Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de qutuor virtutibus cardinalibus, & de ecclesiasticis censuris

발행: 1769년

분량: 534페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

431쪽

C. V. De Irregularitatibus. 429 tunc si aliquis eo venerit animo praeliandi, juxta multos Irregularitatem non effugiet , si aliquem occidat, etiam in suae vitae . desensionem. Nam I. qui animo pugnandi aciem ingreditur , saltem in caussa vult homicidium, cui se exponit . Atqui homicidium in se, vel in caussa volitum, adnexam habet a jure Irregularitatem. Ergo

a. Quia judex licet malefactorem occidere teneatur , non desinit esse irregularis ; quia sponte accessit ad officium judicis. Ergo a pari miles , qui excubias

agit, quique occidendus est, nisi Occidat, non vacat ab Irregularitate . Si vero aliquis aciem ingressus fuerit non animo pugnandi , puta ut milites spiritualiter adjuvet , & aliquem occidat cum moderam iis ne justae defensionis , ab Irregularitate eX-cusatur. Ratio est, quia pejor non est conditio eorum, qui in bello , quam qui extra bellum necessitate compulsi occidunt , ne occidantur. Atqui isti Irregularitatem non incurrunt: ergo nec illi . Nota. Ab hac Irregularitate ex desectu lenitatis excusatur I. non solum laicus, verum etiam clericus, qui reum accusat , ut proprium damnum praecaVeat , vel si-hi resarciatur , facta protestatione , nolle se poenam sanguinis , ex cap. Praelatis,

de Homicidio in 6. dummodo sit in caussa propria , Vel suorum propinquorum

432쪽

4ῖo De Censuris, o Irregularitat b. usque ad quartum gradum , Vel propriae Ecclesae , ne detur plerisque materia trucidandi Clericos , o ipsorum bona libere depraedandi , ut ait Bonifacius VIII in

laud. cap. Praelatis . ΙΙ. Excusatur qui injustum invasorem pro defensione vitae suae occidit, aut mutilat cum moderamine justae defensioniS, ex cit. Clementina , Si furiosus. Sed hic disputant Theologi , num ab eadem Irregularitate excusetur qui cum debita moderatione occidit invasorem vitae alterius , etiam patris. Non excusari, docent multi , quia in laudata Clementina unus tantum casus excipitur , nempe qui occidit invasorem propriae Vite. Ergo in ceteris cassibus standum juri antiquo . Hinc juxta laudatos I heologos irregularis evadit qui ob honoris, vel bonorum desensi nem alium Occidit. Dixi, cum moderamine iussae defensi.nis, nempe evitando excessum in sui defensionem ; ita ut non fiat plus , quam secun dum rectam rationem necesse sit ad propulsandam injuriam : & si aggressius pos- 1 et se defendere fuga, clamore, mutilatione, ad hoc teneretur, ne modum inculpatae tutelae excederet. Hinc Irregularitatem non estugiet qui fugiendo potest mortem vitare, si omittendo fugam occidat invasorem . Multo minus ab Irregularitate

excusabitur qui occidit , aut mutilat ad

433쪽

. C.V. De Irregularitatibus . II Propulsandam calumniam , minas , . & similia, quae vel via judiciaria, vel 1altem Christiana patientia repelli debent . Vide

damnatam propositionem num. 3. ab Innocent. XLCum autem in praxi dissicile sit discernere, num moderamen servatum sit necne,

ad majorem cautelam, & ad tollendam omnem scandali , & scrupuli occasionem ad Episcopum est recurrendum , prout Praecipit Trid. selis. XIV. cap. 7. III. Excusatur qui etsi proxime cooperetur, facit tamen ex indeliberatione, vel semiplena advertentia . Quia ad incurrendam hanc Irregularitatem requiritur actus simpliciter humanus, ac plene deliberat US. Hinc irregularis non est Confessarius, qui reum comitando indeliberate dicat , ela Pergamus : vel instiget jumentum , quo

reus vehitur.

IV. Excusatur qui per accidens solum, & praeter intentionem caussa est, ut mors alicujus acceleretur . Hinc Irregularis non est Confessarius, si carnificem moneat , se suo jam functum esse ossicio, vel qui infirmum vertendo , erigendo , justulum ei praebendo caussa est, ut citius moriatur : quia effectus per accidens non debet imputari et , qui dat operam rei licitae.

