- 아카이브

Georgii Bernhardi Bilfingeri De harmonia animi et corporis humani maxime præstabilita, ex mente illustris Leibnitii, commentatio hypotetica

발행: 1741년

분량: 350페이지

출처: archive.org

분류: 철학

81쪽

atque imperfectiores; ratuS, animam corpore nobiliorem poste agere in corpus, non vice versa ignobilius illud in animam se superiorem. Neque e iam hactenus in philosophia determinatum et ,

quid sit, esse subitantiam superiorem vel nobiliorem, adeo, ut de quibusdam interdum ambigant nonnulli: multo minus ostensum est , quomodo ex superioritate ista, sit quae sit., substantiarum consequatur potentia agendi vel non agendi in se mutuo : imo vero , quae communiter ignobiliora habentur v. g. in animata, creduntur agere in nobiliora, ipsumque hominem : adeoque omnium minime determinatum ell, quisnam nobilitatis gradus eo pertineat, ut aliquid in alterum agere possit vel non possit. Atque, ista omnia si expedita serent. demum id de anima & corpore euincendum foret, gradum eum nobilitatis diuersum hic plane obtinere. Nisi isa omnia feceris quam planissima, dissicilior ero, vel, si mauis, morosior, quam ut concedam, hac distinctione lucem negotio inferri, atque pedem ad distinctam unionis aut actionis memoratae explicationem illa praeuia vel iuuante promoueri posse. f. I. Neque in illo acquiescere mihi licet: quando diuersitatis eam aduocat caussam 6ψ) : corpus uno tantum modo agere, impellendo ' :

non 6 Sunt verba responsionis tertiae p. I 86r. Imo agit duobus e morum scit. impellendo, & quiescens resistendo. An igitur de tribus ξ sicut hic de

anima infertur. Non putem.

82쪽

non autem posse mouere animam, itaque in animam non agere : animam esse ex se activam ;

cogitare, velle : qui duo c6s agendi modi sint

animae conuenientes. Non igitur determinatam esse ad unum agendi modum. si Tertium illi modum conuenire posse 66) ; conuenire etiam, quia motus corporum non possit incipere per corpus; moueret enim, etsi non motum, quod imis

plicat. Itaque spiritum esse , qui agat in corpora 67 . Agere ergo in corpus esse assectionem spiritus, & corpus suscipere actionem a spiritu

posse: ergo actionem animae in corpus non rein pugnare , neque ex parte animae, neque corporis

Atqui in ultimo hoc saltus esse videtur, cum transitus sit a spiritu ad animam, hoc est, a genere ad speciem, eo sensu: non repugnat generi, ergo

sic Ille velim conferas Ioca moLrii superius citata, in metaphys. 3. 878. 66 Etsi per loca moLpu citata mihi non admittatur, v titiones distinctum a cogitationibus agendi modum re quirere; sunt enim proprie loquendo nisus ad nouas perceptiones:J transeat id tamen . Sed quomodo duobus tertium liceat inferre, fateor mihi non patere. Quod non determinatum est ad unum agendi modum, potest esse determinatum ad duos, tres, ruatuor& quot volueris. fAEquationes, quae nam. ed in altioribus dimensionibus, incognitam, comprehendunt, non sunt determinatae ad unam radicem; sunt vero ad duas, tres, quatuor, & quot volueris, pro dimensione quantitatis incognitae.Jε Qui primum uniuerso motum largiatur e concedo; id enim rectissime insertur ex eorporum, securi. dum hasce, quas sequuntur, leges, motu: atqui de . sto non quaeritur; quaeritur de anima.

83쪽

ss SECTIO III. DE SYsTEMATE INFLUXUS. nee speciei. Sed potest in specie alterutra noua esse accessio per differentiam , quam dicimus specificam, ut deinceps huic repugnare possit, quod generi nondum contra dixit. obtinere nostroeasu aliquid eiusmodi, monebo inferius. g. s 2. Utcunque vero ista se habeant, dico tamen, solide id argumentum, quatenus ita generaliter enunciatum atque ex natura spiritus *. 49. deductum est , ab eodem R. Patre solutum e senumero secundo p. t 86 o. quando negat, diuersitatem substantiarum impedire actionem uniusta alterum , idque exemplo DEI, spiritus infiniti, probat. Quod enim spiritui repugnaret in uniuersum, id infinito non minus contradiceret, quam

finito 68 . Ostensum ergo est , supponi falsum

Quae eirea hune loeum obiecit vir clarissimus, exposui in dilucid. meis philosophicis ad g. 3a6. in nota ' p. 313. Recte autem solutas esse obiectiones suas, pro candore suo ipse vir egregius admonuit: in epistolis amoebaeis ΗΟLL MANU &BILFINGERi

g. a.

