Caesaris Avgvsti Index rervm a se gestarvm, sive Monvmentvm ancyranvm

발행: 1845년

분량: 140페이지

출처: archive.org

분류: 로마

81쪽

6 738 ab uib. , quo tempore ad vias publice muniendas aerarium adiuvit. Testes sunt nummi, in quibus scriptum est: Senatus Populus Que Romanus t Peratori

CAEsari QUOD . Viae munitae Sunt EN . EA . Pecunia Quam lS . AD . Aerarium

D Etulit. Vide Eckhel. Doctr. Νunam. TOm. VI. p. 105. Tertium anno 12 a. Chr. 742 urb. , ut Asiae terrae molibus concussae Sub Veniret, annuum eius tributum ex sua pecunia in aerarium intulit Dio LIV, 30). Quartum quando iuVerit aerarium, ignoratur. Asiae autem tribulum annuum L. Sullae tempore fuisse constat viginti millia talentum App. Mithr. c. 62, Plut. Sull. c. 25; Luculi. c. 4), neque id Augusti tempore imminutum

esse Probabile est. Iam summa totius pecuniae, qua AUSUStuS aerarium adiuverit,

in Cossoniano et in Toui Desortiano etiam exemplo si quidem Chishullo tacenti credi potest) traditur esse milliens et quinquiens I S, itaque edidit Chishullus. Qui nuta merus cum Gron Ovio ideo displiceret, quod quinquiens HS pro eo, quod saepius et proprie est quingenta millia I S, improbabat, qua de causa coniecit milliens et

iciens quinquioris, tum mihi etiam alia de causa Suspectus est. Nain si Augustus semel, cum Asiae subveniebat, decimam modo tribuli partem dedit i. o. HS fore quingentiens nam totius tributi summa nimia est), intelligitur non satis mullum relinqui in tria illa tempora, quibus rursus aerarium adiuvit, nisi maior fuerit summa quam milliens et quinquiens. Accedit quod in Lucasiano exemplo ita scribiturus. 35: QVlNGl S, satis magna lacuna notata. Inde esse ci milliens et quin gentiens i. e. nostrae pecuniae decienS et quingenia millia aureorum. 35. ad eos qui Praeerarit aerario. Sic coniecit quidam vir doctus in bibliotheca selecta Clerici Tom. VIII. p. 339 ex vestigiis exempli Cossoniani, scripsitque Chishullus ex TOurnesorti an O. Ac consulto Augustus ita dixit. Neque enim uni magistratus per totum imperium Λugusti aerario praesuerunt. Usque ad annum

28 K. Chr. J26 urb.) Veteri more quaestores praeerant, tum bini praetorii Dio LIII, 2 usque ad annum 23 a. Chr. 73l urb.), quo ei praeesse coeperunt bini praetores Dio LIII, 32). Cf. Sueton. Aug. c. 36.36. in aerarium militaro, quod ex cori Silio meo constitutum est cet. Eam lacunam, quae in hoc versu est, reliquit Chishullus in contextu monumenti huius,

quem constituit: reliqua, quae inde a vs. 35 usque ad Vs. 39 in apographis desiderantur, rectissime explevit. Etenim anno 5 p. Chr. 758 urb. cum Augustus iis, quas

supra us. 28 et iis, qui insequuntur, Versibus commemoravit, militum missionibus edoctus intellexisset, rempublicam tantos Sumptu S tolerare non POSSe, in Senatu ConStitulum est,

ut praetoriani milites post sedecim, celeri legionarii post viginti stipendia dimittoron tur. Vide Dion. LV, 23 et Lipsi iam ad Tacit. Annal. I, l7; nam qui nuperrime de hac re disputavit, Ηοeckius in historia imperii Romani Vol. I, 2 p. l78, non de omnibus rebus recte iudicat. Simul anno insequenti, quo M. Aemilius et L. Aruntius contasules fuerunt, aerarium militane inStitutum est. Quaeritur ex cuius consilio; id enim additum erat in hoc monumento, in quo periit tamen eius nomen, qui auctor fuit. Itaque Gro novius primum de Maecenale cogitabat, qui, ut aerarium tale instituatur,

82쪽

suadet in nola illa oratione apud Dion. LII, 28. Verum tolam eam Orationem se cundum eas reS, quae POStea geStae Sunt, a Dione ipso compositam esse ConStat. Tum de Livia suspicabatur, quia ea apud Dion. LV, 16 similia suadeat. Sed et haec a Dione sicla et exornata eSSe certum eSt ac quis mulieris nomen in tali re et in hoc monumento seratῖ Nec probavit haec Gi Onovius Chishullo, qui supplebat ex consilio senatus, parum CogilanS, nullum eSSe Cori Silium SenniuS, Sed consultum aut auctori tatem, nec ab Augusto illud aerarium institulum eSSe, Sed a Senatu. Neque omnino, si quam rem Augustus in hoc indice rerum a se gestarum laudat et magni facit, par est alium eius auctorem dici atque ipsum Augustum. Quare Supplendum utique est ex consilio meo. Atque ita prorSus loquitur Dio LV, 25, ut totam rationem reserente et suadente Augusto ab senatu initam esse intelligamus. Summa pecuniae, quam in aerarium militare a se illatam esSe narrat, est nostrae pecuniae deciens et SeptienS aureorum; nec tamen eam universam uno tempore intulit, sed sic dicit Dio

