장음표시 사용
101쪽
νa SECTIO III. DE SYSTEMATE INFLUXUS. to 8 3 . Alterum systema est CAR risu, ex amphi-biorum genere ς potest enim aliquo sensu ad influxum reduci , aliquo ad assistentiam. Ad hanc,
quatenus negauit, corpori ab anima vim aut gradum motus imprimi: ad influxum, quatenus animae tribuit vim mutandae directionis motuum. Sed
t 3 Absoluta quidem illa tractatione facile id intelligas.
Influxum dicimus proprie, ubi ex una substantia aliquid in alteram transfunditur, hoc est, a priori secernitur. & in alteram ingreditur, Si proprie id de anima de corpore dicas a necesse est motum ex corpore in animam ire, esse aliquid substantiale, vel ut accidens migrare e subiecto in subiectum; idemque de appetitu ex animo in corpus translato tenendum est. Quae sine lepidam obiectionibus materiam praebent. neque, uti primo videtur intuitu, ex vocibuSpen. dent, quibus inhiare minus utique philosophi eum foret. Cogitent hic lectores mei de specierum se sibilium transmissionibus in animam, & in intelligibiles transcreationibus, quales antiqui non obscuro admiserunt philosophi, recentiores autem solo de-esinant silentio. Si motus corporis in anima perce- ptionem essicit, dico autem efficit ex hypothesin- fluxioni starumst quaeso ego philosophos, dicant huius eaussae essicientis rationem caussandi, Sc caussalita. temr caussa enim δι effectus per hasce duas cohaerent. Si dicere illas mihi aut nolint, aut nequeant, dicant sibi ipsis. Examinent, an eius asserti sui quic, quam intelligant Z an quamprimum determinate italam rem cogitare suscipiant, conuenientiae quicquam, an repugnantiae multum deprehendant Nolint vacuos sine mente sonos proloqui e loquantur ita, ut se ipsi intelligant. Ni feeerint, nihil eorum sermo.
nes ad me, nihil ad philosophos pertinere sciant.ὶ
102쪽
SECTIO IV. DE susTEMTE ASSISTENTIAE. 73 examinemus ista subsequenti titulo, quoniam tan- . to facilior nobis a CARTEsto ad Cartesianos transitus erit. Vides autem, quomodo nonnisi sensim sensimque aliam atque aliam animae in corpus vim coacti tandem dimiserint philosophi, non volentes proiecerint.
IN omni motu notissimum est, posse illa duo a
se inuicem discerni: impetum, gradum , aut quantitatem motus, quae Cartesiana aestimatione producto ex massa in celeritatem mensuratur;& secundo directionem mobilis, siue lineam, secundum quam progreditur. CARTEsio debemus applicationem huius distinctionis ad rem praesentem :noluit ille motus quantitatem subiicere arbitrio mentis humanae, ne qua ipsa pereat lex ante asserta, de eadem quantitate motus in uniuerso conservanda:
sed diremonem tamen liberam eoncessit, sic, ut motus, qui in fluidis nostri corporis est, suam ab anima directionem nanciscatur, atque ita in hane magis partem deflectat, quam in aliam. S. 6s. Audiamus LEiBusTiv 84):,,CARTEslvs E s negO-
