Ivrisprvdentiae anteivstinianae qvae svpersvnt : in vsvm maxime academicvm / composvit, recensvit, adnotavit Ph. Edvardvs Hvschke.

발행: 1861년

분량: 778페이지

출처: archive.org

분류: 로마

251쪽

evanescit. 160. Item si adhuc integro mandato mors alterutrius alicuius interueniat, id est uel eius, qui mandarit, uel

eius, qui mandatum susceperit, soluitur mandatum: sed utilitatis causa receptum est, ut si mortuo eo, qui mihi mandauerit, ignorans, eum decessisse, exsecutus fuero mandatum,

posse me agere mandati actione; alioquin iusta et probabilis ignorantia damnum mihi adseret. et huic simile est, qu0d t. s. plerisque placuit, si debitor meus manumisso dispensatori meo per ignorantiam soluerit, liberari eum, cum alioquin stricta iuris ratione non posset liberari eo, quod alii soluisset, quam cui soluere deberet. 161. Cum autem is, cui recte

mandauerim, egressus fuerit mandatum, ego quidem eatenus cum eo habeo mandati actionem, quatenus mea interest, inplesse eum mandatum, i si modo implere potuerit; at ille t. s.

mecum agere non potest: itaque si mandauerim tibi, ut uerbi gratia sun dum mihi sestertiis C emeres, tu SeStertiis CL emeris,

non habebis mecum i mandati actionem, etiamsi tanti uelis 171. mihi dare sun dum, quanti emendum tibi mandassem: idque maxime Sabino et Cassio placuit: quodsi minoris emeris,

habebis mecum scilicet actionem, quia qui mandat, ut C milibus emeretur, is utique mandare intellegitur, uti minoris, si posset, emeretur. 162. In summa sciendum sest, quotiens

faciendum aliquid gratis dederim, quo nomine si mercedem

statuissem, locatio et conductio contraheretur, mandati esse actionem, ueluti si fulloni polienda curandaue uestimenta aut sarcinatori sarcienda dederim . 163. Expositis generibus obligationum, quae ex contractu nascuntur, admonendi sumus, adquiri nobis non solum pern0Smet ipso S, sed etiam pereas persona S, quae in n0Stra potestate, manu mancipioiae sunt. 164. Per liberos quoque homines et alienos seruos, quos bona si de possidemus, adquiritur nobis; sed tantum ex duabus causis, id est, si quid ex . I 60. S. 9. I. ib. g. 16 l. Cf. S. 8. f. ib. L. 3. S. 2.

252쪽

operis suis uel ex re nostra adquirant. 165. Per eum quoque seruum, in quo usumfructum habemus, similiter ex duabus istis causis nobis adquiritur. 166. Sed qui nudum ius se uiritium in seruo habet, licet d0minus sit, minus tamen iuris in ea re habere intellegitur, quam usus ructuarius et b0nae fidei possessor: nam placet, ex nulla causa 'g' ei adquiri posse: adeo ut etsi nominatim ei dari stipulatus fuerit seruus, mancipioue 172. nomine eius acceperit, i quidam existiment, nihil ei adquiri.

rere, certum est, excepto eo, quod uni nominatim stipulando aut mancipio accipiendo illi soli adquirit, uelut cum ita stipuletur: TITIO DOMINO MEO DARI SPONDES 3 aut eum ita mancipio accipiat: HANC REM EX IURE QUIRITIUM LUCII TITII DOMINI ΜΕI ESSE AIO , EAQUE EI EMPTA ESTO HOC AERE

AENEAQUE LIBRA. 167' Illud quaeritur, an quod nomen adiectum unius d0mini effieit, idem faciat unius ex dominis iussum intercedens. 110stri praeceptores perinde ei, qui iusserit, soli adquiri existimant, atque si nominatim ei soli stipulatus esset Seruus, mancipio ue accepisset: diuersae scholae auct0res proinde utrisque adquiri putant, ac si nullius iussum interuenisset. 168. Tollitur autem obligalio praecipue solutione eiuS, quod debeatur: unde quaeritur, si quis consentiente creditore aliud pro alio soluerit, utrum ipso iure liberetur, quod nostris praecept0ribus placet, an ipso iure maneat obligatus, sed aduersus petentem exceptione doli mali defendi debeat, qu0d diuersae scholae auctoribus uisum est. 169. Item per acceptilationem tollitur obligatio: acceptilatio autem est ueluti imaginaria solutio: quod enim ex ueri δ) alia addit C. unde effeceris aliquid, quod pro quidquam Scri

ptores interdum usuVpant.

