장음표시 사용
61쪽
6o Prael. ad Instit. stin. Lib.I. Tit.LII eles ita postulabat. Stet illud igitur, ea in rejure veteri nil quicquam derogasse Iustinianum,
neque hodie in lucem editos post decem menses a morte patris justos liberos censeri oportere d. l. g. 3. II .F. eod. Quaecumque vero viduae sit honestas,
ne ipsi quidem supremi judices ab eo jure recedere possunt. Si qua tamen adeo morata sit , ut de ipsus pudicitia dubitari nequeat , res reserenda erit ad Principem , qui exemplo Hadriani partui,& matri succurrat adversus insolitos naturae casuS. Hactenus de divisionibus hominum naturalibus .
Quod superest igitur, de civili hominum divisione
hic a Triboniano proposita videamus. IX. Secundum regulas Romani iuris summa hominum divisio est in liberos , & fervos princ. h. t. Liberi sunt, qui libertate utuntur. Libertas definitur a Triboniano naturalis facultas eius,
quod cuique facere libet, nisi si quid mi, aut iuro
prohibeatur Φ. I. eod. Desinitio tamen eam libertatem spectat, quam in homines cadere honestas , Sc jura sinunt. Proinde liberi cives esse non desinunt, licet nequeant quicquam adversus leges admittere . Nam , ut divine Papinianus ait, qua eum legibus , o bonis moribus pugnant, ea nὸ posse quidem nos facere credendum est ι.1Is. Hde condit. insit. Ceterum Romani veteres duplicem libertatem distinxerunt, nobiliorem unam, quam soli Romani cives habere possent ἔ viliorem alteram , cujus tantum participes peregrini essent: illam ex iure Quiritium, hanc iuris Gentium appellarunt . Eamdem distinctionem adhibuerunt in matrimonio, dominio, aliisque complusculis , ut suo loco liquebit. Libertatis autem ex jure Qui-titium singulares olim erant effectus . Verum Per
62쪽
per Caraealtam Romana Civitas cum omnibus in orbe Romano viventibus communicata fuit t. I .F. de sun bom. Ita vetus illa civium Romanorum libertas vix quicquam singulare retinuit. X. Servi sunt, qui servituti subsunt. Est aitem servitus constitutio iuris Gentium , qua quis contra naturam dominio alterius subjicitur h. a. ἡ ν. Servitus igitur adversatur juri naturae. Eadem tamen propter hominum utilitatem jure Gemtium est introducta. Servitus scilicet non tantum
dominis, sed 3c servis ipsis prodeta visa, seu ut
alimenta servis certiora forent, seu ut victores ab occidendis captivis iacilius abstinerent. Primam servitutis inter mortales originem ex bello repetierunt jurisconsulti I. 4. h. a. F de flat. bom.
Verisimilior tamen videri queat sententia Pulandorfit existimantis, eam ex contractibus prosectam esse de jur. nai. oe Gent. Itbr. 6. c. 3. β. 4. Exsequ. Nimirum sub rerum humanarum initia he. betiores quidam , solertiores alii: hi divitiis asstuentes , illi rerum omnium egentissimi. Ita inopes ad fameri arcendam primum ditioribus suas locarunt operam mox conscii sibi quidam imbecillitatis suae aliis se perpetuo manciparunt .. Sane apud veteres plerosque populos venditio libertatis interdicta non suit: frustra etiam Solon eam Athenis prohibuit. Nam haud multo post ipsius mtatem mos legem vicit,& ipse Diogenes Cynicus libertatem suam venumdedit Gell. nocti. Att. 2.18. Ultra etiam processere Germani. Ii enim , suis omnibus ludo amissis, extremo aleae jactu libertatem suam sorti solebant exponere .. Tacit. δε morib. Germ. 24. Aliunde servitus per contractus
subiti solita haud multum acerbitatis habet. Nam
63쪽
perpetua servitus perpetuis alimentis excusari potest. Cons. Grol. de iuri best. Q pac. a. s. 27. Sed quaecumque fuerit servitutis origo, perperam in Europa ea fortasse suit abolita. Inde ce te succrevit tot nebulorum turba , quos egestas Irimum ad mendicitatem, deinde trahit ad sce- era. Vide Bus qu. legat. Turc. epist. q. Quo vero tempore in Europa servitus suerit abolita, exequutus sum in jur. Regn. libr. i. sit. 2. ε. I. XI. Ex.regulis autem Romani juris servi aut nascuntur, aut fiunt A. q. h. t. Naseuntur quidem ex ancillis nostris: ii enim jure veluti accessionis pertinent ad ancillae dominum , & vernae dicuntur . Contra liberi nati homines servi fiunt jure vel Gentium, vel civili . Iure Gentium in servitutem rediεebantur olim tantum captivi per captivitatem in justo bello: verum jure civili pluribus modis servus quis fieri poterat. Quocumque autem modo servitutem quis serviat, publici juris
