II Pars Antiquitatum romanorum seu topographia Romanae vrbis ...

발행: 1597년

분량: 190페이지

출처: archive.org

분류: 로마

81쪽

TOPO GRAPHIA ROMAE,

C A P. LXVIII.

De Fauni, Veneris-Cupidinis Templo: Curia Hostilia

Castris Peregrinis, Domo Lateranorum; de Cora- flant mi es Sesoriam Palatio, ac de Esuo, L. Veri.

N medio igitur Coelij montis dor exstat Templum circulari forma, nuc diuo Stephano,olim vero Fauno dicatum, Faunus enim dictus iurem quod voce, non signis, futura Ostenderet. Ex peregrinis autem diis quodam tempore hunc solum Romani coluere. Mansiones Albanae ubi S. Mariae in Domnica aedes. Veneris & Cupidinis cmelum haud procula porta Namia s fatuit P. Vic. sive Sex. Rusius, eo in loco, ubi nunc ecclesia S.Crucis in Hierusalem fuisse, accepimus: Curiamq; Hostiliam duobus in locis,unam,ut diximus,luxta forum,in qua Hostilius rex prius habitauit, prope Pacis templum, alteram in Coelio monte, ubi nunc D. Ioannis de Pauli aedes. Liuius: Tullus rex in Coelio monte templum, ordini ab se aucto, curiam fecit, quae Plostilia usq; ad patrum nostrorum aetatem appellata est; SI quo frequentius habitaretur,eandem sedem regiae coepit. Castra peregrina Augustus in Coelio constituit, in ea parte, quae ad ortum aestiuum, Exquiliasq; pertiner, quo In lOCO nunc aedes Sanctorum quatuor coronatorum est sita. Domus Lateranorum ubi basilica eiusdem nominis: de qua Iulius Capitolinus ita meminit. Educatus est (de M. Antonio enim loquitur) in eo loco, in quo natus est, in domo aut sui, iuxta aedes Laterani.& Iuuenalis ita. Coum, O egregiis titeranorum ob det aedes

Tota cohors

Flauij Cons hantini Palatium prope hanc domum inter Coeli montanam, iv Gabiti fam portam sedem habuit. Sesoriam vero apud Naeuiam inter ipsam portam&ecclesiam S.Crucis in Ierusalem. In Platea Lateranensi stat aerea e citris Sta-

etiam, qui SeptimiI Seueri. FIerodianus enim literis tradidit post adeptum Imperium ex somnio,quod viderat,statuani sibi potui fle.

ADNOTATIO.

blaec aenea eques Friss fatua translata est tempore Pauli Papae III. anno iis c. in aream Capitoli , ut ex illius inscriptione in marmorea base cernere licet.

C A P. LXIX.

De Amphitheatro Statile Tauri.

Eo vi et v R Statilh Tauri Amphitheatrum. Sed priusquam de ipso agamus,pauca quaedam praelibanda sunt, ut quid sit

amphitheatrii,& cuius rei gratia exstrueretur, intelligamus. Theatrum igitur a gneca trahitur etymologia, dicitur enimi NAai, quod es specto,& habet hemicycli formam. Amphitheatrum autem Oualem, appellatum ra quod est circum specto, quasi in unum lucta duo visoria. Cassiod. Titum omni una primum amphitheatrum inueniste putauit, eius lunt haec verba. Hoc Titi potentia principis diuitiarum profuso flumine excogitauit a dificium fieri,&cum Theatrum herilisphaeriti graece dicatur,amphitheatru, quati in xnu iuncta duo visoria, recte costat esse nominatum, quod lpeciem eius arcna concludat

82쪽

concludat, & ut currentibus aptum daretur spatium, & foectantes omnia facilius viderent, dum quaedam prolixa rotunditas uniuersa collegerat. At prius C. Caesarem amphitheatri molem in Campo Martio posuisse, testis est Cor. Tac. quam ab illo destinatam Augustus mox Mausoleum aedisidaturus destruxit, autudueto. qui etiam in Cassaris vita commemorat Statilium Taurum prius Tito amphitheatrum posuisse , alterumq; deinde a Tyberio inchoatum sed non perectum. In amphitheatro autem multi spe premit, quod publice dabatur, cum bestiis pugnabant. Capite etiam damnati, & bello capti hoc miserrimo certamine capitis discrimen subire cogebantur. Claudius enim Imp. pacatis AEn-ptiis, cum militum non parua manus rebellasset, partem illorum occidit, partem Romam missi clim bestiis pugnaturos. Vnde, inquit Iulius Capitolinus,

