장음표시 사용
201쪽
r a SECTIO VI. DE OBIECTIONIBVs BAELI II. es, ubi de obscuris sermo fuerit ; perceptionum
enim obscurarum nemo sibi conscius esse potest, per ea, quae CHR. UoLFIus docet in metaphysicis. g. 729. - - - 73 s. Neque adeo illarum differentias conuenientiasque, atque sic consecutionix modum licet exponere. Generalis tamen expositio
non deficit: cum enim anima nobis dicatur substantia uniuersi repraesentativa pro situ corporis nostri in uniuerso, inde consequitur, plurimas res, quae debilem e longinquo impressionem aut relationem habent ad corpus nostrum, eadem ratione in animo repraesentari; quodsi res eaedem propinquiores aut extantiores factae maiorem ad corpus relationem habeant, etiam sensibilior earum repraesentatio erit, eodem ordine ex prioribus enata, quo& impressio rerum in eorpus successive aucta est: quod si illa tandem prae ceteris fortior sit, ut eam a confusa multitudine obscurarum liceat discernere, tum demum clara, vel omnino distincta fiet, se ut illius ideae quoque conscii simus. Exemplum hoc esto, dum nostra attente legis, circumuolant & vespae & muscae: tu Baelianas obiectiones
meditaris, & momento dolorem sentis, vespae acuis leo manui tuae fortius impresso, ut videtur, genitum. Glua connexio Baelianarum meditationum, &doloris memoratii Scilicet hac, dum Baeliana meia ditaris distincte, atque adeo eius rei conscius es :alarum vespae susurrus illabitur in aures tuas , vorum minus fortiter, ut adeo, dum aliis animum rebus attendis, eius perceptionis obscurae tibi conscius non sis. Sin punctio accedat, dolor, ut ar-.
202쪽
1ECTIO VI. DE OBIECTIONIBvs B ELIANIS. I 73hitraris, momento, & quod dici solet, ex abrupto
mentem occupat. Nequaquam vero i Sed prout ex volatu, & ambientium corporum, Vespaeque,& tuo statu, consequebatur ipsius approximatio, &in corpore per aculeum solutio continui, effectus adeo tui corporis ratione , ante reliquos considerabilior: ita ex perceptionibus , quantumuis Obscuris, antecedanei illius status consecuta est perceptio quoque consequentis, respectu tui corporis sensibilioris , adeoque sic enata est ordine & conuenienter illa sensatio . Die eadem omnia de CaesARE lactenter cessabit etiam hic, nisi fallor, omnis dissicultas: aliae enim perceptiones fuerunt, ex quibus dolor enatus est, . quam illae voluptatis ex lactatu matris. Ceterum neque id est omnino absonum, ex antecedanea voluptate dolorem cons
qui, secundum illud SocRATis apud PLATONEM: exis
erema gaudii luctus occupat i 86 .
' mura in hane rem alibi a me dicta sunt. Postquam enim clarissimus Vitembergensium philosophus, da. ΗΟ MANNus in suis de harm. praes ab . dilIertationibus aliqua aduersiis hunc locum dubia mouit, respondi in dilucidationibus meis piniosophicis , applicate quidem . sed breuiter. Eorum aliqua vir eruditus probauit, de desiderauit aliqua in epistola ad me data, & publicis excusa typis : cui meam deinde re sponsionem accommodaui in litteriς Petropoli datis ;quas cum sua epicrisi me non inuito typis demio exisscribi vir clar. curauit. Putem, ibi dicta esse, quassume e re in hac eaussa possint.' is 6) LEiENirius in reptique aux reflex. de Μα BAYLE. T. II. du res. P g. 4op. .. Au reste, comme S
203쪽
1 SECTIO VI. DE OBIEGIONIBVs B ELI Is.f. I 18. Possent ista concipi aliquatenus , si supponeres, animam humanam non esse piritum, sed legionem spirituum, quorum singulis sint suae functiones, incipientes eae, atque finem iterum consequente S, isto exacte tempore, quo id corpo- iris status requireret. Ita dici posset, esse aliquid, quod spirituum istorum operationes dato tempore excitaret, atque denuo sopiret, simile cuidam pro
nostri corporis mutationibus accommodato apparatui rotarum, elaterum, fermentorumve. Ista
vero ratione non una & simplex foret substantia, sed ens per aggregationem, cumulus substantiarum, qualem in rebus materialibus deprehendimus. Vnam hic substantiam anquirimus, quae modo voluptatem , mox dolorem &c. producat: non plures, quarum altera Voluptatem excitet, alia dolorem, desperationem alia,'& sic porro. Annota tiones . quas hactenus legis, hiabetis loco amplificationis earum, quarum examine LElBNITIus me honorauit. Nunc responsa eius considerabimus se. 3 Iς 9. Optime vero id B ELIus recusat, si animam facias ens per aggregationem : ita enim interitus & dispersionis capax fieret. Sed non opus est pro diuersitate effectuum explicanda , vi substantia-
CRATE a remarquέ dλns Ie Phedon de ΡLATON , partane d un homme qui se graue , seu veni du plai sir i ladon leuril n y a qu'un pas, extrema gaudii luctus ociscupat. De sorte, qu 'il ne se faut potiat et cinner dece passage: il semble quelque is, que leplasern est, qu'un comple deperites pereeptions, doni ehamne serou. une douleur, ii elle ecoit grande.
