter ecclesiam finaliter. Fundant, & tertio idem super principijs naturaliter per se notis . omne inquiunt totum est maius sita parte; ecclesia uniuersalis est totum, & Papa pars a ergo ecclesia uniuersialis maior est Papa. Processiis bonus. Et maior est principium per se notum. Minor est apostoli ad Ro. Ir. multi unum corpus sumus, singuli autem alterius membra. & Hieronymi ad propositum in ca . legimus di. s3. Si autoritas quaeritur, orbis maior est urbe . Fundant demum hoc idem super hoc, ν ecclesia costituta esta domino Issu Cu Ris To iudex Papae in casu peccati, ut patet Matth. is. Si peccauerit in te frater tuus,&c. dic ecclesiae,& siecesesam non audierit, sit tibi fictit Ethnicus & publicanus. Ex qua authoritate, licet loquatur in casu peccati quia incipit si peccauerit & propterea non spectet ad prςsens ca. in quo comparatur Papa ecclesiae non in casu, sed ab lute. uolunt tamen elicere etiam quod ecclesia sit absolutae supra Papam. I si quia tordinarius iudex alicuius in puniendo, est etiam ordinarius iudex illius absolute. Tu quia iudex&lex non ditarunt nisi sicut aiatu,& inaiatsi,ut patet s . Ethi. Ad eandem aut legis autoritate cuius est unus actus legis. punire . spectant tres reliqui. s. imperare, uetare & permittere. Ad eiusdem ergo iudicis ordinardauto litatem spectabunt omnes iudicis actus,ad que spectat punire . Et sic cum ecclesia sit iudex ordinarius Papae in puniendo, sequitur quod erit simpliciter iudex eiusdem in imperando, uetando , & permittendo. hi. n. quatuor actus sunt legis; ut in Q. q. 92.arti. r. habes adivo Tho. Et confirmatur hoc sacrorum autoritate Canonum et s.n. q. j.contra statuta, dicit Zorimus Papa. Contra statuta patrum concedere aliquid uel mutare, nec

huius quidem sedis potest autoritas. Et in cap. primo dicitur. Prima salus est recte fidei, regulam custodire, & a constitutis patrum nullatenus deviare. Ex quibus habetur & quod Papa non est supra potestatem concilii. & quod ad primam salutem spectant statuta patrum non Papae. Multa quoq; in eadem cau& q.dicuntur ad hoc, quae breuitatis causa omittuntur.

73쪽

sunt termini: quid. s. note ecclesiae seu concilii uniuersalis intelligitur, ne in uanu tota di siputatio sit. Ecclesia uniuersalis duo significare potest in proposito, aut totum corpus ec .iclesiasticum constans ex omnibus membris , comprehenso etiacapste, i. Papa, aut totum residuum corpus eccleeat distinctum contra caput. i. Papam. Concilium quoq; uniuersale, aut sumi tur cum capite .i. Papa,uel personaliter, uel autoritate eius autorizatum ; aut sine Papa utroq; modo. Et sic tres comparationes' examinandae sunt. Prima est inter papam N ecclesiam seu concilium sine capite. i. papa omnino. Secunda est inter papam, dc ecclesiam seu concilium cum capite personaliter. Tertia est inter papam, & ecclesiam seu concilium autorizatym a papa . sit. quoniam omnes hae comparationes supponunt papam esseca, put ccclesiae uniuersalis, & non solum ungulorum incipbrorum cui inimici ueritatis glosano hoc primo monstratur. Primo ex autoritate ipsius Constantie n. concilii ante di post electionem . Martini s. ut patet insessione .is .eiusdem:&in bulla Martinis. ubi damnatur propositio illa Ioannis Husi. Petrus nec est, nec fuit caput ccclesiae sanctae catholicae. Et altera. s Non est scintilla apparentiae, quod oportet esse unum caput in spiritualibus re gens ecclesiam, quod semper cum ipsa militante ecclesia con . uersetur. Hic expresse damnatur, quod Petrus non fuit caput catholicae ecclesiae : catholicum. n. idem est quod uniuersale. Et similiter damnatur, quod non oporteat esse praeter Christum qui iii caelis est, unum caput quod regat ecclesiam, conuersans cum ea, quod est papa, ut latius ostendit diuus Tho. hanc necesiitatem in η. contra Gen. cap. 6. Hieronym. quoq; in lib. de ortu & obitu sanctorum in nouo testamento. Petrus inquit in Chri . . sti ecclesia firmamentum est, cephas corporis Christi principatus & caput e st. Si Petrus est caput corporis Christi ,ergo totius ecclesis collective: iuxta illud apostoli ad Rom. 12. multi unum corpus semus in Christo. Et aq. l. j. rogamus vos, Marcellus papa expresse dicit, quod Petrus est caput totius ecclesis. Et inco .cit. Lug. Greg. io. cui habetur in c. ubi periculum, de elec. li. 6.) . Papam vicarium Iesu Christi Petri succcssorem,rectorem uniuercuis ecclesiae, α directorem gregis dominici uocat. Ritus quoque

