Georgii Bernhardi Bilfingeri De harmonia animi et corporis humani maxime præstabilita, ex mente illustris Leibnitii, commentatio hypotetica

발행: 1741년

분량: 350페이지

출처: archive.org

분류: 철학

151쪽

sECTO U. DE susTEMATE puram dicimus non facere saltum, valetque id di. ctum & de eorporibus & de spiritibus, quorum

mutationes nunquam naturaliter ' transeunt ab extremis ad extrema nisi per intermedia. Dicimus, effectus aequipollere caussis suis: id in motu vulgatum est, & communiter pro principio assumitur, non a LE1BHiTio tantum, sed & aliis, PAPiso, NANv

sputante. Obtinet vero'inspiritibus , ut, quo plus causaesit mouentis, siue distincte cognitum, siue confuse, siue & obscure perceptum, caussae adeo finalis, ut in corpore δ motu essicientis, eo maior essectus sit: unde &affectuum vehementia pendet

dinata esse quaesita. In mechanicis id probant problemata de motu, in metaphysicis testantur idearum & ratiocinationum consecutiones. Dicimus per legem continuitatis r so , cum differentia duorum casuum in datis minuitur ultra datam quamlibet disserentiam, etiam se minui differentiam inquariastis. De motu videas , quae a LEIBNIΤIo contra CARTEsivM & MALEBRANCHivM detecta sunt: demente Potest transitus esse velocissimus, ut in eataractis suis minum : est tamen per intermedia , si naturalis est. Supernaturali diuinae actioni nullas hic leges obtrudimus.

152쪽

HARMONIAE PRAESTABILITI .

Ia 3 mente id, si placet, experiare exemplis, V. g. amo ris atque odii tui in diuersas personas, vel electionis atque auersationis duorum voluntatis obiectorum: videbis enim tantundem minui affectus disserentiam, quantum vel alteri addendo, vel detrahendo alteri, voluntatis tuae motiva reduxeris adaequalitatem.

g. II 3. Ex isto vero, quem hic vidimus, legum ethico - logicarum atque physico - mechanicarum consensu, quidasiiud consequitur, quam hoc: Ieges corporum plurimas hodie cognitas 'leges monadum plurimas adhuc incognitas) quantumuis diuersas , tantum tamen inter se , sub generalibus scilicet legibus metaphysicis, conuenire , ut harmonicas dicere, iisdemque mediantibus effectus harmonicos ex caussis harmonicis derivare liceat: hoc es, leges illas esse huiusmodi, ut, si semel corpora monadibus, & eorporibus monades conspirent, utraque autem suas leges sequantur, illa nunquam non conspirare possint: atque adeo harmoniam prasabilitam inter illa esse possibilem. f. II 4. Atque ita, nisi fallor, praestitum est , quod g. 88. ad hanc deductonem requisiuit. Collia

gamus rem denuo in neruum. Possibile est, ut corpus atque anima conspirent, etiamsi principium mu-iptionis sit unicuiquς intrinsecum saltim. Id quidem ex ditas g. IOs. - II 3. consequitur : neque desunt argumenta, quibus id re ipsa obtinere persuadeas. Nimirum experientiae testimonio conspirant mutationes corporis & animae g. I. & . 26.

sed utrumque sibi habet res suas & suas sequitur

legessa

153쪽

leges, anima per j. 9O.-96. corpus per 97. Io . Ergo necesse est, ut a DEO semel sint harmonice constituta ab initio, sic ut ex priori eorum harmonia consequantur ceterae, eo fere modo, quem diximus f. IO . - II 3. f. t i s. Quodsi nolis integram hanc sententi rum catenam recipere, relinquam & id arbitrio tuo, num velis ita rationes tuas subducere: utproacti ne animae in corpus explicanda, dicas, DEUM, qui omnia animae cogitata olim nouit, excogitasse deinceps & accommodasse animo aliquod corpus in eum modum, ut sui mechanismi virtute haec peragat, quae mens ipsi vel imperitaret, vel imprimeret, si reale utriusque & physicum seret commercium : pro actione autem corporis in animam, dicas, eundem , qui & corporum nos ambientium collisiones & motus nouerit, ita illis animae naturam attemperasse talem , ut ipsius repraesentationes iusto tempore externis illis in corpus nostrum agentibus respondeant ci s i . De cetero de impressitone corporum ambientium in nostra, &de origiis 1 sera fuisse, qui Leibnitianum hoe sensu systema in