τοῖτο κατ' ετος πράξειν υπεσχετο. Nec dubium eSt, quin promissum illud servarit. Cum autem post aerarium militare institulum Octo annos et dimidium imperarit, si binis eum quotanni S pensionibus certam pecuniam solvisse statuas, quo lannis intulit ducentiens HS, eo quo decessit anno, centiens. Quam pecuniam in hoc Suarum rerum indice, cum brevis esse vellet, totam uni ei anno, quo constitutum eSt aerarium militare, adsignaVit. 39. Anno quo M. Claudius et L. Aruntius. De ea liberalitate Augusti, quam pro aerario publico SuSceperit, non de congiario aut frumentatione vulgari dici, certum est ex universa indicis huius continuatione, atque interpretatio Graeca, quae inde ab extremo versu 4l incipit vide infra , hoc suppeditat, ut exiremum totius huius tabulae vocabulum sciamus suisse dedi. In eadem cum praecedat EEERT, scite id Supplevit Frangitis υπερ σιτ iri εως, Latine Pro frumento, quod plane cum iis litteris, quae superesse dicuntur, convenit. Praeterea cum Olim Chilhullus

scripserit QV O et CONS VLES, nos reliqua ita explevimus, ut, quae litterae Servatae sunt in omnibus apographi S aequaliter, lacunasque item, quantae in quoque anno tantur, Observaremus. Nimirum, ut ab eo, quod certum est, proficiscamur, eo anno, quo Cn. et P. Lentuli consules suerunt, qui est 48 a. Chr., 736 urb. condit., nihil aliud, quod ad frumentationem publicam aut ad liberalitatem aliquam Augusti pertinere possit, narrat Di O LIV, i , ni Si hoc: διενομοθμει, ινα επὶ τη του σιτου λοιδοροι

intelligenda essent, Olim explicavimus in commentatione de honorum gradibus sub imperatoribus Hadriano et Antonino Pio in museo Rhenano anni 18 42 p. 278. Hinc probabile est, illo anno annonae inopiam suisse, itaque supplevi, quasi ei AugustuSpecunia pauperibus divisa Subvenerit, quam cum praestari Oporteret proprie ab aerario,

83쪽

ipse ex suo dedit. Similis autem ratio fuit eius anni, quo M. Claudius Marcellus et L. Aruntius conSules suci unt 22 a. Chr., 732 urb. condit.), quo narrat Dio LIV, 1

maximam annonae caritalem suisse Augustumque, exoratum a plebe Romana, ipsum suscepiSSe annonae praefecturam. Quare hunc quoque annum in ea lacuna, quaevs. 39 relinquitur in exemplis Omnibus, commemorandum esse putavi. Versu autem 40 dubium, utrum Cn. et P. Lentulus an Cn. et P. Lentiali scribendum sit. Illud Chis-hullus edidit, silentio significans, ita esse in exemplo TOurnesortiano; at Busbe quianum habet LENTULO, Cossonianum LENTVLE, Lucasianum LENTVl E, unde

non maiore emendatione fiet LENTVLl. Quamquam, cum frequentior sit pluralis, singularem quoque apud optimos Latinitatis auctores ferri posse constat.

l. Curiam et continens ei chalcidicum. Curiam constat esse Iuliam, quae institula ab Augusto in honorem patris sui, dedicata est anno 29 a. Chr. 725 urb.), a. d. V. Kal. Sept., ut arbitror; certe eo die aram Victoriae in curia dedicatam esse kalendarium Massaeiorum docet. Sic enim de ea narrat Dio LI, 22: 'Eπεὶ δε ταυτα