253쪽

borum obligatione tibi debeam, id si uelis mihi remittere poterit sic fieri, ut patiaris haec uerba vile dicere: QUOD EGO 173.

TIBI PROMISI, HABESNE ACCEPTVΜ Τ et tu respondeas:

HABEO. 3 - 170. Quo genere, ut diximus, stantum hae obligationes Solvuntur, quae eae uerbis consistunt,) non etiam ceterae: consentaneum enim Hisum est, uerbis saetam obligationem posse aliis uerbis dissolui: sed et id, quod ex alia causa debeatur, potest in stipulationem deduci et per acceptilationem ' dissolui. 171. 9uamuis uero dixerimus, perfici

acceptitalionem 3 imaginaria soluti0ne, tamen mulier sine tutoris auctoritate acceptum sacere non potest, cum alioquin

solui ei sine tutoris auctoritate p0ssit. 172. Item quod debetur, pro parte ' creditori recte s0luitur: β an autem in partem' debiti h acceptum seri possit, quaesitum HSt. 173. Est etiam alia species imaginariae s0lutionis, per aes et libram: quod et ipsum genus certis in causis receptum est, ueluti si quid eo nomine debeatur, quod per aes et libram gestum ' sit, y siue quid ex iudicati causa ' debeatur. 174. Adlimentur autem non minus quam quinque testes et libripeus: deinde is, qui liberatur, ita oportet loquatur: QUOD

EGO TIBI TOT MILIBUS eo nomine 'velut SECV - ΜΑΝ-CIPIUM SUM DAMNAS, ' SOLVO LIBERO QVE HOC AERE AENEA-i β) 9uod sequitur in fusi. Inst. sed et Graece poteSt acceptum fleri, dummodo sic flat, ut Latinis uerbis solet: εχεις λαβων δηναρια τοσα ; Eχω λαβων h. l. excidisse videtur cf. 3, 93. Complura librarius in hac pagina omisit. ε) Supplevi Gaius' p. 98. Mire alia Boii suspicio admiscet pupilli debitoris men fionem. per accepti lationem imaginaria solutione dissolui Jtamen ed. Bq. δ) debet rectumor recte soluit Sched. Bl. In quibus v. debet' debiti) ex inferiore versu huc male translatame8Se, apparet ex Ingi. Sicut autem quod debetur pro parte recte soluitur, ita in partem debiti acceptilatio fleri potest.' pro parte recte solui intellegitur ed. M. β) Addidi. Cf. not. 145.

y et C. esset ed. M. Alii: est. β) Cf. Gaius' p. 99. debit C. debiti sit ed. Bg. ') Restitui Gaius' p. 99. Tantum S. 1. I. ib. g. 171. Cf. 2, 85. g. 172. CL S. 1. I. cri.

g. 173. CL Fest. v. Nemum. Lis. 6, 14. Cic. de legib. 2, 19. 21. Varro de L. L. 7, 5. S. 105. Hus De Rechi d. Nemum p. 224 seq. g. 174. Cf. 1, 119. 2, 104. - Liv. 22, 10. 1, 24. L. 20 pr. D. M