4 Theodie. s.' φρ. p. Do. edit. Latinae, euius verba hie exprimimus.
103쪽
negotium hoc velut transactione dirimere voluit, aliquo dato, aliquo retento, dum actionis corporeae partem ab anima dependentem facit. Ratus enim, esse naturae legem, ut eadem motus quantitas semper in corporibus conseruetur , fieri non posse iudicauit, ut legem hanc influxus animae violaret, novumque motus gradum, nouam vim corpori imprimeret. Cum tamen animaduerteret, in actione motrice distingui posse , ipsam motus quantitatem a directione: existimauit animam posse nihilominus habere vim mutandae directionis motuum, qui fiunt in corpore, ad eum sere modum, quo eques, quamuis equo, quem insidet, vim nullam Iargiatur, eius tamen gressum, vires, quo libuerit, dirigendo, moderatur : sed quia hoc fit ope habenae, freni, aliorumque instrumentorum materialium, quo pacto fieri possit, concipimus, quae vero hunc in finem adhibere anima possit, nulla sunt instrumenta. Denique nihil est, nec in anima, nee in corpore, id est, neque in cogitatione, neque in massa, quod ad explicandam hanc unius per alterum immutationem seruire possit. Verbo: sue anima quantitatem virtutis, siue lineam directonis in corpore mutare dicatur, Vtrumque aeque inexplicabile est. f. 66.m Adde, post CARTEsu tempora reperintas esse duas hoc in negotio magni momenti veritates. Quarum prima est, quod quantitas virtutis . absolutae, quae conseruatur, diuersa sit a quantitate
motus, uti alibi 8s ostendi. Altera, quod con
104쪽
, SECTIO IV. DE sYsTEMATE ASSISTENTIAE. 7sseruetur etiam eadem directio in omnibus simul
corporibus, quae inter se agere supponuntur, quomodocunque demum sibi mutuo occurrant, dum scilicet seruatur directio centri grauitatis communis. Si lex ista CARTEsto nota fuisset, corporum directicinem aeque ac virtutem imperio animae subtraxisset, & hoc, opinor, eum ad harmoniae praestitutae hypothesin recta perduxisset, quo istae me regulae duxerunt. Nam praeterquam, quod alterius ex his substantiis physicus in alteram influxus nulla ratione explicari potest, obseruaui, absque omnimoda legum natura perturbatione in corpus animam physice asere non posse. DS. 67.
De hae eoniectura posses haerere. Ratio enim, quare motuum augmenta animae humanae CARTES ivssubtraxit, haec videtur, quoniam ex constantia diuina, eandem motus quantitatem subsistere charEsius intulit. V. princi p. philos. P. II. 3. 36. p. m. 33. Sed vero directionis summariae identitatem nemo generaliter ex relatione eum diuinis quaeunque eruit; sed recte ab LEoximo hie dieitur . eam in omnibus simul corporibus, qua inter se agere supponunt- , quomodocunque demum sibi mutuo occurrant, seruari. Potuisset igitur fieri, ut CARissius, etsi huius inter eo pora legis gnarus, mutationes directionum ab anima Briundas retulisset ad illas, quas eodem par grapho ob euidentem experientiam vel diuinam reuelatio. nem exceptas voluit. Sed vero coniecturam hoc lo-CO LEIANITius facit, non demonstrationem erepat. tribuitque marEsio eam partem, quae fuisset rationabilior opposita. Itaque , s vel maxime suspicio
falleret, non laederet tamen. ' Has velim voces pensitent, quibus eurae est exami
nare has disquisitiones. Argumentum hic non dil
105쪽
6 SECTIO IV. DE sYsTEMTE ASSISTENTIAE., 6 . Sunt ista huiusmodi, ut pro refutatione dicti systematis nihil addi necesse sit. Auicquid
enim influxui animae in corpus oppositum est in antecedentibus, ubi motum ipsum dicebatur producere , id repeti potest contra directionis variationem ab anima derivandam. Experientia non magis directionem animae subiectam demonstrat, quam motus ipsam vim & quantitatem. Neque magis intelligi potest, qui mutatio directionis fiat ab anima, quam qua ratione motus producatur' Neque directio in corpore moto potest immutari nisi ressentia, reactione, aut impulsu contrario, saltim in diuersam plagam tendente. Itaque, si impulsus non pendet ab anima , si reactio animae nulla est, de quo supra disputauimus, etiam directionis mutatio nulla est. 'g. 68. Legem, quam LEIBNiTius allegat, pru
