Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de qutuor virtutibus cardinalibus, & de ecclesiasticis censuris

발행: 1769년

분량: 534페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

7s De Virtute Religionis., f. VII.

De necessaria Intentione , intentione , Devotione Horas canonicas recitanai.

Nota I. Intentio generatim sumta, estinus voluntatis finem aliquem Mi praemgentis . In recitatione vero Horarum est volitio orandi, & laudandi Deum. Inte tio potest esse expressa & formatis , impliacita & irtualis . Illa habetur , quando quis initio recitationis expreme hunc inlicit actum, volo orare, oe laudare Deum t haec reperitur in illo , qui ut suae obligationifaciat satis , assumit Breviarium , vel debito tempore ad Chorum convenit ad recitandum officium . In hac volitione implicite includitur intentio orandi , & laudandi Deum; cum quod Ecclesia praecipit, si laus Dei, & oratio. Nota II. Attentio est actus ἰntellectus, quo quis advertit ad id, quod agitur a se, vel ab alio . Qui recitat divinum officium, lotest advertere vel ad Deum, vel ad sen-- , Vel ad Verba. Hinc triplex distinguitur Attentio ratione objecti , scilicet ad Deum, ad sensum, ad verba. Nota III. Triplex distinguitur De tiO , externa , quae in reverenti corporis compositione consistit ; interna , quae sit est in pio mentis in Deum affectu; oc mina, quae 'utrumque complectitur.

82쪽

C. III. De Horis Canonicis. 7 Hinc palam fit discrimen Intenti Nem inter , Attentio m , & Devoti nem. Intentio enim est actus voluntatis,& propositum exercendi actum virtutis , nempe Religionis . Attentio est actus i tellectus . Devotio, quae nos Dei servitio addicit, virtus est ; secus vero Attentio , quae facit, ut animus praesens sit iis, quae aut dicit, aut facit. Praeterea Intentio distinguenda est e tione actus in explicitam , & implicitans Sc. Attentio autem ratione objecti , pr ut varias objecti rationes respicit, sive g nerales , sive particulares et Devotio Veroratione gradus , ut major , vel minor in orando fervor. Intentioni opponitur retr elatio. Attentioni adversatur distractio, si-Ve mentis evagatio, quae voluntaria , Ve, involuntaria e me potest. Devotioni contraria est mala cordis dispositio. De bis via de Domini in Soto.

f. VIII.

De Intentione,

Q. I. Utrum necessaria si aliqua Dintentio in Horarum recitatione ZR. Amr. intentio scilicet saltem implicita orandi di laudandi Deum . Prob. Ut fiat satis Ecclesiae praecepto in Hor rum recitatione, Breviarii lectio habere dobet verae orationis rationem . Atqui hoc

83쪽

8o . De Virtute Religionis. fit per intentionem saltem implicitam orandi , & laudandi Deum . Ergo &c. Pro Ninor. Lectio Breviarii de se est ladime-xens ad orationem, & ad studium, ut patet in eo, qui per modum studii leget Ρ1almos , & Patrum homilias . Ergo sit recitatio Horarum sit oratio, & non studium,

intentione determinetur oportet.

Dixi, saltem implicita c. Nam eXIressa & sormalis necessaria non est, cumatis habeatur deliberata voluntas oranditam in explicita , quam in implicita intentione.

Q. II. Num qui attente ac deυote diaminum officium recitat, cum animo expresso non satisfaciendi praecepto, sed cum voluntate pinea illud repetendi, teneatur Ucium iterum dicere pR. Negant multi . Hic enim sciens& volens facit omne id, quod a lege praecipitur. Ergo ad nihil aliud tenetur. Vide dicta in Tractatu de Legibus.

f. IX

Db Attentione. Q. Utrum in recitatione precum cano nicarum requiratur Attentio, o qualis 'R. In recitatione precum canonicarum requiritur Vera Attentio, sive animi advertentia, vel ad verba divini ossicii, ut sunt laudes Dei, vel ad sensum verborum, Vel ad

84쪽

C.IIL De Horis Canonicis. 8 Iad Deum ipsum . Prob. Recitatio divini Cmcii praecipitur ab Ecclesia per modum

orationis . Sed oratio consistere non potest sine vera attentione ad ea quae dicuntur, cum omnis oratio sit elevatio mentis in Deum. Ergo cum Ecclesia praecipiat Breviarii recitationem per modum orationis, praecipit etiam attentionem, sine qua Or

lio consistere nequit . Hinc divini ossicii recitatio cum voluntaria distractione non est vera oratio , sed orationis simulatio , quam Christus detestatur Matth. XV. Populus hic labiis me honorat, cor autem e rum longe est a me. Praeterea precum canonicarum recitatio est actus Religionis . Atqui Religionis actus debet fieri in spiritu , & veritate ,

non solo corpore . Veri adoratores, ait Christus Joan. IV. 23. adorabunt Patrem in Diaritu , O veritate. Ergo &c. .

