장음표시 사용
121쪽
iro Prael. ad Instit. Iustin. Lib. I. Tit. XII. Praetorio , aut Urbi praesectos, Episcopos, atque aliquam dignitatem adeptos, quae ab oneribus Ciariae liberaret . Ab eodem Iustiniano cautum , ut qui per ejusmodi dignitates potestate soluti forent,
salva retinerent familiae jura novell. 8 I. c. I. Σ.
U. Postremus patriae potestatis dissolvendae modus emancipatio est . Vocabuli origo est e mancipio . Mancipium designat dominium ex jure Quiritium . Quemadmodum igitur mancipare est in potestatem alteri dare rem mancipi; ita emancipare est eam e potestate dimittere. Alibi adverti. mus , apud Romanos olim filios respectu patris fuisse res mancipi. Ita emancipatio dicta fuit actus ille legitimus, quo per imaginarias quasdam vendi. tiones filii familias e potestate parentum exibant. In masculis autem primi gradus emancipandis tres imaginariae venditiones adhibendae erant in scemi
nis, aut masculis etiam gradus ulterioris una Ue
ditio sufficiebat. Vide Caium inst. I. 6. 3. Eman ei pationes vero per fictas illas venditiones expediri placuit, ut sub earum imagine vetus jus parentum in liberos inculcaretur. Ut enim supra monuimu ex lege Romuli ter vendi poterant a patre liberi. Ut autem ex Cato constat loe.eit. hoc serme moedo filius primi gradus emancipandus erat. Quinque testes puberes Romani cives, libri pens, ante status advocabantur, tamquam si res mancipi quaelibet per mancipationem alienanda seret. Filium pater dicis causa extraneo alicui coram magistratu vendebat. Filius emptori traditus ritu servorum ab eo manumittebatur: ita ex lege Romuli in putriam potestatem redibat. Iteratis tamen venditi
nibus , post tertiam venditionem ex lege Romuli jus pareatis in filium omnino extinguebatur. Post
122쪽
Quibus modis jus patriae potes. βω. rax,
tertiam igitur manumissionem ab extraneo factam, sui juris filius evadebat. Subtilitate autem juris inspecta , manumissus ab extraneo filius ejus veluti libertus fiebat. Ei igitur reliquorum libertorum exemplo jus patronatus praestare compellebatur. Proinde si pater in patronatu filii praeserri vellet,
in tertia venditione contractum fiduciae cum extraneo inibat . In eo contractu promittebat extra.
neus, se post tertiam venditionem rursus ipsi parenti filium venditurum. Id si factum esset, filium sibi venditum pater ipse manumittebat: ita patritamquam patrono jus patronatus a filio praestanis dum erat. Vide titulum θ. s a parent. quis manum. ser. VI. Atque his quidem ambagibus apud veteres
Romanos olim emancipationes expediendae erant.
Eas tamen effectus suos sortiri jussit Anastasius si rescripto Principis peragerentur l. S. C. de emamcip. liber. Sed ejus rescripti necessitatem in eis mancipationibus remisit Iustinianus . Is enim cavit, ut ratae haberentur emancipationes, si coram competente judice expeditae essent t. vlt. C. eod. In Regno tamen Neapolitano eam Iustiniani legem non servant rece i mores. Apud nos enim ex vetustissima Regni consuetudine emancipationes publico Regiorum notariorum instrumento expediuntur .. Vide ius Regn. libr. I. xit. 8. 3. 2. In reli. quis, quod ad emancipationes, jus civile sequimur. Cum igitur ex regulis Romani juris emancipatio sit actus voluntariae jurisdictionis, ea inter invitos frustra peragitur. Proinde non tantum invitus purens liberos emancipare non cogitur, sed & inviti liberi emancipari nequeunt dii. S. C. eod. Complures tamen sunt causae, ex quibus aut ipso jure
123쪽
rret Pruet ad Instit. Iustin. Lib.I. Tit. XIII. potestatem in liberos parentes amittunt, aut eos emancipare coguntur inviti . Et ipso quidem jure a parentibus liberantur ex prioribus nuptiis suscepti liberi, si alteras nuptias incestas parentes ineant novell. I a. c. a. Eidem poenae subsunt, qui liberos exponunt, eorumve pudicitiam prostituunt l. a. C. de infant. expos o I. I 2. C. de Episcop. audient. Contra invitus parens liberos emancipare cositur,
fi in eos Leviat contra pietatem i. m. f si oparent. quis manum. st . Liberos etiam parens emancipare debet, si aut aliquid acceperit sub conditione eos emancipandi t. a. f. de condit. oe d monsr. aut probet impubes , adrogationem sibi damnosam fuisse l. 32. 2' seqv. β. de adopt. Actenus versati sumus circa homines alimno juri subjectos : ratio instituti postulat, ut sermonem transseramus ad eos , qui suae sunt potestatis. Suae potestatis homines a jurisconsultis patresfamilias appellantur. Ut autem paterfamilias quis dicatur, necesse quidem haud est, ut ibberos susceperit, eosve in potestate habeat. Sex centies enim id vocabulum iis etiam in jure tribuitur, qui aut orbi sunt, aut impuberes, aut propter infirmitatem aetatis curatori subsunt ι. I9s.f. de verb. segnis. Recta vocabuli intelligentia eo miliae sgnificatione pendet. Familiam dixere vo teres totum servorum numerum, qui cuiquam subes
124쪽
De tutelis. I 23jectus eflet in Civitate. Quicumque igitur domi.