st) Diserimen spiritus finiti atque infiniti generaliter,

tum demum urgeri potest : u quis pro systeinate in- suxus ita argumentari velit: potest DEUS agere ineorp is , etsi spiritus : ergo & anima potest. Hie enim facile intelligitur, dissolui eonnexionem, si naturam virtusque distinguas , & ab infinitudine vim agendi derives, non a spiritualitate. Sed mutatur rei facies, si ipse spiritualitatem potentiae mouendi Dpyonas, negaturus animae mouendi corpora potentiam , quia spiritualis sit: parata enim responsio est. t quam in textu approbauimus. Quodnam diuersita

84쪽

in argumento, prout iacet: adeoque soluta est obiectio. Neque tamen est explicata dissicultas, neque distincta actionis animae in corpUS notio exhibita. Constat igitur vel Tourne miniano exemplo , non fuisse eam nimiam scrupulositatem, quae Paragraphum 48. nobis expressit. g. s 3. Neque vero hactenus exposita impediunt, quominus liceat eandem obiectionemsic inflectere, ut responsiones, quas mihi hactenus nosse

datum est, omnes praucindat 69 . Nemo dubi- D s tat,

iis fundamentum sit, id logiet tirones diuinaue

έρ Nihil est magis commune illo, quo d ad diuersitatem

naturarum, spiritualis atque corporeae, obiectam, eX-cipi solet de actione diuina in uniuertum corporemum. Neque memini tamen, me eam responsionem

. specifice refutatam inuenire , atque ita dilutam; ut caussa elucescat, quare , licet DEUS agere queat in corpora, spiritus finitus tamen id non possit' Quod diuinum velle sit agere, id rectissime dicitur hoc sensu, quicquid voluntas eligit, id eius potentia perficit. Verum, licet id secus sit in homine; inde nondum intelligo, cur volitioni animae non etiam con

iuncta esse possit potentia agendi & mouendi, non it limitata quidem, sed finita tamen. Videbimus, quid in ea re liceat proficere: sed memineris , me non hoc moliri, ut ostendam, quomodo DEUS agat ineorpora; sussicit me scire, quod agat; verum hoc agere, Ut allegem causiam, quare, etsi DEUS id pos-st & faciat, non faciat tamen anima humana Memineris etiam secundo, consulto illa omitti, quae sua fortassis ambiguitate possent sensus commodos aequa& incommodos aut fundere aut admittere. Tertio

autem, si obscuri fortasse videantur paragraphi prori

85쪽

s 8 SECTIO III. Dg svsTEMATE 1NFLUXUS tat , determinatos esse & limitatos illos effectus,

quos anima dicitur perficere in corpore : quodcunque autem agens determinatum & limitatum in altero essectum praestat, id caussam determinationis habeat necesse est; mea enim sententia, determinatum ut tale non oritur ex in determinato ,

quia neque quidlibet oriri potest ex quolibet, neque plus esse potest in effectu, quam fuit in caussa. Illa igitur caussa determinationis in effectu

obviae, vel est in re agente, vel extra eam, inob. lecto actionis, quatenus id aut solum consideratur, aut circumstantiis suis, v. g. corporibus ambientibus in nostro casu, coniunctum. . s4. Si determinationis caussas extra rem agentem, in ipso obiecto , quod actionem recipit,

quatenus aut solum consideratur, aut circumstantiis concurrentibus temperatum: oportebit propor-.tionem esi e inter actionem causete & reactionem patientis; limitatur enim & determinatur vis agentis ab obiecto, quatenus eiusdem dispositio maiori minoriue resistentia aut reactione aliquam virtutis

partem aut impedit, aut alio inflectit. Non potest

me sequentes, quaeso te, ut bis, &nis graue sit, terlegas: sunt dissiciles forte, sed obscuri esse non viis dentur; quoniam nonnisi determinati sensus vocibus respondent, iidem ex illis sussicienter erui attendentibus possunt. fCetera omnino suaserim , ut huic Ioco coniungas alterum prolixiorem ex diluridationibus meis philosophicis de DEo, anima, & mundo S. III. C. Iv. 3. 32s. - incl. p. 3II. - 333. Vbi Plures leguntur & cautelae, & obiectiones, & lutiones huc etiam referendae.J

