II Pars Antiquitatum romanorum seu topographia Romanae vrbis ...

발행: 1597년

분량: 190페이지

출처: archive.org

분류: 로마

91쪽

xxx TOPO GRAPHIA ROMAE,

nae remplum sit Constitutum. Huic autem monti Remurio aliquando dixere nomen. Et quanquam Sex. Pom. refert Remuriam locum esse in summo Auentino,ubi Remus de urbe condenda auspicatus fucrat ; non tamen Obstat quin totus monS RemuriuS appellaretur, quem Romulus neminem passus est habitare, sed sacrum fratri esse voluit usque ad hylernam. Dionysius autem prodidit, Ancum Martium Aventinum muro cinxisse, contra Gellii opinionem, qui, Vt demonstratum est, dicit neque Ser. Tullium neque quempiam altu, ad diui Claudii tempora usque, hunc montem , tanquam auibus obscoenis ominosum, intra pomerii fines recepisse. Quare aut post Ancum statim exclusus, aut secundum Liuium,ab eo nouae multitudini datus,non tamen Vrbi aditus est iuxta eiusdem Cellii opinionem,qui vult urbanum auspicium pomerii finem facere. QuT au tem in eo fuisse traduntur,breuiter eXponamuS.CAP. LXXVI.

De Dianae , Tona deae, Herculis dictoris, Iunonis Regina,m Asoneta, Luna, Victoria, Iineruae, es Libertatis Templo, ac c Ara Jovis Elici j.

N vertice autem Aventini montis,qui Tyberim despicit,stat D Diuae Sabinae Templum, quo in loco olim Dianq, ad eam nempe partem,quae naualia spectat. Appianus enim commes morat Gracchum hoc ascendisse templum,atque inde ad alteram fluminis partem per pontem ligneum transiluisse. De hoc quidem templo Sex. Pomp. sic meminit. Seruorum dies festus existimatur idibus Augusti, quod eo die Ser.Tuli.

natus e serua aedem Dianae dicauerit in Aventino, cuius tutelae lunt cerui, a quorum celeritate frugitiuos Vocent seruos . Comune autem erat omnibus Latinis,

quod ideo instituisse videtur,ut ostenderet lege naturali feruos nihil distare a citeris hominibus. Dion. enim huius Templi Ancum Martium authorem fecisse videtur traductis,inquit, ex Tillenis, Politorio,aliisq; Vrbibus quotcunq; coeperat colonos, ibi collocauit, persuasitque ut templum Dianae aedificarent, adiacerentque statutis temporibus inducias, ut si qua facta inter eos ostentio esset, per haec sacra distoluerent, posteaque rex pecuniis, quas contulerant X IbeSeae onmes, exstruxit Dianae fanum, in maximo Romae collium Aventino collocatu, leges is in bale aerea conscripsit,in delubro Dianae sita. Hinc patet, quod si prius hoc templum non fuit in Aventino , quam tempore Anci regis, non potuisse ab aduentu hominu Auentinus appellari: cum constet ante Anci imperiti hoc nomen obtinuisle. Sequitur in eodem vertice, haud procul hinc, aedes S. Mariae cognomento Auentinae, ubi Bon deae templum extitisse ferunt, inhonore Fatuae castissimae sororis Fauni a Claudia vestali conditu, postea vero a Liuia restit illum. Bonae deae autem sacra a solis foeminis peragebantur,nes licebat viris intereste: unde Cic. criminatur P. Clo d. quod ausus sit haec sacra,quae pro salute Po. Ro fiebant,sua praesentia turbare,atq; polluere. Spartian. ait Hadrianum aedem Bonae dee transtulisse,quo autem non dicit. In crepidine ad eundem fluuiu pertinente,ubi nunc Diui Alexit,fuit Herculis victoris templum,& ab eo haud procul Iunonis Regii tae, ex parte Veientanae praedae a Camillo conditu , de quo fecundo bel pu . mentionem facit Livius. Sed Hercules alterum habuiste dicitur, eo in loco, ubi nunc in ruinis thermarum Decii Imperatoris ecclesia D.Priscae est sita. In dorso autem Lunae constituit Ouid. his carminibus. Luna

