장음표시 사용
71쪽
mum. Ubi vero vel adeptus quis est, vel adeptum se opinione stulta retur, quae capacitatem explere suam possunt , n quaquam existimat esse sibi factum satis , ea si magni faciat solus ; sed op ram dat , & enititur , ut alii pariter ipsa illa summo in pretio habeant . Quo enim magis admirantur , atque suspiciunt ea, quorum ipse potitus cst, eo pluris aestimari se necesse esse vi
II. Ut quis igitur de se judicet ,
ac de rebus extra positis , se nequaquam in se ipso quaerit, sed in iis
quibus undique circumfunditur imagunibus vanis; seque inspicit in ea judicia , quae caeteri larvis eisdem obvoluti de ipso ferunt, adscita specie illa contecta, quae fallaci , turbidoque splendore fucum facit animi quasi pediversis oculis, & humore suffusis. Quamobrem iis , qui praestigiis ejusmodi corrupti sunt, & inter homines eisdem corruptos positi, ferme id accidere necesse est, quod esset illi obventurum , qui non integris , & incorruptis instructus oculis in aede hyeculis varie coloratis , ac figuratis undique obd
72쪽
ista medius locaretur . Hic enim quo-nuo se verteret , membris se colore novo subinde insectis , & varia soriama praeditis , Varieque junctis inter se coagmentatum intueretur . Siatus , flaccus, fronto , capito , strabo ,
Varus, Valgus momento temporis esset; eique se nunc miris modis disto ta , nunc apte etiam , ac , venuste conformata species objiceret . Ille vero avertens oculos ab imaginibus iis , quae deformem aspectum habent, haereret in iis, quae lineamenta pulcherrima, floremque pigmentorum suavit .simum praeseserunt; ac praesertim, si plura specula formam pulchritudinis candem reddant, eam sibi fidentius tribueret, ex eaque de se judicaret ; r liquas autem figuras, etsi quaepiam uinmilitudinem sui gerat, a se constanter abjudicaret , ac tanquam oculorum ludibria contemneret . Haud absinuli modo praesertim is, qui plurimorum in oculis habitat, & in excelso locatus emedia turba eminet, Omni ex parte circumseptus est multitudine hominum , a qua varie exprimitur, effingiturque ductibus linearum, & coloribus iis, quos
73쪽
eupiditates, & ingenium cujusque suppeditare solent. At inter aequa, & iniqua judicia, quae de se fieri videt, ea despicit omnia, quae sibi minime
favent 3 quae contra maxime amplificant opinionem eam, quam de se imbibit, ea vera putat , in iis defixus haeret, sese ex iis aestimat, ac rebus aliis, quae extrinsecus applicatae, &adjunctae splendorem augent, & magnitudinem . Imperator enim, qui militum virtute, ac Viribus, imperio, ductu, & auspicio suo vastarit agros, hostium vim fuderit , gentes terrore compleverit, urbes ceperit, & praeda, agro, adorea populares affecerit, quam docunque de se cogitat , se non imtuetur unum, sed ut imaginem sibi fingat sui, cogitatione, & mente coinplectitur milites dicto audientes, pra lia confecta, transmissa flumina, regi nos victoriis peragratas , provincias inditionem redactas, monumenta, munera , triumphos, omnemque posteritatem
res gestas legentem suas . Quae dum illi
obversantur omnia tubarum sono, es more militum , acclamationibus . c,
vium obstrepentia, se se hominem es.
74쪽
se obliviscitur ι neque animum advertit , se, quamquam caput inferat nubi.
bus , & illa parte sui populo secernatur, pedibus insistere solo, populoque permisceri parie hac. Qui ve
ro pauca admodum habet, quae se illi e proximo offerant, ejusque speciem reflectant magnifice illuminatam, oculos ad ea porrigit, quae longe ab se r mota sunt , & exangui , ac evanida imagine ea mirifice delectatur , quae remitti a rebus situ obsitis e longii quo potest . Id ii faciunt imprimis, qui sibi claritatem atavorum adscis cunt, eaque una se se late splendest re posse arbitrantur, etsi nitor imaginum fumosarum , siquis ad hos manare possit, intercapedine tanta c. tenuetur, umbrisque interpositis obscuretur adeo, ut ne discerni quidem possit, aspectumque plane fugiat. Demum siquis externo adiumento omni destituatur, seque se involvat uno, is bominbycum more quoddam sibi quasi is gumentum texit , ac nova subinde quains pie iura interpolat ψ ex eoque se sp ctat. Etsi vero opinio sui, quam prolabitu ornavit, omni momento des
75쪽
fatur, quod a comprobatione, consensuque aliorum adjici solet , ei tamen adhaerescit , eamdemque firmam , ac stabilem esse retur I caeteros autem vel stultos praedicat , qui recte propter inscitiam judicare nequeant, Vel invidos, qui propter animi perversitatem limis oculis intuentes omnia depravent. Adeo Chilonis illud, nosce te ipsum, a communibus moribus amandatum est; quo praecepta tria contineri docet in Philebo Plato, nimirum , ut se quisque cognoscat, & sua , & quae suorum sunt : sive , ut Porphyrius Sermi apud Stobaeum explicat, internum pri- δ' mo , & 'immortalem hominem; tum umbratilem illum exteriorem, ea de mum, quae ad utrumque pertinent: nempe mentem , in qua existit id , qnod homo appellatur, corpus hoc Obiec tam sensibus, quod umbra cujuseque dumtaxat, & imago est; corpori denique circumjecta, quorum faculi tes scire debemus , ne partis immortalis dignitas mortali tribuatur, aut mortalis utilitates traducantur ad im
III. At plerique consensione quadam
76쪽
dam incredibili partem suppotiorem eam esse putant, quae sensuum instrumen tum est, quod huius sit evolutio prior,& usus in vita frequens, eaque afficiamur vehementer Omnes : quae contra
intelligentiae, ac rationis particeps est, ea prope confunditur cum vanis imaginibus iis, quas a corporibus flue res olim somniavit Epicurus . Nam, etsi haec intima nobis inhaereat, ac plane coelestem vim, & naturam h beat, minus est tamen familiaris, exeriturque serius, & leniores, quam se suum, motus cogitationis sunt. Rerum autem externarum esse illas excellentiores autumant , quibus incitatius promoveri solent ι & majores , quae latiorem O eupant quasi locum in animo perturbata mentis agitatione quodammodo inflatae, velut aqua subditis ignibus effervescens. Quare missis rebus ipsis imagines
earum contuemur , admiramur , amplectimura ex his bonorum genera definimus, in species tribuimus, ordinamus, Vimque singulis, ac naturam aD fingimus . Quibus constitutis quandocumque de bonis , ac malis decernendum quidpiam est, id plane facimus ,
77쪽
quod olim philosophi quidam sole.