254쪽

SECUNDUM LEGEM POBLICAM. deinde asse percutit libram eumque dat ei, a quo liberatur, ueluti soluendi causa. 175. Similiter legatarius heredem eodem modo liberat de legato, quod per damnati0nem relictum est, ut tamen 'scilicet, ubi qua de causa alteri damnatum se iβ' esse ' significatur, heres ei se testamento dare damnatum i δ' esse dicat. de eo tamen tantum p 0test hoc modo liberari, quod pondere, numero con-174. stet, et ita, si certum sit: quidam et de eo, i qu0d mensura constat, 'idemi existimant 176. Praeterea nouatione tollitur obligatio, ueluti si quod tu mihi debeas, a Titio dari stipulatus sim: nam interuentu nouae personae noua nascitur obligatio et prima tollitur translata in posteriorem, adeo ut interdum, licet posterior stipulatio inutilis sit, tamen prima nouationis iure tollatur, ueluti si quod mihi debes, a Titio post mortem eius uel a muliere pupillove sine tutoris auctoritate stipulatus fuero: quo casu rem amitto: nam et prior debitor liberatur, et posterior obligatio nulla est. non idem iuris est, si a seruo stipulatus fuero: nam tunc sprior proinde adhuc obligatus tenetur, ac si postea a nullo stipulatus suissem. 177. Sed si eadem perS0na Sit, a qua postea stipuler, ita demum nouatio sit, si quid in posteriore stipulati0ne noui sit, Di te si condicio uel ' dies uel) sponsor* adiciatur aut detrahatur. 178. Sed quod de sponsore dixi, non constat: nam diuersae se laeauctoribus placuit, nihil ad nouationem proscere sponsoris

loco L. MCΙΡΙ LEGE MANCIPI), quae insolentior est nota, nunc malui, quod etiam ipsa re est rectius das Rechi d. Nexum' p. 171. not. 2583 S. vel co MC. Magno et P. Diacon. p. 1563. 1618. Putach.). Cf. notas S. S. M. Satis Secundum Mancipium in PutSch. Gramm. vet. p. 1575. 1683. Cic. ad Astic. 5, 1. et SECUN DUM SUAM CAUSAM infra 4, 16. i β') De mea G. restitui. i) iud C. intelle tendum ed. By. uel sponsor adies C. uel dies aut

2, s. g. it. Supra 2, 38. 3, 100. 107. 108. 119. L. 1. D. de novat.

255쪽

adiectionem aut detracti0nem. 179. Quod autem diximus, si condicio adiciatur, nouationem seri, sic intellegi oportet, ut ita dicamus saetam n0uationem, si condicio extiterit: alioquin si desecerit, durat prior obligatio: Sed uideamus, numis, qui eo n0mine agat, doli mali aut pacti conuenti exceptione possit summoueri, et uideatur inter eos id actum, ut ita ea res peteretur, si posteri0ris i stipulationis extiterit c0ndicio. 175. Seruius tamen Sulpicius existimauit, statim et pendente condicione nouationem fieri, et si desecerit condicio, ex neutra causa agi p0sse et e0 modo rem perire: qui consequenter et

illud respondit, si quis id, quod sibi Lucius Titius deberet,

a seruo suerit stipulatus, nouati0nem fieri et rem perire: quia cum Seruo agi non potest: sed in utroque casu alio iure utimur: ' naim i δὴ non magis his casibus nouatio sit, quam si id, quod tu mihi debeas, a peregrino, cum qu0 Sp0ΠSuSconmunio non est, SPONDES uerbo stipulatus sim.180. Tollitur adhuc oblig tio litis contestatione, si modo legitimo iudicio fuerit actum: nam tunc obligatio quidem principalis dissoluitur, incipit autem teneri reus litis contestatione: sed si condemnatus sit, sublata litis contestatione incipit ex causa iudicati teneri. et hoc est,) quod apud ueteressumitum est, ante litem contestatam dare debitorem oportere, post litem contestatam condemnari oportere, post condemn 3-tionem iudicatum sacere oportere. 181. Unde si, ut si legitimo iudicio debitum petiero, postea de eo ipso iure agere non p0ssim, quia inutiliter intendo, dari mihi oportere, quia litis contestatione dari oportere desiit: aliter atque si imperio continenti iudicio egerim: tunc enim nihilo minus obligatio durat, et ideo ipso iure postea agere possum, sed debeo per excepti0nem rei iudicatae uel in iudicium deductae summoueri. quae

256쪽

176. autem legitima 'inh l iudicia et quae imperio c0ntineantur,

sequenti conmentario reseremuS.

