Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de qutuor virtutibus cardinalibus, & de ecclesiasticis censuris

발행: 1769년

분량: 534페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

231쪽

C. II. De Var. Mod. Benef. acquir. 229. Quae hactenus a nobis allatae sunt ra- tiones, evincunt Clericos beneficiarios nec ante erectionem beneficiorum in particula-τes titulos , nec post institutam beneficiorum erectionem, plenum & absolutum ha- huisse & habere dominium' in proVentibus beneficiariis , eorum honestae sustentationi superfluis, adeoque ex justitia obstrictos esse eos in usus pios impendendi : cum una eademque sit ratio , & natura bonorum ecclesiasticorum , & eodem modo loquantur Patres , Pontifices , & Concilia tum ante , tum post beneficiorum in particulares titulos erectionem . Hinc colligere licet I. Clericos beneficiarios in usus profanos impendenteS ec-Clesiasticos . proventus, eorum congruae sustentationi superstites , tanquam violatae justitiae reos , ad eorum restitutionem adstringi , Ecclesiae, aut pauperibus iacien- .dam.

II. Idem restitutionis onus subire Iu- seres, consanguineos, ceterosque Pecuniam a Beneficiariis recipientes , quam certo sciunt ex ecclesiastico Beneficio libi obvenisse . 'II s. Quod de beneficii reditibus m do diximus , idem dicendum videtur de oblationibus , & proventibus Clericis o venientibus ex celebratione Mimarum , sacris Concionibus, aliisque functionibus spiritualibus. Haec enim a reliquis bonis ec-

232쪽

23ο De Beneficiis Ecclesiasticis.

eIesiasticis minime abludunt , cum Clarici ad ea jus nullum habeant , nisi ex officio aliquo ecclesiastico ,& Opera spirituali pra stita ; neque a fidelibus erogantur ut mempretiumve operum spiritualium hoc enim illicitum esset & Simonia γ sed ut stipendium sustentationis Clericorum . Qua propter quidquid eorum honestae susten rationi superest, pauperibus , aliisve piis

operibus erogandum .est , ut ut alii senis

monio donari, posuν beneficiariis uti v ntibus ad congruam finemtationem illo Sm conscientia 'Nota. Clericos opulentos posse beneficia recipere, extra dubitationis aleam constitutum esse videtur . Nam, ut notu No. glex. Tom. L Heia. Dogm- ω Mor. lib.IL cap. V. rem I . nun uam Ecclesiae praxis Clericos patrimonium sufficiens habentes , a redituum ecclesiasticorum participatione exclusiit: neque hodie excludit , ut adve

tit Sapientis. Pontifex Benedictus XIV. ita

laud. 0n. Tom. I. tib. VII. Cap.II. num. 2. Certum est, ait, bac nosera tempe te etia-Clestieis divitiis affluentibus ecclesiasticabruscis conferri. Sed num possint ex his

reditibus beneficiariis sustentationem acci-Pere , an eas omnes in usus pios impendere, quaestio inter Doctores agitatur. T-mas us cum aliis uebaz: Fagnanua, --

233쪽

αII De Var. Mod. Benes acquir. 232stalis Alex. cum non paucis assirmant. sisero posse Clericos diυitiis redundantes , beneficiariis moventibus ad congruam sui sussentationem . uti ulaesa conscientia , dummodo Ecclesiae sent utiles, at a bona sive proυentus Data leges Cbrisianae earitatis impendant.

Prob. ex Apostolo L ad Co . IX. qui docet Clericis qui Altari deserviunt, luscompetere ex oblationibus fidelium expenta sibi necessarias sumendi . Ita , inquit ,

Dominus οὐ navit iis qui Evangelium a nuntiant , ds Evangelis vivere. Quod prohat ex lege, naturali quae jubet , militem vi vere illius stipendiis , cujus nomine pugnat e & etiam era antiquae lese . Atquin Paulus generaliter de omni Clerico loquitur, nec distinguit inter Clericum pau-Perem , & opulentum. Ergo omnis Clericus etiam dives , dummodo Ecclesiae sit utilis , jus habet ex bonis Ecclesiae, sive beneficiariis vivendi. Praeterea probatur ex diversis Cano nibus, qui juς tribuunt Clericis vivendi de Patrimonio, Jesu Christi secundum servitii sui meritum , absque ulla distinctione Clericorum opulentorum , & Pauperum , ut legi possimi apud Nat. . Iex. loc.cita aliosisque Theolog S. Objici solent aliqui Canones , & Ρatrum testimonia , ex quibus evincitur E- .piscopos, & Clericos si indigeant, susten

