Georgii Bernhardi Bilfingeri De harmonia animi et corporis humani maxime præstabilita, ex mente illustris Leibnitii, commentatio hypotetica

발행: 1741년

분량: 350페이지

출처: archive.org

분류: 철학

191쪽

16: SECTIO VI. DE OBIECTIONIBVS BAELI IS. sunt igitur volitiones nostrae, eaedemque DEO aper tae: quis illi hoc negauerit, posse machinam e truere, quae volitiones istas exequaturi 4. Interim in Leibnitiano systemate esse maius artificium, quam in automatis hic memoratis, concedimus: quo pertinent illa praecipue, quae faciunt ad loquelam, ad edisserendas ratiocinationes, &iudicia generalia, de quibus dicam inferius. Nego autem, id esse impossibile. Actionem domim

realem in famulum suum non esse necessariam, id IACQvELOTii suppositio commonstrat, toties alleg ta. LgiBNITIus & alia hic machinamenta appellat, quae, suis elateribus acta, potius dominos monent, quam ut ab iisdem debeant moneri; cuiusmodi sunt, quae vulgo IVecia vocamus, horologia dato tempore sonitum, eoque dormientes ex somno,

excitantia. δ

so. ,,Nunc age conssideremus cic ammam CaesARIs, ubi difficultates adhuc maiores deprehendemus. Erat illa in uniuerso , nulli corporis vel spiritus influxui obnoxia. Vis , quam a DEO sibi impressam accepit, unicum erat actionum , singulis momentis productarum, principiaum : istae autem actiones cum inter se diuersae fuerunt , eius rei caussa nequaquam illa fuit, quod aliae aliis elateribus aut Organis productae, quorum nulla in illis opera concurrit. Anima enim

humana est substantia simplex, indivisibilis & im-

materialis , in quo & illustris LEiANietius mecum consentit. Quodsi autem hic in alia abiret, atque

olerisque philosophis, α quibusdam ex praecipuis Y V quoque

192쪽

SECTIO VI. DE OBIECTio NIBUS BAELIANIS. I 63 quoque metaphysicis nostri aeui, LocKio verbi gratia, adstipularetur, supponendo fieri posse, ut cogitet corpus ex Variis particulis certa ratione conis

textum : tum ego ipsius hypothesin absiolute impossibilem pronunciarem, & multis ipsum modis impugnarem, quibus uti hic necesse non est , quoniam & immortalitatem animae concedit, atque illi innititur in sententiis suis ,,. g. Is r. Ista quidemsatis bene, ut opus non sit, viro ingenioso aduersari. Illud autem de anima omnino probamus. Et qualis ea vis sit, specifice expressimus g. 9 I. seqq. Illud vero utiliter

LUBNimus accepit in notis ad h. l. quod tum d mam absolute impossibilem B ELivs hanc sententiis

am pronunciare velit , si Lockianae philosophiae

accederemus. Atqui eius rei metus aut suspicio nulla est. Videtur igitur, hactenus non omnino

impossibilem statuere.

f. a. ri Reuertamur ad animam C sARis, eandemque Leibnitiana voce appellemus automa tum immateriale ci8ί& cum atomo icurea comL a tenda.

18 De hae voce cons omnino theodie. F. ε 3. ubi in- , ter cetera non minus eleganter, quam solide et Aroperation des automates virisueti, c est a dire, des ames, n est potnt mechanique; mais elle contienteminament ce qu it y a de beau dans la mechanique ties mouvemenis developpέs dans te corps, yetant Concentres par la representation, comme dans un, monde ideat, qui exprime les Ioix du monde actu el& leurs nites; avec cette disserence du monde iderial parfait, qui est en Dieu, que Iapisipari des perinceptions dans les autres ne sent, que confuses &G. M

