Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de qutuor virtutibus cardinalibus, & de ecclesiasticis censuris

발행: 1769년

분량: 534페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

88 De nrtute Religionis. la diei parte, qua febris cessat. Verum de his , & similibus eventibus certa & generalis regula decerni non potest sed inspiciendae sunt circumstantiae . Haec enim febris aliquando ita vires extenuat, ut abiaque gravi incommodo ossicii pensum absolvi nequeat: faepe vero ita levis est , ut nullo gravi incommodo assiciat aegrotum. In praxi ergo juxta varietatem circumsta tiarum est resolvendum. Porro gravi morbo laborans, absolutea lege Ossicii exemtus est , & licet aliquam parvam Horam absque gravi incommodo valeat recitare : quia tamen dissicile est attingere, quid valeant aegroti vires, idcirco ad tollendos scrupulos, animique agitationes aegrotus graviter decumbens, ad nihil tenetur. Imo cum aegroto graviter decumbente benignius est agendum , quia est in statu afflisionis, ita ut ad nihil teneatur

quamvis evidenter non sit , eum ex recitatione Ossicii notabile damnum esse subiturum. ' - .

In dubio de sussicienti infirmitatis gra-Vitate, adeundus vel medicus qui decernat, vel superior qui dispenset. Contra , Infirmitas , quae graVis non reputatur , absolute juxta prudentum aestimationem non excusat ab Ossicio . E. G. Qui ob debilitatem aut Ocul rum , aut capitis, aut ob aliud incommo: dum

92쪽

C. III. De Horis Canonicis. Aqdum non valet dicere Matutinum , valet tamen reliquas Horas dicere sine gravi incommodo , ad hanc Officii partem tenetur; quia hujusmodi aeger absolute ab OLficio non est exemtus. Ρraeterea non solum actu aegrotantes, verum etiam a gravi morbo convalescentes ab Ossicii onere eximuntur, donec per aliquot dies eorum Vires reficiantur quam vis in hoc convalescentiae statu Missam

celebrare valeant. II. Repentina occupatis , quae graVis

sit , & honesta , nec differri , vel omitti queat absque gravi scandalo , vel notabili detrimento proprio , vel proximi. Ratio est, quia quando urget majus praeceptum,

cessat minuS. 'Hinc qui recitationem ossicii ad horam usque distulit, mediae nodiis punctum

Proxime praecedentem, & tunc vocatur ad audiendam moribundi Confessionem, Vel ad Communionem eidem praebendam , non solum potest, verum etiam debet Officium omittere , ut morituro succurrat . Item ab officio recitando excusatur qui vocatus ad jurgia sedanda , & ad pacem componendam, per totum diem impeditur. Item excusatur qui per totum diem Confessiones audit , quas differre non potest . Item excusatur qui habiturus est publicam Lectionem ad Cathedram , vel Lauream obtinendam; dummodo occupatio sit totius

diei r

93쪽

cyo De rirtute Religisnis . diei, nee differri possit sine proprio, vel alimrum damno . Item excusantur Scholares, qui debent aliqua die actum defendere . Item Concionatores, qui nequeunt omittere conciones sine scandalo , aut nota. Advertunt tamen solidiores Theologi , eos omnes ad Ossicium teneri, si sine gravi dis- ficultate possint illud anticipare, vel pom, ponere. Hinc bene concludit Concina, e emtionis casum ex xecensitis caussis rarisesme accidere.

Nota, damnatam fuisse ab Alexandro VIII. hanc propositionem num. 21. Haben Cappellaniam, aut quodvis aliud Beneficium Ecclesinicum, se stadio litterarum vacat,

satisfacit suae istisationi , si offficium per

alium recite'. Ratio damnationis est, quiis obligatio recitandi ossicium canonicum est personalis, cujus finis est diurna ad divina occupatio: nec aliunde litteraria studia i pediuntur per se loquendo , sed ea recitatione adjuvantur. III. Impotentia scilicet recitandi divinum ossicium ; quia impossibilium uouest lex, neque obligatio. Hinc qui Breviario citra culpam c ret , excusatur ab ejus recitatione ; quia ad impossibile nemo tenetur . Si tamen Horas memoria teneat, eas recitare adstringitur. Dixi , citra culpam . Nam si propria culpa careat Breviario , non solum peccavit , quando Breviario se spoliavit ;

94쪽

c. III. De Horis Canonicis. 9I Verum etiam peccat , quamdiu persistit in illa prava deliberatione illud non recitandi . Quod si eum prioris facti poeniteat , desinit Peccare , & excusatur a r citatione , eo quod sit impotens ad eandem. Insuper qui non habet officium pro-Prium, tenetur commune recitare . Item si careat Breviario Romano,& aliud habeat, puta Benedictinum , in hac circumstantia eo uti debet. Ratio est , quia praeceptum recitandi officium duplex est unum universale de septem Horis persolvendis , alterum de servando ritu cujusque diei. Hi noqui non potest ad unum , ad alterum t