tractum sit ut proficiscetes ad bellum imperatores munus gladiatorum, &Vena tus darent, breui dicendum est. Multi apud veteres dicunt hanc deuotionem factam contra hostes , ut non sanguine litato specie pugnarum seuerioris vim quandam fortunae satiarent. Ituros autem ad bellu Romanos debuisse pugnas videre, & vulnera, & ferrum, & nudas inter se cohortes, ne in bello armatos hostes timerent,neue propter vulnera, aut sanguinem horrerent. Eius autem saeuissimi instituti causa consueuerunt ituri ad bella exhibere in spectaculis multa gladiatorum paria, re quo quisi ditior erat, eo plura. De partibus autem amphitheatri vide Vitruvium. Statilii Tauri amphitheatrum magnam partem adhuc extare cernimus apud Ecclesiam S.Crucis in Ierusalem, prope urbis moenia quod cxtruxit Augusto ciues Romanos hortante, Ut quis i pro viribus Vrbem exornare niteretur, auth. Suet. Qui in Caligula narrat ipsum principem munera gladiatoria partim in hoc amphitheatro,partim in septis aliquot egisse.

Aqua ductus cur inuenti, suillo modis aqua deducerentur, cui si quis prius deduxit,'quot aquae deductae.

v ONIAM deductu aquae Claudiae locus postulat, ut loquamur , crebras in sequentibus de aquaeductibus erit mentio, placet quaedam de iis praemittere , quo causam aquas deducendi , quibus modis, cuiue usui, & a quo primum, quot diuersis temporibus in urbem ducta sint, intelligamus. Vrbeenim & ambitu, & hominum numero aucta, paulatim a flu ui hunc, atq; illum locum appetendo, magna ciuium parS reces sit,quae cum longo interuallo aquam petere cogeretur, Inaximumi sentirer incommodum , cogitauerunt prisci velle huic inopiae subuenire, hinc deducendi aquas origo. Aqua enim ex omnibus elementis mortalibus maxime est necessabria. Quare Pindarus ait ipsam optimam esse, & ut auru inter metalla,caeteris praestare elementis. Ad haec urbis salubritati maxime contulisse, sic testatur Frontinus: sentit hanc curam Imperatoris piissimi Neruae principis sui Roma regina orbis,& terrarum domina, cui par est nihil, & nihil secundum, & magis sentit salubritas eiusdem aeternae urbis aucto castellorum, operum, munerum,& lacuum numero, nec minus ad priuatos commodum ex incremento beneficiorum eius

diffunditur. Nam immunditiarum facies, & impurior spiritus grauioris coeli, quibus apud veteres Vrbis infamis aer fuit, sunt remoti. Duobus autem modis deductas esse: arcuato videlicet opere,& subterraneis cuniculis, ide ni ita declarat. Hi sunt arcus altissimi, subleuati, in quibusdam locis pedes centum nouem, tot aquarum, tam multis nccessariis molibus pyramides videlicet ocio-X a. sas com-

83쪽

ri. TOPO GRAPHIA ROMAE,

Lis comparem, aut caetera inertia, sed fama celebrata Graecorum: per subterra neOSVero meatus probat Strabo hoc modo . Tanta autem per aquaeductuSa- quarum ubertas influit, ut per urbe, at is cloacas omnCS inundare videantur, valucri e propemodum aedes subterraneos meatus,Siphones, ac fistulas undosas

habeant. Praeterea etiam hodie ad radices Quirinalis in villa Car. Grimaldi,in dorso eiusdem montis, in vico patricio, At Suburra, in via Latina, in Auentino, apud Iudaeorum plateam, multisq; aliis in locis subicrraneo S aquaeductUS vIdC-mus. Ii autem soli in Urbem per arcus influebant, qui iusto sequi librio per congruentia loca poterant deduci. Deducebantur enim aquae ex diuersis locis, quia Anio Nouus omnium erat altissimus,necessitate urgente, c teri S sUbuem C-bat. Quini sunt,inquit Fron. luctuum altitudines in omnem partem Vrbi S, sed his aliae maiore, aliae leuiore pressura coguntur. Altissimus Anio est Nouus. Proxima Claudia, tertium locum tenet Iulia, quartum Tepula, dehinc Martia, quae capite etiam Claudiae libram aequat, sextum tenet locum Anio vetus, sequitur hanc libram Virgo, deinde Appiana, omnibus humiliter Alsietina, quae

Trans yberinae regioni, & maxime subiacentibus locis seruit. Mox vero cui V- sui essent, sic ostendit. Auctores cuiusque aquae, aetateS, praeterea ordinem longitudinem titiorum, & ordinem librae cum prosecutus sim, non alienum mihi videtur singula subiicere,&os hendere quanta sit copia, quae publicis, priuatisque non solum usibus, & auxiliis, verum etiam voluptatibus susticit, & per quot castella, quibusq; regionibus deducatur, quantum extra Vrbem, quantum intra