nium servorum habere potest, neque alterius potestati subest , paterfamilias recte dicitur. Dominum vero patremfamilias dixere veteres, ut ipso vocabulo admoneretur , se patris, non tyranni ritu cum servis agere oportere. Vide Cujac. obfervat. Io.16. Ex dictis liquet, non ejusdem generis patreS- familias esse. Eorum enim alii sunt impuberes, alii viginti quinque annis minores, majores alii. Singuli pro diveriae aetatis intuitu diverso jure cem sentur. Impuberes sub tutela sunt, sub curatione minores majores viginti quinque annis neque tutelae, neque aliorum curationi subsunt. Nos Trubonianum sequuti de impuberibus tantum , ac minoribus sermonem instituemus. Ded majoribus solliciti quidem haud erimus: ii enim libero sui juris arbitrio utuntur in Civitate.
II. Impuberes igitur patresfamilias jus civile tutelae subesse jubet. Id institutum apud omnessere Gentes receptum fuit. Proinde tutelae origo ab ipso naturali jure repeti potest. Ipsa enim natura praecipit, ut eos potissimum defendamus, qui propter infirmitatem aetatis se tueri nequeunt. Hinc viri clarissimi docuerunt , tutelam impuberum jure naturali primo occupanti concedi Grol. de iur. beli. O pac. a. 22. I 2. Impuberum tutela igitur ad jus civile mixtum referri queat. De ea enim partim ex naturae praeceptis decerni debet ; partim ex peculiaribus regulis Romani juris. Primo scilicet Romanae leges ultra generales naturae regulas progredientes aetatem definierunt , intra quam sub tutoribus pupilli sorent. Deinde, ut infra liquebit, complura alia statuerunt , quae pupillis magis expedirent. - III.
125쪽
xet4 Prael. ad Insiit. Justin. Lib.I. Tit. XIII. III. Iam vero tutelam quasi defensonem dixere veteres. Id enim vocabulum a tuendo est : ira
didem dictus & tutor, quasi tuitor , seu pupilli
defensor . Tutoris est enim , pupillum defendere fidei suae creditum a. h. t. Proinde tutela definitur a Servio vis , ae potesas in capite libero ad tuendum eum, qui propter aetatem se defendere nequit, iure civili data , ac permissa I. I. U. h. t. Eam ipsam tutelae definitionem in institutiones transtulit Tribonianus I. h. t. In ejus autem definitionis interpretatione plura seu mysteria, seu dissicultates perperam agnoscunt interpretes. Primo enim nullum neque mysterium, neque difficultatem habent verba Nis, ae potestas in definitione conjuncta . Nam vocabula isthaec haud infrequenter conjunxere veteres , quoties majorem ali
quam potestatem designare vellent. Ita quidem ad maximam Praefecti Proculi potestatem significandam Tacitus imperii vim , ac potestatem penes eum fuisse scribit 2. historiro. Igitur in definienda tutela
utrumque vocabulum conjunxit Servius , ut potestatem tutoris maximam designaret. Deinde quod
ad verba in capite libero, in iis nulla etiam dis ficultas inest. Ea enim , salva ratione juris, cum ad pupillum, cum ad tutorem referri possunt. Nam liber debet esse pupillus, uber & tutor . Denique vix ulla etiam dissicultas latet in verbis iure ciυili data, ac permissa . Iis enim tutelarum diversitatem desii. gnavit fortasse Servius. Nimirum tutela quidem te. gitima , ac testamentaria ab ipso jure civili datur: de utraque enim tutelae specie, ut infra liquebit,
aperte cavere Decemviri. Contra tutela dativa a
Magistratibus dari solita non scripta quidem lege, sed moribus apud veteres recepta fuit . Eam igb
126쪽
. De tutelis. Iastur tutelam permissam appellavit jurisconsultus , ut ostenderet, non jussu legis, sed moribus introedustam fuisse .l V. Porro in masculis apud Romanos olim unius generis i tutela erat, eaque desinebat per pubertatis adventum. Quod ad sceminas tamen, duplex Romae tutela recepta fuit. Altera enim pupillaris erat,
neque ultra pubertatem e X tendebatur: altera vero