, poΠ- eitur ab impossibili, sed ab incomtenienti. Suadetergo. non cogit hactenuS. Diximus 3. 3s. & 36. quid excipere possint aduersarii dissiciliores : dirimus vero etiam, quid exceptio valeat , ex nostra qui- ,. dem sententia Z Velim observent lectores, quo momento unum quod que horum argumentorum producam , ne existiment, me plus in conclusione inferre, quam est in praemissis. Momenta autem distinxi superius Isi. 28. . I. Illos consulant, qui dictorum obliti hic hae
106쪽
πCTIO IV. DE sYsTEMATE AssISTENTIAE. 77poribus deprehendit; uniuersalem enuntiauit LEiΗ- Narius c8 . Quodsi enim plura sint corpora, motu in se inuicem impingentia. primum inquiritur, notis inter mechanicos artificiis, eorundem commu
ne centrum grauitatis, pro diuersis ante conflictum stati
des spheriques, & qui semble Etre generale en to usIes au tres, tant durs que mois, soli que la rencontresbit directe ou oblique. C'est, que te centre comismun de gravi te de de ux ou trois ou de tant, qu' onvoudra de corps, aVance toujOurs egalement vers lam eme cote en ligne droite degant & apres leur ren-
deco uverte dc de montree, & que Mr. des CARTEsnosavolt pas, c' est, qu i se conserve non se ut ement lamente quantite dela forcem Ouvante, mais enco relamente quantite de direction, vers quel cote, quyonia prenne dans temonde. C 'est a dire, menant une ligne droite, telle qu'ilvo us plaira , & prenantenco re des corpsteis , & tant, qu'il uous plaira: vous
trou eres en considerant tous ces corps ensemble,
sens ometre aucun de ceux, qui agissent fur quelqu' unde Ceux, que uous aves pris, qu 'ily auratoujo ursiam eme quantitε de progres dii me me cote, dans toutes les parallele a la droite, que Vous aves prise.
Prenant garde, qu'il faut estimer la somme du progres en otant celuy des corps , qui vonten sens contraire de celuy de ceux, qui vont dans te sens quyona pris. ,, Cons. journ. I 693. p. 6s I. Adde etiam Ia Ioy universelle pour quelque multitude de corps, que ce soli, dans queique proportion de niasse', de vi tesse, de ressori, de durete&de molem, que cepuisse etre, par Mons '' Iourn. des stav. I 699. 4.
107쪽
statibus, ut inde constet, num id quiescat aut moueatur, &si mouetur, qua linea qua velocitate id fiat: deinde post factum eonflictum ex legibus periscussionum, pro singulis, ad quae attendere lubet, momentis, inquiritur eorundem situs versus se inuicem, atque ex eo eruitur denuo locus centri grauitatis communis, ut determinatis denuo istis punctis de linea constet, in qua id ipsum moueatur post conflictum, aut de puncto, in quo quiescat. ld ubi feeeris, deprehendes veritatem regula de eadem manente directione eentii grauitatis communis in quacunque corporum in se mutuo actione
6. 69. Quemadmodum igitur CARTEsius ex
eo, quod eandem in uniuerso motus quantitatem conseruari voluit, motus spirituum in corpore animalium subduxit animae imperio , atque volitioni praeuios voluit: ita sfieri facile potuisset, ud si vivendo attigisset HvGENIs LEiANnnque de motu inouenta, ex regula de eadem manente directione,
ta) cons. me moires de I academi e torale des scienaces, A. I O6. p. fg . seqq. edit. Batav. Ubi D n. Quin os CARRE) deducta ex generali formula, lege eadem de centro grauitatis duorum corporum se se percutientium, ex mente & verbis R. P MALEaRAM. euii. magistri sui, communem Cartemnorum regu-Iam, de identitate motus in uniuerso perpetua, exinplicat non de absoluta motus quantitate, sed de quantitate motus respectiva versus eandem uniuersi pa tem . siue de directions de motu communis centri gravitatis ante & poit ictum; cuius quidem regulae me taphysicam quoque rationem reddere allaborat.
