장음표시 사용
91쪽
tra papam. Dico autem simpliciter, ut preseruem mea casii in quo potest deponi. Et quod hic sit uera expositio ad literam , probatur ratione N auctoritate. Ratione quidem , quia saluator in hoc praecepto duo exprimit uniformiter, scilicet per nain peccantem, frater tuus, & peccatum , peccauerit in te utrumque enim absque exceptione aliqua indefinite ponit di tamen Oportet quo ad peccatum limitare ad peccatum c pax adhibitionis testium. ergo quo ad fratrem,limitare etiam oporici ad fratrem subiectum,communicantem tecum in patre tu terris. Et hoc potest accipi ex illo uerbo, frater tuus. i.pure frater . id est qui ita sit tibi frater ut non sit plus qua frater, caeteri namque praelati tui no sunt sina pliciter plus quam frater, sed quo ad aliquid, papauero simpliciter. Qua ergo ratione limitatio admittitur peccati,admittenda est & limitatio peccantis fratris. Authoritas est S. Tho m. in sen. di. 9. q. a. art. 2.q. 3. ad secundum dicentis, quod si praelatus non habet superiorem recurrendum est ad deum,qui eum emendet uel de medio subtrahat. hoc enim propter solum papam oportet dici, quia caeteri praelati habent superiorem. Nec solus est s. Γhom. sed nunc nunc infinitae sere auctoritates asseretur,ostendentes papam
omnino non habere superiorem, ac per hoc non claudi sub appellatione fratris peccantis,quo ad actus iudiciales. Ex quo patet quam temere quidam dicant quod super hoc textu absque omni calumnia plenitudo potestatis gladij spiritualis, & executio eius in ecclesia collocata , ac per hoc inconcilio uniuersali sub quemlibet Christianum: qui est frater noster,etiam si papa fuerit sun daatur. Et quod super hoc fundatur potestas diffiniendi, determina-di, statuendi, exercendi, constituendi leges,etiam sepra personam papae,& usum potestatis eius. Haec enim ex dictis & dicendis patet esse erron. a. & dicentes bet c, nesciunt discernere, quod praecepta quae dantur de actibus iustiti et iudicialis,intelliguntur tam in factis quam in personis subiectis & non aliis, & quod ista praecepta non probant subiectionem talis facti uel talis personet ad ecclesiam,sed de subiectis illi quaecunque & quicunque sint disponit. ignorantiae
ergo est ex hoc textu subiectionem papae arguere. Et ut conuincantur isti,practicetur textus iste sic. Primo,textus non magis loquitur de ecclesia uniuersali quam particulari: puta Mediolanen. lEt hoc etiam conuincitur ex hoc,quod peccante in me fratre inco
Mediolani, sussicit dicere ecclesiae illi,& si illam non audierit, crit sicut ethnicus doc. Indistincte ergo de ccclesia loquitur . Tunc vlai
92쪽
tis cum dicitur. Dic ecclesiae,aut sumitur ecclesia communiter pro ςollectione fidelium quomodolibet,& hoc non, quia si non audiret totam collectionem Mediolanensium absque praelatis, non esset sicut ethnicus & publicanus, ut patet. Aut sumitur ecuclesia pro collectione fidelium cum praelato , & si sic sumitur,ergo etiam ecclesia uniuersalis cum sibi dicendum est, non sumitur pro acephala, sed cum capite qui cit papa. Ex hoc ipso ergo praecepto domini intellecto proportionaliter de ecclesia uniuersali, papa compr hendi ottenditur,non sub appellatione fratris peciscantis,sed ecclesiae iudicantis: quia ecclcsis cum capite , & noli acephalae dicendum mandat peccatum fratris peccantis Rursus Papa non est deterioris conditionis respectu ecclesiae suae, luam quilibet episcopus respectu ecclesiae suae, sed episcopus peccans in fratrem suum non de nunciatur ecclesiae suae acephalae , sed ecclesiae, id est praelato seperiori, & sufficienter impletur mandatum domini , ergo papa non denunciatur ecclesiae catholicae cuius est episcopus )acephalae,sed superiori qui eis Igsus
C H R i s T v s. clamando ad Deum, qui est paratus Cto facere uindictam clamantium ad se,multo magis quam iudex terrestris, ut ipse testatur luce. I 8.