Vrbem,& ex eo quantum lacubus,quantum muneribuS, quantum operibUS publicis, quantum nomine Cclaris, quantum priuatis usibus erogetur. Quid autem sit Castellum in aquaeductibus, Vlpianus ita declarat. Castellii est: receptaculum quod aquam publicam suscipit. Cum itaq: ductus aquarum ad viarum diuortia,vel regionum Vrbis fines perducti erant. castella in formarum summitate Crant, ex quibus aqua per digitOS, uncias,& moduIOS aedificiis, operibusque,& muneribus publicis, ac priuatorum usibus diuidebatur a Castellario. Erat enim Castellarius castelli aquarum custos, ut probatur epitaphio sequenti vide

CLEMENTI CAESARVM N. SERVO CASTELLARIO A Qv E C L A v-DIA FECIT CLAvDIA SABBATIS ET SIBI ET Sv I S.

In solo autem lacus erant alia aquarum receptacula, ex quibuS cum Romana plebis, fullonum, coriariorum, aliorumque opificum necessitatibus latis fieret, tum horti irrigabatur. Idem vero Fron. custodiam aquis adhibitam esse, sic testatur Tutelam autem singularum aquarum locari solitam inuenio, positam sredemptoribus necessitatem certum numerum Circa ductus extra Vrbem centum ab Urbe seruorum opificum habendi, S quidem ita, ut nomina quoque eorum, quos habituti sunt in ministerio per quasque regiones in tabulas publicas deferrent, eorumque operum probandorum curam fuisse per Centores aliquando, & AEdiles, interdum etiam Consulibus eam prouinciam obuenisse, ut apparet ex eo quod factum est C. Luctatio, & Cailone Cosi. Quantopere autem

curae fuerit ne quis violare ductus aquarum, nec non concestam derivare auderet, cum eX multis apparere potest, tum ex hoc, quod Circus Maximus, ne diebus quidem ludorum circensium, nisi AEdilium, aut Centorum permisiti, irrigabatur. Agri vero, quos aqua publica contra lege, quis irrigasset publicabatur, cuius rei causa AEdiles curules iubebantur per vicos singulos, qui in V noquoq; vico habitarent , praediaue haberent, binos praeficere, quorum arbitratu aqua in publicum saliret. Primus autem M. Agrippa post aedilitatem, quam gessit cor sularis , operum suorum, S munerum velut perpetuus curator fuit , qui iam c pia pe

84쪽

pia permittente, descripsit quid aquarum publicis operibus, quid lacubus, quid

priuatiSmaretur. Omnium autem primum Ap. Claudium ex agro Lucullano arcuato opere deduxisse aquam, ab eodem authore literis traditur, qui nouem totum aquas suo tempore in Urbem fluxisse sic commemorat. Nunc autem in v rbem influunt Appia, Anio vetus, Martia, Tepula, Iulia,Virgo, Alsietina, quae eadem vocatur Augusta, Claudia, Anio Nouus. Quae autem fuerint istieanuae, ta unde, quo is passuum millibus, vel sub terram, vel arcubus ducerentur, plurius verbis ipsemet recenset. Sex.vero Rufm,eo posteriorem, quem Diocletiani temporbius Vrbem Romam descripsisse putat Blon.nouem, & decem aquas poluisse animaduerti.

De A ductu Claudia aqua.

i v v M Clauditi duos aquaeductus a Caligula inchoatos pera fecisse,sic declarat Fron. altero Imperii sui anno duos ductus inchoauit,quod opus Claudius magnificentissime consumauit, dedicauitque alteri,quod ex fontibus Ceruleo, 3c Curtio perducebatur, Claudiae datum nomen: haec bonitate proxi- , ma Marciae. Altera, quoniam duae Anienis aquae in Urbem B fluere Coeperant, ut facilius appellationibus dignoscerentur, Anio Nouus vocari coepit. Suet. opera, inquit, magna, potiusquam necessaria, quammulta perfecit, sed vel praecipue aquaeductum a Caio inchoatum. Meminit & Pli. his verbis: Vicit antecedentes aquarum ductus nouissimum impendium operis inchoati a Cato, &perfecti a Claudio; quippe lapideam excelsitatem omnes urbeS, & monteS aequantem, ut lauacra impleret, Curtios, atq; Ceruleos fontes adductos, erogata ad id opus talentum sexaginta millia. Is est aquq ductus, quem a porta Naeuia per Coelii montis dorsum in Aventinum perducit Cassi. In frontispicio autem eiusdem portae de restitutione eiusdem aquaeductus haec leguntur.