204쪽
SECΤIO VI. DE OBiECTIONIBUS BAELIANIS. Ipsssantiarum multitudinem asseramus: susscit in unas substantia modificationum , limitationum, deteria
minationum , graduum, repraesentationum multiarudo , & varietas rerum repraesentatarum. Singulae enim perceptiones sua conferunt ad nouas , &prioribus succedaneas. Sive illae distinctae sint. siue confusae saltim, siue elarae sint, siue obscurae tantum ; eo saltim disicrimine, quod priorum, atque adeo consecutionis inde pendentis conscii simus.l posteriorum, atque euolutionis earundem conscii
non simus.. *.I6o. Asserit, legem variationum, quam sequatur substantia animata, ita esse comparatam, ut eius ope ipso illo momento, quo fit solutio continui in corpore, ex voluptate transferatur ad dolorem; quoniam in eo consistat lex substantiae indivisibilis in creaturis animatis, ut repraesentet non solum id, quod in corpore accidit eo modo, quo id experimur, verum OmneS quoque uniuersi mutationes, ea ratione & relatione, quam habemant ad mutationes nostri corporis. Continetur his verbis apta expositio eius, quo tanquam fundamentos id Φstema nititur; est haec illius analysis, atque ad id intelligendum clauis: est vero simul &Icopus,
quo collineare debent obiectiones eorum , qui hypothesin hancce nouam habent pro impossibili ri. g. I 6 l. ,,Lex, quae hic allegatur, praesupponisiliquod DEI decretum, eoque ostendit, in quo
tonueniat huic systemati cum altero caussarum occasionalium. Consentit utrumque in eo capite,
quod leges cry. sint, secundum quas anima reis
205쪽
praesentet id, quod in corpore accidit, eoque moado, quem experti nouimus. Qua vero ratione te gum illarum executio obtineatur, in eo Hscrepantilla duo systemata. Cartesiani faciunt DEUM dea,
creti sui executorem: LUBNITII mens est, animam
ipsam exsequi leges istas. Iam vero, quantum cunque infinitae sint diuina scientia & potentia, non potest ille tamen mediante i 8. machina, alicubi deficiente , id perficere, quod partis huius deficientis concursum postulat. Necessum enim foret, ut defectum istum suppleret ; atque adeo ipse effectum praestaret, non machina. Anima vero I9. deesse media & instrumenta, quibus ad legem ante dictam executioni mandandam Opus est, coma monstrabimus, atque in eum finem sequens exemis Num allegabimus 9. I 62. Generaliter ci7. quidem utrumque lςges supponit: differunt tamen eo , quod hic conasideretur ut insita; Cartesianis ut lata. Non diacam nunc de aliis quoque differentiis t hane unam clarius eloquar. Lex illa, quam sequuntur animae, LEiBMiTio non est decretum solum diuinum, res ipsas tantum extrinsecus denominans ; sed est decreti effectus & apotelesima, res intrinsece essiaciens. Non enim ordinem solum machinae DDVS suo decreto praetcribit, sed simul & structu ram ei talem largitur, & vim imprimit, quarum ope effectus debiti consequantur. Hoc primum discrimen est. ex quo deinceps illud exsurgit, quod B ELIus agnouit. I 8 . - , neque aduersa
mur. Pugnat enim, illa machinae subsidio fieri . quae
206쪽