intuitu una quidem conditio est servorum omnium, nec quicquam inter eos interest g. s. inst. eod. Umrum inter liberos homines plures sunt differentiae. Ad eas autem exponendas colline4t ferme omnia,
qua hoc in libro Tribonianus exhibet
64쪽
IIberorum hominum divisio in iure civili non una est. Prima, & summa eorum divisio est in ingenuos, & libertinos . Ingenui ab initio ita dicti videntur , quasi qui genus suum haberent. Genus olim habere credebantur, qui avum saltem,& patrem liberum habuissent. Proinde a liberto post manumissionem suscepti liberi non ingenui vocabantur, sed libertini Suet. in Claud. a . V rum sub i psa libera Republica ingenui fuerunt lahabiti, & appellati, qui liberi nati serent princib. r. Liberi vero nascuntur, quicumciue matre libbera nati fuerint l. s. f. a. de stat. nom. Ex ma tre autem libera nasci dicuntur generatim omnes, quorum mater libera fuerit vel tempore partus, vel conceptionis, vel intermedio, dum praegnanssuit L prino. h. t. Si qua igitur libera concipiat,& ancilla mox facta pariat, ejus filius liber, Ringenuus nascitur d. i. s. β. a. ff. de stat. bom. Nimirum ex regulis Romani juris, qui in ventre est, pro jam nato habetur, quoties de commodo ejus agitur l. 7. F. eod. inde sit, ut, si quo ex praedictis temporibus sit matri libertas, ea statim communicetur & filio. Ei vero nocere non debet servitus matri superveniens. Iniquissimum enim esset , alieno delicto in servitutem detrudi quempiam. Haec vero obtinere placuit non tantum in
iis, qui ex justis nuptiis suscepti essent, sed in iis
65쪽
s PraeI. ad Instit. Justin. Lib.I. Tit Vetiam , qui extra matrimonii vinculum coacepti serent d. princi h. t. Ut enim Vlpianus scribit fragm. xit. s. h. g. eonnubio interυeniente, liberi patrem sequuntur οῦ non inremeniente , matri eouditioni accedunt. II. Ueteri autem Romanorum jure modi complures erant , quibus ad ingenuitatem pervenire poterant , qui justam servitutem serviverant. Ita quidem ad ingenuitatem perveniebant liber. ii , qui aut restitutionem natalium aut jus aureorum annulorum obtinuissent. Ad Iustinia. num autem usque servi manumissi ingenui non Censebantur, nisi per modum aliquem jure civili probatum ingenui evasissent. Uerum Iustinianus Ingenuitatem mirum in modum extendit. Cautum enim ab eo suit , ut liberti omnes sine di. scrimine statim post manumissionem ingenui ha rentur , salvo tamen patronatus jure noυcu. 78. e. I. ο δερ
66쪽
De Iibertinis. Postquam beneficium manumissionis est intro. durium , triplex hominum genus distinxere Romani, ingenuos scilicet, qui liberi nati essent; servos , qui in praesenti servitutem servirent; libertinos denique, qui e servitute manumissi sorent. Libertini igitur inter ingenuos , & servos veluti medii videri debent. Olim autem liberti appellabantur ipsi manumissi ; eorum filii libertini dici solebant, neque ingenui censebantur Suet. in Claud. 2 . Verum aetate jurisconsultorum libertorum filii ingenui sunt appellati: ipsi autem manumissi seu liberti, seu libertini sunt dicti. Hodie igitur interutrumque vocabulum vix quicquam interest: tantum libertinus ad ordinem, libertus ad patronum referri solet, ut Valla docuit elegant. I. At vero, ut quis libertinus censeatur, oportet, ut ex justa servitute. st manumissus princib. t. Proinde si quis in servitute non justa fuerit, is post manumissionem non libertinus, sed ingenuus videri debet. Ita quidem ingenui censeri jubentur a latronibus capti cives, si ab ipsorum emptore manumissi fuerint. Ceterum 'Atheniensium exemplo Romani veteres nudam juris Gentium libertatem manumissis competere umluerunt . Primus Servius Tullius ad favorem Ibhertorum sibi conciliandum libertatem Quirit,riam manumissos adipisci jussit Dionys. Halicarn. q. 28. Cave tamen, existimes , post eam Servii Tom.L E i'
67쪽
65 Prael. ad Insiit. Iustin. Lib.I. Tit indulgentiam eamdem fuisse conditionem libere
rum Omnium. Exina' enim pro diverso manumis.
