장음표시 사용
81쪽
cultates maiores sunt , quanto nempe
quidquid objectum dissicultatis est ,
contentius invadere, callidiusque cavein re potest. Quapropter multos olim latera , lacertique nobilitarunt, ac summo studio celebratae dignitatem quam dam habuerunt exercitationes eae, qui bus agilitas , firmitasque corporis a geretur, animique pararentur ad comtemptum dolorum , ac rerum terribilium despicientiam. Deinceps vero se spicax sive prudentia, sive calliditas, qua rerum gerendarum vel adjumenta quaeri , vel impedimenta dispelli
quoquomodo solent, tanti facta est, ut ea laude quicunque excelleret, proximus is Diis ipsis haberetur , & eorum putaretur interiore congressu frui. VIII. Verum , cum quantacunque vis ea sit, qua quivis unus instructus est, exigua admodum existimari debeat, si cum aliorum omnium , qui resistere possunt, viribus conjunctis con feratur ; iccirco nulla neque magna potentia comparari, neque conservari di turna potest ab eo , cui se plurimi non addixerint. Alios autem, ut comni tantur nobiscum, inducere fere solent
82쪽
incommodi metus, aut utilItatis spes , aut opinio praestantiae cujusdam eximiae, quae non usitata specie aliqua percellat oculos, & magna quaedam , multisque profutura polliceatur . Praeclare itaque nobiscum actum arbitra qmur, si multi nos aut metuunt , aut amant, aut magni faciunt e eaque signa omnia delectant, & splendoris aliquid habere videntur, quibus aliorum magna de nobis opinio significari s let; eoque laudis, & honoris , & dignitatis existunt acerrimae cupiditates. IX. Atque nos ut metuant infensos, ea, esciunt , ex quibus conflari vires
cujusque diximus, ingenium audax ad
omnia capessenda, mentis acumen Vcrsutum , ac soler , nulla in labore cor poris, animi ve defatigatio , & quae fere consequuntur haec , confidentia minax , jactatio arrogans , prReceps, impotensque furor. His quidem , man sueti qui sunt, facilesque moribus ad--versari non audent absterriti metu quodam i ijuri rum, & interdum o secundam , ut incommodis levioribus
.extrema damna redimant et qui veros ima Vphementa , ac feroces sunt,
83쪽
ultro se adjungunt spe ducti ea perficiundi, quae repugnantibus illis aud re periculosum esset. Nam, quae maxime nocent inimica , si foedere aliquo devincta forte nobiscum sint, maxime prosunt. Omnes autem diligimus praesertim eos, qui cum facile possint in alios esse injuriosi , bonitate naturae quadam adducti beneficiis potius , quam vi plurimos obstrictos sibi tene re student ; nobisque ipsis praesidium
certum munire nos, & ornare arbitramur, si eos augeamus, iisque defer muS Operam omnem, qui cum opibus abundent, non has quidem ad oppressionem seu fortunarum , seu libertatis infirmiorum conferunt, sed civium vel afflictorum auxilio, vel florentium dignitati, vel universorum in theatro,& spectaculis oblectationi expositas esse , patentesque volunt . Eos denique solemus admirari, qui, vulgo quae
timentur, aut avide cupiuntur, contemnunt, ac negligunt; aliisque seu co cedentes, seu parantes etiam, ac tuemtes ea, quae sunt utilitatis alicujus, aut voluptatis efficientia, fructum lab rum nullum quaerere videntur prae-s ter
84쪽
ter laudem, & gloriam . A qua cumiferique se procul abesse videant pro
pter inopiam adjumentorum eorum,
quibus ea sustinenda est, vel se ultro abdicent occupationibus iis impediti , quibuscum ea consuescere minime potest, non modo non invident aliis pos sessionem eam, quae usui minime sibi
est, sed addici etiam hanc ipsis, latis.
simeque continuari sua magni referre putant. Quis enim ea re, quae, cum a se trafferatur ad alios, nullum sui desiderium relictura sit, remunerari n lit utilitates illas , quibus aegre car re potest; easque Virtutes invitus alat,
a quibus uberrime bona illa funduntur, quae Vita ipsa sibi cariora sunt
X. Ex his, quae ad potentiam, pesque maleas plurimum Valent, metus ad patientiam , obsequiumque demittit ; admiratio consuetudine laudum effusarum assentationem parit , quae turpissimum servitii genus est ἱ expectatio commodorum ad amicitiam hi-licit, clientelas adjungit , adnectitque propinquitates. Quae cum potentiam nulla vi cuique facta augeant, ob eam causam praesertim magni fieri solent,
85쪽
& cum habeant amplitudinis , ac dignitatis speciem quandam, ipsa per se
magna videri possunt. Quia Vero quanto vetustiora sunt haec, tanto radices altius egissse , latiusque fudisse necesse est; iccirco generis antiquitatem rebus gestis majorum, qui procul a temporibus absint nostris, nobilitatam excculens aliquid esse remur; ac tanto huic arctius adhaerescimus , quanto, rem ta quae sunt, invidiae minus subcunt, c, que praestantiae dignitatis, qua quis eminere velit e caeteris, favetur magis, si sp cie quadam vetustatis obtecta in vulgus prodeat, quod ea tum non adsci-titia quidem , aut aliis callide praerepta , sed a natura ipsa tributa quodammodo videatur . Homines enim , ut praesentibus invident , ita procul a se disjunctos efferunt ό & quod illis avare negant, aut cripiunt inique, largius in hos, auctiusque profundunt. Nam finitimis quidem quantulumcunque accesse rit incrementi , Verentur , ut magis emineant , quam ut se e regione positos videri magnum aliquid sinant ; immo vero male sibi caurum putant , si
