Ivrisprvdentiae anteivstinianae qvae svpersvnt : in vsvm maxime academicvm / composvit, recensvit, adnotavit Ph. Edvardvs Hvschke.

발행: 1861년

분량: 778페이지

출처: archive.org

분류: 로마

351쪽

AEMILIUS PAPINIANVS.

1 Sed in urbe Roma tantum censum agi notum est; in

prouinciis autem magis pro sessionibus utuntur. idque X notatum, deinde casu IX corruptum, hoc modo Graece

AEMILII PAPINIANI

Inter uirum et Uxorem pacta nou s0lum uerbis ' sed et χuoluntate contrahentium constituuntur, ut neuter c0niugum locupletior stat. i) Hoc fragmentum eoe lege Rom. Visigothorum, ubi finem

facit, novissime editum est a foeckinoio in edit. Ulp. fragm. Lips. 1855. p. 175. et ab menelio in L. Rom. Visigoth. p. 452. Inscriptio pro lubitu librariorum et editorum admodum variatur; atta men omnes hoc ex Papiniani lib. I. resp. sub titulo de pactis inter uirum et uxorem' petitum siqnideant. Ex quibus verbis postrema, aperte eae initis ipsius reSponsi perperam geminata omisimus. Papinianus enim cum responsa sua ad ordinem edicti serpetui disposuisset, habuit quidem libro I. eorum titulum de pactis cf. Fr. Vat. 108. , ein quo etiam sumpta est L. 40. D. de pactis 2, 14). Titulus autem de paclis inter virum et uxorem et inauditus est, et sh pacta dotalia in felligantur, de his Papinianus, festante L. 26. D. de paci. t. 23, 4 , lib. quarto resp. egit. ) set edd. sed ex unus C l. ' i. e. stipulatione non inter-ηeniente, ita valent, ut non modo einceptionem pariant, sed etiam aut rei uxoriae actioni meSSe videantur aut actio in factum dari debeat. Cf. em. gr. L. 9. L. 12 pr. S. 1. L. 14 19. 21. 22. L. 26. S. 3. D. de paci. dot. 23, 4).

352쪽

IVLIVS PAVLLVS.

Iulius Paullus, non poeta ille temporibus Imp. Antonini Pii clarus Goll. 5, 4. 16, 10. 10, 7.) sed ΙCtus, unde oriundus

fuerit, plane est incertum. Patavinum fuiSSe, ex statua Patavii Iulio Paullo cuidam dicata, ut recentis aetatis in- Scriptionem taceam, nullo iure adstruitur. Fuit autem Domitii Ulpiani aequalis et per omnes fere honorum graduS COHSOrS. Primum fortasse advocationibus Romae oecupatus L. 78. S. 6.D. de leg. 3.), cum sub impp. Severo hi Caracalla Aemilio Papiniano praefecto praetorio scrinium memoriae agenS aS-

sedisset Spartian. Pes c. Nig. 7.) et ipsis imperatoribus in consilio fuisset Lamprid. Alex. 26. Spartian. Pesc. Nig. T.

L. 40. D. de reb. cred. 12, 1. L. 97. D. de aeq. V. Omitt.her. 29, 2. L. 38 pr. D. de minor. 4, 4. L. 50. D. de i. fisci 49, 14. L. 9. D. de decur. 50, 2), factus est ab Elagabalo vel, quod plerique maiore Veri Specie tradidere, ab Alexandro demum praefectus praetorio Lamprid. l. c.); Elagabalus

enim eum relegasSe Vel deportasse, Alexander inter exordia

imperii patrias reddidisse dicitur Victor de Caes. 24). Praeterea nihil de eo constat, quam quod et aretiquitas praedicavit velut Modestinus L. 13. S. 2. D. de excus. 27, l), Gordianus L. 6. C. de nupt. b, q), Diocletianus L. 11. C. adleg. Corn. de fals. 9, 22 , Iustinianus const. Omnem reip.