διετελεσε, το τε 'Αθηναιον, το καὶ ωνομ α σμ ενον, κουι το βουλευτηριον το 'Iουλιειον,το επὶ τη του πατρος αυτου τιμιῆ γενομιενον, καθιερωσεν. Quae curia quo loco fuerit,

quamdiu steterit, relinquam topographis urbiS aeternae diversa tradentibus. Novissime de ea scripsit A. Beckerus in enchiridio antiquitatum Romanarum Vol. I. p. 332 et 346. Chalcidicum autem quale genus aedificii fuerit, quamquam nuper Pompeiis inscriptio do chalcidico inventa est apud orellium in collectione inscript. Latinar. n. 329 l), admodum ambiguum est, nec nobis hoc loco propositum est de ea re dicere: quo in genere nobis, quae Bun Senius in annalibus Instituti archae Olog. Roman. anni 1836 Fasc. II et III p. 263 sqq., et in descriptione urbis Romae Tom. II Part. ΙΙ p. 9l disputavit, satis probabilia videntur esse. Illud Vero, quamvis contra sentiat Beckerus, quem modo laudavimus, tamquam certum Statuimus, Chalcidicum curiae continens, quod h. I. commemoratur, idem esse atque 'Αθηναιον illud, de quo mentio sit apud Dionem eo loco, quem citavimuS, atque apud eum aut ita, ut supra ipsi scri-PSimuS, το και Xαλκιδικον οὐνομιασμιενον, aut, Si Contra librorum auctoritatem particulam inseri non placeat, τὸ XοιλMδικον ωνομασμ ενον legendum eSSe. Ut enim curia ipsa sacra

erat et templum quasi quoddam, item chalcidicum, cum ea coniunctum et in senatotarum usum destinatum, par erat Sacrum e8Se deo alicui, Minervaque, consiliorum bonorum auctor, aptissima eius praeses erat. At diversa utique ab hoc chalcidico Minervae sacro est illa Minervae aedes, quae infra us. 6 Commemoratur.

temPlamque Apollinis in Palati cum Porticibus. Dedicatum est anno 28 a. Chr., 726 urb. Dio Cass. LIII, l) a. d. VIII. Idus Octobr. vide kalendar. Antiatin.). De eo Sueton. Aug. . c. 29: Tomylum Apollinis in ea Parte Palatinae domus excitauit, quam fulmine ictam 'desiderari a deo haruspices Pronuntiarant. Addidit

84쪽

Porticus cum bibliotheca Latina Graecaque . CI. Dion. XLIX, 15 et Vellei. II, 81, unde intelligi inus coeptum esse opus paulo post Sextum Pompeium victum. Plura narrat W. Λ. Beckerus in libro, quem Supra laudavimus, Vol. Ι. p. 425. 2. aedem diui Iuli. Instituta erat a III viris anno 42 a. Chr. 712 urb. , cum Caesar divinis honoribus assiceretur, Sed aut intermissa postea aut amplificata ab Augusto, qui dedicavit anno 28 a. Chr., 726 urb., a. d. XV Kal. Sept. vide Lalendar. Antiatin); nam Dioni 1 I, 22 dedicationem anno 29 a. Chr. tribuenti ideo minus credo, quod Augustus eo anno inde ab a. d. XIX Kal. Sept. per triduum triumphos egit, nec biduo rursus dedicando hoc templo festum egisse videtur, et quod uno hoc templo temporis Ordinem, quem in enumerandis aedificiis hic Augustus servavit, tur bari nolim. Historiam autem huius templi pluribus narrat W. A. Becher I. I. p. 335sqq., de loco, quo suerit, dissentiens a Bunsenio in descriptione Romae Vol. III. Part. ΙΙ p. 98.

porticum ad circum Flaminium. Festus S. v. Octaviae: OctaWiae Porticus duae anellantur, quarum alteram thsatro Marcelli Propiorem OctaWia, soror

Augusti, fecit a qua dicitur porticus Octaviae); alteram theatro Pompeii Proximam Cn. Octauius, Cn. sillius, qui fuit aedilis curulis, Praetor, consul l65 a. Chr., 589 urb. , decemvir sacris faciendis triumphauitque de rege Perse nauali triumpho anno 16J a. Chr., cum in bello Macedonico classi praesui SSet , quam combustam resiciandam curauit Caesar Augustus. Cf. Vellei. ΙΙ, l. De loco, quo suerit ea por-licus, vide W. A. Beckerus I. I. VOl. I. p. 617.4. Pul, inar ad circum maximiam. Pulvinar est is locus, quo deorum ima gines constituuntur. Vide Festum p. 364 ed. Mulier. S. V. tensa. Quod incendio consumptum ita restituit Augustus, ut locum adderet, ex quo ipse cum uxore et liberis spectare posset. Vide Sueton. in Claud. c. 4 et in August. c. 45, ad quem Iocum minus recte Ernestius diversum pulvinar imperatorum et deorum fuisse statuit. 5. aedes in Cayitolio Iovis Feretri et Ioseis Tonantis. Prior erat vetustissima et prima omnium templorum Romanorum, a Romulo condita, quam AuguStus vetustate collapsam a Solo resecit, quare etiam infra VI, 3l inter nova eius Opera recensetur. Vide Livium IV, 20. De aede Iovis Tonantis sic narrat Sueton. in Aug. c. 29: Tonanti Ioui aedem consecrauit, liberatus Pericula, cum e editione Canta brica per nocturnum iter lecticam eius fulgur praestrinxisSci sermumque Praelucentem exanimasset. CL eundem c. 9l. Atque invenitur ea aedes etiam in nummis Augusti, apud Eckhel. Doctr. Νunam. Vol. VI p. 92. Dedicata autem est anno 22 a.