quae partem postularent in machina desideratam et .s ut, si dentes desint, & rotae tamen cursus idem supponeretur, qui dentibus obtineri solet, dicendum esset, occasione rotae non dentatae, adeoque effectui praestando non accommodae, fieri motum ab artifice, qualem dentes determinarent. i 9.) Α qui vero allegauimus media ista, repraesentationum multitudinem, gradus, varietatem &c. Sed audiamus simile Balianum. 6. I 63. is Concipiamus animi gratia ceto. erem rituram animatam, a DEO conditam, Sc cantui δε- , inatam. Dubium non est, quin iugiter cantatura sit ; quodsi autem DEVS certos illi nomos musicos cune certaine tablature) destinet, absolute id necessarium est, ut eosdem vel ante oculos constituat, vel memoriae illius imprimat, vel eam musculorum texturam atque connexionem faciat, quae per ipsas motus leges constanter & exacte determinatos illos ordine suo sonos producat. Neque intelligo eiusmodi creaturam musicam, si nihil horum supposueris, sequi posse notas sibi praescriptas. Applicemus nunc typum istum ad animam humanam. Vult LEiBNiTius , illam a DEO accepisse potentiam non solum excitandi in se ideas, sed& ordinem in iis seruandi eum, qui mutationibus corporis sese consequentibus congruat. Hic idearum ordo respondet nomo, quem supposuimus, animali musico prae- riptum esse. Nonne hic necessum est, ut anima, quo singulis momentis modificationes suas pro isto idearum nomo determinare possit, ordinem notarum intelligat, ca I. atque ad eundem attendat
207쪽
i 8 SECTIO VI. DE OBIECTIONIBUS BAELI Is . . Sed experientia cognouimus, illam esse istius κε penitus ignaram. Saltim ubi illa deest notitia, oportet in ipsa contineri ordinem quendam ca ad instrumentorum, quorum singula statistarum idearum caussae essicientes necessariae. Nonne illa sic ldisponi oporteret, ut exacte alterum post alterum agat, idque pro harmonia inter animae ideas, &motus corporis, praestituta Θ Atqui id est longe certissimum , sit bstantiam immaterialem, simplicem,& indivisibilem non esse compositam isto instrumentorum , dicta prius lege dispositiorum, apparatu. Fieri igitur non potest , ut anima humananistam legem e Xequatur. g. i 64. Placet vero & hic ingeniosa BAELII eomparatio e sed neruus argumenti idem est, quem vidimus in antecedentibus.Sequamur notas LEIBNITII, quae hic ampliores sunt, quam responsiones alterae S anteriores , quas saepe citata collectio exhibet.
2o. Non opus est, ut idAngas, quod harmonia nostra ipso facto continet. Huiusmodi musicumens est anima cantoris cuiuscunque: agit aspectus notarum musicarum in corpus quidem, atque adeo hactenus aliquid confert: quid autem anima Z Externum nihil est, quod in eam agat: igitur, dum&illa canit, canit, ut sic dicam, memoriter , vel quasi memoriter hactenus, ut determinationis ratio em ciens sit in ipsa. Auomodo idflat, quaeris t Rccipe sequentia. Concedes, opinor, eas notas, me los exprimentes nostrum, latuisse in caussis suis, ante, quam fuerint ita inter se compositae. Nunc si anima sit uniuersi repraesentativa , etiam earun-dern
208쪽
TCTIO VI. DE OBIECTIONIBUS BAELIANI S. 179dem notarum repraesentatio fuit inclusa virtualiter
inrepraesentationibus earundem caussarum. Quemadmodum ergo in illis rebus materialibus sat caussae suit, ut ita inter se iungantur: ita & in repraesentationibus earum sat caullae fuit, ut eodem ipso tempore silc iunctae repraesententur. 2I. Nola vero id
distincte anima percipit, dum illae perceptione S, tot aliis perceptionibus obscuris, obscurae & ipis intermixtae sunt;ydonec illae su Oluantur, quod quoniam ordine fit, simili cum illo , quo & in corporibus pliaenomena sibi succedunt, hinc eodem tempore fieri oportet. Itaque nihil hic o cit, quod