193쪽

tendamus. Intelligo vero atomum in vacuo. coninstitutam , neque vilibi cum alia atomo collidendam. Comparatio es exacta. Atomus enim illa & natu- talem sese mouendi vim habet, & eandem exercet , nulla alia re quacunque promota & adiuta, vel in motu suo impedita & retardata : sic &anima ivLII CAESAR is supponitur esse spiritus , qui vim habeat producendi in se ideas rerum, sine alterius cuiuscunque spiritus aut corporis in ipsum influxu: nihil est, quod animam iuuet, nihil quod interturbet. Quod si lain ad generales ordinis ideas & naturam attenderis, deprehendes, eiusmodi atomum nunquam in motu suo cessaturam, sed praesenti & consequentibus momentis eandem praecise motus rationem modumque seruaturam esse. Est hoc consequens axiomatis cuiusdam LElBNlTyANI, quo praecipit, Vt res quaeque in eo,

quem semel obtinet statu, perseueret, dum aliquid sit, quod ab ea cogat deflectere --- Ex eo , in quit, concludimus, non solum corpora, siquiescunt, semper quiescere, sed etiam, si moueantur, eundem

semper motum, hoc es, velocitatem eandem, ean

demque directionem construare et nisi aliquid sit,

quod a tum illam interrumpat. Quis igitur non videt, atomum istanti, siue insitam illi cum DEMOCRiTo& ΕpiCvRo vim motricem ponas, siue a DEO communicatam, uniformi modo in eadem linea proingressuram, neque unquam siue ad dextram siue sinistram esse declinaturam. EpicuRus philosophis ludibrium debuit, cum declinationem motus in atOmis suis in scenam produxit ; sumsit enim istam sine

194쪽

SECTIO UI. DE OBIECTIONIBUS BAELIANIS. sine ratione, ut se extricaret e labyrintho necessitatis fatalis , neque tamen eius nouae ad systema suum accessitonis caussam allegare potuit. Aduersata est hare declinatio clarissimis animae id eis; manifesto enim intelligitur, eo, ut atomus perintegrum biduum rectilineo progressa motu, tertiae diei principio declinet a semita, requiri, ut velimpedimentum viae offenderit, vel aliquem appetitum senserit a via sua deflectendi, vel in se complexa sit elaterem , qui se nunc demum exerere occoeperit. Iliud exulat in vacuo : sud aduersatur atomo , id earum non capaci : hoc etiam contradicit corpusculo , in se simpliciter uniformi. Applicemus ista omnia ad praesens negotium,ν. I s 3. Comparationem vero istam, etsi plausibilem Sc speciosam , esse tamen iniusam, neque praesenti negotio accommodam , id facile demonstrabitur. Epicurea atomus, etsi corpusculum, supinponitur tamen in se penitus uniformis : ideoque in illa nihil quicquam caussae internae est, quod mutationem status quamcunque producere aptum sit. Itaque si mouetur, perseuerat in motu eadem celeis ritate &directione; adeo quidem, ut si etiam dis. formiter moueatur, verbi gratia in curua quacunque, in circulo, ellipsi &c. id duplici minimum

vi opus habeat, quarum altera ad centrum urgens si cesset, eo ipso momento atomus sequetur statum atque impressionem ultimam, & progredietur in recta circulum, ellipsin &c. tangente. Se cus est in anima, quae, licet partibus careat, diuersitate tamen omni non caret; repraesentatio enim

195쪽

SECTIO VI. DE OBIEcTIONIBUS BAELIMIS. uniuersi, quae fit in anima, continet diuersitatem obiectorum & graduum: itaque satis caussae est,

cur diuersae esse possint repraesentationum consecutiones, propter diuersitatem repraesentationum antecedentium , appetitum & transitum animae ab una perceptione ad alteram limitantium & determinantium. Atque ut id clarius dicam pro geometris, antecedaneae illae diuersitates cum legibus apyeti tuum collatae quassi aequationem continent , secundum quam fieri progressus , aut, in exemplo atomi, secundum quam fluere debet id punctum,

vi in curua incedat e quapropter si consecutiones id earum animae comparari debeant motae atomo, non debet haec in Nacuo constitui, sedin uniuerso, in quo scilicet fiunt illae mutationes, diuersimode variantes , & motum consequentem determinantes, quarum deinceps in anima repraesentationes limitant & determinant repraesentationes motuum con

sequentes. At quis nescit, hic uniformem non esse corpusculorum motum Z Quis hodie nescit curuam proiectionis Gallilaeanam Z Quis non audiuit traiectorias Neὶνtonianas Z Quis Bernoullianam radii in atmosphaera curuaturam' &c. Vides, Opi. nor, quam longe disserant Epicurea n vacuo ato mus, & monas Leibnitiana st6. I 4. ,, Anima IvLu CaesARIs est substantia, cui unitas competit, si proprie loqui velis. Vis, qua producere ideas potest. ex Leibnitiano systemate est proprietas naturae ipsius. Potentiam vero istam, quatenus eam &possidet& exercet, a Deo

acceptam habet. Quodsi ci s d iam prima, quam in se

196쪽

i . .