Chr.. 732 urb. Dio LIV, 4), Kalendis quidem Septembribus, ut est in kalendario Amiternino. Cf. h. A. Becker in libro saepius laudato Vol. I p. 402 et 407. aedem Quirini. Velus erat templum, quod anno 49 a. Chr. 705 urb.) combustum totum de novo aedificavit Augustus dedicavitque anno 16 a. Chr., 738 urb. Vide Dion. libr. LIV, l9. Reliqua, quae de hoc templo a Veleribus traduntur, Congessit et inter se conciliare studuit W. A. Becker in enchirid. antiq. Rom. VOl. I p. 570 sqq.

85쪽

6. aedes umer,ae et Iunonis Reginae et Iouis Libertatis in Aventino. Minervae aedes Velus erat, dedicata olim a. d. XIII Kal. Iul. vide Lalendarium Amiterninum et Ovid. Fast. VI, 722; Festum s. v. scribae p. 333 ed. Muli.): collapsam de novo aedificavit Augustus, dedicavitque, ut opinor, anno 12 a. Chr. Vide quae supra a nobis dicta sunt ad III, 12) a. d. XIV. Kal. April. Vide kalendar. Praenestin. et Festum S. V. quinquatrus, p. 257 Milli. Sic enim concilianda esse existimo, quae de duplici dedicatione huius templi ab iis, quos dixi, auctoribus narrantur. Iunonis Reginae aedes item vetus fuit, a Camillo post Veios captos aedificata signoque deae ligneo, quod Veiis abstulerat, exornata Liv. V, 22; Plutarch. CamilI. c. 6; Valer. Maxim. Ι. 8, 3): hanc quoque aut collapsam vetustate aut incendio consumptam Augustus a solo videtur restituisse. In aede Iovis Libertatis difficultatem aliquam

habuit ipsa Ieclio. Cum enim in clausula huius indicis VI, 32) Graece dicatur Διος Frangius in Diario archaeologico Bero linensi anni 1843, Ni . ΙΙ, p. 25,

quadratarii errore h. I. Iouis Libertatis Scriptum eSSe coniecit pro eo, quod esse oporteret Ioseis Liberatoris. Quam sententiam cum W. Λ. Beckerus in enchiridio antiq. Roman. VOl. I p. 457 comprobasset, revocavit eam in appendice eius libri p. 72l, statuitque Iouis Libertatis eadem ratione dictum esse, qua constat dici templum Hermculis nugarum, Honoris Virtutis, omissa particula et, qua in sententia iam etiam Frangius acquiescendum esse existimat. Neque ab ea discedo ipse cum aliis de causis tum, quod etiam in municipiis Italicis Romae urbis aedes sacras imitantibus Iovem Libertatem commemorari video, ut apud Oreli. in Inscrip t. Colleci. D. 1249 et 1282. Antiquitus in Aventino suisse constat templum Libertatis, conditum a Ti. Sempronio Graccho Liv. XXIV, 46), cum quo utrum hoc Augusti templum coniunctum fuerit, tum atrium libertatis, quod saepe commemoratur, utrum huius templi pars fuerit necne, nec a topographis urbis Romae adhuc certe constitutum est nec ego hoc loco disputabo. Hoc vero contra Vrlichsium in Bunsenti descriptione Romae Vol. IIIΡ. ΙΙΙ p. 12l et W. Α. Beckerum in Onchiridio antiq. ROm. Vol. I p. 452 sqq. tamquam certum ponere posse videor, ut in Capitolio unum erat Iovis et Iunonis et Minervae templum cum separatis deorum cellis, item in Aventino in uno templo tres suisse aedes Iovis Libertalis, Iunonis Reginae, Minervae, easque eam ob cauSam hic coniunctim nominari. 7. aedem Laraim in summa sacra Dia, aedem deum Penatium in Velia. Utraque aedes vetus erat, sed a Solo ab Augusto restituta est ideoque ab eo inter nova Sua Opera recensetur. De iis, quibuS Sacrae erant, non opus est h. I. dicere,

de quibus, qui volet, consulet librum Guil. Heri Zbergit de diis Romanorum Patriis si e de Larum atque Penatium tam Publicorum quam Prisatorum religione et cultu Halae l840), et Rud. Klausonii germanice scriptum: Aeneas und die Penaten. De loco quo fuerint, vide W. A. Beckeri enchirid. antiq. Rom. Vol. I p. 246 sqq. Illud unum animadverto, Chighullum ad h. l. non recte ex inscriptione Farnesiana

apud Griit. p. 606, 4 apud Oreli. n. 1668 colligere, Larum aedem ipsam ex stipe

86쪽

Augusto a Romanis collata aedificatam esse; quam inscriptionem equidem ad signum aliquod in ea aede dedicatum pertinere exi Stimo, ut Sueton. in Aug. c. 57 narrat, Augustum ex strenis, qua S Kaletidis Ianuarii S accipere soleret, pretiosissima deorum