S. b. et ipsa Paulli scripta, quae supersunt, teStantur, eum inter Summos iuris conditores fuisse, qui ingenii acumine et iurisprudentia nemini cesserit, scribendi vero ubertate etiam pleroSque Vicerit. Inter libros eius vix alii maiorem apud pOSteros auetoritatem nacti sunt, quam Sententiarum ad filium libri quinque', similes illi quidem et fortasse aemuli Ulpiani opinionibus, nisi quod lioc opus, cuius Sex tantum libri priores, Sententiarum primo et alteri fere respondentes, Iustiniani aevum tulerant, multo prolixius videtur fuisse. Ceterum utroque Opere id egerunt auctores, ut edicti perpetui ordinem secuti potissimas iuris sententias, quae uSu invaluerant, quaSi

353쪽

1VLIVS PAVLLVS.

medullam eorum, quae ad edictum late disputari solebant, nudo tractatu habito nec ullo auctore laudato ius dicentium vel respondentium maxime et iudicantium in uSum proponerent. Quod autem de ordino edicti perpetui dixi, Paullus eum ita Videtur secutus esse, ut singulis libris quasdam integras edicti partes complecteretur. Nam primo τα πρωτα et ΡRT tem de iudiciis, altoro partem de rebus et eam, quam Iulianus interposuisse fertur, de dotibus et tutelis cum actione de rationibus distrahondis et de furtis et de operarum Obligatione , qua patroni loco legitimae libertarum tutelao in masculis libertis sibi prospiciebant) persecutus est. Tertius deinde liber modo unam sed amplam partem de testamentis et legatis continuisse videtur; similiter quartuS praemi SSO iure fideicommissorum, quod ad intestati b. p. quasi transitum faciebat, partem de intestati b. possessionibuS, quo pertinet etiam locus de manumissionibus ut graVissima cauSa bonOrum poSSeSSionum, quintus denique extremam edicti partem, quae ad ceteras res imperii pertinebat, et iudicia publica, quorum leges, ab aliis tantum praetoribus exercitae, dudum quasi pro accessione praetorii iuris habitae erant. Scripti sunt Sententiarum libri non ante Antonini Caracallae tempora; nam et ab hoc cum patre a. 206. de donationibus inter Virum et uxorem constituti iuris L. 32. D. dedon. int. Vir. et ux. 24, 1) mentionem habent L. 59. D. ib et 2, 23. g. b., et eiusdem imp. Antonini esse videtur dΘServitutibus rescriptum L. 2. D. comm. praed. 8, 4), ad quod Paullus lib. 1. Sent. L. 9. D. de Serv. pr. THSt. 8, 3)'

respicit. Sed et rescripti L. 3. C. de legat. 6, 37), qu0d

post obitum Severi Caraealta cum fratre Geta a. 211. dedit notitiam habuisso dici potest lib. 3. Sent. 6. S. 16. Contra eum 5, 16. S. 11. non novisse Caraealtae reScriptum, quod

Ulpianus L. 33. S. 2. D. de procur. 3, 3) allegat, re non intellecta do qua vid. Gelb Rom. Criminalpro e. p. 59b Se 1.3Fittingius ubor d. Altor d. Schr. d. Rom. Jur. ' p. 48. Sine causa contendit. Equidem existimaverim, aut extremis Caracallae temporibus aut paullo post in Oxilii otio Paullum

hos libroS composuisse, cum praefecturam adeptuS Vix nOViS, libris conscribendis VReaVerit. Ceterum eum, quem Supra posui, Verum operis titulum fuisse arbitror. Disputatur quidem primum de additamento,

ad filium', quod tantum in quibusdam Legis Hom. Visigothorum codicibus invenitur. Sed in his sunt fido digni, et cum facile id brovitatis causa a librariis plerisque omitti potuerit, quemadmodum ab aliis adiiceretur, nisi ab ipsa authentica Paulli scriptura profectum et propagatum, ViX intellegi potest. Deinde de eo quaeritur, quod in quibuSdam Breviarii Alariciani eodicibus pro Sontentiis simpliciter di-

354쪽

IVLIVS PAVLLVS.