quid iis aut labis aspersum, aut insita F a de
86쪽
de laude limatum non sit : quod inprimis tum accidit , cum rebus suis subdiffidunt , vel earum rerum quibus ipsi valent, jacere pretium, seu stabile,
ac certum nondum esse constitutum vident . Procul autem a nobis dissitis quantacunque tribuantur , metuit nemo, sibi ne quid officiant. Longius
enim absunt hi , quam ut secum conferri queant ; ad eosque amplificandos quisque mirum in modum pronus est, ut eosdem removeat ab se, quam maxime potest , & cum iis sibi ne comtentioni quidem relinquatur locus , si non insanus haberi velit. Nam certare cum iis, qui quodammodo conditionem humanam praetergressi sint , incoeptum audax habetur , insaniaeque conterminum . Quare cum de rebus antiquis judicium ferendum est , id his quodammodo accidit, quod imaginibus elaterna megalographica prodeuntibus pquae tanto latius exporrectae cernum tur , quanto sunt longius impedimento obiecto interceptae. Hanc autem proclivitatem hominum obscuritas ipsa temporum adjuvat . Nam ut Nilus smmen ideo sanctius olim habebatur ,
87쪽
deque illo mira omnia fingendi potestas erat cuique data, quia fontes ejus in abdito delitescebant; ita quo generis occultior origo est, ac magis a memoria omni recedit , commentum nullum respuens eo fidentius admittit , quidquid admirabilitatem aliquam afferat , ac Diis ipsis locet finitimam . Hinc ut decorum , pulchrumque visum, ita gentibus usitatum fuit a temiaporibus notis primordia sua removere, atque in obscura conjicere, quo augustiora ea facerent, di pigmentis fabularum in tanta caligine luce nulla dissipandis illuminarent. XI. Etsi vero habeant haec magnitudinem quamdam , impleantque oculos; tamen languescunt quodammodo , nisi quidam ca motuS animet , ac ninuus identidem splendor instauret. Nam, ut imago e longinquo emissa quo latius funditur , eo diluatur magis necesse est, atque vivacitati subtrahatur,
quod est amplitudini adjunctum ; ita
quae commendatio , & auctoritas a majoribus propagatur , si praesidiis aliis destituta sit , suppeditare quidem ad ostentationem aliquid potest, habet au-F 3 tem
88쪽
lcm ad potentiam nervorum parum . Quare ut in ea sit plurimum & splendoris ad oculos multitudinis percellem dos , & momenti, ac ponderis ad pe movendos animos, illuminanda divitiis est , quae sumptu , & magnificentia prodeant , aut cxsuscitanda contenti ne orationis , & facultate dicendi, c jus est admiratio maxima in populo , ususque plurimus ; aut roboranda vir tute , & consilio , quae factis illi stribus declarata sint , & in conspectu posita.
XII. Ac primum quidem, si copiae
suppetant , cum facillimum est , tum vero ad popularem laudem accommodatissimum . Nam etsi plerumque soliditatis ei subsit nihil, quod a levitate quadam , atque temeritate proficiscatur , tamen eam speciem habet , qua mirifice delectari vulgus , & capi siniet . Magna enim illecebra est opinio munifici animi , splendideque pecunias effundentis; ut is etiam, ad quem utrulitas nondum ulla pervenerit e sumptibus iis , diligat illum , deque illo multa honorifice praedicet , quippe qui fructum , quem nondum cepit , jam
89쪽
eoniectura praecipiat, cum paratum iblud omnibus , & commune perfugium existimet . Ac si sumptus eas in res facti sint , ex quibus accedat ad civitatem insigne decus , tanto id celebrant magis, quanto sibi quisque gloriosius esse putat extare quidpiam inter suos , quod oculos exterorum alliciat, & adventantibus ostentari magnifice possit. Duorum autem posteriorumhratio quidem ,s fluat ab homine motibus animi vehementibus agitari solito, torrentis instar obvios quosque abripit , breptosque circumagit. Ac si forte i Udat in ea tempora , quibus homines impendentis mali terrore dejecti , vel dati spe rerum novarum sint, nihil ea potest exoptare opportunius . Nam qui sonantibus verbis , uberibusque sententiis meliora fidenter animo pendentibus , afflictisque polliceatur , &bene sperantibus , ad audendumque projectis agentetur omnia, sese in se tentiam ejus ultro rejiciunt ii , qui conciderunt animis, erigique cupiunt; seque ei magna voluntate committunt, quibus iam excitatis dux opus est. Rerum vero gestarum magnitudo sive
90쪽
fortitudinis, & prudentiae , sive selia
citatis opinionem ingenerat . Nam si gradus fini omnes explorati, per quos eVenta progrediuntur , ea consilio, &industriae tribuuntur illorum, quibus rem gerentibus obtigerunt, tantumque singulis existimationis , & laudis rependitur, quantum ad ea quisque operae contulit. Sin haec implicata sint nimis, & progressus lateant, adstri. buntur ignotae potestati cuidam, quae fortuna dicitur; risque sese tradunt homines alacritate , ae studio summo, quibus ea, quam omnia posse putant, adfuerit saepe comes . Quare . tum di sertis , tum laboriosis, ac fortunativhonos est maximus a multitudine null- quam non habitus , quod illi speciem quamdam utilis, ac robustae sapientiae secum in scenam afferant; hi vero ne vos, & vires ad res gerendas applicent , & favorem erga se, studiumque rerum humanarum gubernatricis , ac dominae praeserant' XIII. Sed cum eloquentia popularis impetum quemdam, & fervorem an, mi flagitet, quo commovere alios, de impellere valeat arbitratu suo, rerum