182. Transeamus nunc ad obligationes, quae ex delicto oriuntur, ueluti si quis furtum secerit, bona rapuerit, damnum dederit, iniuriam commiserit: quarum Omnium rerum uno genere consistit obligatio, cum ex contractu obligationes in mi genera deducantur, Sicut supra eXposuimus.183. Furtorum autem genera Servius Sulpicius et Masurius Sabinus mi esse dixerunt, manifestum et nec manifestum, conceptum et oblatum: Labeo duo, manifestum, nee manifestum; nam conceptum et oblatum species potius actionis esse surto cohaerentes, quam genera furtorum; quod sane uerius uidetur, sicut in serius apparebit. 184. Manifestum

furtum quidam id esse dixerunt, quod dum sit, deprehenditur: alii uero ulterius, quod eo loco deprehenditur, ubi sit, uelut

si in oliveto olivarum, in uineto uuarum furtum factum est, quamdiu in eo oliueto aut uineto fur sit: aut si in domo sui tum factum sit, quamdiu in ea d0mo fur sit: alii adhuc ulterius eo uSque manifestum furtum esse dixerunt, donec ' perferretur i)3 eo, quo perserre sur destinasset: alii adhuc ulterius, quandoque eam rem fur tenens uisus suerit: quae sententia non optinuit: sed et illorum sententia, qui existimauerunt, donec 'perferretim δε eo, quo sur destinasset, deprehensum hirtum 'manifestum esse, a plerisque i improbata

177.eSt, quoniam moueret β dubitati0uem, utrum i unius diei an etiam plurium dierum spatio id terminandum sit: quod eo pertinet, quia Saepe in aliis ciuitatibus surreptas res in alias ciuitates uel in alias prouincias destinat sur perferre: ex duabus itaque superi0ribus opinionibus alterutra adprobatur: magis tamen plerique posteri0rem probant. 185. Nec manis estum sui tum quod sit, ex iis, quae diximus, tutellegitur:

257쪽

nam quod manifestum n0n est, id nec manifestum est. 186. Conceptum surtum dicitur, cum apud aliquem testibus praesentibus surtiua res quaesita et inuenta est: nam in eum propria actio constituta est, quamuis sur non Sit, quae appellatur concepti. 187. 0blatum surtum dicitur, cum res furtiua tibi ab aliquo oblata sit, eaque apud te concepta sit; utique si ea mente data tibi suerit, ut apud te potius quam apud eum, qui dederit, conciperetur: nam tibi, apud quem conceptae St, propria aduerSUS eum, qui Opttilit, quamuis fur non sit, constituta est acti0, quae) appellatur oblati. 188. Est etiam prohibiti surti aduersus eum, qui surtum quaerere uolentem pr0hibuerit. 189. Poena manifesti surti ex lege XII tabularum capitalis

erat: nam liber uerberatus addicebatur ei, cui sui tum secerat: utrum autem seruus es sceretur ex addictione, an adiudicati loco constitueretur, ueteres quaerebant: 'Seruus aeque Verberatus necabatur. Sed δ' postea inprobata est asperitas poenae et tam ex serui pers0na quam ex liberi quadrupli

acti' praet0ris edicto c0nstituta est. l 100. Nec manifesti 178. furti p0ena per legem tabularum dupli inr0gatur, eamque

etiam praetor conseruat. 191. Concepti et oblati poena ex lege XII tabularum tripli est, eaque similiter a praetore seruatur. 192. Prohibiti actio quadrupli ex edicto praetoris introducta est lex autem eo nomine nullam poenam constituit: h0c solum praecipit, ut qui quaerere uelit, nudus quaerat, linteo cinctus, lancem habens: qui sj quid inuenerit, iubet id lex surtum manifestum esse. 193. 0uid sit autem

linteum, quaesitum est: Sed uerius HSt, consuti genus esse, aliquam ed. M. i δ') Partist ei Lachm. s. restitui. Alii aliter. L. 3-8. D. de furt. 47, 2). g . I86-188. S. 4. I. ib. 4, 1). . ibi Schrader. g. 189. Cf. 4, 111. Gell. 11, 18. 20, 1. 11.