TCUO UI. DE O31g Iosmus BAELIANIs. Iis in se concitat, idea voluptatis est, dici non potest,

eur non s altera talis existat; quoniam enim totalis caussa actionis eadem manet, oportet & actionem atque effectum esse eundem. Sed anima ista secundo existentiae momento non aliam cogitandi vim acquirit, quam primo habuit, verum retinet eandem ; neque secundo momento externarum rerum concursui vel adminiculo magis subiecta est, quam primo : igitur altero momento eandem illa ideam producet, quam primo excitauit. Sin obiliseias, animam esse debere in statu variationis, eum vero praesenti casu non obtentum iri: responderi potest, mutationem eius fore similem cI 6. mutationi atomi. Atomus enim rectilineo progressis mota, omni momento alium occupat locum, aut

positionem aliam habet, sed priori similem: igitur ut & anima persistat in statu suo variationis, sufficit, ut nouam in se ideam producat, etsi similem priori Iss. Eleganter vero ista omnia, nisi quod falsa pothesi. Is.) Videtur BAELivs hoc supponere : DEVM concreare animae vim cogitandi

indeterminatam, hanc deinceps ipsam in se excitare primam aliquam ideam, deinde secundam, &sie porro. Quodsi id vellet Leibnitianum systema.

vltra Baesianas difficultates , noua accederet: scilicet non saltim secundo momento caussa nulla foret, quare animae vis adhuc eadem & indeterminata aliam a priori ideam excitaret, sed nec caussa soret, quare primitus excitaret ideam voluptatis vel doloris determinate. Verum ista non est mens no-

197쪽

sra. Primo statim momento creatur anima deteris minate rerum repraesentativa : secundi momenti conceptus non derivantur amplius immediate ex vi

cogitandi generali, sed per primi momenti cogita- stiones iam determinata, atque certiS appetituum le- ιgibus accommoda. Appetitus vero animae est actio lprincipii illius interni, qua transit ab Una perceptione ad aliam. Itaque hic non manet catis perceptionum antecedentium & consequentium, ut ille loquitur, totalis: manet saltim generalis, h. e. manet vis primitiua ; manet id, quod in virtute repraesentativa vere reale & adeo perdurans est; manet id , quod in ea concipi potest, ut inde terminatum & generale : sed non manet vis derivativa, ut praecise his vel illis repraesentationibus determinata est & limitata, idque ob internum mutationis principium, appetitum, non ob eXternas aliarum substantiarum actiones in animam. Cogita animam tuam nunc repraesentare tibi statum, quo felix fores ; & esse in te principium nouas reis praesentationes appetens, sue voluntatem, quam in te definio conatum ad producendas nouas sensationes sub ratione boni a te approbatas : facile intelliges, quomodo ex hisce duabus suppositionibus, coniuncta lege appetituum, quae media dirigit ad fines suos, in te exoritura sit mediorum repraesentatio , conatus ad eorum sensationem, sensatio mediorum, & hinc sensatio finis &c. atque adeo, unde diuersitas repraesentationum scaturiat.

videbis. 16. Etiam haec est ingeniosa responsio, sed ex falso tamen supposito. Obiectionem non fati cimus

198쪽

cimus nostram ita generaliter conceptam, Ut cum atomis conserri potest. Volumus variationem, non quamcunque, sed determinatam ex statu antecedenti, secundum leges monadum, & speciatim spirituum. Facessant igitur hic atomi, in quarum antecedenti statu interno quocunque nulla est varietas , sed perfecta semper uniformitas : in statu monadis quocunque est multitudo & varietas, quarum unaquaeque pro legum suarum tenore influit in statum eonsequentem ; inde diuersitas. Si quιd tamen eo orei velis conferre animae huiusmodi, ob internam diuersitatem, diuersas ideas consequentes habentem, absque influxu rerum exter natum : sume eolumbam artificis Norici, eandemque in vacuo euntem atque redeuntem concipe.