Negandum est igitur, qu5d ecclesia uniuersalis sit iudex ordinarius papae in puniendo, & consequenter quod sit simpliciter, &absolute illius iudex, & consequenter quod quemcunque legis actum possit super eum . An autem in aliquo euentu uel casu sit illius iudex inferius examinabitur. Repugnare quoque sacris canonibus quod ecclesia uniuersalis sit iudex papae in puniendo absolute, manifeste patet, quia sic de quolibet peccato pari in proximum posset denunciari papa, iudicari & puniri si fraternam admonitionem non audi let, contra cap. si papa distinc. o. & cap. multa,nona quaestio. tertia, scilicet patet, nemo , aliorum , facta , cuncta . de contra omnes canones pontificum, scilicet Bonifacij, Nicolai, Innocentii, Fimachi, Anth rij & Gelasij. Et licet aliquod horum patiatur forte glosam . quod loquitur de particulari iudice , & non de uniuersali ecclesia , multa ta Dencapitula omne iudicium citra diuinum excludunt, ut capitulum , patet. ubi sunt de sede Apostolica haec uerba, cuius autoritate maius non est iudicium. Similiter capitulum aliorum . ubi
sunt haec uerba. aliorum causas hominum deus uoluit per homines
93쪽
nes terminare, sed sedis istius praesulem sito sine questione rest uauit arbitrio. ubi etiam Papa excludit prosequendo obiectiones in contrarium. Est & contra extratiagantem Bonifacij.viij. uuam sanctam. ubi diffinies inquit. Si deuiat terrena potestas,iudicatura sipirituali, si deuiat spiritualis, iudicatur minor a superiori, si uero suprema, a solo deo & non ab homine potest iudicari. Haec ill . Et est contra multos doctores in theologia quidem cut rcfert dominus Ioannes de Turre Cremata in lib. 2. de ecclesia. ca. 4. Hugone de sancto Victore,Albertum Magnum. S.Thomam, Alexandrum de Ales: S. Bonaventuram, Petrum de Tarantasio,Vtricum, Ricardum, Petrum de Palude , Herueum, Augustinum de Ancona, Alexandrum de Alpidio. In iure autecanonico Hostiensem, Ioanncm Andrea ,Guidonem Archi. In nocen. & Aluar. Ad ultimo allata ex acris canonibus, ex eo
quod Papa non potest contra statuta patrum, responsionem habeo diui Thomae in tractatu contra impugnantes religionem. quod inrclligitur quo ad ea quae sunt iuris diuini uel naturae. Et hoc etiam habetur in glosa illius & praecedetis capituli. sunt quidam. Ad capitulum . prima salus. eodem modo dicendum est, aduertendo quod patrum appellatione uenit principaliter Papa, qui est pater patrum. Quod autem Ioannes Iersbn affert cotrastinmos Pontifices illud Gratiani di . . Leges instituuntur cum
promulgantur, firmantur autem cum mor bus utentium com
probantur,quas examen supremum legum sit, unde firmantur. risu magis quam responsione dignum,elL Relinquitur igitur certum S indubie tenendum, quod Papa est supra uniuersalem ecclesiam non solum secundum singulas personas & ecclesias, sed secundum ipsam ecclesiae comunitatem, selum Deum, sia
periorem habens. DE Nou A QUADAM FICTIONE, QIA IMAGINAN
tur aliqui concilium esse supra Papam . '
ΗΑ c τs N v s simpliciter est disputatum & conclusum, q
Papa habet potestatem super uniuersali ecclesia de concilio ut caput , pastor, rector,&director illius. Deinceps noua quaedam imaginatio Ioannis Ierson in trac.de potestate ecclesiasticas
94쪽
ssica, & in tractatu de auferibilitate sponsi seu papae, tractanda
confutandaq; est, quoniam periculosa ualde, & sanctae matri ecclesiae plurimum noctua. Et ut melius obseruare se ab his Omnes postant, recitanda est sua imaginatio. Ponit in primis potestatem ecclesiasticam uelut quoddam totum integrale dilis nagui in suas partes integrat ex Papatum, cardinatatum , Patriar. chatum, episcopatum, sacerdotiumq;, ecclesiamq; integrari ex
his ita uult,ut sublato, non Papa, sed papatu,non sit ecclesia uni uersalis. I utiq; proinde in ecclesia & concilio uniuersali siue P pa sit,sive non,claudi auctoritatem papalem, quam suprema PO testate in ecclesiasticam & plenitudinem potestatis ecclesiasticae, fontaliter,potestatiue, & originaliter, reliquas continentem, dein solo Romano Pontifice formaliter & subiectute esse fatetur, a Iesu Christo petro datam. fatetur quoq; ecclesiae regimen a Ie usu Christo institutum monarchicum, ita quod hoc non nisi a solo deo mutabile est, & monarcham esse Papam. Cum his quoque distinguit & bene potestatem ecclesiasticam tripliciter accipi. primo secundu seipsam, ut papatu secundum se se cudo. secundum applicationem ad hanc uel illam personam, ut quod