perpetua , eaque post pubertatem expletam incipie bat. Ei autem mulier perpetuo suberat, nisi per conventionem in viri manum nupsisset Ulpian. fragm.tit. II. h. I. Institutum haud absimile apud Athenienses obtinuit. Uide Oti. in diff. de per-peL foemin. tutel. 6. In sua definitione Servius tutelam ei dari scripsit , qui propter aetatis infirmitatem se defendere nequit. Inde igitur liquet, eum de tutela tantum pupillari seu masculorum, seu soeminarum intelligi oportere. Ceterum perpetua mulierum tutela diu ante Iustinianum apud Romanos fuit abolita. In Regno tamen Nea- politano per Longobardos restituta fuit. In exemcitatione historica huic libro praemissa ostendi, leges Longobardicas juris communis locum apud nos diu retinuisse . Inde iactum, ut in quibusdam Regni regionibus in mulierum contractibus
hodie mundualdus adhibeatur. Mundualdus enim Longobardicae originis vocabulum perpetuum lamminarum tutorem significat. Cons jus Regu. libr.
U. Iam vero tres tutelae species occurrunt in
jure civili , testamentaria scilicet , legitima , &dativa. De iis in institutionibus tituli lingulares extant. Eas igitur sigillatim enucleabimus. Perperam vero institutionum collectores in hoc titulo
127쪽
I16 Prael. ad Insiit. Iustin. Lib.LTit. XIV. tulo de iis agunt , quibus dari tutores testamento queant. Ratio enim ordinis postulabat, Ut id argumentum in insequentem titulum differre. tur: nam ibi quidem tutela testamentaria tractanda suscipitur . Id monitum quidem oportuit, nequis me accuset, quod ea in re Triboniani vesti. gia deseruerim.
Qui res amento tutores dari possunt. Ex tribus tutelae speciebus primo testament,riam exponit Tribonianus, uia hereditatum exemplo in jure tutelae deserri solent. Quemadmodum isitur heres testamentarius praefertur heredi legitimo , ita etiam testamentarius tutor tutori legitimo praeserri debet. Tutela autem testamentaria ex vetustissimis moribus apud
Romanos obtinuit , & sub ipsis Regibus ignota non fuit Liv. I. 3 . Non mirum igitur, si per Decemviros in duodecim tabul's translata suerit. Ea de re lex Decemviralis haec circumfertur. Parerfamilias uti legassit super pecuniae , tutelaeis suae, ita jus esto . Lex ita extat apud Paulum in L sq. f. de verb. signis eamque lectionem acute
tuetur Noodi. obferυ. h. I9. Iis autem verbis patrifamilias concessere Decemviri de filiorum tutela non secus, ac de hereditate, statuere pro lubitu. Ex recta igitur praedictae legis interpretatione penient serme omnia , quae de tutela testamentaria disputari solent. Legis autem sententia facile in-
128쪽
Qui testamento tutores dari possunt. I 27telligetur, si primo videamus, a quibus, &, cui
dari queant testamento tutores ; deinde quos tutores testamento constitui, & quomodo oporteat.
II. Quod ad primum , ipsum patrisfamilias
vocabulum adhibitum in duodecim tabulis indi. Cat , non quoscumque parentes tutores in testamen. to liberis constituere posse. Nimirum paterfamilias ad filium familias referri debet. Igitur unus pate familias filiisfamilias suis tutores constituere potest in testamen o. Quin ne promiscue quidem parens tutores filiisfamilias recte constituit. Pone enim , in morte aliquem habere in potestate filium , Scex eo nepotes: is quidem nepotibus in sua potestate positis tutores dare testamento nequit. Itenim post mortem avi in patris sui potestatem recidunt : jus vero civile non patitur, tutoris, &' patriae potestati subesse quempiam h. g. b. t. Ut quis igitur a patre recte tutorem accipiat, non sufficit filii familias qualitas : oportet quoque , ut primum locum in ejus familia habeat. Inde au. tem aperte liquet , liberis tantum suis heredibus tutorem relinqui testamento posse. Rem apprime probat Scaevolae locus in l. 73. q. I. F. de reg. jur.
