Georgii Bernhardi Bilfingeri De harmonia animi et corporis humani maxime præstabilita, ex mente illustris Leibnitii, commentatio hypotetica

발행: 1741년

분량: 350페이지

출처: archive.org

분류: 철학

171쪽

1 1 SMCTIO VI. DE OBIECTIONIBvs huic appetitui respondere debet. Itaque vides denique , quomodo dici possit, quod ansma m

ueat corpus; quin autem cognoscat, nemo ambu

I 29. Pergit FovcΗERivs cI68) o&prosem, quis non videt , has opiniones fieri ex cynsilio.& haec systemata rebus superuenientia exstrui, ad saluanda quaedam principia anteflabilita 8 Cartesiani quidem supponentes nihil essse inter substantias spirituales & corporeas commune, non possunt explicare, quomodo alterum agat in alterum, & consequenter eo adiguntur, ut ea dicant, quae audimus. Verum tu, domine , qui te aliis extricare modis poteras, miror, quomodo iisdem te difficultatibus implices. ,, ,

f. I 3o. si principia illa ante stabilita intelli

gas praeiudicia, veritatis speciem mentientia, praestaret addi, quam negligi probationem subsumtionis: sin axiomata , & theoremata a priori illata, vel ex phaenomenis a posteriori aliunde cognita; id laudem systemati conciliat, non creat vituperium. Recte Cartesiani dissicultates viderunt, sed

non satis caute deuitarunt. LΕiBNPrius non aham habuit viam, quam calcare poterat, praeter hanc unam. Id puto constare ex tota hac exercitatione. - Sedica) Hie dabo verba gallica , quoniam dissicilia viden

et de certains principes, doni on est prόvenu to

172쪽

sed videamus, quis ille medus sit, quem dominus

f. I 3 l. is Quis nescit, stateram in aquilibrio positam & sitne actione , quam primum 'alterutri lateri pondus accedat, moueri in continenti, atque alterum contrapondiorum attolli, non obstante contrario ad descensum nisu λ Nosti, entia materialiavsse impetus & motus capacia it atque id naturale est, ut fortior impetus exsuperet debiliorem. Ex altera parte nosti, entia spiritualia posse impetum facere o& quemadmodum omnis impetus resistentiam supponit, necesse est, ut ille impetus sit vel fortior vel imbecillior; potuisses addere e vel aequalis e , ,si fortior, vincet, sin debilior, cedet. Neque id impossibile est, ut spiritus impetum faciens admotum corpori imprimendum , illud contrario nisu praeditum deprehendat, eodemque vel fortiori vel debiliori, quod eo sussicit, ut inde patiatur qu'it ensiouffre . Hic modus est, quem AvGusUNUS sequitur, ubi data opera explicat actionem spirituum in corpora , libris suis de musica. Ag. I 32. Dicuntur ista ad LE,ANiiivM, quasi eonformia systemati eius v. f. 129. sin. sed ex sententia, ut videtur, minus dextre intellecta. LEiB-91τ1vs substantiis simplicibus finitis impetum, vel visum concedit, agendi insed non extra se. Nisus inspiritibus non est vis motrix, sed est appetitus ad nouas perceptiones in se ipso producendas. Itaque nihil ille motus imprimere potest corpori, siue id concipiatur, ut in aequilibrio ad diuersos motus constitutum, siue ut vehementer resistens ci69. Neque

i Recte omnino viri ductissimi, qui in aequilibrio eor-

173쪽

Neque intelligas , quomodo comparari appetitus possit cum resistentia ad motum , eidemque vel aequalis vel maior dici aut minor: multo minus, quomodo id dolorem essiciat, si corpus fortiori nisu contrario praeditum sit, quam foret impetus ab anima ipsi impressus. Verum in ista non excurramus amplius. F. i 33. Denique si e finis discursum vir δε-ctis us, academicae veterum philosophiae felix at- lque industrius cultor: si scio multas adhuc quaestio nes fieri possie ante , quam omnes resoluerimus, quae agitari possunt a primis inde principiis: adeo verum est , quod obseruandae sint academicorum leges, quarum secunda prohibet, eas ventilare quaestiones, quas decidi non posse videas, & quales sunt fere omnes, de quibus hic loquimur; non quod illae quaestiones absolute loquendo resolui non possint, sed, quod non possint, nisi certo ordine, qui postulat, ut philosophi conueniant de infallibili