papatus sit in Ioane uel Martino, III. secudum executionem, ut quod Papa faciat uel non faciat hoc uel illud. Et apposita altera distintione de multiplici modo essendi in aliquo, uult quod licet quin libet ecclesiastica potestas sit formaliter & subiective.tautum in sippositis formaliter denominatis ab illa sputa papalis in Papa, Cardinalitia in cardinali, Episcopalis in episcopo nihilominus quaelibet ecclesiastica potestas est in ecclesia uniuersali seu con .cilio uniuersali illam representante tripliciter. primo sicut in fi . ne,quia data est in edificationem corporis Christi. secundo sicut in regulante applicationem ipsius ad personam . tertio sicut in regulante usium,seu executionem potestatis in persona existentis. Et de primo ac secundo modo non esse dicit difficultatem. De tertio autem similiter dicit, si consideretur quod potestas papalis data est in ediscationem ecclesiae. Et probat sic. Papa est peccabilis, di potest hac potestate in destructionem ecclesiae abuti. similiter sacrum collegium cardinalium non est in gratia uel fide confirmatum, ergo oportet ut aliqua sit relicta inobliquabilis & indeviabilis regula ab optimo legislatore Christo secundu qua polyit abusus huius potestatis reprimi, dirigi , atq: modera ri . haec autem est ecclesia,seu uniuertae concilium. ergo in eccle
95쪽
si a uniuersali est papatus,ut in regulativo executionis ipsius. Et
Confirmatur,quia cum medium uirtutis non habeatur iiisi prout
sapiens iudicabit, & Papa habeat potestatem in edificationem prout sapiens iudicabit, finalis resolutio huius iudicij fiet ad ecclesiam seu concilium, ubi est sapientia in deviabilis. Et hic inquit fundantur multa, ut quod Papa iudicari potest & deponi per coiicilium, quod concilio subi;citur quo ad usum siuae pote astatis, & sibi potest dici cur ita facis, & quod in conc ilio est etiapotestas papalis quarto modo.s suppletivae,ui. s. supplendo facere potest quicquid potest Papa, ut decreta & acta concilij Constantion. testatur. Distinguit praeterea potestatem papae in ea, quae sibi a Iesu Christo tributa est in Petro,tanquam suo uicario ει monarchae,iam ordinis quam iurisditionis in foro uoluntario& inuito Se hanc uult esse supernaturalem P S. in ea quae conuenit papae ex iure naturae N positivo. Naturae quidem,quia di in me naturalis iuris uult ut sipremus in aliqua politia , gaudeat multis priuilegijs & honoribus super alios. Postitio uero multiplici, & in proposito ipsius ecclesis seu generalium conciliorum, sicut comunitas persccta suo capiti dare potest. E thanc uulte si
se autoritatem interpretandi dispensandiq; in statutis concilij
generalis prout occurrens necessitas,uci euidens utilitas postulat, ubi pro tunc recursus ad generale concilium non patet. Propter cuius distin tionis ignorantiam multam ortam putat ignorantiam in putantibus omnia posse Papam ex autoritate sibi a
Christo tradita. Concilium igitur esse supra papam, habereq; uim coactivam super illii posseq; illi leges imponere circa usum
potestatis, suspendere ab executione,& deponere cum culpa &sine culpa, infert. Comparare propterea inquit ecclesiam papae , nihil aliud est quam comparare totum parti integrali,& q-rere quid sit maius. Constat. n.quod ecclesiae seu concilis uniuersalis autoritas,maior est autoritate papae in sex. primo in amplitudine uel extensione. secundo in infallibili directione . tertio in morum reformatione in capite & in membris. quarto in coacti ua potestate. quinto in causarum fidei difficilium ultimata deci- sione. sexto quia copiosior. complectitur enim saltem uirtuali ter omnem potestatem & omne politicum reginae, papale, imo Periale, regale, aristo craticum, & timocraticum. Confirmat dicta sua ex apostolorum actibus pluribus, quia. s. Iacobus non
Petrus diffiniuit in concilio Act. a s.& ibidem non Petri nomine,
96쪽
sta com unitatis scribitur ad antiochiam, apostoli , te senisares , dic.&miserunt Petrum & Ioannem tanquam subditos ec-elesiae,Act. 8.& Petrus compulsus est ratione reddere de ingres se ad centurione Act. t I. Fundat aut stiperallatis prius ex Mat-λε. 18. auctoritatibus. dic ecclesiae,& quscunq; ligaueritis super terram.& concilio Constan. Et concludit luce clarius ex principes theologia coclusa est subiectio Papae ad concilium. Et usq; adeo progreditur, ut pestiferam pemiciosissimamq; doctrin: mappellet ponentem Papam supra concilium , aut saltem non mi parem illi.