TI. CLAUDIUS DRUSI. F. CAESAR A vGvSTUS GERMANICvs PomTIF. MAXIM. TRIBUNICIA POTESTATE XII. COS. v. IMPERA TOR XXVII. PATER PATRIA A VAS CLAVDIAM EX FONTI Bus VI VOCABANTUR CERvLEVS ET C v R T. AMILIARIO. x x X X v. ITEM ANIENEM NOvAM. A MILIARIO XII. SVA IMPENSA IN URBEM PERDUCENDAS CvRAvIT. IMP. CAESA R VESPAS IANVS A vGVST. PONTIF. MAX. TRIBVN. POT. II. IMP. VII. COS. III. DLSIG. IIII. P. P. A CT A S CVRTIAM ET CERvLEAM PERDvCTAS A DIVO CLAUDIO ET POSTEA INTERMISSAS D I L L A P S A S QVI PER ANNOS NOVEM SUA IMPENSA V R B I RESTIT VIT. . IMP. T. CAESAR DIVI F. VESPASIANus. AvGVS TvS PONTIFEX. MAXIMVS. TRIBYNIC. POTESTATE X. IMPERATOR X v II. PATER PATRIAE CENSOR COS. VIII. A UA S CV 'TIAM ET CERULEAM PERDUCTAS A DIVO CLAVDIO. ET POSTEA A DIVO VESPASIANO PATRE SUO, URBI RESTI TvTA S. C v M A CAPITE A UARUM SOLO vETu STATE DILAPSAE ESSENT NOVA FORMA R E-DvCENDAS SvA IMPENSA C v R A V I T.

In eodem aquaeductu iuxta hospitale lateranense, inter alios, hic positus est in

85쪽

uc TOPO GRAPHI A ROM AE,

LAPsos ET CONRUPTOS A SOLO SUA PECvNIA RESTIT v I T.

Partem autem huiusce aquae in Capitolium a Caracalla fuisse deductam se

runt. Extant enim ruinae formarum in Palatium usque. In arcu vero tiburtino, huic aquaeductui coitincto,prope sedem diu 2 Mariae in Dominica,vctustate cor rota sunt literae talUS.

P. COR. P. F. DOLO BELLA COS. C. IV N I v S. C. F. SILLANvs FLAMEN MARTIA L. EX S. C. FAC IvNDYM CvRAVERUNT IDEM Qv EP ROBAVE RUNT.

Aquam quidem ipsam a Traiano in Aventinum perductam, Traiani nomen accepit,auth. Front . cuius adhuc apparent formarum vestigia apud S. Priscam,& in ruinis Thermaru Dech marmor paucis ante annis effossum id, quod Froniani verba, significabat.

ADDITIO.

Pius IIII. Pontis. Maxim. Anno circiter quarto sui Pontificatus, qui fuit

M. D. LX III. cogitare coepit de perducenda in urbem Aqua, quae a nostris hodie Salonia dicitur, sicuti & deferendam ob Vrbis Ornatum & commoditatem curauit. Haec aqua concipitur Octauo circiter ab Urbe milliario inter viam Tiburiatinam &Praenestinam,& ea putatur esse, quae olim Alsietina dicebatur, nam &de distantia, & dc loco cum Iulio Frontino conuenit,nisi forte fuerit Appia, quam inde pariter originem habere idem auctor asserit. Haec aqua in Urbe miscetur cum aqua virgine,&deriuatur primum sub colle hortulorum producens fonte in medio plateae S. Mariae de Populo,ad publicum & communem usum, alium sibi dem ad sordes abluendas publicae pariter commoditati, tribuit pariter artificio rotarum & machinarum instructione aquam in summitate ipsius collis hortulorum, ad hortos amplissimos S magnificentissimos Ferdinandi Cardinalis

Medici, Cosini magni Hetruriae Ducis fili , deinde in regiones Triui Campi Marth assi uenter suppeditat priuatos fontes rivulos,& praesertim sub ipso colle hortulorum,ubi dicitur ad Sactissimae Trinitatis, regio tota perfundituri Tum egregi) fontes patent in hisce Plateis, nempe Columnae Antoninae unus, S. Marci unus, Rotundae in qua Pantheon est unus, in Agone treS, in platea Matthiorum, unus: Ad fontes Triui) totius aquae SO virginis SI Saloniae caput deducitur. Praeterea multis undis locis perVrbe ablutoris fontes,seu lauatorij,(vt vulgo dicunt, visuntur, tum priuatim, tum etiam ad publicum omnium commoditatem fabricati, qui tempore Ph IIII .in hunc usque diem constructi fuere. Aquaeductus aquae felicis nostro tempore exfhructus est a Sixto V. Pont. Max. Anno M. D. L X X X V. primo sui Pontificatus, prout testatur inscriptio,impo- si ta arcui erecto in ipsis aqua ductibus intra Moenia Vrbis,prope portam S. Laurent , quae talis est.

SI XTVS V. PONT. M A X. DUCTUM AQUAE FELICIS RIVO SVB TERRANEO MILL. P ASS. X III. SVBSTRUCTIONE ARCYATA v II. S V O SUMPTU EXSTRUXIT . ANNO DOMINI M. D. LXXX v. PONTIFIC A TvS I.