92쪽

Luna regu mcnss, huius quos tempora mensis

Finit i cluentini Luna colenda iugo.iuiusia Atrox cum vento tempestas forem ex aede Lunae, quae in Aventinoeg, raptam tulit. Istis autem certum locum a peritis topographiae Vrbis assignari solet, incertum vero sequentibus,veluti Victoriae Templo, quod ab Arcadibus exuructum, ab eisdemque sacra eidem deae constit uta narrat Diony. Mineruae autem a Sex. Pomp. Iunonis vero a Valerio Max. in eodem monte collocatur: a Liuio vero Libertatis, multatilia pecunia cum aereis columnis,& statuis pulcer rimis a patre T. Gracchi, conditum, & dedicatum, cultis atrium ab Helio Peto,& Cor. Cethego censoribris fuit refectum & ampliatum, & nouissime a Pollione, ut tradit S uetonius, instauratum, de quo Liuius quinto decadis quintae meminit his verbis. Haec inter ipsos disceptata, postremo eo deseensum est, ut ex quatuor Vrbanis tribubus, unam palam in atrio Libertatis sortirentur. Libertate enim Deam inprimis coluere Romani, utpote Libertatis assertores. Habuit Auentinus Sc aram Iovis Elicii a Numa dicatam, quae ab eliciendo secundum Var.

nomen adepta est. Habuit & Murceae veterem aram, nam prisci Venerem Mur- Ceam Vocabant, a myrto ei dicata, vel, ut alii, quod praeter modum non moueret ac faceret hominem murcidum, ac nimis desidiosum&inactuosum. Iunonis Monetae aedem etiam in Aventino fuisse, literis traditur. Camillus autem dicta tor in eodem, Matutae matri templum consecrauit, auth. Blon. qui ex Pli n. refert

Laurentium Sylvam Ioui sacram fuisse in hoc ipso colle, & in ea Valentinianum Gallia Placidiae filium interfectum. De Sylva hac vide Var.&Livium.

C A P. LXXVII

De Caco S eius Spelunca.

Aci Speluncam supra aedem Diuae Mariae in schola graeca,

qua parte Aventinus palatium videt, fuisse, putat Blon.at locus acclivis nullum speluncae praesesert vestigium. V irgil. autem in montis crepidine, loco maxime edito, ponit his car

Stabat acuta silex praecisis undissius

Speluncae dorso insurgens altissima visu. Melior est ratio,quod facit ad Tyberim incumbere dum subdit.

Hanc, ut prona iugo D m incumbebat ad amnem, Dexter in aduersum nitens concussit,oimis

uulsa oluit radicibis, inde repente Impulit, impulseu quo maximus msonat aether. Dis, ant ripae,refugiti exterritin amni . Quod si placet speluncam ipsam ad Palatinum montem pertinere, non pro cedit, quod ait Poeta: incumbebat ad amnem, abest enim locus ille a fluuio ad teli iactum,a Tyberis est auersus . Quod autem Ser. dicit Tyberim per circum Maximu fluxisse, de alio tempore, quam quo Hercules in Italia venit,loqui opinamur. Si enim ad Herculis aduentum referre volumus, obstant, que de ipso a V tr.& Liu. tradita sunt,quemadmodu de ficu ruminali scribentes supra demonia strauimus. Arbitramur igitur Caci speluncam eregione S. Mariae Aventinae aedis fuisse, ubi fluuius accedit quam maxime prope Aventino, & mons ipse plurimus attollitur, rupesque tota est seabra, & spelucis aptissima, quod innuit Dio. prope portam tergeminam speluncam ipsam qui constituit, narrans Herculem Caco clauo mactato & spelunCa euersa,ara Iovis Inventoris erexisse ei loco proximam , eami suo tempore iuXta portam tergeminam extitisse. Cacus autem

93쪽

secundum fabulam Vulcani filius fuit, ore ignem,ac fumum vomenS, qui Vicina omnia populabatur. Veritas tamen habet, hunc fuisse Euandri nequiuimum seruuna ac furem, nouimus enim malum a Graecis -κον dici, quidam ita Arcades 1llo appellabant tempore: postea translato accentu Cacus dictus. Scalae autem

Caci ad ipsim speluncam fuisse fabulantur.

C A P. LXXVIII.

De Aemilustro, quibus am aliis rebus ingeracre possitis.