108쪽
sECTIO Iv. DE sysTEMATE ASSISTENTIA. 79 istam quoque ab anima independentem, atque aptiorum motuum directionibus determinandam dixisset. Atque si e incidisset in id, quod harmonia asabilita dicit ratione corporis: quod solum te. neri non potest , nisi & alterum addas de anima, eiusdemque mutationibus & perceptionibus corpori harmonicis. Non itaque praeter rationemJ LEIE-Μ1Tius: CARTEsivM 89 , si hodieque superesset in
suam sententiam translaturum esse, Cartesianamque
philosophiam saltim in hoc capite esse vestibulum veritatis so)., 7 o. Erunt fortassis, quibus haec de CARTE fis
mente suspicio minus verosimilis videtur, quia vident, Cartesianos, MALEBRANCHim maxime, & qui illum sequuntur, CORDEM EvM ceterosque aliam ini iusse viam, & systema potius occassionale, a nostro diuersum exstruxisse. Sed nihil moueor ea ratione, quamdiu diuersae conclusionis caussae & concludendi modi in CARTEsto & Carte sanis, quoad praesens negotium allesari possunt. Iii eo melior est CARTE fius , quod ex eadem motus quantitate in uniuerso permanente , non immediate ad primam eius
89 v. princip. philos. Leibniti in suppl. A. E. l. e. p. si a. Monadolog. g. 83. Epistol. ad REMON. T. II. du rectieil de diverses Pies es. pag. 13 p. quam epistolam historiae caussa euoluendam puto. so) Recueti T. II. p. I I s. citata : is Pon peut dire. que si philosophie est a i' antichambre de la verite.&pag. I 38. M Jevous at peut eire deja die, que jeconsidere la Hilosophie de Des Castras comme P antiis chambra de la veritate. ou i' on α'arrivera que Pea
109쪽
eo SEGIO IV. DE susTEMATE AssISNNTIAE. caussam progressus est, sed praeexistentiam saltini
motus in corpore concluserit; facile idem facturus de directione, ut 6. antec. diximus. Ex aduerso MALEBRANcΗivS cum ceteris ex negata animae virtute
activa immediate ad primam motus caussam se conuertit, eiusdemque activam vim vocavit in subsidium. Caussae concludendi diuersae hae videntur, quod alter de ordine motus magis; alter de caussa vere efficiente fuerit magis sollicitus: alter magis ex regula motus generali, sancta & inuiolabili, alter ex virtute infinita ad motum producendum necesὰ-ria fuerit ratiocinatus. Inde est, quod intermedias caussas emcientes motus particulares hic negauerit,
g. 7r. Carte nos itaque si audias, MALEAR - cuivM & reliquos : ab anima nihil proficiscuur. aut pendet effective, quod in corpore fit; nihil a corpore, quod fit in anima. Verum motus cor poris omnes immediate & unice pendent a diuina virtute & actione , quae pro occasione volitionum mentis atque ad earundem praesentiam, motus iulos ipsa & sola essicit; &ad praesentiam atque occasione motuum in corpore nostro factorum quos& ipsos ad aliorum corporum prauentiam, horumque occasione DEVS fecit,) perceptiones animae
110쪽
producit & mutat: utrumque vero exequitur secum
dum certas a se ipso semel arbitrarie latas leges, quarum vigore ad hunc motum haec perceptio, &viceversia: ad alium producitur alia, &vicissim. f. a. Dicitur hoc hsema occasionale, quo niam secundis agentibus siue caussis virtus omnis activa, siue ex se illam , siue ex diuina commuEicatione habeant, penitus denegatur , iisdemque praeter occasionem, ex qua diuinae actionis esk-ctus , pro semel latis legibus generalibus , in quocunque casu determinatur , nihil quicquam reli quitur. Estque id hodie satis receptum, non in tec Cartesianos modo, sed &eos, qui videri volant , nulla sectae placita sequi, quorsum omnino referimus prae ceteris Io. CHR. STvRMIvM 9a , virum de saniori physica meritissimum. f. 73. Dici autem non potest, quam variis dias de eo systemate in utramque partem disputatum sit. Verum illa plane silentio inuoluemus, quae de motu corporum inter se atque illius communicatione huic systemati intertexta sunt ab illius auctoribus e neque illa omnia aut dissula pers
quemur, quae ad ipsam animae ct corporis uni nem ex eo derivandam vel explicandam pertinent. Vnum tamen alterumue libabimus. Nescio vero
F sanes ο) v. physicae hypotheticae usum metaphysicum c. a.
I. I. p. 337. de naturae agentis idolo. c. . s. a. de natura in eassum sibi vindicata contra SCHELM-MERvM. cap. q. M ach. trud. I 698. Pag. a. S. R