8. aedem Iu entatis. Velerem ΙuVentatis Sic enim dea appellatur, non Ιuventus) aedem in circo maximo fuisse constat Liv. XXXVI, 36; Cic. Brut. 18, 73)cum sacris anniversariis Cic. ad Att. I, 18, δ). Diversum ab illa hoc templum, alias ignotum, quod in Palatio fuisse ex hoc monumento intelligimus. aedem Matris magnae. Item VetuS templum erat, dedicatum anno 192 a. Chr. 562 urb. , cum anno 205 549 urb. Mater magna Idaea Pessinunte advecta esset

Liv. XXXVI, 36 et XXIX, i 2). Incendio consumptum anno 3 p. Chr. 756 urb. restituit Augustus Dio libr. LV, l2; Valer. Maxim. I, 8, il) et quidem paulo post prid. Idus Apriles, ut ex kalendario Praenestino discimus. Cf. W. A. Becker in libro supra laudato Vol. I p. 42 l. 9. Capitolium. Rem narrat anno 9 a. Chr. 745 urb.) Dio Cass. LV, 1:

πολλοὶ κοὐ ναει εφθαρησαν, τε καὶ τον τοῖ Διος του Καπιτωλίου των τε συνναιον αυτου κακωθῆναι. Id damnum Augustus restituit, eoque refero nummum ab Eckhel. Docti .

Nunam. TOm. VI p. l 22 allatum, in quo est inscriptio lo Ul. OLYmpio, nisi is ad templum Iovis Olympii Allienis constitutum pertinet.

Pompeium theatrum. Diu dubius haesi, an emendandum PSSet, conSenSusque tantum exemplorum movit me, ut relinquerem, quod inveneram. Nunquam enim dicitur hoc theatrum Pon eium, Sed aut Pompeii Tacit. Annal. III, 72, Sueton. Calig. c. 2l; Ammian. Marcell. XVI, 10, i 4) aut Pompeianum theatrum Sueton. Tiber. c. 47; Claud. c. 21; Tacit. Annal. VI, 45; Martiat. X, Si, il); itemque infra VI, 38 in clausula huius indicis est theatrum Pompcii. Causa eius rei quae fuerit, nescio, sed certa est ipsa res, idemque sit in reliquis theatris, ut theatrum Marcelli Sueton. Aug. c. 29; Plin. nai. hist. VIII, 47, 25; Dio Cass. LIII, 30 aut Marcellianum theatrum

Sueton. Vespas. c. 19). Quare cum reliquerim quod inveneram, recte tamen videtur posse emendari. Ipsum aedificium notissimum eSt, Augusti quidem opera in eo restituendo ignota alias. 10. riuos aquarum - refici. Testis est inscriptio a Chishullo allata apud

factum esse discimus. Antea iam M. Agrippa anno 33 a. Chr. 72l urb. ductus Appiae, Anionis, Marciae paene dilapsos restituerat. Vide Fronti n. de aquaeduci. g. 9.ll. aquam, quae Marcia amellatur- duplica i. Narrat Frontinus de aquaeduci. 12: Idem Augustus in sum lementum Marcias, quotiens siccitates egerent auxi lio, aliam aquam eiuSdem bonitatis vcne subterraraeo Perduxit usque ad Marciae risum, quae ab inuentor U VPellatur Augusta. Verum etiam alteram aquam, quae

87쪽

Alsietina vocatur, ab Augusto perductam esse scribit Frontinus I 12, quam in hoc

indice cur dicamus Omilliῖ Neque enim aut hoc loco commemoratur aut infra in clausula totiuS monumenti. Causam esse arbitror, quod tantum naumachiae causa