7, 15. Pluul. men. 4, 2. v. 11. Serv. ad Aen. 8, 205. quadrupli

actioJ V. 4, 111. 173. 3. 5. I. h. t. 4, 1). Paul. 2, 31. S. 13. g. 190. Cf. 3. 5. f. m. cum schrader. g. 191. Cf. 4, 173. Gell. 11, 18. Paul, 2, 31. S. 14. S. 4. I. ib. g. 192. Cf. S. 188.

Gell. 11, 18. 36, 10. Fest. v. Lance et licio. Leae Rom. Bursi. 12.

. 193. Cf. Fest, i. c. Petron. 97. Virgil. Aen. 8, 284. Ovid. Fast. 2, 21. g. 194. Cf. L. 2. S. 1. D. de us r. ear. Per. 7, b).

258쪽

quo neceSSariae partes tegerentur: quare lex tota ridicula est: nam qui uestitum quaerere prohibet, is et nudum quaerere prohibiturus est, eo magis quod ita quaesita res inuenta maiori p0enae subiciatur. deinde quod lancem siue ideo haberi iubeat, ut manibus occupantis nihil subiciatur, siue ideo, ut quod inuenerit, ibi imponat, neutrum eorum procedit, si id, quod quaeratur, eius magnitudinis aut naturae sit, ut neque subici neque ibi inponi possit. certe non dubitatur, cuiuscumque materiae sit ea lanx, satis legi seri. 194. Propter hoc tamen, quod lex ex ea causa manifestum sui tum esse iubet, sunt, qui Scribunt, furtum manifestum aut lege aut

natura sintellegi : lege id ipsum, de quo loquimur: natura

illud, de quo superius exposuimus. ' sed uerius est, natura tantum manifestum surtum intellegi: neque enim lex sacere potest, ut qui manifestus sur non sit, manifestus sit, non

magis quam qui omnino sur n0n sit, sur sit, et qui adulter 179. aut homicida non sit, adulter uel l homicida sit: at illud sane

lex sacere potest, ut perinde aliquis poena teneatur atque si sui tum uel adulterium uel homicidium admisisset, quamuis nihil eorum admiserit. 195. Furtum autem fit non solum cum quis intercipiendi causa rem alienam amouet, sed generaliter cum qui rem alienam inuito domino contrectat. 196. Itaque si quis re, quae apud eum deposita sit, utatur, surtum committit: et si quis utendam rem acceperit, eamque in alium usum transtulerit. surti obligatur, uel uti si quis argentum utendum acceperit, quod) quasi amic0s ad cenam inuitaturus rogauerit, et id peregre secum tulerit, aut si quis equum gestandi gratia commodatum longius secum aliquo duxerit; quod ueteres scripserunt de eo, qui in aciem perduxisset. 197. Placuit tamen, eos, qui rebus commodatis aliter uterentur quam utendas accepissent, ita furtum committere, si intellegant, id se inuit0 domino sacere, eumque, si intellexisset, non permissurum; et g. 195. S. 6. i. h. t. 4, 1 . it. 2, 10. S. 3. Paul.

2, 3 l. s. l. Gell. ll, 18. g. I96. Cf. S. 6. I. cit. Epit. 2, 10. 33. 4. b. Paul. 2, 31. I. 29. Geli. 7, 15. Vah Main. 8, 2, 4. g. 197. I. I. I. ib.