O LATERA Nus inquit, Armilustrum putauerim, id spacii,

quod in Testaria nunc est: nam in regione Aventini ponitur, nec sane aptior locus recensendis armis,ac militibus ostenditur, hanc sequitur Ful. Plu. autem ait Armilustrum locum in Aventino, ubi Romulus Tatium sepeliuit. Vnde apparet istos non recte sentire, quia aliud est esse in Aventino, aliud in m Aventini regione. Var. tamen Armilustrum, & circu Maxinrita rieter tale arbitratur. Sex . verss Pom. festum quo res diuinas armati faciebant,ac dum sacrificarent tubis canerent. Quare opinor locu m quo testu lio Cagebatur, siue in Aventino ad Tatii sepulchrum, siue in circo Maximo, eodem Domine appellatum, quo & locus, ubi perfectis bellis arma reponebatur. Romani enim arma priuatim non tenebant, sed in reditu exercitus in Armilustrii, aut inTarpeiam rupem reponebant: hinc Spartianus dicit, Vespassianum ex Armilustro arma legionibus permisisse,& Lucan iam rupes Tarpeia lonat. In Auentino autem,iuxta Regine Iunonis templum, fuere Gemoni scalae per quas nequa& sontes unco trahebatur, erat enim locus praecep S in quem tacinorosi tracti excarnificabantur. Suet. in Tyb. Imp. funere: Alit,inquit,viacum & Gemonias minabantur A in Vitel. Tandem apud Gemoniam munitissimis ictibus excarnicatus, inde unco tractus in Tyberim. Domum Phylidis apud Dianae templum. PropertiuS.

Phylis x ventinae quaedam est vicina Dianae.& reliqua. Remoria locus, ut dixi, in Aventino, ubi Romulus Remum sepeliuit, Quandoquidem &vivens eum locum ille sedibus destinabat.Thermas Decianasiit honorem Decii Imp. a S. P. Q aedificatas in eodem monte fuisse volunt, re apud has Varianas. Traiani vero cum priuatis aedibus in vinea Franci lci Albertini eius,qui quaedam cursim de antiquitatibus Vrbi si relucem odidit. Fabulantur in Aventino fuisse Fauni,& Pici antrum, fontemq; ex quo bibebane,ati di uma illic vino appo filo eos ebrios factos coniecisse in vincula, de ab his fulmina elicere didicisse. De hoc autem fonte Ouid .in Fast meminit. Lucus uentivo suberat niger ilicis umbra, mus poces vi dicere,numen adent. In medio gramen,muscos adoperta virenti

anabat saxo vena perenns aquae.

M Cato italum Aventinum coluisse, Liuius vero in eodem, cum plebs a patribus in montem cacru secessisset, decem tribunos plebis creatos& Cor. Tac. Diui Tiberii tempore incendio exustum elle memorant. Hactenus autem de Aventino.

94쪽

EX MARLIANO.

C A P. LXXIX

De Tentaceo monte, de N, qua in eo ambitu fuere.

NTE R Auentinum montem,&riberim, ac urbis inceritat quatuor laterum inaequalium planiciem collocauimus in qua haud procul a moenibus ad ortum hyemalem pertinen- animi se Rigo vocat. Quo cum Imi recreandi gratia munificentissimus vir NICOLAVS RUI S pr P ap. qui rerum experientia,& singulari fide Gallo-

rarium Romana mallent deferri, Catonemque uticensem Quaestorem in Asia habita a prouincialibus tributa non fictilibus urnis sed sacculis in summa nauis puppi gestauisse, siubere ea ratione lontissimis alii alis fu

do depositum, tributorums pecunia Pop. Ro. ualua esset, propterea me credere

Collem ipsium aggeratum quidem esse ex fictilium fragmentis, at ex iis *g Q i* Pincindi habecibus, contulissent, quandoquidem P oste

dit fictilium maximum usum fuisse apud maiores, adeo ut deo tu simulacra templorumque ornamenta, Nipi a parietum Crustamenta ex fictilibus conficereni, uti h - aerum, numque a Fregellis accitum,cui locarat Tarqui nisi, /p' Quo dedicaudam,fictilem fuisse eam, & ideo solere fictae, i a fastigio templi eius quadrigas, de quibus saepe dixius. ab hoc eode factum Hercule, qui hodieq; materiae nomen in urbe redin P. erum ramen e gies Deum laudatissimae erant, nec poenitet nos illorum at L C S taleS Coluere , aurum enim , & argentum ne in Diis quidem coam et, arur. Ourant etiamnum plerisque in locis talia simulacra. Et niox: Atauiduma Rex leptem collegia figulorum instituit. Quin&defuncti sese fictilibus illIS CON di maluere. maior pars hominum terrenis utitur vasis, M. etiam Var.ngidos uno in loco fuisse indicat, cum dicit Venerem Myrteam fuisse inter figua IOS , N bex. RusE Vrbis Romae descriptio habet, in regione prima porta Capenaruisse Vicum Vitrari orti. Cum itas figuloria eam esse opificii conditione videamus,ut longe ab aquis haberi non possit,cum etia eius artis purgamenta, si nimis multa in aruis dispergantur, ea reddant caeteris usibus inutilia, sin in flumen abiiciantur , aut illud in breui compleant, aut difficillime eruantur: pruden ii consilio factum tenemus, ut tam multa figulorum collegia a Numa Rege in stituta myrteis , & secus flumen apud Vitrariorum vicum ibi fuerint locata, ubi nunc testaceum inter montem&Tyberim vineas videmus: Quod si Numeregis temporibus figulorum collegia fuerunt septem, quanto plura credimus e se addita, R omani populi multitudine non minus aucta, quam fuit imperium di latatum. Haec omnia attente considerantes mirari solemus, cur Testaceus mons supra fidem eorum,qui non viderunt, arduus, non in alpem potius insurrexerit. Ambi-