cuntur Sententiae receptae'. Sed cum haec adiectio ignoretur, ubicunque alias harum Sententiarum mentio fit, hoc

est in Collatione, in Fragmentis Vaticanis, in Th. C., in L. Rom. Burgundionum, in Indice Florentino, in Iustiniani Di-gostis et in ipsius Breviarii plerisque codicibus, eam quoque ab ipso Paullo esse, tanto minus habet probabilitatis, quam

qua ratione ea postea invaluerit, facili coniectura assequi liceat. Plane non probo Puelitae sententiam, Visigothos opinantis ab ipsis in legem Suam receptas huc cognominatione Sententias a genuinis di Stinguere VoluisSe; nam eadem et in Co sultatione e. 6. extat, cui fides in hae re nullo iure derogatur, et Si hRec Vera enuSR eSSet, non intellegeretur, quin et

colori libri iuris veteris in legem illam recepti velut GregorianuS, Hermogenianus et Theodosianus Codices eadem ap- poliatione insigniti fuerint. At Paullum constat alium quoque librum edidisse inseriptum Imperialium sententiarum incognitionibuS prolatarum lib. VI', qui eum succinctius Sententiarum' titulo propagari coepiSSent, ne cum alteriSSententiarum libris confunderentur, variis adiectionibus alibrariis distincti sunt, velut Sententiarum sive Decretorum libri ' in quibusdam Digestorum locis, vel Sentention ητοι faeton ' in Indice Florentino. Hoc vero si in illo libro factum conStat, mirum paene videri deberet, Si non etiam in nostro, maximo illa ad filium' inscriptione amissa, Similis cautio distinguendi causa a quibusdam adhibita esset. 3 Quod autem recopias' has Sententias cognominarunt, factum esse put0ratione habita imperialium constitutionum, quae de Paulli scriptis vel confirmandis vel infirmandis postea emiSSne Sunt, maxime L. 2. Th. C. de resp. prud. 1, 4), quae speciatim has Sententias recepta auctoritate' firmaverat. Cum tamen his ipsis constitutionibus etiam acceptum quodammodo referendum sit, quod adhue Paulli Sententiis fruimur, paullo

Sciendum est igitur, causam restitutionis damnati cuiusdam, cui Constantinus favebat, eum Paulli et Ulpiani aliquae

ad Papinianum notae ei adverSarentur, imperatorem, ne CS gratia eontra ius commune rescripsisse Videretur, permoVisSe,

ut generali epistola ad MaXimum praefectum urbi paucis ante Kal. Oct. diebus a. 321. Romam data Ulpiani et Paulli in Papinianum notas, qui fait) dum ingenii laudem Sectantur, non tam corrigere eum, quam depraVare maluerunt',

aboleri praeciperet cf. L. Un. Th. C. de Sent. pnSS. 9, 43. L. I. Th. C. de resp. prud. 1, 4 . Quod item deinde, ut tanto magis modo in Papiniani honorem praeceptum Videre- ) Idem sere sensit Hugo G iti. gel. ΑnZ. 1333. p. 1299. De ali0rum opini0nibus vid. Arudisti edit. Praes. p. XI.

355쪽

tur, ad Μareiani in eum notas translatum est Const. Deo auctore S. 6). Sed hoc opprobrium in universum Paullo do- traxisse videtur, ut Vel Sententiarum auctoritas, in quibus ex instituto nullus auctor neque laudabatur neque reprehendebatur, in dubium vocaretur. Igitur sexennio post idem imperator ad eundem Maximum, tum praefectum praetorio Galliarum, ut videtur, Treviris legem 2. Th. C. eod. misit, qua praefatus, univerSa, quae Scriptura Paulli contineantur, recepta auctoritate firmanda et omni veneratione celebranda osse, specialiter subiicit: ideoque Sententiarum libros, plo-nissima luco et perfectissima elocutione et iustissima iuris ratione succinctos, in iudiciis prolatos valere non dubitatur. 'Quae quidem Verba cum ex imperatoris sententia tantum ad commendandam inter cetera Paulli seripta Sententiarum auctoritatem forte tune lacesSitam pertinui Sse Videantur, poterant tamen etiam ita accipi, ut Singulae quaeque Sententiae ab imperatore confirmatae essent: praeSertim cum