259쪽

24 lsi permissurum crederent, extra furti crimen uideri: optima sane distinctione, quia surtum sine dolo malo non committitur. 198. Sed etsi credat aliquis, inuito domino se rem contrectare, domino autem uolente id fiat, dicitur surtum non

fieri. unde illud quaesitum ' et probatum thy est: Cum Titius seruum meum ' sollicitaret, ' ut quasdam res mihi subriperet et ad eum perferret, seruus id ad me pertulit. ego, dum 180 uolo Titium in ipso delicto deprehendere, 'permisὶ seruo 'quasdam res ad eum perferre. 'quaesitum est,' β' utrum furti an serui corrupti iudicio teneatur Τitius mihi, an neutro responsum, neutro eum teneri: surti ideo, quod n0n inuito me res 'contrectarat, i serui corrupti ideo, quod deterior seruus sactus non ' sit.* 199. Interdum autem etiam liberorum hominum surtum sit, uelut si quis liberorum nostrorum, qui in potestate nostra sunt, Sive etiam UXOr, quae in manu nostra sit, siue etiam 'iudicatus δ uel auctoratus meus subreptus fuerit. 200. Aliquando etiam suae vel quisque surtum c0mmittit, ueluti si debitor rem, quam creditori pignori dedit, subtraxerit, uel si bonae fidei possessori rem

meam possidenti subripuerim: unde placuit, eum, qui Seruum suum, quem alius bona side possidebat, ad se reuersum celauerit, furtum committere. 201. Rursus ex diuerso interdum rem alienam occupare et usucapere c0n es Sum eSt, nec Creditur surtum fieri, uelut res hereditarias, quarum 'heres thy) Ita C. Vid. Gaius' p. 102. Omisit ed. '. ') ita C.

260쪽

nondum 3β3 nactus possessionem, 'licet δ necessarius heres. esset: nam necessario herede extante placuit, ut pro herede usucapi possit. debitor quoque, tui siduciam, quam creditori mancipauerit aut in iure cesserit, detinet, ut superiore commentario rettulimus, sine surto possidere et usucapere p0test.202. Interdum furti tenetur, qui ipse surtum non secerit. 18 I. qualis i est, cuius ope consilio sui tum factum est: in quo numero est, qui nummos tibi excussit, ut eos alius surriperet, uel opstitit tibi, ut alius surriperet, aut oues aut boues tuas fugauit, ut alius eas exciperet: et hoc ueteres scripserunt de eo, qui panno rubro sugauit armentum: sed si quid per lasciuiam et non data opera, ut surtum committeretur, factum sit,

uidebimus, an utilis ' legis ' Aquiliae actio dari debeaticum per legem Aquiliam, quae de damno lata sest,) etiam

culpa puniatur. 203. Furti autem actio ei conpetit, cuius interest, rem saluam esse, licet dominus non sit: itaque nec domino aliter c0npetit, quam si eiuS intersit, rem non perire. 204. Unde constat, creditorem de pignore subrepto surti agere posse: adeo quidem, ut quamuis dominus, id est ipse debitor, eam rem subripuerit, nihilominus creditori conpetat actio surti 205. Item si s ullo polienda curandaue aut sarcinator sarcienda uestimenta mercede certa acceperit, eaque surto amiserit, ipse furti habet actionem, non dominus: quia domini nihil interest, ea n0n perisse, cum iudicio locati a fullone aut sarcinatore Suum consequi possit, si modo is sullo aut sarcinator sud)rem praestandam sussciat: nam si soluendo non est, tunc quia ab eo dominus suum consequi non potest, ipsi furti actio β ) In C. esse videtur Er iiii: non prius' ed. M. δ) C. pernotum. Omisit ed. M. Cf. Zeuschr. f. ges h. R IV. XIV. p. 173. q) Supplevi.

g. 202. S. 1 f. I. ib. Cf. Epit. 2, 10. S. 6. infra 4, 37. 3, 219.211. Paul. 2, 31. S. 10. Cic. de n. deor. 3, 30. 74. Gell. 1l. 18 βn. panno rubr0J cf. L. 50. 3. 4. D. de furt. 47, 2). Senec. de ira 3, 30. Lex Rom. Burg. 29. g. 203. S. 13. I. ib. 4, 1). . Paul. 2, 31. 3. 4. I. 204. S. 14. I. M. Cf. Paul. 2, 31. S. 19. g. 205. I. 15. I. ib. Cf. Paul. 2, 31. S. 29.

SEARCH

MENU NAVIGATION