Idem dicendum de caeco, qui adstringutur dicere partem ossicii , quam memoria

ter tenet: non Vero tenetur memoriae ma

dare quod nescit . Qui officium solus di

cere nequit, sed Valet cum socio, tenetur illum adsciscere, si commode eo uti valeat. Quia cum praecipitur finis, praecipiuntur media ordinaria, ut finis servetur. Tandem nota propositionem damnatam ab Innocentis XL num. 3q. Qui non potes recitare Matutinum , O Laudes , potes autem reliquas Horas , ad nibu i netur I quia major pars trahit ad se minorem . Ratio damnationis est , quia Praeceptum Horarum est dividuum ' unde qui non potest totum implere, ted partem, ad eam tenetur, cum sit dividua: sic-

95쪽

set De Virtute Religionis . . uti qui non potest solvere centum aureos, potest autem decem, hos reddere cogitur. Axioma vero illud : Major pars trahit ad se minorem, intelligitur tantum de suffragiis, quorum major numerus rem definit , lege sic praecipiente, Cap. I. de Iis,

quae 'unt a maiori parte .

IV. Dispe alio, quam concedere pota est Summus Ρontifex indefinite , utpote in jure Ecclesiastico . Episcopus cum suis subditis in casibus tantum occurrentibus,& ex rationabili caussa. Pariter in casibus occurrentibus Praelati Regulares valent dispensare cum suis subditis ; quia jure communi Praelati Regulares respectu suOrum subditorum veluti Episcopos se habent. Ceterum si quid aliud ultra valeant , inspicienda sunt eorum privilegia.

De non recitantium Horas restitutione.

Q. I. sui titulo Benem i Horas Canonicas perso ere ad tringitur, se eas omiserit, ad quid tenetur ' i R. Beneficiarius, qui post sex menses a possessione Beneficii culpabiliter omittit Ossicium , tenetur pro rata omissionis Officii restituere fructus Beneficii. Ita disponitur in Bulla Pii V. quae incipit , Ex

proximo .

Dixi roos sex menses apo sessione Ee-

96쪽

C. III. α Horis Canonicis. 93nscii. Quia Beneficiarius, qui primis sex

mensibus a Beneficio obtento Officium non recitat , peccat quidem , sed Ecclesiae indulgentia ad restitutionem non adstringitur : Concilium Lateranense V. Cap. 9. 3. Statuimus, & laudata Bulla Pi Dixi a. culpabiliter omittit Officium . Quia omissio Officii debet esse culpabilis, cum in laudata Bulla dicatur , quod qui Cmcium legitimo celstante impedimento non dixerit, restituere fructus debeat. Hinc qui oblivione, infirmitate , aliave justa causiasa preces Canonicas omittit, restituere non

Dixi 3. pro rata omissionis Oscii uidest ea pars fructuum Benencii, quae correspondet diei , quo Oisicium in totum ,

vel ex parte Beneficiarius non recitat. Eata autem mensuratur hoc modo ,

ut pro toto officio restituantur integri fructus diei correspondentes: & pro solo Μ tutino cum Laudibus restituatur dimidium fructuum ; pro reliquis Horis aliud dimidium : pro qualibet parva Hora sexta pars dimidii fructuum ejusdem diei. Hinc qui culpabiliter omittit Officium, S ex uno vel pluribus Beneficiis percipit quotidie nummos duodecim , si uno die

totum ossicium omittat, tenetur restituere partem integram , idest , totos nummos duodecim: & si omittat solum intutinum cum Laudibus, tenetur restituere medieta

tem,

97쪽

94 De Virtute Ret tonis. tem, idest nummos sex ; si vero omittat

unam ex ceteris Horis , tenetur restituere sextam partem medietatis, idest nummum

unum a

suid s Beneficiarius omittat partem notabisim Horae, vel ex sngulis Horis consatam pR. Quoties Beneficiarius omittit eam ossicii partem , ut sumciat ad peccatum

mortale, toties partem fructuum correspondentem restituere tenetur. Hanc Regulam

tradunt aliqui non ignobiles Theologi. Q. II. Num Beneficiarius , qui omi officium , sed alia Beneficii munia impi

tui, puta Parochus, qui Sacramenta minia fravit , aegros invisi oec. teneatur pro rata restituere omnes fructus Beneficii , an

punit sibi retinere partem , aliis mini His i

respondentem p R. Qui alia onera habent suis Ben ficiis adnexa, quam precum Canonicarum, lut sunt Episcopi, Parochi &c. possunt retinere partem mictuum , quae correspondet aliis ministeriis, reliquam vero partem restituere. Ratio est, quia qui partem pra stitit laboris, stipendii partem retinere Ualet . Nec obstat Pii V. lex , quae privatomittentem Horas omnibus Beneficii fructibus. Nam, ut testantur saniores The logi , Plana lex cum tanto rigore recepta non est; uuantitas vero fructuum , quam propter ubsequia praestita Beneficiarius re

98쪽

C4II. De Horis Canonicis. 93tinere valet , ex eorumdem obsequiorum natura & numero dijudicari debet .