Haec aqua ducta est ex agro Lucullano vel Tusculano potius,ac ea esse putatur, quae olim Claudia vocitata est, ab ipso Appio Claudio,vt habetur ex Andrea Fuluio,qui primus eam in Urbem duxit: constat enim hanc,Romam fuisse ductam, ex subterraneis meatibus, qui prope illius fontem apparent. Concipitur autem via

86쪽

tem via Labicana, seu Prienestina. x v i. ab Vrbe milliario, diuerticulo sinistro in M M. pal. ex fonte seu palude,quam nostrates hodie Pantanum Gryphem

Curamuc, ac Vetcres aquaeductus restaurasse,quorum unus aquae huius fuisse legitur. aq lo&ions ipse forte nomen accepit. In hoc opere exstruendi aquae felicisi uitur hici unt eodem Pontifice centum millibus nummis aureis impensum Caput huius aquae ad Thermas Diocletianas primum producitur, ibi in partes distribuitur: nam quadrans, seu quarta pars ad hortos, seu suburbanum sum mi Pontificis Sixti V. sub Exquiliis tendit, portionem ex reliqua Illustrissimus Perdinandus Cardinalis Mediceus ad eius amoenissimos hortos in colle hortulorum irrigandos,Z fontibus exornandos accepit. Tum in area Sanctae Susannae prope Thermas ipsas Diocletianas Summus Pontifex tres amplas ingetes si fornices ad aquas ibi subministrandas erexit. Inde S. P. Q R. eandem aquam in Capitolium ducendi per viam Piam facultatem tradidit: quis ductu subterraneo, Opere tamen arcuato,per Siphones in aream Capitolina transtulit inpensa ut relatum est, triginta quinque millium nummum aureorum.

C A P. LXXII.

De dis qua incerram fidem nunc in Caelio monti

Rurus primus Cos pulso Tarquinio Carnae deae Templum

in Coelio monte exstruxit,sacrum si voti reus fecit, quia cors dis beneficio , cuius dissimulatione habebatur idoneuS,emedationi publici status exstitit. Hanc enim deam vitalibus humanis praeesse credebant, ab eaq; petebatur ut iecinora &co da, quaeque sunt intrinsecus viscera salua conseruaret. Tempi iam Claudi) Cars conditum a Vespasiano,sed prius coeptum ab Agrippina in Coelio monte Neronem funditus destruxisse auth. est Suet. Mamurra Formianus fabrorum Caesaris in Gallia praefeci us, Domum, quam in Ino te Coelio habebat, primus omnium Romae marmoreis crustis exornavit. in . In Coelio Domum Claudi j Centimali fuisse, ait Valer. Maxim. de qua Cic. meminir. Cum in arce augurium augures acturi essent, iussissenti T. Claudium Centimatum,qui aedes in Coelio monte habebat, demoliri eas, quarum altitudo ossiceret auspiciiS,emit Calphurnius Lanarius. Domus Tetricorum (inquit Pollio)qui duo,ex triginta tyrannorum erunt, hodie sextat in monteCoeli O;inter duos lucos, contra Isium Metellinum pulcherrima. In eodem monte Iuniss Senatoris Domum constituit Cor.Tac. Adduntur, ait, sententiae,ut mons CoeliuS in posterum Augustus appellaretur,quando cunctis conflagrantibus sola Tiberi, effigies in domo Iunij Senatoris inuiolata mansisset. Habuit Coelius Domum T. Claud clypti hymnologi,quemadmodum in eius epithaphio legimus, dc Corneli) Domum, qui, Vt at volunt, primus eam marmoreis tabellis exornavit: Martialis Campus, in quo,si quando aquae Tyberis Martium campum occupassent, equtaria fiebant,in Coelio a Sex. Pompe. collocatur,sicut ab Ouid.his carminibus. Ultera gramineossectabis equiri a campo, uem 2Dberis curuu in latus urget aquis. ut tamen eiectast forte tenebitur unda, Caelim accipis ulverulentis equos.

Fuit

87쪽

ris TOPO GRAPHI A ROMAE

Fuit in codem monte Macellum Magnum, Antrum Cyelopi S. Spoliarium,&Armamentari un. Sed de Coelio satis. Videamus quid a latere ipsius,quod Auctinum respicit,st,aut fuerit.

CAP. LXXIII

, De hia, es Nova Cia , ac de I idis , Viri uti

Honoris,atque si uirini, siue Martis Aede Almone D.