perducta est, idque ipsum significat Frontinus; parum enim salubris erat et ad bibendum inutilis.l2. Forum Iulium perfeci. Inchoatum enim dedicarat Caesar anno 46 a. Chr. 708 urb. , Venerisque Genitricis Statuam, Priusquam absolveretur, in eo collocavit. Vide Dion. Cass. XLIII, 22; Appian. bell. civ. III, 28; Plin. nai. hist. XXXV, 12, 45. De loco, quo fuerit, magna est inter topographos urbis aeternae dissensio: nos h. I. satis habebimus laudare Bunsenium in descriptione urbis Romae Tom. III Part. II p. 439 sqq.; W. A. Beckerum in enchirid. antiquit. Roman. Vol Ι p. 364 sqq. basilicam, quae fuit inter aedem Castoris et aedem Saturni. Est Iulia, quam non ita appellat h. l. AugustuS, quia incendio consumpta erat alteramque eius loco sub alio Domine aedificarat; nam dedicatam esse a Caesare anno 46 a. Chr. 708 urb. narrat Hieronym. p. 399. Itemque postea vocatur Iulia, ut a Sueton. in Calig. c. 37. Breviter de ea, quasi ipse Augustus persecerit, tradit Sueton. in Aug. c. 29 fecit) porticum basilicam quo Gaia et Lucii. Qua ratione Caesar aedificarit dissicile est dicere nec mihi suffecerunt quae in eo genere disputavit W. A. Beckerus in enchirid. antiq. Rom. VOl. I P. 305 Sqq.; quando combusta sit, ignotum eSt. Vss. 15 - l8 interpretali O Graeca extat in fragmentis Ancyrae ab Hamillono

repertis. Vide infra. 17. duo et Octoginta templa deum - refeci. De iis templis dicere Augustum, quae, cum Vetustate collabi coepi SSent, reStituerit et exornaverit, apparet; nam quae incendio perierant vel vetustate ita corruerant, ut a fundamentis reficienda es sent, ea inter nova opera AuguSti recensentur. Quare non opus est Chishulli longa de hac re disputatione. Sed recte ille comparat Sueton. in Aug. c. 30 aedes Sacras metustate collusas aut incendio absumilias refecit, et ovid. Fast. II, 59 Cetera templa) ne simili caderent labefacta ruina, cauit sacrati Prouida cura ducis, unde non recte colligit anno 12 a. Chr. 742 urb.), quo pontificatum maximum Susceperit, ea templa resecta esse. Sunt enim resecta anno 28 a. Chr. 726 urb. , cum Augustus consul sextum esset; in cuius anni rebus Dio LIII, 2 sic resert: των δὲ ναων προ-

νοιαν εποιησατο ' τους μεν γαρ ύπ' ἰδιωτων τινων γεγενημενους τοῖς τε παιδιν αὐ των καὶ τοῖς εκγονοι ς, εἴ γέ τινες περιησαν, επισκευασο εκελευσε, τοῖς δε λοιποὐς α λος ἀνεγοησατο.

l8. quod Vetus templum fuisset. Sic, quamquam Verba ipsa praeStare nequeo, hunc locum explendum eSSe censeo referendumque eo, quod Dio loco Supra citato tradit, Augustum deorum Aegyptiacorum cultum in ipsa urbe prohibuisse, Sed reliqua templa maxima cum cura restituisse. Hoc igitur significat h. I. Augustus se veteris modo religionis templa, non nova et superstitione nuper inducta resecisse. 19. Quid Augustus hoc et insequenti Versu commemorarit, Certum eSSe Potest ex clausula huius iudicis infra VI, 38, ubi inter opera ab Augusto resecta via

88쪽

Flaminia recensetur, quae cum in iiS, quae Supersunt, nusquam nominetur, certe hoc loco ut commemoretur, coniiciendo et SuPPlendo emiciendum est. De illa autem via Flaminia resecta sic narrat Sueton. in Aug. c. 30 Quo facilius undique urbs adiretur, desumpta sibi Flaminia τια Arimino tenus munienda, reliquas triumphalibus miris ex manubiali pecunia sternendas distribuit, et Dio LIII, 22 ἐν μὰν γαρ τω προειρημε-9ω isti i. e. anno 27 a. Cati ., 727 urb., quo consul erat Septimum) τας τας

αυτω ἐφ' οἱ φιδων εν τε τῆ του Tιβεριδος γεφυρα καὶ εν 'Αριρωνω εποιηθησαν. Haec Secutus sic Supplendum cSSe putaVi, ut Supra in contextu monumenti Scriptum est. Qua in re a litteris, quae superesse dicuntur, quantum potui, minime discessi. Nam in iis quae sunt i RV lNEA, latere mihi videbatur via Flaminia, tum quae in Tourne- fortiano et Lucasiano exemplo sunt, A Bl, ita mulavi, ut disiunctis alteris binis

littoris B mularem in R scriberemque A PPELLATU R. l PS E cet. , denique insequenti versu pro iis, quae traduntur lU E. LlNU. . LV , scripsi S V ΡS l. V N-