ita domum privilegium Paullo in uno libro irrogatum privi-logio in altero dato compenSatum et iniuria Summo viro facta exaeqssata esse Videretur. Et ita revera isto aevo,

amplas opes litterarias in dies magis fastidiente, cupide accepta sunt. Nam Theodosius II. et Valentinianus III. lege 3. Th. C. eod. ad Senatum urbis Romae a. 426. data leges 1. et 2. citi. repetentes Paulli Sententias semper valere praecipiunt, hoc est perinde ae divalis constitutio', ut addit Consuli. T. Hac ratione emotum est ut in partibus occidentis, maximo in Galliarum praefecti ra, Paulli Sententiao quasi

singulari iure receptae eSSe cenSerentur et cunctos ceterOSICtorum libros in iudiciis log solitos ut auctoritate ita usu superare inciperent et ipse Pa itus Iuridicus quasi κατcognominaretur Consult. 7. Isidor. b, 24. S. 30). Circa finemonim soculi quinti tam in Consultation0 sit in lege Rom. Burgundionum, quam in edicto Theodorici hunc solum librum

adhibitum videmus, ex quo iuS civile praeter imperatorum constitutiones peteretur. Denique cum paucis annis post Alaricus II. vetus ius in epitomen redigendo legem Romanam regni Visigothorum componeret, idem ex iure fere solos Sontontiarum libros corpori Suo ita inseruit, ut ex his quoquo litos dirimorentur; Gaii enim Institutiones magis in scholarum usum et Papiniani responsa inclyti nominis gratin retinuisse videtur. Et huic quidem breviario Alarici an potissimum debemus, quos nune Paulli Sententiarum libros appellamuS. Quantam partem ex iis Visigothi suam fecerint, ne OOniectura quidem satis certa definiri potest. Cum tamen constet, ex Theodosiano Codice non multum Nipra decimam

356쪽

IVLIVS PAVLLVS

partem eos retinuiSSe Haenei praef. ad L. Rom. Vis. p. IX. cumque, ut ipsi aiunt initio lib. I. tit. 1.), ea tantum ex his Sententiis corpori suo Voluerint annecti, quae in Theodosiano Codico pro dirimendis litibus non inveniuntur inserta',

aegre eredaS maiorem partem eos Paullo reliquisse. Huic vero si addideris, quae praeterea nobiS Servata Sunt, ne ad quartam quidem partem PerVenies, quantam ex genuino opere

circiter superesse Schultingius sinit. adnot. ad Paullum) et Arndisius Praef. p. X.) arbitrati sunt.

Sed satius fuerit quaerere, an ea Saltem, quae in breviatis Sententiis legimus, integra ad noS pervenerint. Quod do ipsis sententiis ita affirmare auSim, ut conSulto vix quie- quam mutatum ab Alarici prudentibuS putem, nisi ipsa breviatione eo perducerentur, ut etiam mutarent. Nec enim mutandarum legum sed eligendarum potestatem rex iis dederat, ut ipse in Commonitorio testatur, et si sententias paritor in Breviario et in Collatione vel Consultatione servatas contuleris quas IIaenei l. c. not. 27. collegit), non alias repereris diScrepantia S, quam quae librariorum vitiis probabiliter tribuantur.' Interdum Vero excerptionem etiam mutationem secutam e SSe Velut ex I. 1. 33. 2. 3. I. 9. S. 2. II. 26. S. T. III. 6. S. 15. collatis cum iisdem sententiis alio modo ad nos perlatis colligi potest. Alia omnino causa est titulorum. Quos quidem ipsum Paullum singulis materiis apte praeseripsisse dubitare non licet. Sed in his omittendis, fingendiS, corrumpendis non minus in his Sententiarum quam in aliis similibus libris nec modo Alarici prudentes sed etiam librarii vetustiores et posteriores ita grassati Sunt, ut de eorum genuina facie re Stituenda prorSus desperandum sit. δ Hos Vero si exceperis, in crisi exercenda nihil quidem ob Stat, quo minuS et in hoc opere, quod ipso Paullo dignum