74쪽

Ro. eccle. habet.ut cum papa se subscribit in aliqua uniuersi lis negoch bulla,dicit sic. Ego. N. catholicae ecclesii episcopus. Ex quibus patet, P cauillatio dicens,ui papa est caput membrortina ecclesiae,& non ipsius simul ecclesiae; erronea est. Quo namq; p cto debuit aut potuit melius explicari a sanctis quam purno misma collectiva, & apposita,quandoq; nomina uniuersitatis expresserunt ecclesiam gregem , corpus Christi explicando totam,uniuersalem catholicam e Dicant isti quomodo debet dici. & conaricantur saltem ex uerbis ipsius constantie. & basilie . concili, ubi eisdem uerbis significatur ecclesia collectius, cum millies ibi replicatur. Haec sancta synodus uniuersalem seu catholia

cana ecclesiam repraesentans.

De prima ergo comparatione . ster papam & ecclesiam uni uersalem sine capite) aperte constat quid dicendum sit. sui papa super eam. Tum quia est corpus enormiter diminutum, quia est truncum absq; principali membro, ac per hoc non est uni- mercalis ecclesia, quae perfectum significat. Tum quia dei pers ' cta sui it opera Reu te. 3 r. ac per hocno n conuenit diuinae prouu dentiae in tam imperfecto eorpore supremam auctoritatem l inagis ipsenili capite dependere. Et si inlletur, quod apouolica sede uacarite, inuenitur uniuersalis ecclesia, & tamen .sne capite, quod est papa: Respondetur quod non inuenitur 'uniuersalis ecclesia nisi imperfecta, ita φ impersectio ista est con, ditio diminuens,li uniuersalis ecclesia, sicut corpus truncunt' di - minuit a corpore integro. uniuinale. n. uniuersitatem claudit in udia aestibrorum officialium, quorum praecipuum est caput. Vnde tunc ecclesia est acephala,& est absq; eius suprema parte de pote state. Et qui hoc neot,in errorem Ioa: Husi. negantis necessitatem capitis eccitissae in terris damnatum & a S. Tho. & a Mart no F . curia concilio C ostanti . ut dictuni est lincidit. Et si de ec clesia uniuersali sic sumpta intelligatur, quod habet immediate, potestatem a Christo, & quod ipsa repraesentatur per uniuers

te concilium, erratur errore intolerabili , ut patet ex allatis autoritatibus, & in serius magis elucescet. De secunda autem comparatione in altero extremo. s. iter papam ex una parte,& ecclesiam totam. i. etia cum papa ex altera parte, liciturq, papa cum residuo ecclesiae non est maioris potestatis iurisditionis spiritualis quam ipse solus, quia potestas sua

cotinet in se omniu reliquoru potestates, ut earu ca uniuersaliae

75쪽

Nulla enim est potestas iurisdictionis in ecclesia,quae n5 sit in papa, ut patet inductitie. Qitinetiam potestas electiva ipsius papae. in papae potestate esse. QAod patet tum ex facto petri,qui elegit

sibi successis rem, ut i 8. q. i.ca. si petrus,dicit Ioannes tertius.Tu ex eo quod papa ordinat actum elective potestatis,determinanini do quando& qualiter debet fericlectio.& quod plus est , deteris minando sebiectum illius potinatis, duni constituitu, ad duas

partes cardinalium ad minus spectet electio. probatur & ex ca.

