장음표시 사용
131쪽
13o Prael. ad Instit. Iust . Lib.L. Tit. XIV. dus tutor datuς intelligetur L 6. F. de testam. ruisael. Quale tamen liberorum primi gradus inter mortales est desider una , complusculi dulci ri filiorum vocabulo liberos ulterioris gradus a P-pellant. Ab eis igitur tutore filiis constituto, ipsa aequitas suasit, ut ipsis nepotibus, aut deici-cepς aliis tutor datus intelligeretur l. 2or. II. δευerb. segnis. At vero non scribit ibi Iulianus, raepotes quoque filiorum vocabulo promiscue contineri , sed ubi tandem aequa interpretatio Voluntatis id suaserit. Id ego diligentius adverti velim et res enim isthaec non tantum in tutelis, sed in fideicommistis etiam usiim permagnum habet. Igitur in fideicommissis quoque filiorum vocabulum ad
nepotes, aut deinceps alios tandem extendi debet,
si aequitas ita suaserit. Sed , his omissis, videamus, quinam tutores constitui testamento queant.
VI. Quod ad eos, qui tutores constitui testamento possunt , ea de re nullam hic generalem regulam proponit Tribonianus. Ea tamen occurrit apud Paulum is l. et r. f. de testam. tutel. Ibi enim jurisconsultus generatim edicit, testamento tutores dari posse omnes, cum quibus testamenti facitis est. Eum locum nemo sortasse hactenus recte intellexit. Censeo autem , ibi testamenti factionem esse dici cum illis, qui comitiis olim interesse poterant. Eodem sere modo loquitur Tribonianus 6. ivstit. de testam. ordini Inde autem intelliges, cur mulieribus testator tutelam demandare nequeat. Eae enim comitiis olim interepse non poterant, seu, quod ait Paulus, cum iptisfactio testamenti non erat. Contra filii familias te stamento tutores recte constituuntur princi iussit. h. t. li enim comitiis interelse non vetabantur
132쪽
Qui testamento tutores dari possunt. I; I Neque regeras , monstrosum in jure esse, ut sub aliena potestate positus alios in potestate habeat. Id enim admitti debet, si de eodem genere pote-
Datis agatur. Ut autem quis testamento tutor recte constituatur, non requirit tr , Ut in prassenticum eo sit testamenti fatilo. Sussicit enim, ut ad eam aliquando pervenire possit. Hinc nihil impedimento est, quominus suriosus testamento tuter instituatur. Is enim ad testamenti factionem Pervenire potest. Neque objicias, ab ejusmodi homine tutelam geri non posse. Si enim furiosus
datus fuerit testamento tutor, suscipiet tutelae munus, cum resipuerit β. a. h. t. Quamdiu autem Ob furorem tutelam ss gerere prohibetur, alius interea temporis constituetur a magistratu tutor t. IO. I. F. de excus. Nunc, quod superest, videamus, quo tandem modo institui queant testamento tutores.
VII. Quod ad modum instituendi tutores in testamento, ea de re facile decerni potest . Nimirum in duodecim tabulis tutoris, Sc heredis institutio conjuncta suit. Ita ex regulis Romani juris tutinxis institutio ab heredis institutione non discrepat. Quemadmodum igitur in ipso testamento instituendus est heres, ita & in ipso testamento instituendus est tutor I. I. princ. F. de testam. tutel. Per Principum tandem constitutiones jussi sunt consules confiinare tutores a patre datos in codicillis l. I. h. I. m. de confirm. tutor. Praeterea quemadmodum certae rei heres scribi non potest , ita Sccertae rei tutor nequit institui l. 11. F. de testanti tui. Tantum utilitas pupilli suasit, ut, si in diversis provinciis ejus patrimonium dispersum esset, pro diversitate provinciarum diversi tutores recte I x da.