tellexerint, accommodata esse sibi mutuo animam Sc corpus, vel corpori animam vel animae corpus; MLquos etiam preoptasse , ut harmoniam ex praescientia diuina derivando, animam quidem sibi relinquere.

mus, corpus autem ex animae nutu, aut ad eius mu

tationes accommodari a DEO decerneremus. . Quos si recte intelligo, hoc volunt, ut alterum sibi relin.

quamus, alterius vero naturam ad alterum tanquam

ad aliquod praesuppositu ni a DEO attemperatam, &quasi in illius gratiam inuentu in esse & excogitatum

154쪽

origine volitionum animae in actionibus liberis,

dic pace mea, quod lubet. g. II 6.

concipiamus. Esto sane id liberum unicuique: iIlud xystemati est conuenientissimum, ut neutrius naturam demum alteri , quasi de alieno & ab extra attemperatam dicas, sed ut inter infinitas animas, sibi relictas & suis domesticis legibus a se ipsis directas,

aut sese determinantes, itemque inter infinita corpora diuersis motuum determinationibus ab intrinseco principio limitata , obseruata esse plurima a diuina omniscientia existimes, quorum successiones mutuo

consentiant,adeoque pro obtinenda rerum creatarum harmonia prae ceteris in actum existentiae diuina ope Tanto omnipotentia sapienter deduci mereantur. Quo sane in casu nulla maior animae vis infertur, quam in sententia modo memorata ; utrinque enim

sibi relicta suarum est ipsa mutationum fons & prin-Cppium, cui vehementer extrinsecum est , num illi demum ab ente aliquo intelligente quaeratur & e cogitetur & accommodetur corpus harmonicum; quo modo inuentiones hominum cognito fine de mediis circumspiciunt, eademque illi conformiter coordinant :) num dicas, inter possibilia infinita, diuino intellectui simul praesentia, repraesentari etiam, quod ipsi conspiret in toto; non accommodaniadum demum per partes. Neque est utriusque senistentiae alia diuersitas , quam in modo considerandi

originem possibilium, de quo plura hoc loco edisserere, nihil attinet. Necessaria videas in institutionibus metaphysicae molfianis, g. maxime 99s.' Rogo etiam atque etiam, ut huic monito lectores attendant animos. Quantum anima corpori debet respondere, pertinet ad sensationes, non advolitiones. Potest harmonia praestabilita consistere cum sentenistiis de libertate omnibra. Atque ut hoc vel caeci

155쪽

idis SECTIO V. DE susTEMATE . II 6. Foret autem eiusmodi systema illud, quod exemplo expressit IAqvELoetius, cis ab si stricte

rebus inhaereas: libellus enim ipse cum ad manus non sit, de mente viri doctissimi nihil asseuerate definiuero. Simile exemplum hoe se admisso vel animi gratia supposito, te esse artificem primi or dinis, qui facile possit construere machinas humano corpori externe similes, & quae motus aliquos praestare possint humanis corporibus familiares; posito

possint palpare, fingam, tanta animam indigerentia Praeditam esse , ut volitiones liberae nihil rationis exstatu eius antecedaneo admittant, sed sine omni illius influxu ex merissima aequilibrii in determinatione ita consequantur, Vt nec boni species in obiecto debeat praesupponi; addam vero, quod omnes a d. mittunt, nosse DEUΜ futuras hominum volitiones.