si papa di. 4o. ubi dicitur, quod uniuersitas fidelium suam salute

post dominum ex papae incolumitate animaduertit propensius pendere. Et di. εο.ca. Ita domui Ieo i Papa dictit. Huius muneris sacrametum ita dominus ad omnium apostolorum officium pertinere uoluit, ut in beatissimo petro omnium apostolorum summo principaliter colloc u et, ux ab ipso quasi a quodam capi te dona sua uelut in corpus omne diffunderet. Vbi manifeste patet,a papa omne reliquum corpus ecclesiet, uelut a capite potestatem sortiri. Et sic sumendo ecclesiam uniuersalem, constat Phabet immediate autoritatem a IE s v. CHRis To, nihil edim

mediat inter ipsam & Iesum Christum. Sed ex hoc non habetur, quod comparando membra aliqua puta corpus sine es Christum, quod habeat immediate potestatem ab ipso,sed suffi-

cit quod totum habeat immediate a Iesia Christo , partes autem inter se ordine quodam,& ita in caput primo,& per caput in corpus reliquum potestatem diffundit saluator noster, iuxta dicta &i dicenda. Vnde patet, quod tota ecclesia non habet potestatem: supra papam solum,nec econuerso,quia papa cum ecclesia reli, qua non facit maius in potestate,sed plures potestates. De tertia autem comparatione quae est media, est inter papam & concilium autorizatum a papa ex antedictis facile sumitur,quid dicendum est. cquod non est maioris autoritatis quam

papa, a quo λlo autorizari potest,ut patet et 7.di. per totu.& e tra de elec. c. significasti,ubi dicitur 9, omnia concilia per rom. ecclesiae autoritatem & facta sunt,& robur acceperunt. His tribus comparationibus secundum ueritatem praemissis; quarta superadditur secundum opinionem, & est inter ecclesiam uniuersitiem ut quandam communitatem, siue papa prima pars

eius non, caput totius auctoritatis in ea uelit in eam c5uenire,siue non ex una parte & papam ex altera parte. Et quia compara

tio inter diuersa est, di eiusdem ad seipsum subiectis non est, m

76쪽

eut nec iustitia proprie loquendo. cum dicunt hi quod ecclesia

uniuersilis est supra papam, alterum duorum intendut .aut enim intendunt per ecclesiam uniuersalem congregationem fidelium uelut quadam communitatem, siue papa pars prima illius uelit interesse siue non . aut intendunt ipsam fidelium congregatione auctoritate capitis scilicet summi pontificis factam: ita quod ipsum congregari solum dependeat a papa in ecclesia uniuersati,inconcilio uero,duo dependeant a papa.s congregat i & repraesenotare uniuersalem ecclesiam,ita quod in his intendunt,quod seclusa auctoritate papae,ex quo congregata est ecclesia uel concilium sit comparatio potest itis ecclesis uel concilij ex una parte, & para ex altera. Totus ergo futurus sermo de ecclesia seu concilio ut distinguitur contra papam erit de ecclesia de concilio seclusa papae auctoritate,post congregationem legitime factam. Et co-tra hos dicentes ςcclesiam hebere auctoritatem supra papam, ratio est. Quia positio ista peruertit ordinem regiminis ecclesiae roportet namque secundum istos regimen ecclesiae esse democraticum seu populare: in quo tota auctoritas apud nullum residet, sed in tora communitate, sicut in cap. accidit, ut S.I hom. in .sen.di. 19.q. I .ar.primo,q. 3 .ad tertium dicit. Et hoc ipsi uolunt ;dum ecclesiam uelut communitate libera, potestate supra papa quasi regem habere dicunt,ut senatus populusq; Romanus,habebat super imperatorem. Et quia hoc ipsi non reputant in conueniens quantum ad rem, licet uocabula horrere uideantur, ideo eirca rem insistendo monstrandum est, quod non communitati

ecclesi , sed uni soli in illa Christius plenitudinem potestatis ec- elesiasticae dedit.

