Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de qutuor virtutibus cardinalibus, & de ecclesiasticis censuris

발행: 1769년

분량: 534페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

421쪽

C. V. De Irregularitatibus . Istret. Aol. VI. & I. ad Tim. III.

Nullum crimen, etsi ipso iure ut -- fame damnetur, infamiam , Irregularii ratem parit , quamdiu manet occultum , a liquibus exceptis. Prob. I. Infamia essentialiter consistit in diminutione famae. Sed famae diminuistio non potest haberi sine criminis publi-Catione. Ergo &c. Prob. II. ex Alexandro III. in cap. Ex tenore, de Temporibus ordinationum, ubi docet Clericum criminosum occultum , parte poenitentiae impositae peracta, posse 1uscepto ordine uti : sed si voluerit ad superiores promoVeri , moneri potest , ne Promoveatur , sed prohiberi non debet , quia peccatum ejus occultum est . Ergo

ationem censurae Irregularitas contrah

tur.

Prop. III.

Crimina , quae ex iuris consὶ tutione' .ἰnfamiam adnexam habent , etsi notoris committantur , non omnia satim , oe ante

judicis sententiam infamiam inducunt, sedi guaedam atrociora .

422쪽

4eto De Censuris, regularisatU. . ιtione infamiam adnexam habent , infamiam, & Irregularitatem non inducunt , nisi certo, & publice de eorum commissione constet. Atqui certo & publice de criminis commissione non constat , nisi post ijudicis sententiam definitivam. Ergo &c. Unde his criminibus etsi ab ipso jure infamia imponi dicatur, non intelligitur tamen induci, nisi dependenter a judicis sententia . Ita multi . . Prob. a. pars. Quaedam atrociora crimina ipso jure , ipso facto infamiae damnantur. Atqui vis latae sententiae est, ut effectum suum, non exspectato judicis officio , operetur. Ergo accedente delicti noto-xietate sive facti, sive juris, inducunt statim infamiam, & irregularitatem . Ita non ignobiles Calaistae . Quaenam vero sint eiusmodi atrociora crimina , Vide qua tum praenotatum . iProp. IV.

Peccatum grave notorium cum perseve-σantia commissium, etsi in jure non notetur infamia, inducit tamen infamiam quae diaeitur fasii , Irregularitatem. Ρrob. Ita communiter tum eX Cit. Can. Infames, tum ex Can. Constituimus, ead. di . ubi generatim statuitur , criminosos irregulares esse. Ergo &c.

Nota discrimen inter infamiam juris , & facti, quod facti infamia tollitur per publicam emendationem delicti durantem

423쪽

C. V. De Irregularἰtatibus. 62 Item saltem per triennium , quia ad me-ιiora conversum nequaquam prior vita commaculat , Can. 9. diu. 3 6. Infamia vero juris non tollitur, nisi accedat Apostolica dispensatio. Potest etiam Episcopus dispensare , sed cum duplici limitatione , I. ut crimen sit adulterio minus : a. ut dispensatio sit tantum ad ministrandum in susceptis Ordinibus , non vero ad promoUendum de novo ad ordines, & beneficia.

Villisma o Ridia histrionum , carni eum, lictorum exercentes infames sunt

irregulareS.

Prob. De histrionibus , nempe qui turpes,& obscoenas repraesentationes exe Cent, constat ex Can. Maritum, diu. 33.& leg. I. & a. de his qui notantur infamia : de reliquis vero, etsi aliqui negent, officia ista in jure notari infamia, propter indignitatem tamen , & indecentiam irre-sulares censendi sunt: quod extendunt etiam ad caupones, macellarios &c.

f. VI. De Bregularitate ex defectu Sacramentἰ. Quarta Irregularitas oritur ex desectu sacramenti , nempe sacrae significationis , ua repraesentatur unio Christi cum Eccleia, ejusque mansuetudo , & lenitas . Ex desectu primae significationis irregulares sunt

424쪽

r e censuris, di Irregular talib. sunt bigami , qui carnem suam in plures

diviserunt; ideo non repraesentant conjunctionem Christi cum Ecclesia , quae suit unius cum una . Ex altera significatione irregulares sunt , qui proxime & voluntarie concurrunt ad hominis necem , vel mutilationem, licet juste ; quia in iis deficit lenitas, quae prerogativae sunt Sace dotii Christi, qui tamquam agnu mansuetus venit in mundum a patre missus.