Q. III. Unde , oe cui facienda sit praefata resiputio 'R. Ad I. cum dist. Si Beneficiarius

habeat bona patrimonialia, ex istis restiti tionem facere debet ob malam percepti O-nem consummationem fructuum sui Beneficii . Ratio est , quia Beneficiarius, detracta legitima sustentatione, quidquid superest ex suo Beneficio , pauperibus erogare debet . Ergo si ex hoc superfluo restituit , restitutio non valet , cum restituateX eo , quod jam debet. Si vero nulla habeat hona, nisi beneficiaria, tenetur parce vivendo, aliquid ex ordinariis expensis detrahere , ut quantum poterit, suae obligationi faciat satis. Quod si Beneficiarius revera pauper sit,& tenues

sint fructus sui Beneficii , poterit fructus illos restituendos , tanquam pauperi, sibi

applicare .

R. Ad II. Praedicta restitutio facienda est Beneficii fabricae , vel pauperibus excitatis jurihus . Nota I. in libertate Beneficiarii esse, fructus debitos erogare vel fabricae Beneficii, vel pauperibus. Nota II. nomine fabricae Beneficii verire si ve Ecclesiam, sive domum, sive agros Beneficii. Unde in his reparandis, augendis , excolendis licite fructus , restitutioni

99쪽

96 De Virtute Religion s. obnoxii, applicari possimi. . Nota III. applicationem hanc fieri d. here fabricae ejusdem Beneficii. Unde non valet, si fiat Ecclesiae flandis alterius Beue-

ficii . .

Nota IV. restitutionem, quae fit pauperibus , necesse non esse, ut nat pauperibus loci , ubi est Benescium. Quia Bulla quoad pauperes absolute , & indefinite loquitur : attamen naturalis aequitas postulat, ut pauperes loci extraneis praeferantur.

Q. IV. Num fructuum restitutio suppleri possit per eleemos nas quasvnque, factas a Benesciario , antequam preces caus-nicas omittat'

R. Neg. & oppositum est damnatum ab Alexandro VII. in sequenti p possitis ne num. 33. Restitutio fructuum ob om sonem Horarum suppleri potes per quascunque eleemos=nas, quas Benesciarius de fruariSibtis sui Benescii fecerit. Ratio damnationis est , quod Beneficiarius elargienS e-Jeemosynas, nullo habito respectu ad restitutionis suae debitum , liberaliter donat ;ac proinde oneri, quod ex justitia debet, , non facit satis .

Q. V. An Benesciarius ad reνὶ tuendum teneatur ante iudicis sententiam 'R. Amr. & contrariam opinionem damnavit Alexander Papa VII. in sequenti prop. num. 2O. Resitutio. a Pio V. imposta benesciariis non recitantibus , non

100쪽

C.In De Horis Canonicis. y debetur in conscientia ante bententiam δε- claratoriam judicis , eo quod sit poena . Ratio damnationis est , quia lex ista non est mere poenalis , sed conditionalis , non faciendi scilicet fructus suos , si culpabiliter Ossicium non recitet.

De Ossicii recitatione ἰn Choro . Q. I. Utrum Canonici , seu Ecclesi eum Cathedralium, o Collegiatarum Praehendati ad recitandum ossicium in Choro

teneantur R

R. Amri Sc quidem quotidie; nisi aliud ferat institutio, vel propriae Ecclesiae consuetudo, cui Praebendatus inhaerere licite valet . Nam in quibusdam Ecclesiis totum canitur Ossicium singulis diebus; in aliis vero non totum , nec in dies singulos, sed Dominicis , & diebus festis. Q. II. . n peccet graviter Canonicus , qui absque legitima causa a Choro abes 'R. Amr. si notabiliter absit ultra tempus a Tridentino permissum . Ratio est , quia Beneficium datur propter Ossicium . Sed ad Ossicium Canonici non solum privata , sed etiam publica in Choro Horarum Canonicarum decantatio spectat. Eringo &c. Hinc Tridentinum Iess.XXIV. cap. ia. de Canonicis loquens praecipit , ut omnes divina per se , oe non per subsitutos m.IL E comin

SEARCH

MENU NAVIGATION