Iuppi liue, in regulante uni ipsius. cap. II.i N et i P t v M ueritatis uidendae circa recitata a radice.
Issumendo . declarabimus primo id, se per quod tota liqc conλ surgit fabrica: falsum esse .s quod secluso Papa quomodoli, bet in ecclesia Dei fit papatus , sicut in regulativo ipsitis quatum ad ilium, & suppletive. Deinde ostendetur falsum esse quod Papa habeat aliquam potestatem ab ecclesia: cd omnia potest exipapatus auctoritate. Et deinceps sigillatim omnia examinando: determinabuntur , manifestata prius ueritate circa potestatem: applicadi potestates ecclesiasticas ad persisnas, an sit in ecclesia)secluis Papa. Sic. n. modo de ecclesia ut distinguitur contra Papa loquimur: & sic uolumus intelligi dum de his sermo est. Si Pa. ipatus igitur est sic in ecclesia, cum ecclesia non habeat ipsum' ex seipsac ut aduersarius fatetur oportet quod datus sit ei a Deo. Et cum liuiusmodi donata a deo nesciamus, nisi per reuelationem in sacra scriptura, uel traditione Apostolorum , uel in sanctis Doctoribus, aut determinatione apostolica con-ltentam, aut per rationem ex principijs Theologicis efficacitedi probantem; si in nullo horum reuelatio haec inuenitur , sed op ipositum, si Theologica ratio non conuincit, sed potius abducit ab hoc, sentiendum est oppositum'. Et quidem quod in
sacra seriptura donatio ista non reperiatur, ex antedictis patet. autoritates. n. sumptae eκ Matth. 18. nihil dant nisi supra su. biecta ecclesiae indefinitae, ut praedeclaratum est. Unde ex eis no
potest huius uel illius subiectio probari: sed haberi quam pote natena in subiecto habeat. Ex gestis uero ab Apostolis nihil tae L le h
97쪽
leIabetur: quia Act. 8. licet Petrus & Ioannes sint missi: non ta men ut subiecti: spiritus. n. sanctus mississest a filio c iuxta illud
Ioann. . quem ego mittam uobis & tamen non est subiectus. Male Theologus est, qui ex missum esse , infert sebditum esse. . Αιχ. uero xj. disceptatio eorum qui erant ex circuncisione adauesius Petrum , nullam superioritatem, sed ambiguam emulationem legis Moysi prae se fert. Et qu5d illa disceptatio non ab Apostolis , sed conuersis iudaeis , & praecipue phariseis fuerit, textus ille iunctus cum cap. 1 f. ubi illi de hqresi phariseorum , dicebant legalia imponenda etiam gentilibus θ insinuat. Et rursus reprehensio non factis, sed uerbis, subditis quandoq; licita
est, aduersus prllatos: ut de Petro, & Paulo apparet ad Gala. Σ.& seperius ex S. Tho. ostendimus . Et item Gregorius ut habetur a. q. . cap. Petruso hoc soluit, quod Petrus noluit uti autoritiate sea. Act.uero et s. non fuit concilium uniuersale, nec Iacobus dedit sententiam. & ideo nihil facit ad propositum. dnon fuerit concilium uniuersale, patet ex hoc, quod non tu runt ibi nisi tres ex tet. Apostolis; ut ad Gal.2. habetur. s.Petrus Iacobus , & Ioannes. Quod. n. narratur Act. I s . tunc suit,quando Paulus post annos xiiii. ascendisse se Hieros lyma ad Gal. a.