sit, ex Scriptura nobis tradita efficere eonemur: ut tamen non omnes locos hoc modo Sanari posSe speremus. Et hae elox critico data tanto maius habet momentum, quod Paulli Sententias, cum maxime inde a seculo quinto quam plurimis exemplis Spargerentur, mature vitiis inquinataS e SSO, adeo ut nec ii codices, quibus Iustiniani et Alarici prudentes usi sunt, ab hae labe immunes fuerint, non modo credibile est, sed etiam ipSa re comprobatur. Cum vero iam ad Paullum integritati suae restituendum VenerimuS, primum Sciendum est, epitomne Alaricianae non' De II. 26. S. 7. coli. cum Collat. IV. 12. S. 6. ad illum l0cum diximus. δ) C s. ex. gr. II. 30. III. 4 B. IV. 4. 7. V. 10. 22. Praeterea vid. Cuia c. ad V. 20., Schul ling. ad initium libri primi. Heimbach. in Gersdors. Reperi. Lips. 1843. IlI. p. 139 Seq., Haenet. Praefat. adleg. B0m. Vis. p. XVlI seq.

357쪽

1VLIVS PAVLLVS.

exiguum numerum Supplementorum ace edere, partim ex

Fragmentis Vaticanis et Collatione et Consultatione et Iustiniani Digestis, partim ex quibusdam codicibus breviarii Alariciani, quibus ex genuinis Paulli Sententiis, ut videtur,

singulae Sententiae adscriptae erant, quo in numero maximΘcelebratur codex Vesontinus, a Culacio in Obs. 21, 11 - 13.15-19. 21. 22. exscriptus et in editione Sua a. 1566. adhibi-

Quod vero ad ipsam epitomam Alaricianam attinet, eruquidem permultis codicibuS mSS. ad 110S propagata eSt, quorum nonnulli ab editoribus seculo decimo sexto inspecti, nune ubi sint, ignoratur, multo maior autem parS adhue exstat, nec solum exstat Sed et in lucem protracta est. Inprimis Gustavi IIaenelii doctrinae et indefesso Studio debetur, quod triginta quattuor codicum ab ipso deseriptorum et collatorum lectionibus uti liceat. st Quorum quidem singulorum de doti bus agere et longum est nee tanti refert. Igitur sufficit hoc loco generaliter notaSSe, dHOS Seculi Septimi, ceteros insequentium Segulorum e SSe, alio S saepe alia8 Sententias continere nee quemquam ceteros ita praeStantia Superare, ut eo solo uti liceat. Omnino autem in hune numerum non Veniunt

codices epitomarum illarum, velut Aegidianae, Guelferbitanae, aliarum, quae rurSUS ex breViario Alarteiano posterioribus Seculis factae, nostra demum aetate eiusdem Haenelii merito in pleniorem notitiam Venerutit. Et Sane ad genuinum Paullum restituendum ViX quidquam conferunt. Do oditionibus Paulli Sententiarum antiquioribus ex instituto non agimus, Sed remittimus lectorem ad Arndisium, qui in suae editioniS praefat. p. XV Se q. eaS reeenSuit. Illud tamen admonere e re est, post Culacium et Schultin-gium, quorum egregias adnotatione S continet Iurisprudentia ) C s. Stieber Praes. ad Hauboldi opus c. acad. T. II. p. CXLII. Haenet. praes. ad leg. Rom. ViSig. p. XVII. XIX. Verisimile est, in caeteriS occidentis partibuS extra regnum Visigothorum snam hic antiquum ius per novam legem Romanam abolitum erat) genuinarum Paulli sententiarum codices diutius in usu fuisse et postea Francorum regno prolatato etiam ab his, qui in Gallia meridiana ius docerent usurpari coepisse. Ibi enim scholas antiquos libros relinuisse, exceptis soriasse Gali Institutionibus, pr0bat remissio ad Paulli Responsa sub titulo de re uxoria' in Interpr. Th. C. III. 13. 2. Cf. 1 Sidor. Orig. 5, 14. et ConSt. Omnem reip. S. 1. β) Descriptos invenies post Stieberum l. c. T. II. p. LXXXVII seq. in Haenet. praes. ad L. BOm. RSig. c. III. p. XL seq. Ipsam 'Variet. scripturae ex Paulli a Visi g. epit. c0dicibus' collegit Idem Bonn. 1834. et in Corp. tui . anteiuSt. Bonnensi p. 163 seq. Unus ex his codd. , Berotinensis, ibi collatus est a Budorsio.