86쪽

SECTIO III. DE sYsTEMATE INFLUXUS. s 'test itaque ratio determinans atque limita actionem animae, peti a corporis dispositione: diximus enim g. 4 I. nullam hic proportionem obtinere, nullamque reactionem in eorpore , quae respondeat actioni animae in eodem genere. ConseqUitur autem hinc illud quoque , non posse a nobis admitti verba l ovRNEMINil ob. quod actio corporum eXternorum in corpus nostrum faciliores vel difficiliores reddat operationes animae. Difficultas agendi in obiecto resistentiam ponit vel reactionem; atqui TovRNEMINivs non concedit aclionem corporis in animam, ergo nec reactionem aut resistentiam. Hoc est, quod iam ante monuig. 22.

g. s s. Sin porro determinationis caussa es in

i a re agente, vel dependet ab eius voluntate libera, vel ab eius statu antecedaneo consequentem de . terminante. Si a libertate voluntatis consequιtur, eam in actione & effectu determinationem obtinebimus , quam voli mus Atque contrarium experimur quot momentis' Certum est, diuinam actionem tantum producere effectus, quantum diuinae voluntati placet, nulla in creatis reactione, nulla

existente resistentia, quae diuinae potentiae vel actionis effectum possit limitare aut determinare; namque & inertia materiae, & quicunque in corpori-hu S concipi possunt, impetus ad infinitam collati

virtutem amittunt proportionem omnino omnem.

Verum alia res est, si de anima quaesieris, quae nulla sua

po) Cons. verba, quae dedimus 3. 43. sub finem notae.

87쪽

α SECTIO III. DE sYSTEΜΑΤE INFLUXVs.la sua uluntate vim suam agentem , si quam libbere supponitur, eo Vertere potest, quo non vergit mechanismus corporis , v. g. ad erigendos in directum capillos e capite pendulos, ad motum sanguinis in febribus aestuantem reprimendum, ad eleuandos sine machina decem centenarios, & quae sunt similia. Aut, si quantionem pro argumento feras, quodnam in hac suppositione fundamentum est discriminis inter actiones hominis voluntarias& naturales t Fundamentum, inquio, eX parte Voluntatis , non conscientiar.

g. s6. Si denique determinationem illam vidi tutis activae in anima, pendere velis ab animasa. tu praecedaneo, atque ita consequenter hunc a suo antecedente ; nulla corporis resistentia , vel reactionis proportione quicquam effective conserente:

habes id , quod in harmonia praestabilita est dissicillimum ; eo cum discrimine , quod supplementum addas & inexplicabile, & nulla, siue a priori siue posteriori, via cognitum, de quo superitis.

Faxo , ut id clarius appareat : si nouae actionis, qua corpus ab anima moueri dicitur, quantitas determinata pendet a statu animae antecedente, atque illa tamen consentit dispositioni corporis ratione& organorum eius & corporum ambientium I sequitur naturam animae esse huiusmodi , ut semper

illa ex se & suo fundo, principioque domestico

producat actiones statui corporis atque rebus externis accommodatas, siue harmonicas. Habes adeo

S inexplicabiles illas animae actiones in corpus, &pro illis obtinendis harmoniam inter dispositiones

88쪽

torporis & animae determinatas, ex prioribus in anima determinationibus consequentes, praestabilitam: pro paFionibus animae, quas communiter VO-camus , & pro sensationibus rerum nihil habes; si1- quidem omnis in animam corporis actio vel reactio hic cessat, per g. 42. & s4. Verum illa non diducam operosius : neque enim facile deuenienteo viri eruditi, qui in primo hactenus, *. sq. quantum scio, substiterunt, vel etiam secundum 6. 1 f.) illi coniunxerunt. Si & ad ultimum se reciperent, propius ita abfuturi forent a systemate Leibnitiano.