R. I. Bigamia est matrimonii duplicatio : quae triplex est , vera , interpreta /iυa, bc smilitudinaria . R. II. Bigamia Dera seu realis habetur , quando quis plures uxores successive habuit, easque cognovit. R. III. Interpretatim vocatur illa , quae licet vera & realis non sit,ex juris tamen

iustione talis nuncupatur. Haec autem tribus modis contrahitur, I. quando quis Vel viduam duxit, quae prius matrimonium con summaverat, Vel mulierem ah altero corruispiam , de cum ea, uxore sua eflecta, matrimonium consummavit, & ex D.Thoma etiamsi bona fide existimet eam virginem esse. a. Quando quis cum virgine quidem contrahit, sed eam sectam uxorem cognoscit post adulterium ab ea commissum . Hi omnes, etsi revera bigami non sint, bigami tamen reputantur ab Ecclesia , quia non perfecte repraesentant unionem Chri

425쪽

. . C. V. De Pregularitatibus . 423sti cum Ecclesia unica , & Virgine . 3. Quando quis vel duo matrimonia contra hit , alterum validum , alterum irritum ,& consummat : Vel duo matrimonia con trahit , ambo irrita, & consummat .

R. IV. Bigamia smilitudinaria est illa , quam quis contrahit , dum post solemne castitatis votum , matrimonium contrahit ,& consummat live cum Virgine, sive cum corrupta ah alio . Is enim cenissetur bigamus , quia quasi duplex matri monium contrahit, spirituale unum, carnale alterum. His positis, Prop. Unica. Ex Bigamia oritur Irregularitas , quot es matrimonium etiam inυalidum cum pluribus, vel cum una ab alio cognita, vel po)t votum bolemne caseitatis congummatur. Prob. I. pars quoad matrimonium cum pluribus consummatum , nempe quoad

bigam iam realem ex A post. L ad Tim. Scad Tit. I. ubi prohibentur ordinari Episcopi , Presbyteri , Diaconi bigami. ENgo semper in Ecclesia haec bigamia cano nicum fuit impedimentum ad Ordines . Adde Innocentium L qui epis. a. ad Via tricium imperat, ne is, qui Iecundam duinxit uxorem , Clericus fat . Dixi, etiam invalidum. Nam qui i valide geminat matrimonium, licet reve- , xa bigamus non sit, tamen propter afectum cordis cum opere subsecuto, talis existimatu

426쪽

tur, ut ait Innoc. III. cap. Nuper, de Bia mis. Unde semper ac quis duplicatura

Contrahat matrimonium cum intentione habendi illam in uxorem in foro externo, higamus interpretativus est censendus. Prob. 2. pars eX Gn. Percepimus ,

diu. 34 ubi dicitur , non permitti ad ordines ascendere , qui virginem non es somtitus uxorem, & ex Can. Si quis Viduam, ubi pariter dicitur , ad Clerum non a mitti , s quis viduam duxerit. Vide titulum Decretalium de Bigamis non ordinan

dis a Prob. R. pars ex Can. 24. caus 27.

quaest. I. ubi sic: suotquot virginitatem pollicitam praevaricati sunt, professione contemta, inter bigamos, id eis, qui ad secundas nuptias transerunt, haberi debebunt. Idem communiter extenditur ad Clericum contrahentem matrimonium post susceptum ordinem sacrum, qui pariter voto castitatis erat Christo copulatus. In cap. I. sui

Clerici, vel voυentes, dicitur , posse Episcopum post peractam poenitentiam dispensare cum Diacono , qui uxorem duxerat ad ministrandum . Ergo Diaconus ille jam habebatur irregularis. Prob. q. pars. Ratio , ob quam ad- dum Canones hanc statuunt Irregularitatem , est , quia bigamus carnem suam dividit in plures. Atqui nisi ad conjugalem Copulam ventum sit , nulla habetur carnis divi

427쪽

QV. De Irre utaritatibus . 623 divisio. Ergo nulla habetur Bigamia ne-rue Vera, neque interpretativa; & prome nulla Irregularitas ex hoc capite. Unde is, ait Innoc. III. in cap. Debitum, de Bigamis, qui mulierem ab alio viro du- tam , sed minime cognitam, duxit uxorem, quia nec ille, nec ipsa carnem suam disilit in plures: propter hoc impediri non debet, quin possit ad Sacerdotium promoveri. Hinc resolves I. Bigamum esse , scIrresularitatem contrahere , qui in matrimonio tam valido , quam invalido copulam naturalem habet cum pluribus sibi successive desponsatis. Item qui sine animo contrahendes , sed illusorie , & ad exto

quendam copulam secundas nuetias contrahit , dc cousummai: Item qui cum unuca , sed vidua a priore viro cosuita: Item qui cum unica ante matrimonium ab alio

ν corrupta , Vel post matrimonium adultera 9uamvis occulte , & per vim: Item qui invitus, puta quia coactus per censuras ad uxorem adulteram accedit ; quia Irregularitas ista non est ex delicto , sed ex defectu, unde nec metus, nec bona fides ab

ea incurrenda eXcusat.