uniuersalis o concitus generalis, ut distinguitur contra papam cap.7. P RrNCr P xv Μ huius ueritatis ex domini nostri I x s vCHRIsTI auctoritate sumitur; ubi Ioan. ulti. Qii petro ut distincto ab aliis dicit, pasce oves meas ut deductum in primo ea. filiu) in hoc istituens regimen ecclesiae monarchicum. Et si ridiculosa illa responsio detur , quod Christus dixit Petro. Pasce oves meas, non ecclesiam meam, quasi secerit eum pastorem singularum ovium, non ipsius eccleia,quae significat totum consurgens

77쪽

consurgens ex omnibus ovibus. rnaiti seste excluditur hoc ex eo, quod in oratione dicitur. Deus omnium fidelium pastoe re ctor, nutum tuum. N. quem pastorem ecclesiae tuae praeesse uoluitii. Et in concit. Lug de elec. lib. 6. ubi periculum.papa rector uia uterialis ecclesiae, & gregis dominici director dicitur, ubi patet , quod respectu ecclesiae & gregis c quae collectiones signiti. canto & non solum respectu particularium pastor,& rector & Ui- rector est papa. Et quia hoc est ultima fuga harum trulpecularumuinea domini demolientium , idcirco in o nauibus afferendis uigilandum est .ut de ipsa collectione seu communitate concludam us' non praelatam sed subditam esse papae . Amplius. Ioan. I O. sal. uator inquit,alias oves habeo &c. & subdit, & fiet unum ouile &unus pastor. Certum est quod ovile non signiscat oues,sed unucontinens oves. Et ex glosa interlineari in principio illiuS ca' pituit c ubi dicitur,qui non intrat per ostium in ovile,exponente in ovile. i. in catholicam ecclesamo habetur quod per unum Ouile intelligitur ecclesia una ex iudetis & gentilibus. Ex hac Vcto late arguitur sic. Ecclesia ut una ex iudatis & gentilibu est ovile, S petrus cui dictum est, pasce oves meas, est pastor unus illius ouile .ergo ecclesia,ut una non est seper papam,sed si ib eo,ut omle sub pastore. Et confirmatur hoc. Mia ecclesia seu conclalium distinctum contra papam. aut est oves aut ouile , aut pa 'stor. Non oves, quia ex utriusque ovibus ovile unum coniti tuendum dicit dominus . Non pastor, quia cum petrus sit unus

pastor ecclesiae ut monstratum est si ecclesia esset alius pastor, essent duo pastores, contra dominum dicentem, fiet unus pa stor. Ergo ouile. 3c cum non sit ovile nullius pastoris est 'ude unum unius pastoris , qui est dominici gregis rector & director, papa scilicet. . Et confirmatur quod de papa specialiter loquatur, quia uer bo futuri temporis utitur significante futurum fieri, fiet inquit Ouile unum utrisque conuenientibus& unus pastor.Et quoniam quod est, non fit nec fiet ripse dominus, qui de se ipso praemisit pluries ibidem ego sum pastor bonus,non est postmodum factus pastor unus . sed dum ili petro postmodum dictum est, palepoues meas, non has uel illas. impletum est fiet,unus pastor, io -

co illius summi pastoris , qui ibius est pastor bonus per es

sentiam .