Dixi I. ad υerba , ut sunt laudes Dei , vel ad sensum verborum , vel ad

Deum ipsum . . Attentio ad verba habetur, cum attenditur ad illa recte proferenda, ne error fiat, mutilando , transponendo &c. Attentio ad sensum est illa, quae Ue horum sensum meditatur. Attentio ad Deum est directa mentis elevatio in Deum in illius contemplatione , adoratione, & amore. Ad hanc ele-,ationem reducunt Conrina, aliique medi-

85쪽

εα De Viniste Rellaionis . tationem Dominicae Ρassionis, Beatae Vi ginis , di Sanctorum ; quia haec Proxime

nos conducunt ad Deum.

Ex hisce tribus modis attendendi ad c nonicas preces primus infimus est, secundus perfectior, tertius est omnium persectissimus . Nam duo primi sunt viae Pe veniendi ad tertium , nempe ad movum conjungendi Deo hominis mentem per su-hlimes actus contemplationis, adorationis,& amoris. Verum quilibet ex his tribus attende di modis satis est ad implendum praec Ptum canonicae orationis. Ita D. 1 bomara. z. q. 83. art. IJ. Cui subscribunt The logi omnes. Nam primum, qui est omnium inumus , satis este patet exemplo Μonialium , & aliorum , qui sensum verborum haud percipiunt: tertium non esse necessarium fatentur Theologi omnes. Dixi a. sincere attent onem ad Dem , ut sunt laudes Dei , intendendo sciliacet per illa Deum laudare , & orare et a tentae enim verborum prolationi aliqua mentis elevatio in Deum comitetur ri tesse est , ut Vera oratio consistat . Nam attentio ad Verba , si mere materialis rit ,

cujusmodi est illa , qua utuntur & Pueri

legentes, & aves canentes, non suffCit ad rationem verae orationis . Vide . M tianum in PsH. 98. Ex his resolves graviter peccare , diad

86쪽

C.III. De Horis Canonicis . . lyad restitutionem teneri, si Beneficiarius sit, qui per notabilem ossicii partem voluntarie distrahitur , nisi repetat quod male r citavit; quia sic distractus nec actum Religionis exercet, nec Vere orat.

Porro distractio potest esse voluntaria in se, vel in caussa. Distractio tunc in is

voluntaria, est, cum homo sciens & volens extraneis cogitationibus mentem pascit . Ut qui Horas recitans, voluntarie scholarsticas quaestiones scrutatur , vel sua familiaria negotia mente reVolvit.

Distractio voluntaria est in caussa , cum quis etsi distractus esse nollet , ea tamen libere facit, ex quibus secuturam distractionem videt. Me peccant , ait Colet, qui pose inania eum omni personarum g nere colloquia , pose ludum , di pecuniam in eo deperditam , pose apertum pluries os murmuri , imprecationi , n haec erumpunt verbae Aperi Domine os meum M.

Aliter sentiendum de iis, qui ut suae obligationi faciant satis, litterarum studiis

seduliorem operam navant A Iis enim curupae non est adscribendum , si inviti mente reVolvant, dum orant , quae antea didicerunt. Monet citatus Colet, nec iis, neque scrupulosis permittendum esse, ut OLficium repetant , etiamsi non recordentur

se hunc vel illum Psalmum dixisse : tum quia repetitiones illae nihil prosunt , cum altera non sit mellar prima ; tum quia D ε -

87쪽

δ De Virtute Religionis. ex repetitionibus scrupulosorum innumera sequuntur incommoda, angor conscientiae, capitis dolor,& aliquando necessitas recur-xendi ad Pontificem , qui eos ab officio dispenset. Postremo notandum, duplicem distingui a Theologis Attentionem, seu potius Iositum attendendi, actualens, es vim

Actualis Attentio est praesens animi applicatio ad orationem . Virtualis est applicatio animi prius habita , quae Virtualiter permanet, & quae diu expresse , Vel

tacite non revocatur.

Expresse revocatur Attentio, dum recitans, expresse vult non attendere : tacite, revocatur, dum recitans se distractum advertit , & nihilominus diitractionem non repellit , nec mentem revocat ad attentionem. Ex quibus omnibus concludimus, Attentionem sumcere virtualem , ut Horarum praecepto satisfiat . Nam actualis , spectata communi hominum fragilitate , vix

est possibilis. f. X.