Dico, his positis harmoniam praestabilitam posse consistere. Quid ita Z Fecit DEVS animam eiusmodi,

ut ex seipsa euoluat sensationes, quales stul& motui corporum externorum conueniunt. Hic nulla diffiiacultas est; sensationes enim nec sunt nec esse debent in nostro systemate, liberiores, quam sunt in altera influxus sententia. Iam ex praesentibus sensationi-hus, vel illarum occasione sequantur, si velis, indifferentissimae volitiones: & oporteat, ut illas exequantur corporis organa. Dico, DEUM fecisse machinam eiusmodi, quae iusto tempore hos motus inistrinseco elatere perficiat, quos appetit & imperat antisma. Quid hoc ad libertatem Θ consistit illa in -- lendo di & hanc quidem partem intactam relinquit harmonia praestabilita ', imo nunc etiam exequitur volita: adeo scit. illa libertatem non impedit, ut omnino eius decreta perfitiat. Isaa Libro de conforniitate rationis x fidei allegato a Laraxirio in theod. F. 6 a.

156쪽

sito amplius, te pernosse, quid ego per aliquot dies hae vel illa hora, modo & fine, famulo imperare

velim meo: consequetur, te machinam construere posse , quae destinato tempore me accedat, &dum omnia prolocutus suero, coram me consistat; tum vero, quasi iussa ex obsequio factura, eadem omnia perficiat, quae fieri voluero. Ita vero me, artificii simul & eonsilii tui ignarum, dubitare non posse vides , quin ex mandato meo atque illius vi facta suerint omnia, quae tamen mechanismus non ex meo sane influxu , sed ex harmonia ab artifice ante stabilita, praestitit. I. IIT. Suppone nune simulo huie mechanico eorpus humanum, quod & ipsum esse machinam in confesso est , hydraulico - pneumaticam vulgo dictam, vel cum LxiBNITlo pyrotechnico-hydraulico - pneumaticam ; substitue hero animam, quae, quid fieri velit, intelligat, eademque fieri praeoptet vel iubeat. Videbis eadem in utroque negotio phaenomena fore , atque adeo vel hoe simili intelliges, quomodo corporis motus consentire possint appetitibus animae ex praeordinato corporis mechaniimo, sine vero, reali, essectiuo , physi- eoue animae in corpus influxu cis3 .f. II 8. Diximus autem ista in eorum gratiam, quibus sorte id graue est, approbare uniuersum systemas

Intelligas etIam , an illa actionum harmonicarum vel imperatarum consecutio sussiciat eo, ut per experientiam cognosci infixinum euincas. Eadem enim hoe casu phaenomena, nullum tamen influxum pro

ba ti

157쪽

sibi videantur minores hie dissicultates experiri, atque ea, quae sub finem S. II s.conceditur, liber tale utiliter frui posse , hare postrema seligant, dum alii uniuersa teneant. Scio enim, Leibnitianam de monadibus doctrinam, quod noua est, di m cilemque habet aditum, non proxime futuram esse communem: quamuis ultras it panam I 4) cautionem vix quicquam addi possit, ipsaque de monadibus theoremata ab eodem satis demonstrata sint

ex natura simplicitatis. g. II9. Hactenus pro adstruenda atque expliacanda harmonia diximus: nunc ad eandem contra obientiones vindicandam, resoluendasque dissiculis

tates progredi iuuat. Mihi quidem , si quid hic

dubii mouendum esset , omnis res triplici capite comprehendi posse videretur: alia dissicultates pertinent ad ea , quae per harmoniam nostram fieri

debent in corpore, aliae animam tangunt; aliae υnionem utriusque concernunt. Sed aliter visum est viaris doctissimis , quibus suam de hoc argumento sententiam exponere placuit; aliter itaque &hie nobis agendum erit, quibus eorum vestigia legere constitutum est iss .