133쪽
ra1 Prici. ad Instit. Iustin. Lib.L. Tit.XIV. darentur l. Is . F. eod. Id autem receptum Viditur, argumento desumpto ex constitutione Severiin t. Io. f. q. F. de excusat. Nimirum ea constitutio tutori concessit , ut rerum pupillarium amministrationem recusare posset, quae positae sorent in aliena provincia. Inde igitur fuit illatum, diversos tutores patrem recte constituere, si ipsius patrimonium in diversis provinciis dispersum esset. Indidem quoque factum, ut pupillo Romae,& inprovinciis lacultates habenti rerum quidem Romanarum Praetor, provincialium tutorem Praeses da. ret t. 27. princ. F. de tui. curat. VIII. At vero licet tutoris institutio ab hermdis institutione non differat ' ob favorem pupillorum tamen plura permitti placuit , quae in heredis institutione jus civile vetat. Ita sano, jure pandectarum inspecto, ante institutionem heredis inutiliter legatur; ante heredis tamen institutionem recte instituitur testamento tutor g. g h. t. Verum ea in re hodie inter legata, & tutorum dationem nil quicquam interest. Cautum enim ab Iustiniano fuit, ut ante institutionem limredis utiliter etiam legari posset q. 34. insiit. dotegat. Praeterea ad certum tempus, vel ex certo
tempore heres quis scribi non potest l. 34. β. do
hered. instit. Verum ad certum tempus, vel ex certo tempore tutor recte instituitur d. f. a. b. t. Id ipsum tamen ultra tutores testamento datos extendi non debet. Si enim de tutoribus agatur a
magistratibus dari solitis, ratio juris haud patitur,
ut ii ad certum tempus, vel ex certo tempore tutores constituantur. Nam tutoris datio a magistratibus fieri solita actus legitimus apud vetereserat : actus vero legitimi neque tempus , neque
134쪽
De legitima agnatorum tutela . I 33 conditionem recipiebant l. 7 . F. de reg. iur. Eo accedit , quod ipsa pupillorum utilitas pati non debet, ut ipsis per magistratus ad certum tempus, Vel ex certo tempore tutor constituatur. Nimbrum si ita pupillo detur in testamento tutor, ante, vel post tempus a testatore praescriptum magistratus adiri potest, qui interea tutorem pupillo constituat. Uerum si ex certo tempore, Vel ad certum tempus constituatur a magistratu tutor, nullus adiri potest, qui interea pupillo consulat.
De tegitima agnatorum tutela. UEteres legum latores recte videntur adlabo. rasse, ut regionem, mores, ingenium populorum apprime nossent, quibus leges scripturi so-rent. Nam neque leges omnes Civitati cuicumque conveniunt, & pro cujusque Gentis diversitate diversas scribi leges oportet. Inde factum, ut in legitima tutela constituenda legislatores diversas vias inierint. Atheniensium legislator Solon reputans fortasse, stulte aegrotum agere, qui medicum sibi heredem scribit, a tutela arceri jussit agnat legitimos pupillorum heredes. Periculum enim mrat , ne tutores hereditates impuberum inhiantes insidias eorum incolumitati struerent. Hinc Diogenes Laertius inter prudentissimas Solonis leges illam reseri , qua cautum ab eo suerat, ne tu
135쪽
134 Prael. ad Insiit. βiu. Lib I. Titrari negligentius geri ab iis tutela soleat, ad quos Pupilli bona pervenire nequeunt, mediam in ea retviam sequutus est Plato II. de legib. Is enim
duos ex materno, totidem ex paterno latere ita telam gerere jussit. Nam ita quidem sperari poterat, per matrem conjunctos consulere incolomitati pupilli , ex' cujus morte nullum commin in expectarent per patrem vero conjunctos recte administrare bona , quae ad ipsos aliqUando redire possent. Idem ferme Charondae Thuriorum legislatori placuit. Is enim pupilli quidem personam propinquos maternos, paternos vero ejusdem patrimonium curare jussit Diodor. Sicul. biblioth I 2. I s. II Ex dictis hactenus generatim affirmari queat, veteres legislatores plerosque omnes aut tutelam, aut certe pupilli personam conjunctis paternis committi vetuisse. Uerum ab eo aliarum Gentium in stituto recesserunt Romani veteres. li enim promorum sanctitudine existimantes, neminem in Romana Civitate pupillis insidias structurum esse , sub ipsis sortasse Regibus eorum tutelam agnatis, seu con unctis paternis deserri jusserunt. Saltem ea de re in duodecim tabulis ita cautum suilla constat . Si paterfamilias intestatus moritur, eique impubes suus extabit heres, agnatus proximus tutelam uaucitor. Cons. Iacob. Gothosted. in prob. ad rab. s. Falso autem plerique interpretes censuerunt , eam de legitima tutela legem ex Sparatanorum jure in duodecim tabulas suisse relatam. Primo enim non liquet hactenus, an apud Spartanos tutela agnatis delata fuerit. Deinde verisimillimam ego putavi semper Uici nostri conjecturam existimatrais , leges duodecim tabularum ab
136쪽
De legitima agnatorum rutela. I 8s
ipsis patriciis Romae fuisse confict s ; plebi au.