Q. II. Num medicinam , aut chirumgiam exercentes, fiant irregulares , s mors sequatur Z R. I.

434쪽

432 De Censuris, o Irregularisatib.

R. I. Laicos , qui juxta Propriae a tis regulas operantur , etiam per incisionem, vel ad uitionem, irregulares non fieri , etiam morte secuta: quia in istis operationibus non deest lenitas , sed elucet

misericordia , cum exerceant actum non

vindictae, sed pietatis. Unde physici, aut

chirurgi si periti sint .in arte, nihilque omiserint de contingentibus , & habuerint super hoc sanam conscientiam , poterunt promoveri, si caussa eorum aliquid in homine contigerit, ait S. Petrus Caelestinus in suo opusc. 7. par. q. sect. I. cap 3. Dixi, si juxta propriae artis regulas . nam forent irregulares ex delicto , si ob eorum imperitiam , Vel gravem negligentiam aegrotus interiret. Hinc cautiores Episcopi renuunt manus imponere medicam artem professis, nisi a sacra Congregatione ad cautelam Breve dispensationis ab Irregularitate obtinuerint . Verentur enim , ne medicus in tanta curationum freque

tia , quandoque aliquid, quamvis praeter animum, deliquerit. R. II. Clericos, qui artem chirurgicam cxercent , fieri irregulares ex defectu lenitatis, si ex eorum incisione , vel adustione, etiam adhibita diligentia juxta a tis regulas , mors aegroti sequatur : quia ex Concilio Lateranensi iis prohibitum fuit hujusmodi artis exercitium . Quod Uerum est juxta multos, etiamsi Clericus venam

435쪽

QR De Irregularitatibus. 633nam aperiat ad minuendum sensuinem ;nam qui Venam aperit, proprie dicitur imcidere a

Quod si Clericus etiam in sacris medicinam , & chirurgiam exerceat juXta a tis regulas citra incisionem, & adustionem, irregularis non fit, si mors sequatur: m do ejus imperitia, Vel culpa non eveniat; quia ejusmodi artis exercitium nullibi Cisricis prohibitum est. Nota. Licet juxta veterem Ecclesiae disciplinam Clericis haud vetita esset ars medendi, ut patet exemplis multorum virorum illustrium , qui medicos egerunt ἔ justis tamen de caussis Ecclesia interdicendum censuit Μonachis , & majorum ordinum Clericis, nec non in minoribus co stitutis ecclesiasticum beneficium possidentibus, medicinae exercitium, ut colligitur ex cap. Non magnopere, & ex cap. Supet specula, Ne Clerici, vel Monachi. Quare Clericis, qui volunt artem medendi exe Cere , necessarium est sedis Apostolicae

indultum.

f. VIII.

De Dregularitatis Subiecto.

Ιrregularitatis Subjectum est vir baptizatus, ac Canonibus Ecclesiae subditus rideoque ante baptismum nulla Irregularitas Proprie dicta contrahitur. Sed quia po Tom II. T est

436쪽

est contingere , ut vir antequam hapti Z tur, laboret delicto, vel defectu , cui adnexa est Irregularitas, quaeritur nunc, an ex delicto , vel defectu ante baptismum contracto, fundamentum remaneat, ut suscepto baptismo Irregularitas consurgat is

Pro cujus intelligentia, sit Prop. Unica. Ex dei filo ante baptismum patrato , fuscepto baptismo , nulla Irregularitas co surgit et ex desectu vero post baptismum con surgit Irregularitas , s ante baptismum eontractus fuerit , excepto lenitatis dictu .

Prob. I. pars . Irregularitas ex deliis to est quaedam moralis macula, quae praecise ex certis peccatis contrahitur. Atqui in baptismo non solum peccata remittuntur, 1ed etiam morales difformitates praecise ex peccatis contractae tolluntur , ut docet Innocentius III. in cap. Gaudemus . Ergo ex delicto ante baptismum patrato , suscepto baptismo, nulla Irregularitas consurgit. Ita omnes. Prob. 2. Pars . Irregularitas ex des eiu est quorumdam bonorum carentia, quae

Ier baptismum non tollitur . Ergo si ante aptismum desectus contractus sit , post

baptismum Irregularitas ex eo consurgit . Ita communiter.

Prob. 3. Pars. Per baptismum tollitur Irregularitas orta ex homicidio in justo. Ergo a sortiori tolli debet Irregularitas

437쪽

C. U. De Irregula statibus. εῖ tas contracta ex homicidio justo a milite. a judice &c. Ita communiter colligunt ex cap. Si quis viduam, dist. 3o. Per baptisimum enim homo mansuetudinem Christi

induere censetur.