95쪽

iis TOPO GRAPHIA R O M AE,

Ambitus autem huius duobus millibus vix perficitur pedibuS, altitudo Vero cetum sexaginta, cucurbitaeq; habet formam, cuius latior pars ad Tyberim, inter tranSstyberinam regionem,& urbem fluentem,pertinet. In eadem planicie fuissse etiam Lignarios, ct Emporium ostendit Livius.

C A P. LXXX.

De mcta, qua udans dicta eLt, m Iouis

Simulacro.

O s T Auentini montis descriptionem,Ianiculum recto ordi' ne sequi dixeramus, cum autem commodius relicturoS ad C am partem situs Vrbis, quae Trans yberinam complectitur regionem. Succedent igitur Exquiliae, quas a meridie, siue ortu hycinali via Labicana, ab occasu vero usque ad Amphitheatrum convalle, C C C C. pedum latitudine eande viam complectente, a Coelio monte divisimus, prius tamen quam ipsas aggrediam ur,quid in hac ipsa via, S convalle fuerit, aut sit, breuiter dicen-d i. Ab hortis itaq; templi divae Mariae nouae, unde digressi sumus, auspicari con-UCni CSCrit. Ante Constamini triumphalem arcu exstat antiquae metae latericia, d dimidiata rotunditas, quae Meta Sudans a P. Victore appellatur, quod eX ea amquas in anasse fama est, quibus plebs ex proximi Amphitheatri spectaculis sitim CX tingueret. In huius vertice Iouis aeneum simulacrum stabat. Illud autem hoc loco notandum, maiores ad percutiendum foedera Iouis simulacrum adhibere conscietiisse, quod cum tediosum esset, praecipue quando cum longe positis gemtibu S percutiebantur,inuentum esst,ut lceptrum tentiates quasi imaginem simulacri redderet Iouis, cuius proprium cst sceptrum,ea peragerent.

. C A P. II XXXI.

De Amphitheatro Titi Vesasiani, ac de Templo Fortunus

VRCIT inter Coelium montem, de Exquilias Amphitheatrum,uulgo Colosseum appellatum, quod media urbe, ut destinasse compererat Augustum, Vespasianus excitauit,Titum deinde eius filiu dedicauisse ostenditSuet. ctis munus apparatillimum largissimumq; dedit. Vtrique tame,id est patri Vespasiano& Tito eius filio,amphitheatri opti S attribuere videtur. Eusebius vero exstructionis A dedicationisTitum authorem facit:&Calliodorus,qui, ut diximus,alserit ipsum Titum. filso tamen, primum omnium huiuscemodi excogitauisse molem. Titum autem vel inchoauisso, SI perfecille, vel cum genitor coepi siet, absoluisse nemini dubium videri porcsti si quis reliqua aedificia ab eodem prope exstructa cognorit. Mar. vero hanc ipsam molcm Domitiano attribuit, sed id factum est per adulationem, Colossco enim fuit nomen a Neronis Colosso, qui erat in porticu domUS, Vt in aeret Seius numismatibus saepe vidimus. Verum virum Titus intra amphitheatrum concluserit, aut postea eo transtulerit, aut aedificando prope stare perna i serit. parum liquet, & tamen a Colosso nomen obtinuit, quo in loco ipsius Neronis stagna prius fuisse, idem Martial. sic testatur.