234쪽

a3a De Benesciis Ecelsastidis . tare se posse Ecclesiae stipendiis. Sed hujusmodi Canones vel intelligendi sunt secundum pristinum Ecclesiae statum, quando exiles erant reditus , & prout cuique Opus erat distribuebamur : vel T s indiageant intelligendum, ut ex hujusmodi redi- tibus tantum accipere & expendere eis li- . Ceat, quantum necesse habent : vel aliis sensibus , quos legere licebit apud Nat

Dixi , dummodo sint Ecclesae utiles et nam Ecclesiae fervitium,& utilitatem sudimnunt tum D. Paulus , tum Canones hoclus Clericis tribuentes. Verum Clerici sufflatenti Patrimonio donati , urgente Pau-Perum necessitate, reditus omnes ecclesiasticos , aliasve sacras obventiones pauperibus erogare sub gravi adstringuntur ,& ex Patrimonio suo vivere, ut tradit D. TM-mas 2. 2. q. I 83. art. 7. ad 3. Non omnia

Bona Ecclesarum inquit sunt pauperiabus largienda , nisi forte in aniculo neces statis . . . . oe in tali necesstate peccaret Clericus , s vellet de νebus Ecelsae vivere , dummodo haberet patrimonialia bona , de quibus vivere poset. Atque haec

235쪽

, DE SIMONIA.

CUm Simon Magus , a quo Simonia descendit , dona Spiritus Sancti cui

cunque Vellet conserendi potestatem a D. Petro pecunia cuperet impetrare, gravissimam ab eo meruit reprehensionem Actor. VIII. I9. Obtinuit inde, ut qui res spirituales pecunia comparare vellet, Simoniae crimine traduceretur. De hoc autem detestabili scelere in praesenti acturi , tria inspiciemus ; & I. quidem Simoniae naturam, malitiam, ac divisionem ; II.Tum modos , quibus ea committi potest ; III. Denique poenas , quibus tantum scelus plectitur.

236쪽

De Simonia.

C A P. I. De Simoniae Natura, Malitia , temporali aliquid spirituale , vel spirituali

Dicitur i. studiosa voluntas , idest deis liberata voluntatis actio . Dicitur a. emendi Oel vendendi , idest quodlibet pactum non gratuitum distrahendi. Dicitur pretis temporali , idest requalibet pretio aestimabili. Pretium autem in Simonia triplex distinguitur a Canonistis ' munus scilicet a manu , a lingua, ab obIequio. Ι. Munus a manu, idest pecunia, Vel aliquid aliud pecunia aestimabile , E. G. remissio debiti, solutionis dilatio &c. II. Munus a lingua , idest patrocinium, intercessio , commendatio apud alium . III. Munus ab obsequio , idest quodvis obsequium alteri praestitum, vel praestandum : puta alicui inservire , adsistere,

O. I. Ad sis Simonia pH. Simonia est itudiosa voluntas emendi vel vendendi pretio

237쪽

E.L De S .mt. Malis.m Divis 233 eum comitari , docere &c. ad rem spiritualem ab ipso comparandam . Porro licet To mMnus aliquod gratuitum & liberale praeseserat ; hic tamen nonnifi ero pretio debito accipitur . , Dicirur 4. aliquid spirituale, idest res vel actio sacra, quae ad cultum Dei, Vel

ad salutem animae , specialiter ordinatur rut gratia gratis data, aut gratum faciens, oratio, sacramenta , reliquiae Sanctorum. Item omnis potestas supernaturalis , ejusique usus; ut omnis actus Ordinis, vel Ecclesiasticae jurisdictionis. Dicitur 3. spirituali adnexum , idest quod licet de se sit temporale , spirituali

tamen ita adnectitur, ut hoc vendi non possit, quin & illud vendatur Sic vendi nequit quod in beneficio temporale est , quin & vendatur quod est spirituale .. Triplici autem modo temporale spurituali adnecti valet. I. Antecedenter, ut est Ius Patronatus quod praesupponitur Beneficii praesentationi & collationi. II. Concomitanter , ut Iabor intrins eus & necessarius in administratione Sa

cramentorum . .