Ni ENDA N. Nam hac voce siniendum esse versum maleque ab Chishullo etiam post eam Dolari lacunam demonstrat P. Lucae exemplum, in quo cum us. 20 et 21 male coniungantur, nihil prorsus relinquitur Spatii. Vss. 2l - 26 interpretatio Graeca superest in fragmentis Apolloniae in Pisidia repertis. Vide in si a. 21. Pri ato sola - Augustum. De soro hoc praeclare egit Niobulirius in Bunsonii descriptione Romae Tom. III Part. I p. 275 sqq., Tom. III Part. II p. 149 sqq. Insignis de eo Iocus est apud Sueton. in Aug. c. 29: extruxit - forum cum aede Martis Ultoris. - f ii eximiendi causa fuit hominum et iudiciorum multitudo; - itaque festinantius necdum Perfecta Martis aede Publicatum est. Aedem Marti bello Philippensi, Pro ultioris Paterna susceyto, τοτeniat. Fuit igitur tem plum Martis Ultoris in ipso foro Augusto idque indicat etiam hoc loco Augustus eo, quod particula que utitur. Perfectum autem dedicatumque est templum anno 2 a.

seiano et Ovid. sast. V, 579 intelligitur. Quomodo autem templum hoc Augustus eximie ornarit quidque in eius honorem Staluerit, Vide apud auctores, quos Supra citavi. Diversum ab hoc suisse sacellum illud Martis Ultoris in Capitolio, in quo si gna a Parthis recepta collocata esse Dio LIV, 8 narrat, salis demonstrasse videtur dii ebulli ius. Denique recte suppletur Prisato solo emPto, ut dedit Frangius, non priuato sola dedicato, ut Chishullus, aut consecrato, ut Fabricius voluerat; nam emptum esse Solum teStis eSt Sueton. Aug. c. 56: Forum avgustius fecit, Non ausus extorquere POSSCSSOribus Proximas domos. Rectius igitur erat, quod Gron Ovius suppleverat Privato sola comParato, qui tamen in eo deceptus eSt, quod cum Versuum Spatium ignoraret, ea, quae in hoc versu extrema sunt, legebat extruxi sed et .

89쪽

22. theatrum ad aedem Apollinis sqq. Quod ubi et quale fuerit, vide apud W. A. Beckeruin in enchirid. antiq. Roman. VOl. I p. 678. Coeperat id Caesar anno 45 a. Chr., 709 urb. Dio XLIII, 49), sundamentis certe iactis in solo partim privato, quod emerat, partim publico, in quo templum Pietatis fuerat Plin. nai. his t. VII, 36), ut recte h. l. dicatur factum esse in solo magna ex Parte a privatis emplo. Absolvit Augustus et in honorem M. Marcelli anno 23 a. Chr., 73l urb., mortui Dio Cass. LIII, 30) sub nomine eius dedicavit. Vide Sueton. August. c. 29 et 43. De anno, quo dedicatum sit, discrepant Dio Cass. LIV, 26, qui annum id a Chr., 741 urb., habet, et Plin. nai. hist. VIII, 17, 25, qui IV. Non. Maias anni 1l a. Chr. 743 urb.)nominat. Utrum reclius sit, discerni nequit. In verbis autem ipsis h. I. duas res notandas esse video. Primum iam XV. A. Becherus I. I. Supplendum esse intellexitvs. 22 a priuatis similiter ac Gro novius coniecerat etiam a Prmatis, Pro eo, quod Chishullus volebat ad id, quod nec aptum eSt per se nec Iacunam Satis explet. Deinde quid esse dicamus, quod versu insequenti Chishullus tamquam ex Tour Desortiano exemplo edidit nitescit Neque enim theatrum coepit nitere, cum haec scriberentur, sed iam nitebat. Nec Satis Latinum est, quod scribitur sub nomino M. Marcelli generi nitescit. Cuius enim gener suit Marcellusῖ num Augusti' an alius 'Adiici igitur oportebat mei. Quare non dubito, quin prior pars Verbi nitescit ipsum hoc pronomen conlineat, altera aulem reStituenda Sit eX Lucasiano maxime exemplo, in quo sic traditur GENER l . . t ESSE.., Similiterque in Cossoniano scribitur NITES Sl T. Inde efficio, ut fuerit quod sub nomine M. Marcelli generi mei esset. Et enim cum multo ante mortuuS esSet MarcelluS, quam absolutum est theatrum, id Augustus eo consilio aedificavit, ut illius nomen illustraret. 23. dona de manibias. De iis Sueton. Aug. c. 30 aedes sacras) opulentissimis donis adornas it, ut qui in cellam CDPitolini Ioseis sexdecim millia pondo auri gemmasquct ac margaritas quirigentieris HS una donatione contulerit; Dio LI, 22