Hic, his verbis. Et tamen nemine ante se munificentia minor amphitheatro dedicato, thermisi iuxta celeriter extru-

96쪽

EX MARI IANO, it

Hic, ubiconssimi venerabilis amphitheatri Erigitur moles, stagna Iceronis erant. Ipsum autem amphitheatrum Arenam appellatum legimus,quod solum are na parium esset, ea nempe de causa ut gladiatores, certatores s reliqui sine periculo caderent; simuli sanguis illico tegeretur, ne illius aspectu pugnantes aduersistri OS timerent, minusi alacriter in certamen descenderent: & nudati pe uncti s pugiles eo puluere perfusi solidiores vicissim praeberent amplexus. Amphitheatrum, inquit Plin. siburtino lapide exstructum tantae altitudinis, Ut eo vix humanis oculus inspicere possit. Habet autem forinsecus porticum Vniussit Licturae,per quam fuerant ingressus, & ascensus. In singulis vero arcubus superioribus marmoreae statuae cu incrustatione, & signis intrinsecus, 3c extrinsecuS. in quibusdam vero fornicibus ornamenta ex gypso adhuc cernuntur. sub ipsa mole deducties t Cloacar, quibus magna pars sustinetur,author Pomp. Letus. Caucam, quae ludorum diebus linteis operiebatur, loca septem &octuaginta millia coepiste refert P. Victor. At sedentium loca, & cunei qualiter essent diuisi,& quibus gradibus singuli ordines ad sedes suas ascederent,facilius ex Veronensi, quam e Romano amphitheatro cernere licet. cuius, cum vetustate, tum barbarorum inuidia, & immanitate magna pars euersa est. Quae enim penitus delere non poterant, impia lancinarunt manu. quemadmodum in plerisq; aliis aedificiis feciste videmus. Exshat,&Albq in hortis S. Pauli antiquissimi amphileatri vestigia. Fortune Equestris AEdem,apud amphitheatrum, a Fuluio Flacco positam

esse Liuius secundo, quintae dec.his verbis declarat: Q. Ful. Flaccus censor aedem Fortunae equestris voverat, ciebat enixo studio, ne ullum Romae amplius, aut magnificentius templum esset, magnum ornamentum se templo ratus adiecturum, si tegulae marmoreq essent,profectus in Brutios Iunonis Laciniae ad partem dimidiam detegit, id satis fore ratus ad tegendum quod aedificaretur. Fortunam autem pluribus in locis templa habuisse testatur Tacitus septimo libro . In via

Labicana fuit Quietis AEdes.

C A P. LXXXII.

De Exquiliis.

X v ILI A sin plures partes a M.Var. diuisas esse dictum est,& quia ipsius verba no modo earum partium nomina, verum etiam unde denominatae sint Exquiliae, declarant, subtexere hic non grauabor. Secundae, inquit, regionis Exquiliae. Ali has scripserunt ab excubiis regis dictas. alij quod excultae a rege Tullo essent. huic origini magis conueniunt luci vicini, quod ibi lucus Martis,Iunonis Laciniae, Fagii talis, & Larium querquetulanum Sacellum, Lucus. Exquiliae duo montes habiti, quod pars Cespius mons suo antiquo nomine etiam in sacris Argeorum scriptum est sic. Oppius mons princeps Exquilinum lucum fagutalem sinistra, quae sub marrum cst. Oppius mons terticeps lucum Exquilinum dexterior via in Tabel nota est. Oppius mons quadriceps lucum Exquilinum viam dexteriorem in figulis eu. Septius mons quinticeps lucum paetilium, ex quibus est. Cispius mons seXticepS, apud aedem Iunonis Laciniar,ubi aeditimus habere solet. Haec autem montium nomina aduetitiorum Ducum fuista,memoriae proditu est, qui eos ante Urbem conditam coluere. His etenim V aroni opinionibus, alteri quidem luvragantur Ouidij haec carmina. Adde, quod excubias, ubi rex Romanus agebat, uuiac Exquilias nomina collis Dabet.

Alteri

97쪽

ii S TOPO GRAPHIA ROMAE,

Alteri vero M. Cato,qui ait Exquilias ab excubiis, scd quas Romul. Locumo dedit XII. lictorum, de CCC. armatorum ad corporis custodiam, simul idignitatem, cum T Tatius in fide societatis non sine suspicione esse videretur. Alis ab aucupibus, quod ibi quisquiliis sparsis aues illuderentur. Volunt tamen Capartem, quae secundum viam Labicanam, hinc ad sanctorum quadraginta Martyrum, &Clementis, inde ad S. Petri in vinculis,& Martini in montibus ecclesias perducit, Carinarum nomen habuisse,quod Liuius probat, cum sexto belli pun. inquit: MediaVrbe per Carinas Exquilias contendit,ubi unum ab altero diuidit. Et quoniam haec pars,antequam Scr.Tullius Exquilias augeret, prima Vrbi cratiuncta, ab ipsa recte auspicaturi videmur.