III. Consequenter , ut jus percipiendi proventus beneficiorum , qui dautur propter officium spirituale. Q. II. Quale peccatum sit Simon aph R. Est gravissimum peccatum contra

238쪽

236 De S monia. Religionem, & justitiam ; nec excipit materiae parvitatem. Dixi r. est graυismum peccatum , ut indicant haec verba Petri ad Simonem -- gum . O . VIII. Pecunia tua tecum fit in perditionem, quoniam donum Dei exsimasti pecunia psipderi . . . . in felle amaritudinis , obligatione iniquitatis video te este. Patres vero Simoniam vocant execrabile s ilium, sagitium piaculare . Dixi a. contra Religionem , quia est quaedam sacrilegii species, cum per ipsam lanctissima quaeque profane & indigne tra

ctentur .

Dixi 3. contra jussitiam o quia per Simoniam aliquis usurpat dominium rerum, uod non habet . Unde actus simoniaciunt nulli, & obligant ad restitutionem . Dixi . nec excipit materiae, parvit tem . Levitas enim materiae vel se teneteX parte pretii , & gravius rei sacrae diis gnitas contemnitur , cum minimi venda tur aut ematur res spiritualis : vel se tenet ex parte rei spiritualis, & haec qua tumuis in se parva sit , dum venalis fit , gravem patitur injuriam. IQ. III. uuotuplex si Simonia ρ R. Simonia dividitur L in eam, quae est juris divini , & eam , quae est Iuris

humani.

Simonia iuris diυ ni est ipsa venditio rei spiritualis , qua talis . Ut si emantur,

239쪽

CI. De S . Nat. Malis. o D d. 237 aut vendantur Sacramenta , si calix pluris

vendatur , quia consecratus &c. Unde . est intrinsece mala.

Simonia juris humani est quaevis ratio comparandi spirituale , solis Ecclesiae

legibus reprobata propter reverentiam rei sacrae . Ut si quis propria auctoritate Beneficium permutaret , vel Chrisma consecratum Venderet ratione solius materiae Sc. Unde mala est, quia prohibita. Dividitur II. in mentalem , conventionalem , realem , & confidentialem . Simonia mentalis est quae intra mentem sistit. Haec autem duplex est . Ι.Est nudum propositum Simoniam committendi, & dicitur pure mentalis.

II. Est datio vel acceptio rei spiritualis pro temporali , Vel temporalis pro spirituali , nullo interveniente pacto etiam tacito . Ut si quis Episcopo. inserviat hac intentione , ut pro temporali obsequio sibi

Beneficium procuret , nulla tamen verbis, vel nuti hus facta conventione. Simonia conventionalis est pactio mutua expressa vel tacita, sed sine exsecutione saltem utrinque completa . Hinc duplex conventionalis Simonia : una, quae dicitur pure conventionalis , scilicet ea , in qua neutra ex parte pactum exsecutioni est

240쪽

x38 De Simon a. mixte, scilicet ea , in qua pactum G una

Parte exsecutioni est mandatum . Ut si tradito pretio, non tradatur res, E.G. Beneis ficium, tunc nondum commissa est Simonia realis ; quamvis neque sit Pure Conventionalis , sed mixta ex conventionali ,& reali. μRealis Simonia est pactio ex utraque Parte completa saltem inchoate. Ut sine-

neficii collatio facta sit , & pretium stu

tem ex parte solutum.

Confidentialis est, cum quis alteri Be neficium procurat eligendo, Praesentando , conferendo, relignando , aut alia via cum certa confidentia , hoc est pacto expressis Vel tacito , ut is cui illud procuratur, aliquando procuranti, aut alteri resignet, vel pensionem absque superioris auctoritate ex eo solvat. Q. IV. Quot committatur modis cinis

Mentia ρ

R. Quatuor modis . Ι. Ρer aceessum γut cum Ρraelatus volens alicui per aetatem incapaci Beneficium procurare , illud alteri consert ea conditione, ut quam primum canax fuerit, illud accipiat. II. Per ingressum e ut cum quis Ben ficium sibi collatum ante captam ejus POL sessionem, alteri eo pacto resignet , ut illud postea ingrediatur , si iste moriatur , vel sit dimissurus. III. Per regressum e ut cum quis Be

SEARCH

MENU NAVIGATION