refert diit glosa ordinaria dicit Act. 1s. Quod Iacobus sententiam no dederit sed iudicium suum dixerit post Petrum loques, ex eo patetu, subditur. tune placuit Apostolis , & senioribus cum omni ecclesia eligere & mittere, di c. scribentes per man ipsorum. Conclusio ergo in qua stat proculdubio sententia distinitiva, in communi facta est,& non a Petro, nec Iacobo. Et
scito quia solutio qliaestionis petebatur non a Petro , sed ab Apostplis, & presbyteris praesentibus Hierosolimys ut patet in
eodem s.c. ideo Petrus simplici apostolatu non papali actoriitate usus exhibuit se sicut unum ex alijs in tali conventu; & communi nomine apostolorum appellatione contentus fuit. Et bene: quia omnia tempus habent: nec dum autem erat tepus uten idi plenitudine potestatis sus . in statuto prςcipue transitorio: quala fuit propositum a Iacobo cum dixit. ego iudico. i.hoc est iudicium meum , &c. Aduenit post modiun tempus, quo Papa manifestauit sue plenitudinem potestatis, ut patet legenti gesta patrum , & ecclesiae. Qi ramuis & hic Petrus primus inueniatur:& in electione Mathis: & in codem natione Ananie, & Saphire, de Symonis.& ex traditione successiva Apostolorum,Papam potius
98쪽
tius quam eoncilium primatum obtinere animas uocibusque christianorum imbibitum est usque ad concilium Constantien. ad quod usque tempus, sancti doctores absque dubio hoc docuerunt. Nec concilium Constantien. aut Basliense oppositum determinare potuit, quia si Hieronymi selius authoritas innixa
sacrae scripturae praeualuit concilio cui patet 36. q. 2.ca. tria. ivnricto cap. placui0 quanto magis tanta lucida nubes testiunt inductorum innixa cacrae scripturae aperte, ut monstratum est & mostrabitur,praeualet congregationi Constantien. ante Martinum,& Basilien. concilio.Omnia enim concilia per Rom. sedis auctoritatem robur acceperunt, & facta sunt,ut ex ca. Significasti, de elec. allegatum est. Quod autem nec ratione ex theologicis
principiis hoc habeatur,sed potius oppositum, manifestatur. tota enim ratio huius consistit in hoc, quod summus prouisor & legislator dominus Iesus Christus,non reliquit ecclesiam dilectissimam sine sufficieti regula & inobliquabili in remedium occurrentium defectivum,sed papa est peccabilis,ecclesia uero errare non potest. ergo. Haec enim ratio ad hoc propositum no solum non procedit ex principiis theologiae, sed in heresim adducit danatam. cum pro fundamento enim sumitur, quod ecclesia non potest errare, ει papa potest erraret aut loquutur de errore personali in gratia gratum faciente, aut deerrore iudiciali diffiniendo in quacunque re ecclesiae uel in fide. Si loquuntur de errore personali in gratia, in hqresim inciditur damnatam, quod potestas ecclesiastica fundatur super charitate , di tamen hoc modo contra seipsum oportet quod intendat iste homo,quia expresse affert pro ratione, quia papa est peccabilis, & lacrum collegium ei assistens non est confirmatum in fide & gratia. Ex hoc ergo,ui apud ipsum ecclesia est firmata in fide & gratia, & propterea in obliquabilis oportet dicere qu6d a deo habeat regulativam potestatem usus omnis ecclesiastic potestatis. Et hoc, quid aliud est dicere, quam sequi heresim illoru , qui quoniam ubi sent duo
uel tres cogregati in nomine meo in medio eorum est dominus
ecclesiasticam potestatem in bonis christianis poniit λ Amplius. Quis reuelauit huic homini, quod prelatorum congregatio in cocilio generali secluso papa, si confirmata magis in fide S gratia personali quam collegium Cardinalium λ quare non possunt omnes illi esse in peccato mortali sicut isti'
P. Quamuis ecclesiae sit promissa gratia personalis in aliquo
99쪽
Dpposito seinper iuxta illud Matth. ulti. ecce ego uobiscu sini inibus diebus usque ad consummatione seculi) quis hoc pro amisit pratacis illis sic congregatis,magis quam collegio Cardinaturna cum Papa. cunque elum auctoritas afferatur de congregatis, scilicet,ubi duo uel tres Sc. & si duo ex uobis consenserint&similia . non magis habet locum in illa acephala congregatione.quam in illa non acephala, quae ueraeelian nomine domi' ni saltem quo ad auctoritatem. Nec potest dici, quod hoc coueniat Concilio dicto ex repr/ sentata ecclesia uniuersali: quia gratiar personales repraesentati,uon transeunt in repraesentatem, ut patet inductive.