Amplius. Non minus papa est episcopus ecclesiae catholicae quam

78쪽

quam quilibet episcopus suae ecclesiae, sed quilibet episcopus est

episcopus de singularum personarum & totius collectionis earum iu unam comunitatem. ergo & papa est episcopus singulorum & uniuersorum christianorum in unam catholicam ecclesia collectorum. Et confirmatur hoc. Qitia cum ecclesia sit nomecollectivum, & significet collectionem fidelium ut dicitur de cose. di. 1 .ca. ecclesia θ & episcopus dicatur episcopus ecclesiae talis , oportet ut primo sit episcopus ipsius ecclesiae,& secundario singularum personarum, ac per hoc papa qui in titulatur opiscopus ecclesis catholicae,& non illorum aut omnium christianorii. primo est episcopus ipsius eccles et catholicae,& secundario membrorum eius. Et uere sic est, quia primo debet superintendere bono proprio ipsius unius ecclesiae catholics 3c deinde bonis propri s membrorum omnium. Et si studiose quaeratur quo

pacto papa potest dici episcopus ec caput ecclesis catholici, cuecclesia catholica includat ipsum papam. Patet responsio dupliciter, primo quod haec est distributio accomoda, sicut cum dicitur, coelum continet Omnia corpora, non quod contineat se ipsum. sed quia continet omnia possibilia contineri. pari formiter enim dicitur, quod papa est caput & episcopus ecclesiae catholicae, non quod sit caput, episcopus, rector &c. Qiipsius, sed quia est caput omnis possibilis habere caput,rectorem & episcopum. Secundo dicitur,et quia secundum Hylarium sermo rei,& no res sermoni debet esse substituta, ea ratione papa dicitur caput && episcopus ecclesiae catholicae,quia in ecc esia catholica ipse capitis & episcopi locum tenet. Amplius. Papa habet sta premam potestatem in ecclesia dei, ergo papa non subest ecclesiae. Antecedens patet ex condemnatione iam dicta in concilio costantie. per Martinum s. ubi de papa loquendo, dicitur habens suprema potestatem in ecclesia dei. Corassequentia probatur, quia supra supremam auctoritatem in ecclesia dei, non potest maior intelli - in eade ecclesia delatia si fingedi detur licentia. Immo ex hoc etia sequitur Ulam ecclesia qua cociliu papae subditur, quia non sunt duae silpremae potestates in ecclesia dei,principatuit. n. pluralitas mala cu sit cui patet. i a metaphy a Iesu Christo summe bono , a vult ecclesia sua Optime disponi esse non pol. Et confirmatur hoc auctoritate Innocciij. 3.i cocilio generali, ex .de pe.&re.ca.cu ex eo. ubi dicitur, Ro. Poti sex plenitudine obtinet potestatis.Et in. cupposui de cocespraebe .ide dicit. Nos secudum pleni.

79쪽

plenitudinem potestatis, de iure possumus supra ius dispensare. Et ex de elec. in. c. significasti. Palchalis dicit. Aiunt in concilij

statutum non inueniri, quasi RO.eccle. legem concilia ulla praefixerint, cum omnia concilia per Ro. ecclesiae auctoritatem, & facta sint ,& robur acceperint. uae omnia pro plenitudine potestatis papae. s. concilia,& consequenter uniuersalem ecclesiam allata sunt. Et confirmantur auctoritate. S. Tho. in trac. contra

impugnantes religionem, ubi dicit haec uerba. Sancti patres in concilijs congregati nihil statuere possitnt nisi auctoritate Ro. lpontificis interueniente, sine qua etiam nec concilium congregari potest. Haec illae. Amplius. Papa est proximus & immediatus uicarius Christi& apostolorum, ergo nullam habet in terris potestatem priorem se. Antecedens patet in sepe dicta condemnatione articulorum a Martino. s. in concit. constantie .ubii

unus ex reprobatis articulis est iste. Ecclesia Ro.esesynagoga Sathanq, nec papa est proximus & immediatus uicarius Christi& apostolorum. Consequentia patet, quia proximo & immediato nihil est propinquius & immediatius. Et ex hoc patet primo, quod erroneum est dicere . quod ecclesa ut distinguitur cotra papam habet immediate auctoritatem a Christo supra papam, sic enim non papa, sed ecclesia esset pri xime de immedia tu Christi uicaria. Impos ibile est enim esse duo sub ordinata ambo equae proxima & immediate Christo, ut patet istos fingere.