N situs Vrbis descriptione dictum est convallem, Appia

amque viam, quantum ad Septentrionem spectat, a Palatino, quantum vero ad occasum hyemalem, a monte Aventino, Coelium dirimere. Pom. autem LetUS Appiam Brundu suun usque producit, a porta autem ad thermas Antonianas Novam vult appellari. Sed Appiam etiam intra Vrbem fuisse usq; ad Constantini arcum innuit Spartianus,in ca SeptiZonium Scueri cum collocauerit, potia it tamen aliquando accidere, quod huius pars a Caracalla munita Nouae nomen adepta sit. Quod autem Solinus dicit Tarquini.

um Priscum habitauisse ad portam Mugoniam supra summam Nouam viam, de alia in tellexerim. Sunt qui putant viam Nouam a porta Palatii inchoasse, dc pe rradices Palatini montis supra circum Maximum ad infimam Piscinam peruenisse, ubi nunc Diui Sixti aedes visitur. Verum, ut diximus, viae Nouae diuersis temporibus a diuersis hominibus nouiter deductae, aut munitae plures, & multis in locis fuere. Quocirca, nisi distinguantur tempora, infinita occurrent apud scriptores, quae inter sese contraria videbuntur. Ad caput autem viae Nouae in regione Piscinae inter praedictam aedem, spectandast thermarum Antoniarum ruinas,fuitTemplum Isidis Anteno doricae,ab Antonio Bassiano conditum, iuxta ipsius Thermas, ubi quaedam marmora eruta sunt, cum inscriptione mutilata huiusmodi.

SAECvLO FELICI ISIAS SACERDOS ISIDI SALUTARIS CONSECRATIO.

In altero vero fragmento sic legebatur.

PONTIFICIS VOTIS ANNUANT DII ROMANAE R E I P. ARCANA QVE MORBIS P R AE S I D I A ANNUANT Q VORUM NUTu ROMANO IMPERIO REGNA CESSERE.

In via autem Appia,haud longe a porta Honoris, & Virtutis steterat Templum, quod M. Marcellus dedicauit, decimo septimo anno posteaquam a patre eius primo consulatu votum in Gallia ad Clastidium fuerat. huius meminit Cic.denatu. deoru Martis Templa duo, inquit Ser. vnu Quirini intra Vrbe, prope portam; quasi custodis, & Tranquit. alterum in Appia via extra Vrbem, quasi bellatoris, degradivi. Ful. vero scribit duo extra portam fuisse Martis templa.'rium quatuor miliarijs ab urbe distans alterum paulo extra portam . quod si ita ess,cur Ser. dixit duo, & non tria eius templa,unum Quirini intra Vrbem,& duo extra, quod erat consentaneum,secundum ipsum. Almo flu per Viam Appiam, uentinique radices in Tyberim fluens,longe ab Urbe ad. X. mil. pas .in agro maritin O Oritur, Appi que Riuam vulgo nunc nominant. in quo Mater deorum Aprilis singulis annis a Gallis sacerdotibus abluebatur. unde Papinius. Es cubante Urbem qua primum nascitur ingcrassi pta,qua . Italo genitus Almone obesse Ponitis Idaeos iam norum reminiscitur amnes. OuidiUS

88쪽

EX MARI IANO. ars

Eii locus in Toberim qua lubricus insuit i timo,

Et nomen a magno perdit ab amne minor.

De Via quae vocatur Pia, quaeq; aetate nostra aequata, & recta ducta est, aliquid bonis in praesentiarum est deliberandum. Haec namque sub Pio Papa IV. anno M. D. II X II. aperta fuit, vel potius ad rectitudinem strata; quae antea per anfractus, ut plurimum ducebat ad Exquilinam,seu Nometanam portam. Haec vero via incipit ab ipsis equis Viridatis, qui inQuirinali locati sunt, quibus osten-d ut colossi bini, simulacra nempe Alexandri M. Macedonum regis, Opera egregiorum ac praestantissimorum artificum Fidis: N Praxitelis. Haec vero via ad potem usque Numentanum recta protenditur,tribus fere millibus pass. Ipse autem Pontifex ex valuis aedium Sancti Marci,quo aestus tempore suadebat, illam incipere voluit, sed morte praeuentus non perfecit opus. Sublata ergo Altas emita antiqua via, ac Nomentana porta, idem Pontifex de suo nomine utrasq; vocavit, prout in frontispicio illius portae inscriptio talis legitur.

PIVS ma. PONT. MAX. PORTAM SUBLATA NOMENTANA EX

STRvXIT VIAM PIAM AEQUATA ALTA SEMITA DUXIT .

Huius etiam portae Sciographiam delineauit egregius, ac celeberrimus artifex Michael Angelus Bonarota Florentinus, tribus artis generibus praestantissimus, prout eius opera testantur, hoc est sculptor eximius, pictor admirabilis, architectus vero singularis, ex tot qui nostra aetate floruere, qui paulo post, nempe anno M. D. L X IIII. nonagenarius, & vltra e vita decessit. Portavero ipsa Nomentana ad iactum lapidis, vel paulo,amplius ab ipsa pia clausa est, ut cernere licet inscriptiuncula in marmoreo lapide cum insignijs illius Pontificis ipsis moenibus affixa.Hic Pontifex in elegantiorem formam, ornatum, SI amplitudinem renouauit & aperuit portam,ac viamFlaminiam strauit, ut in praesentiarum cernitur,superimposita ipsi portae a parte exteriori,subsequenti inscriptione,videlicet.