Contra, Bisamum non esse , neque irregularem , qui cum unica , Sc virgine contrahit , sed extra matrimonium cumrluribus sornicetur, etiamsi plures concu-inas habeat: quia iste talis impudicus, non

Bigamus est censendus . Item qui puella a selin

428쪽

426 De Censuris , o Irregularitat b. a seipso violatam ducit : Item qui plures

duxit uxores , & cum nulla ob impotentiam consummavit; quia carnem suam noudivisit in plures . Resolves II. inter Bisamos haberi , qui post professionem Religiosam matrimonIum contrahit, & consummat, etiamsi unicam , & virginem ducat : Item qui post sacrum ordinem idem nefandum matrimonium contrahit . Contra, Irregularitatem non incurrere laicum, qui ducit monialem professam , I. quia nullibi haec I regularitas est expressa : 2.quia non alte ditur in hoc votum seminae , sed viri. Q. II. Si adsint tres recensiae Big miae Decies, quot Bregularitates inducantur p

R. Tres: secus , si replicentur actus ejusdem speciei.

f. VII. De Irregularitate ex defectu lenitatis .

Prop. Unica. Ex Lehisatis defectu contrabitur Irre gularitas , quoties homicidium , vel mutilatio, quamvis jusse , etiam quoad acceler tionem voluntarie, proxime caulsatur. Prob. I. pars ex cap.Clericis, Ne Clerici , vel Monachi, ubi haec habentur: Cle-νicis in sacris Ordinibus languinis uitare non limula costitutis /udicium cet e unde probis s

429쪽

C. V. De Irregularitatibus . 42 mus, per se truncationes membro-νuni faciant , judicent inferendas . Ι-dem statuitur in cap. Sententiam, pariter

Prob. a. pars ex Clement na , Si fu- riosus , δε Homicidio , ubi ab Irregularitate solus excipitur , qui homicidium mere casuale , Vel cum moderamine inculpatae tutelae commisit. Idem statuitur de mutilatione. Ergo &c. Dixi , proxime I nam qui remotetantum cooperantur ad hominis necem , non fiunt irregulares. Q. I. suinam censeatur cooperari promisne, quinam vero remote pH. Proxime censetur cooperari , qui ex lege , officio , intentione , Vel peractum de se ordinatum ad necem , aut mutilationem concurrit sive in judicio, sis ve in bello offenssivo. Hinc I. irregulares sunt judices serentes sententiam mortis, vel mutilationis assessores judicum , & omnes ministri Iustitiae ad eam auctoritate publica con currentes : ut fiscales , promotores, satellites , comprehensores , tortores , fabrican tes furcam ad aliquem in particulari suspendendum, accusatores , denunciatores stestes necessarii, & voluntarii , quando Vitalium actionum reus occidatur . Qui au . tem testantur in favorem rei , vel testes sunt non necessarii, non fiunt irregulares

430쪽

Contra r. Irregulares non sunt qui remote tantum ad lententiam san uinis , ejusque exsecutionem concurrunt. Ut I .dOmini temporales etiam ecclesiastici committentes aliis caussas sanguinis ; nisi ipsi imperent, ut judex aliquem in particulari suspendere, vel sententiam statim exsequi faciat. a. Iudices ecclesiastici , qui Clericos a se degradatos tradunt brachio sic lari, praemissa supplicatione , ut reus citra poenam sanguinis puniatur. 3. Consessarius si interrogatus cle Reo, an mortem mereatur , respondeat , judicem sine exceptione personarum debere suo munere funisgi , vel generatim puniendos esse malefactores et secus , si diceret , hunc reum esse

morte plectendum .

. Hinc II. pariter sunt irregulares, qui in bello offensivo, licet justo, propriis manibus occidunt, vel mutilant : ceteri vero milites, si tantum COOperentur, Puta consulendo , hortando ad strenue pugnandum, sarcinas custodiendo , non fiunt irregulares, eX cap. Petitio, de Homicidio. At si bellum sit injustum , omnes tum Pugnan tes , tum cooperantes , eXhortantes , consulentes , cibos afferentes , etiamsi illi immediate arma non tractent, fiunt irregulares , si unus duntaxat hostium occidatur , aut mutiletur et quia Omnes concurrunt ad necem, vel mutilationem injustam,

Quod si bellum sit mere defensivum ,

tunc

SEARCH

MENU NAVIGATION