iss Potuissem utique sine multa dissicultate ad ea capita obiectiones reu.carer nec feci tamen; namque& tu potes, quod ego poteram , si reductas velis. Cetera malo longior discursus fiat, qua in ut parata tibi exceptio sit, enervatas primo obiectiones viro-

158쪽

innalina quidem nulla vidi, neque aliunde noui,

ipsum hic dubia mouisse, nisi ex LEisNirn Is 6

testimonio r quo etiam intellexi, BovR. 6M ci 3 7 virum multis ex eo tempore, & egre-

ι giis

159쪽

balem CoNTivM obseruationes fecisse in sententias Leibnitianashnescio tamen , an & hae pertineant ad harmoniam nostram, an ad alia potius philosophiae capita ; neque memini earum aliquid in pu

blicum prodiisse. Quae in epistola ad dn. CoM-

murus opposuit dn. ιωMAisEAvx, illa titulum maiagis communem habent cum negotio nostro, quam rem ipsam. Disputat enim hiilorice de sententia HippoCRAT is, PARMENiDIs, & MELIssi circa substantiarum durationem atque in destructibilitatem animalium. Num ceterae, quae perierunt, illius annotationes propius ad nostrum negotium pertinuerint, dicere non postum, quoniam ipse earum auctor illius rei non meminit. L. I 2I,

pleterre, &quelques uns en Angleterre : & je necroispas, que uour m me, Monsieur, en ayeseu une senibi able , ou I' ayes maintenant, a molns que d etre bien changes. Dedi heic catalogum scriptorum, qui eo tempore aliquid de harmonia praestabilita publice disserue xant Interea temporis nemo non de isto argumento iudica it, & infiniti scripserunt. Fuerunt, qui particularem hancce quaestionem venditarent profundamento, imo & pro nucleo de neruo totius systematis philosophici recentioris; coactim ma metaiam Orphos. Fuerunt, qui insectarentur odiosissime; fuerunt, qui cum bile defenderent : fuit qui modeste opponereti fuit, qui amice responiteret: huerunt, qui excusarent : puerunt, qui abltraherent: fuerunt, qui combinarent systemata : fuerunt, qui ignorarent, &scriberent: fuerunt, qui cognosca- rent, & tacerent. Ista generatim. Quod ad me a

160쪽

HARMONLE PRAESTABILI E. I 3 II. I 2I. Age autem, percurramus, quae m

diimi viri de hoc negotio dixerunt. Sequamur ordinem uniuscuiusque, Ut, quo illi modo, quibus regulis eonsueuerint rem cogitare , simul elucescat. Exscribamus vero, ubi fieri potest, verba eorum, ut nihil virtuti argumentorum ab ipsis propositorum decedat: sed demus illa latine tantum, ne nimii simus, vel multum aliena lingua intextu loquamur, qui omnibus destinatur nostra lecturis. Vbi autem nonnulia alia nobis succurrent, quae scrupulum mouere possent, etsi nondum opis posta per eos , quos ante nominauimus, illa sub nomine adoptiuorum ceteris subiungamus, ut quantum fieri potest , omnibus occurratur di cultatibus.

tinet, suit vir eruditus, qui mea quaedam ex hae commentatione loca nominatim perstringeret: illi responsum est inodeste, uti decet, in dilucidationibus philosophicis sparsim. Fuit, qui ex professo mea ex. e uteret: huic ex instituto respondi; euentu quidem eo, ut ex disceptatione illa inter nos amicitia. 3cim argumento ipso propior concordia coluerit. Credo& utilem publico fuisse illam disquisitionem. Vid.

' Sunt haec, quae ex amicorum sermonibus eo quidem tempore hauseram, quo libellus primum editus est. Nunc Omnia recensere infiniti operis , & refellere omnia nullius pretii foret. Quibus sequentia approbantur , illis suffcient quoque. Quibus haec aton sufficiunt, illis nec cetera approbatum iri certus

SEARCH

MENU NAVIGATION