358쪽

IVLIVS PAVLLVS.

Vetus anteiustinianea', neque emendandis neque explicandis his Sententiis multum profectum esse. Quod etiam cadit. in novissimas editiones, Lud. Arndisii alioqui diligentissimam, quae prodiit in Corpore iuris anteiust. Bonnensi et separatim Bonnae 1833., et Gust. IIaenelii in lege Rom. Visigothorum odita Lips. 1840. Nam ne varietas quidem te etionum Hae- noliana in his editionibus adhibita est, non ab Arndisio, qui

eam nondum noverat, cum editionem Suam componeret, non

ab Haenelio, qui omnino non id egit, ut Paullum, sed ut legem Romanam Visigothorum quam plenissimam et integerrimam praeStaret. NOS Vero eo quam maxime incubuimus, ut etiam has

voteris iuris reliquias ab omnibus Vitiis, quoad fieri posset, purgataS SUO nitori reStitueremuS, ceterum totius instituti nostri memores. Itaque in ipSo textu eas tantum sententias porseriptas dedimus, quas Breviarii codices subministrant; reliquas, quae in DigestiS Vel in hoc ipSO, quod edimus, corpore exStant, ut chartae parceremus, Suo loco allegari satis habendum erat. Quo in loco definiendo licet rectius intona dum superioribus editoribus Versati eSSe nobis videamur quaedam neute monstrante Heimbachio in Repert. Lips. 1843. III. p. 139 8 eq.), multum tamen abest, ut res iam confecta esse putari posSit. Interpretationem Alaricianam omisimus. Codicum mss. diligenter est ratio habita, ita tamen, ut eas tantum lectiones, quae HSum aliquem praeberent, indicaremus, qua in re numeri, quibuS codices insignire vitandi erroris causa placuit, ad catalogum Haenelianum in praefatione logis Rom. ViSig. referendi sunt. Denique ubi nostra lectio cum Arndisiana consentiret, nihil monentes, ubi vel ab omnibus vel certe a novissimorum editorum oditionibus discreparet, hoc quoque in notiS indicavimuS. Iam vero, num quid profecerimus, tu ipSe, lector, Vide. βὶ Nec meum tantum hoc iudicium est. Cf. Heimbach. Reperi. Lips. III. p. 137 Seq. B0eching. Pandecl. 3. 22. p. 74.

359쪽

IVLII PAVLLI SENTENTIARUM AD FILIUM

LIBER PRIΜVS. Ex hoc libro sunt et hoc loco videntur locandae L. 5. D. M offlicto assessorum 1, 22 .L. 22 pr. 33. 1-7. D. ad municipalem 50, 1 .hL. 7 pr. 33. 1-3. D. de decurionibus s50,2 .L. 16 pr. 33. 1-3. D. de muner. et honor. 50, . . L. 10 pr. 33.1-4. D. de vacat. et eaecusat. mun. 50,5 . L. t 2 pr. S. I. D. eod. δL. 10 pr. S. I. D. de legationibus 50, 7 .L. 5 pr. S. 1. D. de reb. ad civit. pertinent. 50, 8 . εχ. 46 pr. S. 1. D. de damno inf. 39, 2).β

TIT. I. DE PACTIS ET CONVENTIS. i*1. De his rebus pacisci possumus, de quibus transigere licet: ' et ex his enim pacti obligatio solummodo nascitur.