Ex dictis resolves Ι. irregularem non esse , qui ante baptismum homicidium , vel mutilationem injustam commisit ;)uia delictum per baptismum deletum fuit. Ontra irregularem esse , sit ob delictum commissum damnatus fuerit ad triremes , vel ad fustigationem , vel ad aliam po nam , qua evaserit infamis ; quia des eius per baptismum non tollitur . Unde nisi prius a principe sama reitituatur, nota potest promoveri: infamia vero facti orta ex delictis per baptismum aufertur . Resolves II. bigamos ante baptismum non posse post baptismum ordinari ; quia

in baptismo peccata remittuntur , non acceptartim uxorum numerus aboletur, ait In-

c. L ad mestricium . Idem docet Aug. relatus in Can. Acutius, diu. 26. Ambrosius relatus in Can. Una , ead. di I. conistra Hieroni mum, & paucos alios, Praese tim Graecos . Idem docet Sylvius cum

438쪽

η3 6 De Censuris , oe Irregularitus.

f. IX- . 'De Conditionibus requi itis ad incurrendam

Irregularitatem.

Irregularitas sive ex desectu , sive ex delicto non incurritur , nisi desectus , aut delictum contrahatur eo modo , quo ipsi in jure imposita est Irregularitas. Sed quia defectus potest esse occultus, vel inculpabilis ; delicium vero potest esse vel leve, vel internum, vel incompletum, vel incertum, vel cum ignorantia commissum: quaeritur nunc , an semper incurratur Irregularitas, si delictum , vel defectus in his casibus contrahatur. Pro cujus solutione, sit Prop. I. Irregularitas ex defectu semper incumritur , etiams defectus sit occultus , σinculpabilis . Prob. Irregularitas ex defectu habet rationem simplicis impedimenti . E fio defectus sive occultus sit, sive publicus,ive culpabilis , sive inculpabilis , se per parit Irregularitatem . Ecclesia enim in hac Irregularitate considerat solam indecentiam , quae semper censetur adesse , quando adest defectus. Prop. II.

Ad incurrendam Irregularitatem ex delicto requisitur peccatum grave , extemnum , conbummatum, γ, excepto homicidio,

439쪽

C. V. De Irregularitatibus. 63 certum ς quamvis sit penitur occultum. Prob. I.pars. Irregularitas ex delicto, licet rationem habeat impedimenti , habet etiam rationem poenae, & quidem gravissimae. Ergo peccatum , quo incurritur , debet etiam esse grave , ut Poenae cO respondeat. Prob. a. pars . Ecclesia non potest , vel saltem non vult de peccatis mere i ternis judicare: Cogitationis poenam nemo patitur, dicitur in Can. 14. diu. I. de Poenitentia . Ergo culpa , quae huic gravissimae Irregularitatis poenae subjecta est,

externa sit oportet .

Prob. 3. pars . Ad incurrendam Irr gularitatem ex delicto ea culpa requiritur, qua verificantur verba leSis hanc poenam statuentis. Ergo culpa initiata, vel tentata non parit Irregularitatem. Crob. q. pars. In dubio delictum non Praesumitur commitsum . Ergo Irregularitatem non inducit.

Dixi , excepto bomisidis r quia hujusmodi crimen, quamvis dubium, in jure e Cipitur , cap. 28. de Homicidio voluntario. Prob. 3.pars. Ex Trid. bes. XXIV. cap. 6. de Reform. Episcopis fit potestas dispensandi ab Irregularitatibus ex delicto occulto provenientibus. Ergo Concilium sudiponit quasdam esse Irregularitates , quae ex delicto occulto contrahuntur .

440쪽

Prop. III. Ignorantia sυe iuris , he poenae ab

incurrenda Irregularitate nou excubat.

Prob. I. Irregularitas non est poena medicinalis, sed primo, ac per se canoni- 4 cum impedimentum , impositum non ad Rei emendationem, sed ad decentiam sacri ministerii . Ergo contrahitur tam asciente, quam ab ignorante sive jus, sive Poenam . Nam eadem est indecentia , &oppositio cum sacro ministerio, quae consurgit ab homicidio patrato cum scientia legis Ecclesiae sub IrreguIaritate prohibentis, quam cum ignorantia ejusdem prohiabitionis . Prob. II. Ignorantia poenae non ex cusat a poena; dummodo non sit censura, quae est poena medicinalis imp ta ad emendationem . Ergo licet Irregulariutas ex delicto sit mera poena , attamen η

ab ea incurrenda non excusat ignorantia . Ignorantia enim non excusat a poenis a

Deo , vel hominibus sancitis. Ergo nec etiam debet excusare ab Irregularitate in- Currenda et cum non sit aliqua specialis ratio, cur cognitio Irregularitatis necessi xia sit ad eam incurrendam.

Ex dictis resolves I. irregularem esse, qui laborat defectu, cui de jure Irregularitas adnexa est , etsi desectus sit occultus, ac nemini notus. Idem dicendum , si per . te non stet , quin desectus tollatur : quia

SEARCH

MENU NAVIGATION