veritatis nota, atque se submittant demonstrationibus a primis inde principiis. Dum id fecerint, separari possunt ea, quae clare & lassicienter concipimus

poris, in tensione parti uni motui accommoda, in lenitate impulsus requisiui praesidium sententiae quaeri

runt, recte, inquam, illi attendunt, minimam eo ca su vim suiliae re ad praestandam actionem; quam sane Veritatem non omnes abunde aritimant, qui inca sibus paene, aut perfecte aequalibus negligere minui as solent. suscit tamen ea obseruatio, ubi re rum comparatio fieri non potest: vi enim puluistu-

Ius tollere bilancis aequilibrum possit ; non potest desiderium meum, vilibet ingens, & diuturnum.

174쪽

ipimus ab his, quae obscuritatem intermixtam ha

bent. υ

*.i34. Optime ista quidem in thesi si ad

nostra applices, vereor, ut Leibnitianam mentem assequaris. LEi BNIT ius iam Λ. I 696. st omnes istas veritates nostro systemati praeuias examinasse existimauit. Nunc duae nouae responsiones priori accedunt. Puto praesupposita nostrae sententiae omnia contineri in principiis philosophiae Leibnitianae toties allegatis ex suppi ast erud. atque adeo &in iis, quae superius ex philosophia LElaesi TII edisseruimus. Pleni u-

tem a primis inde principiis systema dediit vir vere philosophus, CHR. Notatus i 7o in institutionibus K suis

, ro) Pro hesinitiano dc ex orati traditione sententias viri edocto , habitus communiter, ab illis quidem, qui nescio quam arcani disciplinam in hac philosophia

fingunt, suasque a x eri S LEIBMrii atque WoLFu lententiis deuiationes ea fortastis excusatione emolliunt tetsi ipse LEIAmrius de WoLpio: AMr. WOLFIus esten ire dans queiques uns de mes sentimens; mais com- me it eli fori occupe a enseigner, sir so ut les mathematiques , & que nous n'.ivons pas eu beaucovde communication ensemble ser la philosophie, it nesauroit con noli re presque de mes sentimens , quoce, que j'en ai publie ., V. recueit 4e diverses pieces. T. II. p ig. i 6 a. Cui bono ista 3 Primum, et iritelligas veritatem dictorum cel. mocru in praes ad germanicam editionem epistolarum L Ei aruiTu e deiuride, ut suum unicuique tribuam, neque mea hac cO- ordinatione aut imuirorum alteri praeiudicem et reristio , ut ne existimes, intelligi dicta. vel inueniri sinistraaditione, aut communicatione, iron posse; etsi eo

mediante possint facilius di felicius. ΓSimiles de me

175쪽

1 6 SECTIO VI. DE OBIECTIONIBUS BAELIANU. suis metaphysicis. Itaque nilail est, quod Fouch

rianas obiectiones ampliuS eXtimescamus. . Igs. Sequuntur Baelianae, omnium, quas

videre contigit, speciosissimae, dignissimaeque ingenio, eloquentia & eruditione Baeliana. Expositae sunt primo in dictionario eiusdem critico i 71 , &

responsionem acceperunt a LElBNiTIo iam A. t 698.

t 7 a). Denuo productae &supplemento auctae in noua dictionarii editione A. IIo 2. quibus iterum respondit LΕiANietius in schediasmate, quod insertum legitur collectioni I73 saepe citatae, &cui geminae sunt notae illae quas monadologiae subiunxitHεAR. KoERLERus l74);nisi quod illud BPELIo trans- mistum fuisse testetur LEiBNITIvs IT s), adeoque idem quoque Baelianas initantias exspectauerit, frustra

rumores ab initio sparsi sunt, maiori cum veri secie, quoniam viri doctissimi, CHRisT. moLFii, institutione usus eram, eandemque publice & gratus dila daueram. Monuit autem ipse vir magnus in commentatione sua de differentia nexus rerum sapientis & necessitatis fatalis. s. 3. p. o. quod is ipso tantum doctore in mathesi usus fuerim. JI7 U Articulo: RORARivs ; quo plura eius generis philosophemata persecutus est.