De Devotione a

Fatentur Theologi omnes ex celebri Cap. Dolentes de Celebrat. Mistarum, divinum Dificium studiose , & λυote recitandum eiust. Haec autem Devotio , in quanam CO IPoris

88쪽

C. III. De Horis Canonicis. 83 Poris compositione, animique dispositione consistat, hic discutiendum . O. I. . n Ucii pento vere satisfaciant

sui inter recitandum a ὶionibus exterioribus se occupant', Η. Cum dist. Si actiones exteriores, quae inter recitandum divinum officium eXercentur , possunt cum debita attentione,& devotione componi, concedo; si com- poni nequeunt, nego. Hinc praecepto Horarum non satisfaciunt qui dum ossicium recitant, scribunt, Pingunt, .aliud legunt , vel audiunt q ia hujusmodi actiones omnem attentionem ,& devotionem sive internam , IUe eXternam impediunt.

Contra obligationi divini officii satisfaciunt qui illud recitant, dum se induunt, aut lavant' quia hujusmodi actus sunt adeo

faciles ac familiares , ut nullam , praeter, assuetudinem habitualem , requirant attentionem . Hinc Sacerdos ex praescripto Rubricae Mitalis , dum se abluit , & sacris

induitur vestibus , quasdam tenetur recitare preces. Idem dicendum de eo, qui OL ficium recitat leniter ambulando , Prata di viridaria prospiciendo ; quia haec nullo, modo impediunt elevationem mentis in Deum, imo fortassis adjuvant.

R. II. Quinam corporis stus servansdus in disini Ofeii recitatione 'R. Cum diit. Si sermo sit de recita

89쪽

86 De Vistute Relisionis . tione publica , standum , sedendum , aut genuflectendum ς quia id in Rubrica pra

1criptum est. Si vero loquamur de recitatione pri-Vata, dico cum Aug. lib. IL ad Simplicianum q. q. non esse praescriptum , quomodo corpus consituatur ad orandum , dummodo animus Dro praesens peragat intentionem

suam . Nam stantes oramus, sicut scriptum se Publicanus de longe stabat flexis genibus ,sicut in actibus Apostolorum 'O' sedentes, scut David, o Elias. Censet Concina eum venialiter peccare, qui sine rationabili caussa in lecto de

cumbens, Canonicas Horas recitaret.

Q. III. suo in loco Iaudes divinae persolυi debeant 'R. Cum dist. Si loquamur de pri-Vata recitatione , ubique laudes divinae persolvi possunt , dicente Psalmista : . In

omni loco dominationis ejus, lenedic anima mea Domino. Cave tamen a locis , qui

distractionibus , di mentis evagationibus sunt obnoxii. Si vero sermo sit de publica psalmodia , Chorus, seu Ecclesia destinata est ad Ossicium Canonicum , ut habetur in Clementina Gravi, de Celebratione MFsarum.

Q. IV. - qui exsistens in peccato mortali, recitat Horas Canonicas, satisfaciat praecepto Ecclesiae PR. Cum dist. Si recitans ossicium in

90쪽

zIn De Horis Canon eis. 87Peecato, habeat aliquod licet debile desiderium a peccato exeundi , & ad Deum revertendi , praecepto satisfacit; quia sic dispositus, utiliter di pie orat et eaque Oratio spiritu Dei, non quidem inhabitantis, sed moventis S pulsantis animatur . Si vero habeat actuale Propositum peccandi , ut antea, Ossicio non satisfacit; quia nec Vmxe, nec Pie orat- Ita Sorbonici quidam.

9. XI. . . De Caugis excusantibus a recitation Horarum Canonicarum .

Q. Puaenam snt caussae excusantes a

TecItatione Horarum pR. Quatuor communiter numerantura Theologis, scilicet infirmitas, repentina occupatio , impotentia , & Papae dispen fa-

I. Insirmitas , & quidem graVis , ita

ut sine gravi incommodo , vel morbi i cremento Horas legere non valeas . Ratioeli, quia lex eccilenastica non obligat cum propriae sauitatis notabili detrimento . Dixi, gravis p quia levis infirmitas , ut capitis , vel stomachi dolor , qui nec Continenter, nec graviter laedit , ab Omcii lege minime excusat .. Disputant de laborante tertiana , Vel quartana febri, utrum hujusmodi aegrotus anticipare teneatur recitationem ossicii illa

SEARCH

MENU NAVIGATION