C A P. LXXXIII.

Te Carinis, Curia deteris Agoua.

ARINAE sunt aedificia facta in modum Carinarum; qUae erant intra templum Telluris, author Seruius. Lautas dixit Poeta, aut propter elegantiam aedificiorum, aut Propter Augustum, qui natus est Cunis veteribus, & nutritus in lautis Carinis. Quo in loco videndum ne apud SCr. vlubris, non cunis sit legendum. Scribit enim Porphyrio Augustum nutritum esse in auito suburbano iuxta Velitras, locum g VlubrCm appellari. quamquam, ut dixi,Suet. velit ipsum natum ad capita Bubula. Ac Porphy. nutritum, non natum scribit. Carinae, inquit Var. postea certonia, quod

hinc oritur caput sacrae viae ab Sterniae Sacello. In ea autem parte Carinarum, v-bi nunc apud aedem S . Petri ad vincula fornices maximos, inter ruinarum vasti- ratem, contra amphitheatrum exstare cernuntur, Curia veterem fuisse autumat

Blon. fuerunt &Nouae proxime compitum fabricium aedificatae, quod parum ampla: erant veteres a Romulo factae, ubi is populum-sacra in partes XXX. distribuerat,ut in iis ea sacra curarent, quae quando CX VCLCrib US in nouas CVOcarentur,septem curiarum per religionem euocari no poterat, ita quod Foriensis, raptae, velliensis: velitiae res diuinae fiunt in veteribus curiis auth. Sex. Pomp. Curia in qua habebatur senatus templum fuit. hinc Virg. hoc illis Curia templum. Quod autem hae quas Blon. dicitVeteres, sint a Romulo aedificat , non sequitur, quia fui sient extra Vrbem a se conditam, & Romulum in Vrbe curiam tecisse omnium cst opinio. Arbitramur igitur aut nouas fuisse, aut VetereS appellatas ratione aliarum, longo tempore post, quam fuerunt aedificatae.

C A P. LXXXIIII.

De Oiuo Virbio Domibus Ser. Tullii, Aurea Neronis,

Uirgili ; ac de Turrin ecaenatis, hortis, simulet

de Fortuna , Feliciantis Templo.

ARS autem ea Exquiliarum, quae plurima ecclesiae S Laurentii in fontana imminet,Clivus Virbius es h appellata, ubi lucus Fagutalis, quo in loco Ser. Tullium domu habuisse visum est supra, ubi de vico Scelerato egimus. Domus Aurea Neronis totu id spach occupauit, quod est ab ea Palatii parte, quae nunc S . Gregori aedem eregione habet,recte veniedo per Constantini arcum Colosseum, atque Carinas, quousque in Exquilias, paulo ultra S. Mariae Maioris ecclesiam, perueniamus, S MeccenatiS attin-

Eamus

98쪽

EX MARLIANO. t et non ante in vel in eo, et VI TA 'i' ' V*Vbii Eo tempore Nero Antu ageiij,

domu, ae cuti ' - t , qu sisti potuit, quin & Palatium, tam et Teth prirentur ta infra: Caeterum Nero nixus est patriae

has usque feci ,quam primo Transitoriam, mox incendio absumptam, rest

vimque Auream nominauit; Harus autem amplitudinem ostendit ille, qui Roma domu et, Veios migrate Equirites; Si non est Veios occupat iesia Amm. Tanta quidem fuit eius laxitas, ut porticus triplices miliarias haberet,item si gnum maris instar, circumseptum aedificiis ad urbium speciem,rura insuper a uis,atque vanetis re pascuis silvisq; varia cum multitudine omnis generis pec dum & feram. In caeteris partibus cuncta auro lita, distinista gemmis, unionumo;

conchIS. Erant camationes laqueatae, tabulis eburneis versatilibus, ut flores fistulis, & unguenta desuper spargerentur. praecipua coenationum rotunda, quo perpetuo diebus ac noctibus,vice mundi, circumageretur. Balneae marinis,&albulis

aquis nucles. Huiusmodi domum cum absolutam dedicaret hactenus comprobauit, ut se diceret quasi hominem tandem habitare coepisse. in cuius vestibulo stabat,ut dixi,oiusdem principis Colossus, altitudine CXX. pedum, qui eo defuncto mutato nomine, Soli fuit dicatus: hunc Zenodorum e Gallia accitum fecisse tradit Plin. statuarums moles turribus pares Colossos vocari. Sex. Pomp. a primo inuetore Colossum denominatum scribit. Idem Plin. commemorat Ne