176쪽

sECTIO Q. DE OBiECTIONIBUS BAELIANIs. I 47 Dra tamen a me quaesitas in nouissima dictionarii

editione; alteras demum Viennae conceptas testetur titulus. Dabimus vero & hic verba B ELII , quantumuis prolixa, ut tanto melius , tantoque etiam commodius, omnem obiectionum vim anumo comprehendere, & cum responsitonibus Leib- . nitianis, nostro tamen more inflexis, aut, si opus

fuerit, aliunde suppletis, contendere possint solsi eiti te istores. f. 136. Sic ille : se initio publice profiteor, me id in parte felicitatis collocare, quod obiectiones meae , quas contra tanti philosophi *stema proposui, occasionem fecerint respontioni eiusdem, quae praesens negotium mihi explicatius reddidit, atque ad distinctiorem arcani heic latentis cognitionem me deduxit. Magnam ego philosophiae accessio-

plement a son dictioianai re, ou dans queique autre endroit pas encore imprime. Car il me marquoit,ce me semble, qu 'it y voulo it penser. Mais com . me ni cette reptique de ma pari, ni si dupli que esoni pas encore Par i : je VOus cnvoye mon ecrit, tel a peu pres, que je I avo is enuoye a Mr. BAYLE. Je dis, a peu pres, car j'ay change quelque peu dochose en te relisant. Eandent vero LEiamTu responsonem leges & in lit stoire de la re p. d. lettr. TXI. quod intellexi ex praefat. dn. des MAISEAvx.pδg. 79.1 6) similia praesentibus edisseruit de FONTEN ELUVs ; i solens visim est eruditis, superesse nouum, quod hactenus latuerit, systema unionis notissimae , atque in philosophorum scholis tritissimas. Accipe verba

177쪽

1 8 SECTIO VI. DE OBIECTIONIB US BAELI Isis scholasticum alterum, alterum Cartesanum. 1ulud mutuo corporis atque animae influxu nititura hoc assistentia vel caussalitate occasionali. Nunc ecce tertium, quod nouiter adiunctum est prioribus lucrum, & quod cum R. P. LAMio fimo cum LEiB

Nmo ipso J systema harmoniae praestabilitete dixeris.

Habet nos ea re sibi devinctos illustris LEIAM1Tius et neque concipi quicquam potest , quod aeque extoia ut intellectum atque potentiam au floris uniuersi

i N. Quodsi praeterea & id commodum consside

rem , quod hac ratione uniuersum negotium uni

nis animae & corporis ab omni miraculo liberum

178쪽

SECTIO VI. DE OBIECTIONIBUS BAELIANI . conseruetur, permoverer utique, ut id systematis Praeferrem alteri Cartesianorum, modo illius praestituta harmoniae possibilitatem liceret concipem. ,, 6. 137. Atqui possini nem euicimus, generaliter quidem, g. II 3. Repugnantiam Baecius nullibi probauit, quia nullam contradictionem eo inuolui vel ostendit, vel saltim ostendere connisus est. Perterrefecit imaginationem portentis, rectius mirabilibus, quae nostrum systema complectitur: atqui hoc vertimus in rem nostram , quo enim id

artificiosius est, quo maiorem id sapientiam postulat & potentiam; eo dignius est diuina electione, qUae maximum sequitur & optimum & perfectissimum. Sed audi BIEL1vM :I. I 38. Abstineo illis oppositionibus, quae

non magis LEIBNietis, quam ceterorum sententiis aduersantur. Itaque silebo eas dissicultates, quas patitur suppositio de virtute afflua creaturis a DEO communicata. Magnae sunt & sere insuperabiles. U. STVRM. in phys. electiva, cuius excerpta sunt in actis erud. I 697. p. 474. seqq. stque schediasmate,

quod iisdem actis insertum est A. I 699. p. et O 8. seqq. & quo respondit alteri schediasmati LΕin-NsTII A. I 608. p. 427. seqq. actis iisdem inserto. Systema LEIANITII non minus atque peripateticorum iis est obnoxium. ,,

re la me me fortune, que celui de Des CARTE f. is P. I. e.