g. T. Ista Vero, occasione explicationis I cum neminianae, non nouae Ti) quidem, sed nouiter tamen producta : nunc alia nobis aurem vellicant , quae lucem mutuantur ex praemissis. Scripsit LEiΗNilivs 72 ad virum quendam celeberriamum , atque magnis in medicam artem meritis insignem : si animae vi & non potius potestate fluidi explosionem exercentis, saltamus, cur non saltamus ad altitudinem quamcunque, , 8 Ridiculam vero illam quaesitionem existimauit vir docte mus, probe gnarus, animam esse ens finitum, nec

posse

τε & de S. ΤΗOMAS. is 7 Vid. GEORGii ERNEsri STAHLii negotium oti sum. siue sciam achiam aduersus positiones theoriae medicae verae, a viro quodam celeberrimo intentatam p. I 6. s. a I. Cui confer. Pag. 2O. 8a. 8s. I79. aQQ.

89쪽

posse effectum quemcunque praviare ; corpus etiam cingi aliis corporibus , quae saltui resillanta saltum concedit utique ad quamcunque altitudinem futurum in vacuo , non item nostro casu, quo anima possideat corpus innumerabilibus aliis motibus & corporibus motis circumscriptum atque

obstipatum; ait, paralogismum illi similem este, si dicas: principium corporis humani motori-um quodcunque tandem fingatur) potest corpus

hoc per liberum aerem sine multo aut quantocunque tandem labore aut impedimento, cursu per aliquot centenos passus, quasi raptim propellere; erago debet illud etiam eadem ratione per profundum aquarum, imo per transuersum murum propellere & transpellere. f. 8. Sunt illa huiusmodi, ut nisi caueas, possint initio videri tollere dissicultatem: examen accuratius, ita arbitror, non sustinebunt. ΓVeniamus in rem praesentem, & agamus per dialogos. Ita enim & pressius sequi dicta virorum , & rem breuius licebit omnem expedire. J Anima nquis,es enssinitum: quis negauerit 8 sinitum esse, dicit limitationem: rectet Eeto illius agendi vis non est ictimitata, sed timitar ad concedam is determinatae distinguo. determinata hactenus ut non possit omnia, sed quaedam. ita opinor; sed quaerimus, unde sit determinatio, non generaliter sumta , sed pecialiter, imo singulariter, cur hic hoc, tantum, tale agit antisma 8 Cur saltat ad dimidii pedis altitudinem, cum antea ad pedem integrum 3 Cur non saltat quoque ad tres t septemt decem ξ Anima non pot

90쪽

SECΤIO III. DE sYsTEMATE INFLUXVS. c, est imprimeregradum motus,nist qui dispositioni corporis quadret: atqui omni corpori quadrat omnis motus, omnis celeritas, omnis directio ; hoc mechanici norunt, & qui physicam discunt. Corpori per se, s absolute, vel in vacuo, Aspectetur: at

non ubi circumscriptum obstipatum corporibus ambientibus , elastica'incumbente siua virtute magnum illud oportet corpori nostro imponentibus. Atqui etiam stipato corpori, saltim cohaerenti & firmo, omnis quadrat, Variato tantum impulsu moueniatis. Sin certus est motoris impetus ; dicis vera sane: sed fateris, determinationem motus esse ex corporis dispositione, impetum illum limitante , dirigente, consumente, pro legibus mechanicis, quibus ipsum 'aeque ac reliqua corpora, subiectum est. Perinde, aesi diceres: motus corporis reguntur, limitantur, determinantur, impediuntur, promouentur, finiuntur

legibus mechanicis , sed incipiunt tamen & perficiuntur ab anima. Non omnino: proportio illa, secundum quam determinatur, relata es ad gubernationem motus, fini conuenientem,s issaeproportioni corporis, quod motu assci debet, respondentem.

Consideranda sunt non siolum leges mechanica, sed re quam maxime ad finem reflexae. Quasi scilicet haec quaestio sit, an proportio esse debeat in actionibus animae, si motus pendeant ab iisdem,& cui fini Z non potius, a quo principioi quo medio 8 quo modo fiant illae determinationes Θ itaque hoc primum, atque integer discursus p. 84. aliena videntur ab instituto. Quoad alterum, cedo quaest proportio corporis nostri atque ambientium, disin

SEARCH

MENU NAVIGATION