bant, cum physicis de rebus esset semmo institutus . Nam , ut hi vocibus excogitatis universalibus quibusdam , ad quas referri oportere statuerant quidquid de rerum natura quaeri posset , ex his interrogati promebant i
terpretationes suas , ratiocinabantur ex his , & ablegata investigatione nat rae, scientiam omnem terminabant apta, & artificiosa collocatione Verborum , quae rerum in locum substituta tractari commode poterant ; ita bonis , eorumque gradibus descriptis ex simulacris iis , quae a sensibus inchoatavis imaginandi perfecit , & expolivit, cum deliberandum est , quid appetere
oporteat , alterive praeferre , non ea quidem convenientia spectatur , quae rerum nobiscum est , sed exquiritur unice , qua ratione comparata sint inter se figmenta illa , quae nostri , ac rerum ipsarum vicaria successerunt. IV. Primum autem , quod esse sibi plerique expetendum constituerunt, iulud est, ut obiecto impedimento nullo voluptati obsequi possint . Iam tum enim , cum facultates aliae consopitae
78쪽
torpent , aut involutae latent , sensus viget expeditus, per quem ea se ultro nobis etiam imprudentibus insinuare solet. Impedimenta uero in homine ipso, vel extra sunt . In ipso imbecillitas est, pravitasque sensuum s extra ipsum
inopia rerum carum , ex quibus Voluptas capitur, vel earumdem usui vis obsistens illorum , quos inter est quisque positus . Quare , tanquam administrae voluptati adjunguntur integri.
tas sensuum, affluens copia rerum Ea rum, quae sunt ad sensus accommodatae , & potestas perfruendi rebus ipsis arbitrio cujusque suo: primum videliscet, ne quasi substratus desit, qui voluptatis effcientia recipiat; alterum, ne recipienda quasi materies absit s te tium denique , ne receptio ipsa praecludatur :V. Quia vero carendo magis, quam potiundo sentimus , quam commoda
nobis ea sint , quibus opinione aliqua conciliati sumus, quippe qui boni cujuspiam intermissi cupiditate diutius incendimur , ne quid in animo quasi vacuum , hiansque sit, quam retenti laetitia , quae sensim languescit usu , cf
79쪽
feramur; saepius autem externa desunt nobis adjumenta voluptatis, quam se sus ipsi , quorum etsi vis in aliis alia sit , expletio definitur ea capacitate , quam quisque ab initio nactus est; i circo se crebrius exerit , erumpitque acrius cupiditas libertatis , & opum , quam incolumitatis corporis . Quae quidem cupiditas quanto vehementius exardescit, tanto etiam voIuptatis ipsius, cujus causa succrevit , extenuat , ab Isumitque cupiditatem ; ac sensim fit , quod animis praesertim elatis accidit , ut ea dominetur una , voluptasque diri vitiis cedat, ipsaeque divitiae libertati serviant. VI. Sed cum saepe contingat , ut cadem multi aeque cupiant , idque eo crebrius evenire necessc sit, quo plures inter se vicini sunt, & finitimi omnibus cnim earundem facultatum exercendarum appetitus idem inest nulla vero rei cujusque finitae magnitudo tanta sit , ut cupiditatem omnium infinitam partita expleat; propterea, si aeque inmnes possent, a caeteriS eodem concurrirentibus repelleretur quivis unus, qui transferre ad se quidpiam seorsum vellet
80쪽
let ab aliis. Quamobrem , cum liber tas , quae viribus omnium exaequatis nititur, sese tueri possit inter eos ta tum, qui vel inertes omnino sunt, &se perpetuo languori tradunt , vel ad ea studium omne contulerunt , quae cum iis , quae sensus movent , nihil plane commune habent ; eapropter in omnibus, qui viribus , animisque vigent , amori libertatis adnascitur appetitio dominatus ; aliisque potestate a recellere summis in bonis annumeratur ; & in eundem censum venit ,
quidquid vel principatum imitatur , vel quidpiam ad ipsum conferre potest. VII. Ea porro potentia viribus est comparanda vel propriis cnjusque, vel conspirantibus aliorum, unaque consOciatis. Vires autem cujusque propriae continentur robore corporis , industria, selertiaque mentis, & vehementia quadam motuum eorum animi, quibus ad res arduas inflammari , perque invia, praerupta, & septa trudi solemus ala criores . Tanto enim magis quisque Valet, quanto rapitur incitatius ad ex promendas facultates suas; ipsaeque fa