Sic enim ibi jurisconsultus. Nemo potes.xuxorem dare' cuiquam, nis ei, quem in suis heredibus, cum moritur, habuit. Quod autem ibidem Sca, vola statim addit; habitur De esset, s vixisset 'id eo pertinet, post humis etiam suis heredibus recte constitui testamento tutores. Nimirum in pupillorum commodum tutelam instituerunt leges: atqui post humi , quoties de commodo ipsorum agitur , pro jam natis haberi debent l. . F. de stat.
III. Hactenus dicta suadent, pupillis tantum
129쪽
218 P I. ad Instit. Iustin. Lib I. Tit. XIV primum locum obtinentibus in testatoris familia . ac tempore mortis in ejus potestate positis tutores constitui testamento posse. Quapropter, rigore juris inspecto , testator extraneus tutorem pupillo frustra constituit, licet eum heredem testamento
scribat . ipse pater in jure civili post liberorum
emancipationem censetur extraneus. Inspecto igitur rigore juris, pater liberis emancipatis tui rem instituere testamento non potest. Verum ob ipsorum pupillorum favorem ab ea juris subtilitate recesserunt Romani Principes. Magistratus enim ministerio jusserunt confirmari tutorem , qui aut a patre liberis emancipatis, aut ab alio extraneo datus pupillo foret l. r. I. F. de confirm. tui. Ea tamen in re diversuin jus obtinebit , prout a patre , vel ab alio extraneo tu tor si pupillo datus . Nam patris quidem reU: 'rentiae dari placuit, ut institutus ab eo tutor Omnino confirmaretur, licet pupillum heredem haud scriberet t. q. F. eod. Verum a reliquis extraneis dati tutores non semper confirmari debent.b Eos
enim confirmari jus vetat, nisi pupilli scripti fuerint heredes, & de tutorum honestate praevia i quisitione constiterit L . oe s. ff. eod. A reliquis
etiam extraneis dati tutores ad gestionem non sunt admittendi , . nisi cautionem praestent, pupino rem salvam sore d. I. s. J. eod. Ceterum ex regulis quidem Romani juris necesse non est, a magistratibus confirmari tutores, qui a patre dati sint l, beris in potestate positis. Verum ex vetustissimis Regni moribus ipsi tutorex suis heredibus a patre dati apud nos a magistratibus sunt confirmandi. Ejus instituti causas exposui in jur. Regn. libr. I.
130쪽
IV. His ita constitutis , perperam Holmanus Pronunciat, pupillum a patre heredem scribendum esse, ut ei tutorem in testamento constituere pol-1i t obfer t. s. s. Nimirum ut tutoris datio con-
si stat, nil ultra in jure civili requiritur, quam ut testatori pupillus sit si ius heres t. τῖ. I. f dex aut iur. Atqui pupillus exheredatus patri suus heres esse non desinit. Ei enim post ipsam extim redationem proprietates sui heredis adhuc insunt.bimirum duo requiruntur , ut quis suitatem haheat , primo scilicet , ut is in testatoris pote. Date sit tempore mortis; deinde ut in familia sit gradu proximus Φ r. instit. de success. quae ab Dr-
rem defer. Duo autem isthaec per exheredationem non amittuntur. Quod enim ad primum , filius exheredatus in patris potestate pergit esse: nam nusquam in jure traditur , per exheredationem
dissolvi patriam potestatem in liberos . Quod ad
alterum , filius exheredatus post exheredationem Primum quoque retinet in familia locum.
V. Illud hic addubitari queat, an, liberis tutore dato, si testatori diversi sint gradus liberi,
liberis omnibus datus tutor intelligatur, an iis tantum , qui primi sunt gradus . Liberorum vocabulum infinitum est, neque ullum certum gradum designat. Eo igitur continentur filii, nepotes , pronepotes,& deinceps alii l. aro. princ. F. do merb. Anis. Proinde, liberis tutore dato, datus intelligetur Gmnibus , qui mortis tempore testatoris potestati subsunt, modo primum obtineant in familia lo-
. cum . Contra filiorum vocabulum primum dumtaxat liberorum gradum designat. Quapropter sicui sint filii , & ex praemortuo filio nepotes, fi liis ab eo tutore dato , liberis tantum primi gra- m I. I . dus