Ibi enim externum nihil erit. Elateres tamen im terni dabunt diuersiitatem, pro natura unusquisque sua, & legibus motus generalibus. g. V 6. is Verum remittamus nonnihil a riagore, atque concedamus LEIBNITIo mutationem aut metamorphosin cogitationum. Illud saltim eris necessarium, ut progressus ab una reptaesentatione ad alteram seruet aliquam proportionem, aut rationem amnitatis. Posito, animam IvLii CaesARIs aliquo momento videre. arborem , foliis & foribus ornatam , possum concipere, Gupposito scilicet, in spiritibus finitis esse vim id earum excitatiuam, quantumcunque id idcomprehensibile videatur, quod in continenti gestiat videre arborem solis praedia tam soliis, mox aliam floribus tantum conspicuam, atque adeo, quod successive alias sibi ideas

199쪽

1 o SECTIO VI. DE OBIECTIONIBUS BAELIANU. formare possit, ex quarum singulis iterum ena.

scantur aliae. I autem concipi nonpotest, quomodo fieri possint alboris in nigrum, a firmationisisque in negationem mirae conuersiones M, quomodo

fieri animae saltus ex terra in caelum stupendi, quos tamen experimur quotidie. Incomprehensibile est, DEUM animae CnsARIs potuisse principium indere eius mutationis , quam nunc allegabo. Sine dubio id plus vice simplici accidit , ut, uberibus maternis actarens, acicula punctionem persenserit. Igitur ex ea, quam hic examinamus, hypothesi, oportet animam ipsius immediate a dulciculis materni lactis sensationibus aliquot momentorum interuallo continuatis, transisse ad molestas sibi doloris perceptiones. Quonam illa elatere commota est, ad interrumpendam voluptatem, atque excitandum in se sensum doloris, cum nihil fuerit, quod de praeparatione ad istam mutationem facienda

Hie miror, BRUvM inuenire dissicultates haud paulo

maiores in transitu animae ab assirmatione ad negationem, quam in transitu ab arbore foliis ornata, ad arborem foliis non ornatam. Sunt hae contradictois riae qualitates : arbor soliis ornata. non ornata. Est igitur hie transitus ab assirmatione ad negationem. Longior est transitus a contrario ad contrarium, ab albo ad nigrum: sed non ideo dissicilior, aut rarior. aut a phantasiae regulis remotior. Tum vero, si mirum non est, animum percepta re aliqua abstrahere proprietatem alteram ab altera; cur id mirum

sit. & omnino incomprehensibile, si in locum prioris substituat aliam, similem, aut dissimilem; si quidem & inter disparata, &opposita datur relatio

200쪽

SECTIO UI. DE OBIECTIONIBUS BAELIANIS. Ienda monuerit quicquam, & nihil in eius substantia noui acciderit ' Quodsi vitam eius impera. toris placeat percurrere, singulae actiones suppeditabunt difficultates nostra hac maiores . g. 3F7. Amo te, BAELI; ita eleganter&ingeniose omnes ordine difficultates commemoras. Etiam nos concedimus; imo vero urgemus, ratio.

nem Unitatis seruandam esse in progressu &successione perceptionum: negamus atque pernegamus, posse saltum in natura, siue de corporum motu sermo sit, siue de monadum perceptio

nibus ci8s . Itaque necesse est, fuisse&huius

nouae ideae antecedaneas in anima dispositiones, ex quibus ea consecuta est. Hic autem disinguas velim perceptiones animae distinctas, quarum ita sibi conscia est , ut & notas allegare possit, quibus unam ab altera distinguit, & claras, sed eonfusas tamen, quarum sibi ita est conscia, ut eas quidem dignoscere possit; sed notas discriminis tamen

edisserere nequeat, ab obscuris, quarum sibi non adeo conscia est, ut eas possit a se inuicem dignoscere. Certum est, si anima nonnisi distinctas aut claras rerum ideas haberet, eo, quem BAELius dixit, vel simili modo altera ex altera nasceretur , sic ut& nobis liceret eam affinitatis proportionem &consecutionis rationem explicare. Verum alia res est,

SEARCH

MENU NAVIGATION