ronem in domo aurea AEdem Fortunae incita si se, quae ex lapide phengite translucens foribus clausis claritatem diei intus haberet, hancq; prius a Ser. rege si cratam,ta Seiam a segetibus appellatam. Apud thermas Diocletiani, secundum eam viam, quae nunc est ab ipsis ad S. Antonij aedem, loco Exquiliarum editissimo,suit celeberrima illa Meccenatis Turris, ex qua crudelissimus Nero scoenico habitu aliosim Troiae canens, Urbis incendium spectaui t. cuius incendi j initium ab ea parte circi Maximi originem habuit,quq Palatino,Coelios montibus comtigua est,finis autem ad imas Exquilias, auth. Suet. quanquam Corn.Tacit. Vult Neronem Anth tunc fuisse,ut visum est. De hac turri sic meminit Hor. Molem propinquam nubibus arduis omitte mirari, ubi interpres in Meccenatis hortis statuit. qui amoenissimi erat in campo Exquilino,de quibus Suet. haec habet verba: Deducto in forum filio Druso statim e Carinis, ac Pompeiana domo in hortos Meccenatis transmigrauit. In his colebatur Priapus,ut idem Hor Satyr. octaua innuit, cum inquit. Nunc licet Exquiliis habitare salubribus. virgilius apud hos hortos Domum habuit, quanquam secessu Campaniae & Siciliae plurimum uteretur. Felicitatis Templum, quod erat in parte domus aureae, combussit Nero. Supra Meccenatis hortos Tarquinij aggeres adhuc apparent. de quibus Plin. ita scribit: Clauditur urbs ab oriente aggereTarquin Superbi inter prima opere

mirabili. namque eum muris aequauit, qua maxime patebat aditu plano, caetero. munita erat excelsis muris, aut abruptis montibus, nisi quod expatiantia tecta multas addidere urbes. De his vero Aggeribus

perperam sensit Blon.

99쪽

iso TOPO GRAPHIA ROMAEC A P. LXXXV.

De Zasilica Sisi mini, Campore oro Exquilino, Luco ouemquetulano, Iunonis Lacinia,-Martis: ac de Fano , Aramati Hortum.

A s I L i C A Sisinini ciuis Romani apud aedem S. Maria: Maioris fuisse memorant. Campum vero Exquilinum, ab Exquiliis denominatum, prope MCcoenati S turrim, inter montem superaggere&Vrbis moenia, quo in loco apud priscos cadauera sepeliebantur. hinc Cic. ait Senatum CC nsere, atq; C rep. existimare Andilium curulium edictum, quod de funeribus habeant Ser. Sulpith Q Lemoniae Rufi funeri mittere: utique locum sepulcro in campo Exquilino C. Pansa Cossi seu quo in loco videtur, pedes triginta qua iversus designet, quo Serv. Sulpitius inferatur: quod sepulcrum ipsius liberorum,posteriorum i eius sit. Hunc autem campum nunc FO- Calum Vocant,ab antiquis ustrinis. Nam prisci cadauera ibi comburere solebant: cuius rei nidor cum Vrbi esset perniciosissimus, AugustuS studuit aerem CinendarC,& S. P. R. consensu campum illum Me coenati concessit, ubi ille, ut dixi, hortos suos fecit. In his quidam scribunt inuentum marmor cum indicet

huiusmodi

CURTIA, L. PRAPIS CvIVS PARS DIMIDIA HvIUS MONUMENTI CONCESSA EST AB C. ME COENATE HELIO SIBI ET P. CURTIO S P. F. COL. MAX. FILIO ET TI. IULIO AUG. L. CLICONI ET SVIS POSTERIS QVE EORUM.

Illud autem notandum Plin. velle, ante Syllam, neminem crematum esse,Cumque ideo cremari voluisset, quia reliquias Maris apud Anienem cum dissis pari iucsideo, verebatur ne suae hostibus itidem ludibrio essent. Si de patriciis intelligimus Verum est, nam prius Cremari consuevisse os edit Terentius in And. in carmpo Exquilino Claudius Imper ciuitatem Romanam usurpantes securi percussit. Forum Exquilinum in Exquiliis. Appianus. Dum Martius & Sulpitius ad Ex- quilinum forum illi occurrunt. Haec autem pars, quae pertinet ad collem Viminalem, habuit Lucum Querquetulanum, Sc Iunonis Laciniae, de quibus supra, sicut apud Ovid. his carminibus fit mentio. Llontesub Ex quilio multis mcen in annig

Iunonis magnbe nomine lucub erat.