σηυχνὰ γὰρ κοω is ἐκεῖνο ἀνετεθη καὶ ετερα τω τε Δὶa τω Καπιτωλίω καὶ τῆ 'Hρε τῆ τε 'Αθηναὰρωθη. Ex quibus intelligimus, quanti Augustus Iovem Capitolinum fecerit, in cuius cellam tantundem intulerit una donatione, quantum in reliqua templa contulit omnibus donationibus. Nostrae autem pecuniae Summa, quae ab Augusto nominatur, est deciens aureorum. Denique rectiuS Ernestius ad Suel OD. I. l. supplesse videbatur doria de manibiis, quam Chishullus dona ex manibiis vel is, qui in Bibliotheca selecta Tom. VIII p. 335 coniecerat dona demum ex manibiis. 26. Auri coronari pondo triginta et quinque millia - quintum consul remisi, i. e. anno 29 a. Chr., 725 urb., cum consecto bello Actiaco triplicem triumphum

egit. Commemorat etiam Dio Ca88. LI, 2l παρα των πολεων των εν τῆ 'Ιταλία το χρυσίον το τοῖς στεφανοις προςῆκον ουκ εδέξατο. Quod Augustus cum faciebat, Italiam ex numero ceterarum provinciarum quasi eximebat et ad ipsius urbis dignitatem extol- Iebat. Nam a provinciis accipiebat aurum Coronarium.

90쪽

28. Postea quo isenscumquct imperator amellatus sum, i. e. decienS quinquiens. Cum enim omnino imperator appellatus sit viciens et semel vide supra I, 22), bello Actiaco imperatorem Sextum appellatum esse tradit Orosius VI, 19. CL Eckhel. Doctr. num m. ΤOm. VI p. l42. DiscimuS autem hinc, aurum coronarium non ad triumphos modo conserri con SueViSSe, Sed quotienScumque princeps appellaretur

imperator.

30. et coloniis Italiae similiter. Sic restitui pro iis quae Chishullus scripserat et conferentibus quass tum cet., quae Omnino iuSta Senientia carent. Nec ita

esse dicitur in apographis, sed ex Lucasiano quidem nam in ceteris video lacunam solum significari) haec notantur ET. CO ... N . . S QUE SERl LNE, quae cum intelligi nequeant, viam tamen Veri inVeniendi demonstrant. Cum enim supra us. 27 municipiis et coloniis Italiae Augustus se dicat in consulatu quinto aurum coronarium remisisse, parum probabile est, poStea eum, ubi imperii OpeS convaluerant, Iiberaliorem fuisse Omnibusque municipiis et plurima erant extra Italiam) remisisse. Certum igitur esse debet, primum Italiam nominandam esse. Deinde coloniarum mentatio cur deest y quae eodem iure ac meliore sortasse sunt quam municipia. Quare hae quoque nominandae erant. Supererat, ut adverbium adderetur, quod ad particulam atque pertineret. Ita scripsi et coloniis Italiae similiter. 3 l. munus gladiatorium dedi meo nomine. Quotiens ediderit, incertum est; periit enim numerus in VerSu antecedenti. Nec tamen raro editum esse puto. Nam cum decem millia hominum in iis muneribus pugnasse ipse scribat us. 33, ac sanctium sit anno 22 'a. Chr. 732 urb.), ne plus quam centum et viginti gladiatores uno munere ederentur Dio Cass. LIV, 2), si in imperatoris muneribus ducenos homines pugnasse exiStimes, essicietur, ut omnino quinquagiens munus gladiatorium ediderit. Commemorantur autem tamquam praecipua apud Dionem Cassium haec,

anno 29 a. Chr. 725 urb.) in templo Divi Iulii dedicando Dio Cass. LI, 22), rursus insequenti anno Dio LIII. l), tum in dedicatione theatri Marcelliani Dio LIV, 26 , tum in templo Apollinis dedicando Dio LV, 10). Notabile autem est quod dicit se

dedisse munus, non edidiSSU, contra regulam, quam posuit F. A. Wolfius ad Sueton. Aug. c. 43. quinquiens yiliorum meorum aut neρο tum nomine. Commemorat Dio libr.

LIV, 28 et 29 id, quod anno 12 a. Chr. 742 urb. siliorum l. e. C. et L. Caesarum Domine factum est eo tempore, quo M. Agrippa decessit, tum alterum, quod Augustus dedit nomine Germanici, Tiberii silii, nepotis sui, anno 6 p. Chr. 759 urb.). tertium anno 12 p. Chr. 765 urb. factum. Vide libr. LVI, 27. Itemque Plin. Dat. hist. II, 25

et VIII, 2 munus Germanici Caesaris Commemorat. 33. Bis athletarum undius accitorum certamina sqq. Chishullus scripserat: Bis dedi j erarum undique accin clarum vectac)ula Proprio meo) nomine, in quibus compluria Sunt, quae serri nequeant. Primum enim quis dicat de serarum spectaculis' Eae venationes Latine dicuntur commemoranturque infra us. 40. Tum

SEARCH

MENU NAVIGATION