Et confirmatur auctoritate. S. Tho.dicentis in trac. contra e irores graecorum ca. 6 . Christi uicarius sito primatu & prouidelia uniuersalem ecclesiam tanquam fidelis minister Christo suabiectam seruat, & oppositum sentire dicit esse errorem. Postremo uideat que so diffinitio facta in Cocilio florentino, quod quia ex orientali & occidentali sinul ecclesia consatum est, teris occidentalibus tantum,antefertur. Et ibi cui in primo. c.uerba adduximus non solum dicitur 'quod papa est omnium christianorum pater &doctor,sed quod est etiam uniuersalis ecclesiae pastor gubernator & rectoricum plena potestate a domino

Iesu Christo institutus in beato Petro . Dicant ipsi quomodo potue rit clarius exprimi, quod non solum omnium membrorum,.sed ipsius uniuersalis ecclesiae pastor, rector & gubernator est ,& quod non mediante ecclesia , sed in petro cuius est successor , plenam potestatem pascendi, regendi, gubernandi uniuersalem ecclesiam a domino Iesu Christo accepit. Et videant si tantum, lumis

80쪽

luminis eis eoneessum fuerit, quod hyreticorum more scripturas , & lanctorum dicta oportet eos extorquere, ut eorum proteritus error d fendatur. Forte nulla scriptura tam clara in fide habetur , quam non possit extorta expositio ad suum tral .cre propositum. sed ueritas tunc inuenitur, cum planus scriptu sensus iuxta sanctorum consensum quetritur.

ritate concisi' Conmmien. o Basilien . cap. 8.

RDI NATE aute obiectis distinctς satisfiat inchoa

dum est a decretis Constantien. ad quae duae responsione S, dantur. Prima nNans illa esse autentica auctoritate ueri concilis facta: quoniam facta sitiit tempore schishiatis, quo erat tres Papae in ecclesia Dei, ab una sola obedientia. s. Ioannis absente etiam illo sito papa. Quod constat exeo,quod illa promulgata sunt anno domini. M. C C C C x v. die H. Aprilis in sensione s. & obedientia Gregorij tr. coniunct. et est illi die q. mensis Iulii eiusdem anni in sessione . . ct obedietia Benedicti. xii . iungi cepit anno Domini, M. ccccxvi. die xiij. Octobris in seisione a a. Vnde dicere,quod illa obedientia constitueret cocilium generale catholicam ecclesiam representans, nihil aliud est quam renouare antiquum schisma, & damnare ut schisnati cas duas obedientias, & quod semper fuit & est dubium, facere certum. Et si dicatur quod Martinus v. approbauit illa decreta di illam synodum. Decreta quidem in sessione ultima, ubi legitur quod dixit quod omnia, &singula determinata, conclusia,&decreta in materiis fidei per praesens concilium, concilialiter tenere,& inuiolabiliter obseruare volebat,& nunqua contra uenire quoquo modo: ipsaq; sic concilialiter facta approbat & ratificat, & non aliter, nec alio modo. Hsc ille. Constat autem P. concilium esse supra Papam, uel papam supra illud, materia fia dei est. ergo decreta illa in sessione s . facta super superiorirate concilij supra papam, sunt approbata. Synodum uero in bulla

condemnationis articulorum Ioannis uuicleff, sacro approbante concilio. ubi interrogatoria ponens dicit, utrum credat θ tcondemnationes Ioannis uuiclest , Ioannis Husi, & Hieronymi,

de praga, factae de peribitis eorum, libris, & documentis per sacriam senerale Const. conciliu, sint rite, & iuste factae, & a quo I libet

SEARCH

MENU NAVIGATION