pag. rq 3. fAtqui nec Cartesianum systema statim ab initio a multis probatum est. Dissicilis ad scholas aditus est nouitatibus metaphysicis. Rationes sunt inultae, quae impediunt, & variae.J

179쪽

iso SECTIO VI. DE OBIECTIONIBUS BAELIANIS.*.I39. Posse creaturis vim motivam concedi ii modiuina benedictione concessam esse, postulat diuinae voluntatis emcacia: non potest illa agere, &

nihil emcere ; moliri aliquid, & effectum post se

nullum relinquere ; aut a pote lesima nullum praviare. Quid autem est iliud in rebvspersistens, & diuina praestitum virtute votelema, si non est vis motrix, rebus insita & perdurans ' Motus enim non erit, utpote qui neque existit, neque in existentia sua

persistit. STvRMIi argumenta hoc saltim dicunt, materiae qua tali neque competere vim motivam, neque poste communicari , quod concedimus de materia prima: in corporibus vero illi materiae accedunt, modus compossitionis, ex qua nec dum sequitur vis activa, ut recte STvRMIVS monet; &natura siue principium motus, ex qua ille consequitur. g. IJO. , , Existimo etiam, LEIBNITIO non minus, quam Cartesianis atque aliis philosophis, dis ficile fore, illis obuiam ire obiectionibus, quas desumere licet a mechanimosatali, quo humana proteritur. Verum ista quidem praetereamus, atque ad illa accedamus, quae systemati praestituta: harmoniae propria sunt. G6. I 4 I. Mechanismum fatalem aeque ac Epic reismum casualem optime LEiBNirius deuitat istis obseruationibus, quas S antea contra Spino Zismum allegauimus ad*. I*. f. 99. repetiimus. Illefatum& casium excludit ex uniuerso, qui mundum regi legibus non geometricis aut geometrice demonstrandis, atque adeo absolute necessariis, ostendit

180쪽

pientiae prae reliquis conuenientissimis. De libertate dicam inferius ; neque enim ista prolixe hoc loco resutari debent, quae B ELivs non urget. Veniamus igitur & nos ad ea,quae suntBIELio hicpropria r7 8 . . I 2. Prima haec est obseruatio mea, quod id systema diuinam potentiam atque sapientiam, diuina hac arte expressam extollat ultra id omne,

quod potes cl. concipi. Concipe a. nauigium,

quod virtutem habeat, sine omni cogitatione aut directione entis, siue creati siue increati, se ipsum adeo apposite commouendi, ut ventum semper habeat

secundum, ut torrentes atque scopulos euitet, eoque praecise tempore, quo id res postulat, portum Contingat optatum. Fac eiusmodi nauigium aliquot successive annis dicta modo ratione undis inerrare,& pro tempestatum vicissitudine, pro diuersitate regionum maris & continentis, iusto semper &apposito modo verti: consenties mecum, diuinam infinitudinem non j cere,ad virtutem eiusmodi nauigio imprimendam ; concedesque naturam nauigii potentiae eiusmodi a DEO reeipie dae capacem non fore. Interim id omne,

K 4 quod

378 Optarem vero, nigraue fuerit, ut Baelianas num obiectiones solas ordine percurras, integrum earum systema animo comprenensurus : tum demum sngulas eum responsionibus contendas nostris. Facies ea re, ut utrumque assequaris distinctius; ut tuas quoque, quae menti responsiones inter legendum ilis labuntur, cum nostris conserendo alteras ex alteris siue suppleas siue emendes. Fortassis etiam, ut brevi-

id negotium tibi si, si dilas deinde solas repetere velis, quarum videbitur esse grauius momentum, aut

solutio difficilior.

SEARCH

MENU NAVIGATION