sonis modo libertorum conditio diversa fuit. Nam qui modo civili, veluti vindicta, manumissus esset, libertatem ex jure Quiritium consequebatur. Contra manumissus non civili modo , veluti per epistolam , vanam libertatis imaginem obtinebat. Nam & veluti servus domino pergebat acquirere,&, rigore juris inspecto, eum in servitutem retrahere non vetabatur herus : tantum ob aequitatem
Praetor id fieri vetabat. Haec aperte liquent ex fragmento quodam veteris jurisconsulti apud Antonium Schulting. juri rud. Anteiu i. pag. 8og. edit. L U. Perperam igitur scripsit Hei neccius , ex instituto Servii Tullii eamdem libertatem habuisse libertinos omnes ad instit. q. Ios. II. Iam vero primus Iustinianus libertos omnes ad libertatem Quiritariam sine discrimine pervenire jussit. Uerum ad ipsius aetatem usque triplex fuerat libertorum conditio. Alii enim majorem, alii minorem , alii minimam libertatem assequebantur g. g. b. t. Ad majorem, seu Quiritariam Iibertatem perveniebant, qui aliquo civili modo manumissi essent. Minorem libertatem obtinebant,
qui modis non civilibus liberati serent. Minima denique libertate potiebantur , qui dedititii sunt appellati. Iuvabit igitur ad veteris juris intelligentiam diversos hos gradus libertatis exponere, iacujusque qualitatem accuratius enarrare.
III. Cives igitur Romani fiebant, qui civili modo
manumissi serent. Modus olim manumittendi civilis solum testamentum erat. Verum sub Servio Tullio inter civiles manumittendi modos census quoque lustralis relatus suit. Nimirum sola civium Romanorum
68쪽
De Iibertinis. 67rum nomina in tabulis censualibus scribi poterant. Proinde si, domino consentiente, servus in censum relatus esset, libertatem accipiebat ex jure Quiritium. Cons Schulting. in iurior. Anio 1. pag. 8o3. Sed, ejectis Roma Regibus, tertius accessit civilis manumittendi ritus. Institutus is fuit Uindicii liberandi gratia , cujus opera conjuratio adversus novam Rempublicam detecta fuerat. Is enim,
Cum neque censu , neque testamento manumitti
Posset, manumissus per vindictam suit. Vindicta virgula erat, qua jussu Praetoris servorum manumittendorum capiti imposita, liberi censebantur: et igitur ipse Vindicius vocabulum fortasse dedit. His saltem initiis factum est , ut per vindiflammanumissi servi cives evaderent Liv. a. s. Sed &quartum civilem manumittendi modum instituit, aut scripta lege firmavit Constantinus. Nimirum ante Constantinum servos in coetu fidelium manumittere solebant Christiani veteres, praesertim qua die baptismo abluebantur. Vid. Otton. in
praefat. thesaur. tom. 2. & Coteler. in not. ad
epist. Ignax ad Poθω . Eum igitur manu miti tendi modum naturalem antea civilem fecit Constantinus. Cautum enim ab eo fuit, ut civili ritu manumissus intelligeretur , qui in Ecclesiis, seu conventibus Christianorum manumissus Bret . I. C. de his, qui in Eccles manumitt. Atque hi apud Romanos fuerunt olim civiles manu mitis tendi modi. Ita autem manumissi & libertatem
accipiebant ex jure Quiritium , & cives Romani
fiebant. In his ipsis tamen vestigia quaedam veteris servitutis inerant. Nam sub libera saltem Republica neque ad Magistratus pervenire poterant,ia ab ipsa militia arcebantur, nisi res adverta a-
69쪽
68 Prael. ad Instit.Justin. Lib L Tinmliud flagitarent Suet. in August. Sed, his omissis, de libertis videamus, qui minorem libertatem asinsequebantur.