In ei siem Exquiliis Fanum de Ara malae Fortunat. de Fano meminit Plin. de Ara vero Cicer. in libris de Natur. deorum . his verbis: Aram malae Fortunae in Exquiliis videmus. In eo autem supercilio Exquiliarum, qui imminet templo S. Laurentii in Fontana circum fuisse putauit Ful. argumento, quod formam circi vestigia ostendant. Sed convallis illa inter Viminalem,&Exquilias non ficilem l ocum circo praestare videtur. interclusiisset enim Vicum Patricium, vel suburrae partem; neque magis circi, quam maximarum domorum illa sunt vestigia: cum ibi Ser. Tullius habitauerit, habimuerint & Patricii, a quibuS vicum nomen adeptum esse, ostendimus. In ea autem via,quae ad portam Interaggeres ducebat, in ipsis Tarquinis aggeribus, Gordiani ArcuS steterat, marmorei S ornamentis, triumphis insculptis conspicuus,cuiuS marmora

ad Palati j S. Laurenth in Damasio substri

etionem fuere translata.

100쪽

ri C A P. LXXX vi De Olmo Suburrano, Arcu Gallem, Macello Lybia, diar messina, Sscarly Trophais.

N capite Suburr sequitur clivus ab ipsa Suburra Suburranus appellatus, in Exquilias facilem praebens ascensum. Recta mox, apud aedem S. Viti, occurrit Arcus triumphalis Galieni Imper ex Tiburtino lapide haud ornamentis insignis,in quo legirur tantum hic titulus. v

GALIENO CLEMENTISSIMO PRINCIPI CvIvs IN vr-CTA v IRTvS SOLA PIETATE SvPERATA EST M. Au

, N Fuluiu statuerunt, ut domuS eiuS publicaretur, venderent m-A, ibi obsonia, auth. ut.in Prob. Var. vero, praeter hanc, aliam ponit huius no nis etymologiam: Haec omnia, inquit,postquam contracta in unum locum quae ad xichum pertinebant, ae aedificatus locus Macellum appellatus, ut quidam scribunt, quod ibi fuerit hortus. Alla, quod ibi domus fuerit , cui cognomen fuerat Macellum, quae publice sit diruta,& aedificatum hoc, quod vocetur ab eo Macetulum. Pramestina autem via, ad Exquilinam ducens porNun, hinc principium sumt,in qua a sinistra occurrit semidiruta moles latentia.in ea erecta sunt duo marmorea I rophaea, id est trunci cum spoliis, quorum alterum habet thoracem Cum ornamentis & clypeis,& ante se imaginem captiui iuuenis brachiis post tergum vinetis, alterum vero instrumenta omnia ad pugnandum, & esvpeos

quaesuisse dicuntur C. Marij de triumpho Cimbrico erecta. Haec sunt qu a Sulla cluiecta C. Caesarem dictatorem instaurasse memorat S uetonius. Locus hodie ab incolis Cimbrum vocatur. Erant autem Romae pluribus in locis trophaea; Mari autem duo,ut testatur Valer. Maxim. Trophaeum enim dixere saxum, aut arborem decisis,ut inquit Poeta,ramiS,aut arcum, aut columnam erectam, cum aliqua in laudem victoris inscriptione. Truncatis aut Sueton. arboribus, & in modum trophaeorum adornatis. Plutarch. conqueritur imprudenter simul, &asipere nimis egisse primos ex GraeciS,qui trophaea, aut marmore incisa, aut Ire sculpta facientes,odium simul bellum a coseruata victi ignominia perpetu tum reddidissent. Figebantur trophaea locis eminentioribus. Sal. de Pomp. Devictis Hispanis trophaea in Pyreneis iugis constituit.

C A P. L XXXVII.

De Domo Adliorum, Sacello Mariano, Regionemalemota,

, Lucis ac de Palatio LiciniaUO.

OMvs AEliorum, inquit Valer. Max. ubi nunc sunt Mariana monimenta,& Sacellu Marianum,in quo illud S. de reditui Ciceronis in patriam, Lentulo Cos referete,factum est. Hinc ea tota Exquillaru pars,quae est plana, Exquilias inter, & Coelium monte, basilicami Lateranensem, vergit. hodie dicitur Merulanapro Mariana. apud veteres regio Tabernota dice-Z s batur,

SEARCH

MENU NAVIGATION