3) Ad pr. V. Santony Zeitachr. f. geSch. RIV. IX. p. 91. In S. 2. lege contulerunt; in S. 5.: itemque nepotes et neptes), pronepotes et proneptes ex filio. ') In S. 2. pro militi malim militib. bus); in 3. cum Rittershus. leg. aucti. δ) Hic et in L. 8 pr. D. de legation. 50, 7) pro uacationis malim uacationibus. . L. 6. 7. D. ib. ε) In pr. pro quod lege quam coli. L. 3 pr. D. de lege Iul. de ann. 48, 12). L. 8. D. ad municip. 50, 1).

β) In S. 1. malim Domo sumptu publico exStructa. Pit. I. Genuinus Paullus etiam transactionum mentionem habuisse videtur. Cf. Consuli. 4 init. Th. C. 2, 9. De GD. C. vid. Haenet. p. 1. η d. 12. 13. 16. 17'. δ) Geminavi; et ex hiS Sc. rebus transactis. Cf. ex. gr. L. 28. C. de tranSact.

Consuli. antecedunt nullis interiectis sequentem sententiam. De hac sententia cf. Schillino Bemerk. p. 370.

360쪽

2. β In bonae fidei contractibus pactum conuentum alio pacto dissoluitur, et licet exceptionem pariat, replicatione tamen excluditur. β3. Pacto conuento Aquiliana stipulatio subiici s0let: sed consultius est huic poenam quoque Subiungere, quia reScisS0 qu0quo m0do pacto poena ex stipulatu repeti potest.

έ. Neque contra leges, neque contra b0 nos mores pacisci possumuS.

ConSult. 4, 7. De criminibus propter etc. 'i' 5. De rebus litigi0sis et conuenire et transigere p0S- sumus : 5 '. y p0st rem iudicatam pactum, nisi donationis

causa interponatur, seruari non 0portet.

TIT. II. DE COGNITORIBVS 'ET PROCURATORIBVS.

1. 0mnes insanies, qui p0stulare prohibentur, cognitores fieri non p0ssunt, etiam u0lentibus aduersariis. 2. Feminae

in rem suam cognitoriam operam Suscipere non pr0hibentur δ) Ex Consuli. 4, 4. Brev. Alar. et A. ed. h. l. tantum habent: Omne pactum posteriore pacto diSSoluitur, licet pariat exceptionem quae ex illis videretur breviata. De re cf. L. T. S. 2. L. 27. S. 2.D. de paci. 2, 14 . L. 72. D. de contr. empt. 18, 1). Gai. 4, 126. βὶ Ex Cdd. 12. 13. Eadem exstat et rectior quidem, ut videtur, in L. 15. D. de transact. 2, 15 . y) Cf. L. 7. S. 7. D. de paci. 2, 14). Ed. A. hanc g. Sub numero 4'. post S. 4. locavit.') Extat etiam in Consuli. 4, 7. 7, 4. ') In A. ed. est S. 7. In Consuli. 4. millo verbo interiecto sequitur Sum 4. , quem ordinem confirmat Interpr. h. l. i') d. 12. 13. 16. 17 φ. Cf. Cic. pro Com. 11. L. 1. D. de transact. 2, 15). i) Extat etiam in Consuli. 4, 6. Cf. L. 23. S. 1. D. de cond. ind. 12, 6).L. 32. C. de transact. 2, 4)ς infra 1, 19. S. 2. ') De SS. 6. 7.

cf. not. 4. 9.

TA. ΙΙ. C l. 24. Omittit ed. A. C . plerique et ed. Naen. invertunt e de proc. et cogia. Sed cf. 7 h. C. 2, 12. et Fr. Vat. sin. Sub hoc tit. Paullus de cognitoribus sententias et de his, quae iis cum procuratoribus erant communia scf. Fr. Vat. 322. 323), posuisse videtur. δ) Ad ceteros istitur infames pertinebat exceptio cognitoria. Gai. 4, 124. S. ult. I. de me. 4, 13).

SEARCH

MENU NAVIGATION