PIVS III I. PONT. MAX. PORTAM IN HANC AMPLI TvDINEM EXTULIT VIAM FLAMINIAM STRAvIT ANNO III.

Idem pontifex anno circiter M. D. L X III. postquam fossa, vallo & aggeribus molem Hadrianam,seu castrum Sancti Angeli,& Vati canum,& vicos ipsos, qui intermedii sunt satis munierat, coeptum est ibi prope moenia, ob loci commoditatem aedificiis hinc iride deductis, exurgere vicus, qui de nomine ipsius Pontificis Pius vocitatus est, in cuius capite dextrorsus aperuit portam, quam pariter de suo proprio nomine Angelicam vocavit, ipse enim Pontifex Ioannes Angelus in baptismate vocatus est, e domo Medicea Mediolanensi. Gregorius vero XIII. Pont. Max. ad maiorem populi comoditatem ac Vsu, viam quae a basilica divae Mariae Maioris ad sancti Ioannis Latet anensis tendit, aperuit anno Iubilei M. D. L X X V. vi cernitur in superepistiliis porticus ipsius basilicae hac inscriptione.

CREGORIUS XIII. PONT. MAX. EUGENII LABANTEM PORTI CVM DEIECIT AC MAGNIFICENTIUS RESTITUIT VIAM RECTAM AD LATERANAM APER v I T ANNO IVBILEI M. D. L X X V.

Ouae porticus cum ab Eugenio III. Pont. annis circiter 3 o. elapsis, eiectaeuet, i hue vetustate collaberetur, tamen pietas,&modestia Gregorii Pontificis non tulit aboleri penitus monumentu illius optinu Potificis, sed inscriptione, ouae carminibus illius tempestatis in ipsis superepistiliis columnarum insculpta erat,iussit reponi, sicut antea reperiebatur,quae talis est. Tertius Eugenius Romanus Papa benignus, Obtulit hoc munus virgo Maria tibi.

89쪽

TOPO GRAPHIA ROMAE

Ouae mater Chrisi fieri merito merui A,

Saluaperpetua virginitate tibi. EF via, vita a 3, totim gloria mundi Da veniam culpis virginitatu honor.E basilica D. Mariae Maioris, praeter viam Lateranam quae a Gregorio XIII. Vti diXimus,aperta est, duae aliae nuper certae sunt viae,quas SixtuS v. Pont . MaXimus initio feri sui Pontificatus, hoc est anno is 8 s. aperuit, &strauit, quae sese ad inuicem ac in bivium ita disterminant, ut litorae Pythagorae T. formam quandam praeseferre videantur, dextra enim ad Basilicam sanctissimae Crucis in Hierusalem in Agro Sesoriano tenditur, quae ampla satis & recta spectabilem praebet obtutum, in cuius medio, paulo vitta, ac prope veterCS aquaeductus aquae Claudiae in lapide marmoreo parieti nuper affixo sub insigniis eiusdem Pontificis adest subsequens inscriptio.

SIXTO V. PONTIFICI M A X. OD VIAM FELICEM A PERVIT STRAvIT v E PONT. S V I ANNO I. M. D. LXXX v.

Sinistra vero non minus recta,lataue quam altera, tenet porta Esquilinam, nunc Lincti Laurentii, deinde templum ipsius sancti extra moenia, prope quam Videtur erectus arcus insignis in mediis ipsius aquaeductibus, qui felix dicitur, in cuius fronte e latere laetio,versus eandem portam,tegitur haec inscriptio.SIXTUS V. PONT. MAX. v I AS u TRASQvE ET AD S. MARIAM MAIOREM ET AD S. MARIAM ANGELORUM AD POPVLI COMMODITATEM ET DE v OTIONEM LONGAS LATAS VESUA IMPENSA STRAvITANNO DOMINI M. D. LXXXV. PONTIFICAT vS I.

Haec via de qua superius diximus a nonnullis Montaliam appellari audiui, denomine patriae ipsius summi Pontificis, altera vero, cuius ante hanc commemini felicem etiam ex illius lapidis,que citauimus, inscriptione, Vocatam esse probatur.