tem persuasum , eas leges Graecorum populorum esse, ut lubentius reciperentur. Sane quis sibi persuaserit, sub initia quarti saeculi ab Urbe condita Romanos navigationis imperitissimos tot maria percurrere potuisse , ut peregrinas leges Romam inveherent 8 Sed ea de re vide dissertationem dans ι' academ. des inscript. Utcumque id erit, jure Decemvirali quidem tutela legitima agnatis, in eorum desectum gentilibus delata fuit. III. Iam vero, agnatis delata tutela per leges olim, ipli tutores & tutelam gerebant, & pupilli etiam educationem curabant. Veteri enim jure Romanorum inspecto, admitti potest Cujacii sententia existimantis, recte a tutela ad educationem inferri obserυat. 5. 29. Verum ubi sunt reperti tutores, qui spe hereditatis illecti pupillos occiderent , tutela ab educatione separari coepit. Sub ipsa sortasse Republica libera Praetor decernebat , ubi sine suspicione pupillus commodius educari posset : ea sane dei causa aetate sua frequentissime Praetorem fuisse aditum testatur Ulpianus in L I. princ. F. tib. pupill. educ. desb. His
initiis ab Alexandro cautum , uti, cuicumque tutela competeret, in educatione mater praeserretur: si ea de re inter tutores, & matrem controversia oriretur, praevia cognitione causae, per Praesidem, aut Praetorem decerni jussit, utrum apud matrem, an apud tutores pupillum educari expediret l. I. C. eod. In educationis autem definiendo negotio
pupilli securitatem Praetor unice spectare debet: hinc, si expedire videbitur, ab ipsius patris Voluntate recedere non prohibetur d. I. I. I. F.
137쪽
a 6 Prael. ad Iussit. Iustin. Lib.I. Tit. XV. educationem inferre non licet. Nam secundum pandectas educatio ad matrem , tutelae gestio ad agnatos pertinet. A tutelae tamen gestione, ut ab aliis publicis muneribus, matres arcebantur l. IAst. de tutet. Verum Justinianus noυ Π. II 8. C. S. matrem , & pupilli aviam ceteris omnibus in gestione tutelae praeserri jussit, modo & secundis nuptiis , & senatusconsulto Velle jano eae renunciarent. Ibidem ab imperatore cautum, ut, matre deficiente, vel avia, agnatis, di cognatis deserre. tur tutelae gestio secundum proximitatis ordioem. Res igitur ipsa flagitat, ut exponamus, qui agnati , qui cognati in jure civili dicantur qui gentiles denique: & iis enim tutela olim deserebatur. IV. Primum omnium cognati vocabulum genus. & speciem in jure significat. Generatim accepto vocabulo, cognati dicuntur conjuncti omneg, seu ex paterno, seu ex materno latere se contingant, seu ex justis nuptiis , seu extra matrimonium suscepti fuerint; seu denique civili tantum, seu naturali quoque cognatione jungantur ι . t. G ι ult. h. 1. oe seqv. F. de grad. lin. Cognati tamen speciatim accepti,& agnatis oppositi intelliguntur conjuncti per taminas d. I. ult. q. a.
st. eod. Cognati quoque dicuntur , qui aut con-.juncti per masculos quamcumque capitis minutionem subierint , aut extra justas nuptias quaesti fuerint. Cons doctores ad β. I. h. t. Contra agnati appellantur per virilis sexus cognationem conjuncti , qui ex eodem primo generis austore proficitcuntur , R in eadem familia pergunt esse d. t. vlt. q. r. β. de qrad. oe non. π d. ε. I h.t. Itaque sororis tuae filius non agnatus, sed cognatus est tibi. Contra germani tui filius, nisi capitis
138쪽
De legitima a Marorum tutela. 137 itis minutionem subierit , tibi agnatus censeri debet . Ex dictis liquet, cognati vocabulum naturale esse, agnati vero civile d. I. ult. f. . d. do
grad. oe asin. U. Quod ad gentiles, ii etiam primum auctorem communem habent, & per virilis sexus per. sonas cognatione junguntur; ab agnatis tamen distant. inter agnatos enim arctius, inter gentiles laxius conjunctionis est vinculum. Nam gentiles ejusdem sunt gentis, non vero familiae: agnati &gentem, & familiam communem habent. Scilicet cujusque gentis apud Romanos olim familiae plerumque complures erant. Ita quidem ex una gen. .