Si uero loquuntur de eriore in iudicialiter diffiniendo de re qualibet,constat & quod papa,& quod concilium simul cum papa errare potest male iudicando de uno regno: quod iste habet
ius eius & non alter: aut quod ille episcopus sit simoniacus,ut patet in cap .nobis. de senten. excom.& in quol. s. Thom .ubi supra. Si autem de iudicio fidei sit sermo: tunc aut comparatur papa &concilium iecundum proprias naturas & uires. Et sic tam papa quam concilium potest errare, quia omnis homo mendax. Aut
secundum assistentiam diuinae prouidentiae, & sic falsum de erro neum est dicere quod papa possit errare: quia hoc esset dic e , quod ecclesia tota potest errare in fide, quia ad ipsum pertinet determinare de fide,ut habetur de baptishao & eius effeM,c. mali res,& 24.q. 1 .capitulis a recta,memor sum,& quoties. Et qui
quid determinatum est ab ipso de fide, omnes Christi fideles se
qui oportet, ut patet ex hoc, quod haereticus censetur qui dantitate ab apostolica sede conclusioni in fide, adhaeret pertinaci
ter,& ex hoc quod qui aliter docet & sentit de fide & sacrametis
ecclesiae quam Rom. ecclesia,haereticus est: ut patet ex. s. LhOm. in ra.q. l. art. ult. docente, quod ad summi pontificis auctoritatem pertinet,sinaliter determinare ea quae limi fidei;ut ab omnisbus inconcula fide teneantur,& in q. xi .ar. r. ad tertium , P contra papae auctoritatem in materia fidei, nec HieronF. nec Aug. nec aliquis sacrorum doctorum Gana sententiam defendit. & ex
cap.si papa dist. 4o. ubi dicitur,quod ex ipso post dominum uniuersorum salus dependet, & per hoc infallibile papae iudiciu impletur illud Ioan .i . qu5d spiritus sanctus docturus est nos omnia . Colligendo igitur rationis solutionem,dicitur,quod semper altera praemissarum est erronea. Si enim est sermo de oblis . quitate
100쪽
uitate a gratia, illa uniuersalis est erronea, scilicet quod obliquum oportet regulari in terra a recto, & est expraesse damnata etiam a concilio Constantien. sub Martino. Si autem est sermo de obliquitate a iudicio fidei,illa propositio est erronea, scilicet quod papa Potest errare, & reli quum ecciesiae non. Constra tantur haec,auctoritatibus supra allegatis. Et haec responsio est ratio sumpta ex parte causae materialis,ex hac enim .habetur, quod non magis communitas quam una persona in officio uicariatus C H RisTi posita quantum ad ea quae sunt fidei habet quod sit subiectum seu materia a se istentiae divin.e,cum non sit disserentia apud Deum in multis aut paucis, uno uel pluribus saluare: immo ex quo monarchicum institutum est regi me, - in uno solo constituta est potestas, ut s.Thom. .sen. disti i9.
Ex quo patet, quod .uoluntarie dicitur quod papa habet potestatem in edificationem prout sapiens, id est concilium deter-- minabit. In his enim quae sunt fidei secundum diuinam sapientia in scripturis reuelatam di sibi assistentem,in directione aure moriam secundum prudentiam monasticam & politicam, quae in principe est, edificare ecclesia debet. Et ad liqc multum adiuua --tur ex concilio sanctorum patrum,& propterea cum ueneratio one a summis pontificibus sit scipiuntur, ostendunt siquidem si tuta inter papae, ouod sequi secudum Deum debet, quamuis cogere ipsum nequeant, ut ex prima secundae s. I ho m. allegatum . est. Rationes autem qui concernunt depositionem paps, inset rius sisluentur. Ex parte uero cau*sormalis,quia papatus est ex sormali sua ratione suprema in ecclesia Dei potestas, ut ex antedictis laabetur,& istemet fatetur,supremae autem potestati in ecclesia repugnat dari in ecclesia superiorem, quia iam non esset suprema in ecclesia,sed potestas in ecclasia regulatiua papatus quo ad usum, est simerior papam,ergo in ecclesia Dei non est talis potestas, ciconsequenter non est in illa papatus sicut in regulativo usus il .lius. Prima propositio assumpta ut dictum est θ patet ex determinatione etiam concilij Constat itien. sub Martino quinto. Secunda autem est nota ex terminis. Tertia autem , de pro . batur, &est ab eo confessa. Probatur quidem, quia cum par in parem non habeat imperium; di propterea unus papa non potest ligare manua alterius, oportet si ecclesia potest ligare