anima eius rei conscia non sit, quando argumentis nouimus esse in anima nostra, & fieri ab eadem plurima, quae experientia sola, sola obseruatione , conscientia sola adesse non cognouimus. Ita si muscam de sonis harmonicis & dis harmonicis theoriam reeipias , memineris consonare aut dissonare sonos, prout eorum vibrationes & percussiones frequentius conueniant&saepius, vel rarius tantum: id cum anima percipiat atque distinguat, necesse est, occultam illi arithmeticam inesse, qua vibrationes coninuenientes insensibiliter numeret. Sed quotus quisque est, qui asserere ausit, istius celerrimae annumerationis se sibi conscium esse posse, quantumcunque etiam rebus suis attenderit ' ceta. Negamus autem, si cognitio & conscientia desit animat istarum rerum, necessarium fore infrumentorum multiformem apparatum: sussciunt isti rei perceptiones obscurae , innumerae profecto, & ordinatim sese euoluentes suis legibus. Fieri igitur potest,Qvt
209쪽
id omne praestet anima humana, quod hic supposuimus. 6s. Sumit LElBNlTivs, 23.)animam non
ridistincte cognoscere sensationes futuras, sed con--tuse saltim percipere, in unaquaque vero substantia esse quedam vestia & eorum, quae ipsi acciderunt , & eorum , quae accident: infinitam vero istam sensationum multitudinem impedire, quominus euolute distingui possint. Verum, quod me
tum concipiendi vestigia ca4. in substantiis indu,,uisibilibus, simplicibus & immaterialibus.
6. I 66. Imo 23. vero non)umis id saltim LEiBNi Tius: sed alterum experientia edoctus asserit, alterum argumentis. Sensationes futuras ne clare quidem percipimus, multo minus distincte: percupimus autem non confuse quidem, quod claras rerum repraesentationes postulat in philosophia Leib-nitiana, sed obscure saltim , uti plerasque etiam praesentes: esse autem eiusmodi perceptiones in anima probant multa. Quis dubitat, ubi colorem percipio, percipere me figuras, motus, situs paristium &c. sed obscure profecto, quoniam illas diagnoscere non possum. Numerum vibrationum percipimus in sono, sed obscure :& quae sunt eiusAmodi infinita. et 4. Praeteritorum autem & futurorum vesigia, immaterialia scilicet, relationibus scilicet Scrospectibus repraesentationum mutuis conis stantia , hactenus animae tribuimus, quatenus, qui omnem eius statum praesentem pernoverit, praeteritum hine intelligere posset & futurum; ibi si discur-siua cognitio seret, inserendo ab effectibus ad causa sta
210쪽
IECTIO VI. Dr olligoIONIBUS BAELIANII. I trias, hic a caussis pergendo ad effectus. Et quis est, qui memoriam possit animae nostrae assereve, e huiusmodi vesigiis praeteratorum Z Quis prouidentiam eius asseuerare sine indiciis futurorumst Atque hic velim conferri, quae UOLFius docet de utraque illa facultate reminiscendi praeteritorum & projiciendi in futurum g. 8O9.6. I 67. Excipit vero ipse sibi Baetius sequentia
LElBNITii r se praesens status cuiusque animae est nais Muralis consecutio antecedentis. - Quantumuis
ogitur simplex sit anima, semper tamen ideam ha- bripluribus sensationibus simul constantem, quod nostro fini perinde subseruit, atque si machina
ret, diuersis contexta partibus. Unaquaeque enim antecedens perceptio influit in sequentem, secundum legem quandam ordinis, quae non minus in perinceptionibus obtinet, quam in motibus. Quoniam sensationes, quae sunt eodem tempore in anima , infinitam minutiorum atque indiscernibilium cogitationum, ordine & successione demum euolis uendarum, multitudinem complectuntur: inde mira non erit infinita varietas eorum, quae successiue hinc resultare atque euolui possunt. Consequuntur ista omnia ex natura animae repraesentativa, quallon solum illa exprimuntur , quae fiunt & futura lunt in corpore, sed propter exactam omnium in uniuerso rerum inter se connexionem , etiam suo modo ista omnia, quae in aliis sutura sunt corpo-