te Cornelia exortae sunt familiae Scipionum, Cosso rum, Dolabellarum, aliaeque sat multae. Corneliae igitur gentis homines gentiles inter se erantῆ iidem tamen inter se agnati non erant omneS. Neque enim exempli gratia Caius Cornelius Scipio cum Cato Cornelio Dolabella agnatus erat. Nam licet gentem communem haberent, communi tamen familia non utebantur. Gentiles igitur communem tantum gentem habebant; agnati
vero communi & gente , & familia censebantur. Proinde, quod ab initio dixi, inter agnatos quidem arctius vinculum conjunctionis erat ; laxius inter gentiles.'Non mirum igitur, si in duodecim tabulis in hereditatibus, ac tutelis agnati gentilibus praelati fuerint. Sed ea de re plura desino. Cum enim sub Principibus gentilium conjunctio remotissima evasisset , eorum jura exoleverunt saltem a Caii jurisconsulti temporibus collat. IS.
Mosaic. oe Rom. tit. Io. q. . Exinde autem cum
in hereditatibus, tum in tutelis ipsorum ratio haberi desit.
139쪽
Docuerat superiori titulo Tribonianus, agnatos:
capitis deminutionem passos ad legitimas tu. telas admitti non poste. Ita Tribonianus post legitimam agnatorum tutelam expositam reliquarum tutelarum tractationem tantisper differt, ac de capitis deminutionibus hic titulum interponit. Capitis autem deminutio in praesenti loco status permutatio est. In eo dicendi modo perperam quidam, nescio, quae mysteria latere putant. Nimirum frequenter apud veteres caput personam de signat i haud infrequenter etiam minuere pro muta e dixerunt Latini veteres. Ita sane Paulus minui dixit illis vitae propositum , qui alias 'vitae rationes susciperent l. 17. β de oper. liberi. Consilium quoque se non minuturum dixit apud Terentium Pamphilus immotam animi sui senten. liam significare volens he r. act. 4. licen. g. Quod igitur ab initio diximus , capitis /eminutio mutatio personae est. Hinc & status permutationem eam definivit Caius in l. i. f. de capit. mi
II. Porro non ob quamcumque status immutationem capitis deminutionem jus civile subiri ju-i bet, Ut Cnim capite quis minutus dicatur, non in melius, sed in deterius mutari debet. Quin ne per mutationem quidem in deterius capitis minu-
140쪽
De capitis deminutione . Igytio semper contingit. Ita sane capite non minuuntur, qui de Senatu moventur , aliive, quibus dignitas imminuitur i. g. F. de senat. Θ h. s. h. t.
Facile autem inlaotescet, quibus in mutationibus
capitis deminutio contingat, si recte intelligatur, quid status vocabulo in praesenti argumento jurinconsulti designare soleant . Quoties igitur de capitis deminutionibus sermo est, eo vocabulo jurisconsulti sgnificant moralem in Civitate locum seu libertatis, leti Civitatis, seu familiae t. vlt. β. de
capit. minut. Proinde ut capite quis minuatur, oportet, ut amittat aut libertatem, aut Civit,tem, aut familiam. Si civis conditio immutetur, salvo libertatis, Civitatis, ac familiae jure, is capite minutus dici non potest . III. Iam vero in capitis deminutionibus numerandis non conveniunt jurisconsulti veteres. Paulus quidem iu t. vlt. Is h. t. tres capitis deminutiones recenset , maximam scilicet, mediam , minimam. Contra Ulpianus capitis deminutionem
in maximam, & minimam distinguit in L L β. . F. de suis, o legit. hereae. Uerum ea in re Uerbis tantum jurisconsulti dissentiunt. Ulpianus scilicet advertebat, per capitis deminutionem statum civis aut publicum , aut privatum immutari. Amissa enim libertate, vel Civitate , status civis publicus immutatur; amissa familia , flatus tantum privatus imminuitur. Ita commode Ulpianus capitis deminutionem in omimam , minimamque dividit. Contra Paulus advertebat, status publici immutationem diversam esse; majorem quidem, si ipsa libertas amitteretur; minorem Vero, si adimeretur tantum ius Civitatis. Proinde perspicuitatis gratia triplicem capitis de nutionem di-