IV. Minorem libertatem accipiebant, qui m dis neque civilibus, neque solemnibus manumissi forent f. 3. h. t. Nimirum , ut supra monuimus, qui ita manumittebantur, rigore juris inspecto, in servitutem pro dominorum lubitu revocari poterant . Eis sub Tiberio certa, ac propria libertas est data, non Quiritaria quidem , sed Latina; ea libertas scilicet, qua utebantur olim Latini veteres, antequam socii, & Latini nominis reciperentur in Civitatem Romanam. Ejusmodi liberti Ix-ntimi sunt appellati. Nam lege Iunia Norbana
sub Tiberio lata eam libertatem obtinuerunt. Eorum libertcrum conditio licet civibus Romanis vilior, contemnenda tamen haud erat. Nam pluribus modis ad libertatem Quiritariam 'pervenire poterant. Ad libertatem autem Quiritariam perveniebant beneficio Principis , liberis, iteratione solemnis manumissionis, militia, constructione n
vis , aedificii, pistrini; tertio quoque partu, si de
foeminis ageretur Ulpian. fragm. 3. I. Verum, nisi eorum aliquid eis obtigisset, vana etiam ipsorum libertas erat. Vivebant enim ut liberi, moriebantur ut servi I. un. C. de Lat. liberi. poli. Nunc de dedi titiorum libertate pauca subnectamus.
U. Minimam libertatem accipiebant liberti, qui dedititii sunt appellati a. ins . h. t. Ii sub Augusto primum sunt instituti. Sub eo enim lege AElia Sentia praeter alia placuit , ut servi sceleris causa publice caesi , vincti, torti, aut fugitivorum stigmate inusti dedi titiorum tantum libertatem a sequerentur, si manumissi forent Suet. in August.
70쪽
De liberrinis. 694o. Diversus igitur manumittendi ritus libertum
Romanum , aut Latinum faciebat: verum dedititios faciebant crimina, quaecumque fuisset manu.
mittendi forma. Ejusmodi autem liberti dicti sunt dedititii , quia libertatem consequebantur non diversam a populis illis, qui devicti Romanis armisse, ac sua omnia potestati Romanorum dedebant. Cons. Oisel. ad ad Caii in ii. I. I. g. Dedititii igitur nuda libertatis imagine potiebantur. Nam ipsi quoque, quod de Latinis monuimus, vivebantot liberi, moriebantur ut servi. In eo autem durior conditio ipsorum erat, quod ad Civitatem Romanam nullo modo pervenire possent. Vide Cajum loci cri. f. 4 VI. Porro passim docuerunt interpretes, des, titios libertos ab Augusto institutos , ne colluvione servilis sanguinis Romani cives inficerentur. Verisimilius tamen videri queat, id ab eo factum, quia novi Principatus ratio veterem civium multitudinem non postulabat. Nimirum sub Republica libera ob crebriora bella frequentissimae civium interneciones erant. Quapropter per id temporis publice expediebat, libertos quam plurimos Civitatem assequi. Nam per eorum liberos amissos bello cives suppleri oportebat. Sub Principibus rariora bella. Nam in arcano illo libello mandatum ab Augusto fuerat, ut intra terminos coerceretur imperium Tacit. annal. I. II. Itaque sub Principatu cessavit necessitas augendi cives. ConfMOntesqu. grand. decad. des Rom. chap. I 3. Utcumque id fuerit, triplex isthaec libertorum conditio stetit ad Iustinianum usque . Falluntur enim, qui existimant, post Antonini Caracallae constitutionem in I. 17. F. de fiat. hom. qua Omnes ia