Aliam quoq; viam aperuit & strauit idem Summus Pontifex, quam aeque selicem appellauit, nisi malimus uuam eandemque esse cum illa felice, cuius supra meminimus, interiecta media tantum Basilica eadem Sanctae Mariae Maioris . FIMC enim de qua nunc agimus, incipit ab ipsamet Ecclesia, sed ab ea Iegione quae partem occiduam & septentrionem spectat, ac molem ipsum Exquiliarum infra te habet, obeliscum ex Augusti Mausoleo ab ipso summo Potifi c. erectum, obuium tenet, ac ad templum usque sancti stimae Trinitatis in monte Pincio protenditur,viam Piam mediam interlecans. Haec pariter Felix ut dixi vocata est, cui a latere dextro,prope suburbanum Pontificis est alia noua via nuper aperta strata, qua ad thermas Diocletianas itur, hoc est ad divae Marm Angelorum templum. Haec via a dextra tantum habet ipsius Potificis suburbanum, in cuius capite porta est ingens & ampla, praefati Summi Pontificis. E Thermis Diocletianis seu potius e templo ingenti S. Mariae Angelorum surgit alia via lata, recta & aequa, ab eodem summo Pontifice aperta strata, quae ducit pariter ad portam Exquilinam, nuc S. Laurentii, cuius meminit inscriptio

superius a nobis citata,dum viam Montaliam adduceremUS.

Aperta est pariter & strata alia via ab eodem summo Pontifice, licet non penitus aequata, quae a Basilica praefata sanctae Mariae Maioris ducit ad montem, qui dicitur ad Balnea Pauli, vulgo autem, Bagnanapoli. Haec exactis Exquilii S,

90쪽

EX MARI IANO. IMViminalem ascendit descenditque, ac domum montem ipsum ad balnea Pauli

scandit, nec ulterius hucusque protenditur,atq; inter omnes vias ab eodem summo Pontifice apertas minus aequa, & strata videtur, ob exaggerationis siue exsequationis difficultatem: nam valles profundae nimis, aequandae &aggerandq forent, cum aliarum forte non modico viarum incommodo, ut intuentibus pater. S upererat de celeberrima viarum, quae nunc instat aperienda, aliquid dicendum. Haec namq; ab arca Capitolina ad diui Ioannis Lateranensis aedes recta ferre debet,ac ibi terminare, ad scalas marmoreas, quae sanctae appellantur,qu que paulum amouendae sunt, a propria sede, habebit is obeliscum Constantii, Deo fauente erigendum ante ipsos aedes, obuium. Hanc vero creditur, nobiliosimam, S amplissimam omnium, quae ab codem Summo Pontifice viarum a pertae sunt, futuram.

C A P. LXXIIII.

De T hermis, s Palatio Antonini

Caracaleae.

NTONINvM Caracallam Thermas, quae ab eo Antonianae sunt denominatae,struxisse, in eius vita Spartianus sic testatur : Opera Romae reliquit, thermas sui nominis eximias, quarum cellam solearem architecti negant posse ulla ratione fieri, nisi qua facta est, nam ex aere cupro cancelli suppositiessc dicuntur, quibus cameratio tota concredita est,&tan tum est spatii, ut id ipsium potuisse fieri negant docti mechaia DiciS. Lamp. vero has inchoatas ab Antonino, Seuerum perfecisse, atque cxornasse refert. Visuntur adhuc in radicibus Aventini, ad viam olim Ardeatinam,&apud nunc S . Balbinam, harum ingentes ruinae, cum altis parietibus,columni que semis epultis miraemmagnitudinis,& pulcritudinis. Magnum autem ambitum amplectebantur, & ductus ille aquarum, qui ante portam Capenam transit, in eas olim aquam deducebat. Sub thermis Antoninus ipse nobilissimu posuit Palatium, cuius vestigia vix supersent.

CAP. LXXV.

De Auentiso.

OLLIs autem Aventinus, quartus in ordine montium fuerat collocatus: de cuius ambitu & forma, cum multa supra dicta sint, reliquu est,ut quibus aedificiis exornatus esset nunc Videamus, primum tamen unde dicatur. Auentinum igitur montem ab auibus, quae vesperi ex Tyberi illuc cubitum aduolabant, denominatum quidam Volunt. Hinc Virg.Dirarum nidis domus opportuna volucrum.

de Aventino locutus. Alii a rege Aboriginum illic &occiso,&sepulto. Var. tamen dicit ingentem Po. Rom. Sabinos a Romulo susceptos istum accepiste mo-tem,quem ab Auante prouinciae suae fluuio, appellarunt Auentinum. Constat ergo varias Opiniones postea secutas. Nam a principio Aventinus dictus es ab auibus vel rege Aboriginum,unde hunc Herculis filium constat nomen a montate accepisse, non praestitisse, auth. Ser. Idem autem Var. post varias quorundam dioiniones subdit. Ego maxime puto ab aduectu, nam olim paludibus mons erat ab reliquis di siclusus, itaq, eo ex urbe Via qui aduehebantur ratibus, quadram tem soluebant. Alii ab aduentu ho num, quod commune Latinorum ibi Di

SEARCH

MENU NAVIGATION