Georgii Bernhardi Bilfingeri De harmonia animi et corporis humani maxime præstabilita, ex mente illustris Leibnitii, commentatio hypotetica

발행: 1741년

분량: 350페이지

출처: archive.org

분류: 철학

281쪽

a s a SECT. VI. DE OBIT . QVIA UsDAM AD OPTIV. ristis & temporis e neque, opinor, harmoniam negaueris inter spatium motu aequali decursum, &factum ex celeritate in tempus. An igitur tempori spatium comparamus t res omnino heterogeneas t Non sane. Nouimus hoc velle geometras ; cum duo corpora ferantur aequabili motu, spatium unius esse ad spatium altersus in ratio ne composita directa eeleritatis & temporis υnius ad celeritatem & tempus alterius. Igitur aut fallor ego, aut ad harmoniam sufficit, successiones repraesentationum inter se, & motuum inter se eompa.

ratas, seruare eandem utrobique rationem. Consentiunt illae meo iudicio, si ad motum corpori inimicum ingrata menti perceptio, ad amicum vero& υtilem grata oriatur : ad duplum prioris du

pla a 36 , &ssic deinceps. Quod si idem applicare

ad influxum liceat, cedam uniuersa heterogenei, talis

e 3 6 Erunt fortassis, quibus non sussiciat, ad duplum sequi duplam, sed qui absoluta aestimatio ne primum gradum primo aequipollentem & proportionalem postulent. Nihil impedio, si possis: absolutat ego quantita

fes nullas concipio ; quascunque autem concipio, mensuris intelligo, id est, rebus eiusdem generis aliis, ad mensurandam quantitatem applicabilibus .v.si placet, I. I. p.*2. not. 7. Neque id sapientiae aduersum foret, aliqua initio determinare pro arbitrio, ceter deinde legibus & ordine stato deducere e simplicibus libere assumtis: ea quidem methodo quam in arte characteristica usurpant intelligentes, ut Nileia quidem exprimant simplicibus,& arbitrarie electis,uerum ita commode tamen, atque adeo sapienter determinatis ch/racteribus, ut compositorum characteres idonei

282쪽

SEG. VI. DE OBIECI .QvIBVSDΑΜ ADOPTIV. aritatis obiectione. Alia vero in illo quidem casu comparatio est.

6. 2s a. Atque ita tandem exegimus institatum nostrum , quatenus illud ad soluendas celeberrimorum virorum obiectiones pertinet. Non dubito esse plures, hinc inde obuias, & interspersas aliis scriptionum argumenti Si fore etiam plures , postquam .

possint e simplicibus compingi; non enim illud statim indifferens est, quod arbitrarium diximus.' Non me fefellit suspicio. Vidimus tot plaustra obaiectionum, ut de nullo argumento maiora. Sed nolo actum agere. Quod hic asserui, verum est. Solui omnes pollunt, si distincte thesii concipias nostrant. Si quis dubitet, dicat specifice, determinata, & distincte, quam obiectionem aut nondum solutam, aut solutu difficilem putet; dicat publice, aut priuatim a sed dicat siue ambagibus, sine promiscua plurimarum rerum confusione & coaceruatione I dicat ita, ut certo ad meam res notitiam perueniat: dic; ego. ubi iam responsum sit, vel, quid responderi po1st,& debeat 3 Dicam vero modeste, dicam distincte. dicam breuiter, dicam semel, bis aut ter, dicam da uno tantum argumento, d nec id finitum sit. non de duobus, tribus aut pluribus. Vbi nihil proficias, tempori parcendum eis. Neque capiunt omnes omnia: neque possunt omnes omnia exponere. Allia ruando Iectorum culpa assensus deficit: aliquando criptorum. Conicas APOLLONII sectiones nemo inia

telligat, nisi post EvcL1ois Sed & post

EvcLivgM facilius la Histi vM legas, quam ADOLLONIVM , patriarinam licet coniorum, qui supcrium

. Omnium.

283쪽

as SECT. VI. DE OBIECT. QUIBUSDΑΜ ΑDΟΡΤImpoitquam id systematis ex aliquo tempore incipit

inualescere: confido autem, nouas fieri dissicultates paucas posse; plerasque aut diserte solutas esse, aut occupatas saltim I ceteras ex uniuersa sententiarum compage solubiles spero. Et malo sane alioquin, caueri obiectionum effectus in lectorum auditorumve animis, distincta sententiarum expolitione, & demonstratione, cum fieri potest. dilucida & plena: quam teri tempus, onerari memoriam, affectari polyhistoriam, & suffocari

distinctos rerum conceptus, per quaesitas obiectionum plurimarum, atque obiter solutarum sationei. Subtilissimas quidem limitando resoluimus communiter: limitatione ostendimus, sequi, aliud , quam nos tueamur ; aut sumi aliud, quam concedamus: igitur determinata sententiae& disincta cognitio, cum attenderis negotio, suffficiet. Sed vero hanc viam sequamur alias: pri

mam placuit commentationem accommodare inia

genio multitudinis; ita factum est, ut rem eandem , non sane Volentes , saepenumero diuersis enunciare locis, & quae minus necessaria videbantur nobis, diducere coacti simus. Finiamus aliquando sermonem, &, quae saperium, pauca pressus per-

sequamur.

SECTIO

284쪽

SECTIO SEPTIMA,

CONSECTARIIS HUIUS SYSTEMATIS UTILITATIBUS.

I. as . DVm consectarias systemate nostro utilita.

tes aduoco, non sanegeneraliter enumerata

bo, quae sint unionis inter animam S eorupus mutuae commoda simul & incommoda. Accedant cel. LAMIvM, si qui eius rei curiosi fuerint. De illo enim accepimus 237 , enumerare virum doctissimum inter incommoda animi, ex Vnioste pendula, quod spiritus, pretiosissimarum veritatum contemplationi aptatus, transferre attentionem cogatur ad terrena, corpori quidem sustentando necessaria, itemque quod doloribus & erroribus, a sensatione rerum fluentibus, fiat obnoxius :eommoda istum ex aduerso illa enarrare, quod mediante sermone societatum capax hominum animus colere artes & scientias possit, satisfacere sua patientia diuinae etiam iustitiae, & mereri praemia, diuinitus promis . ,, Vt enim de stsi, quae ali gantur,

285쪽

dis 6 SECT. VII. DE CORULLARIIS HARM. PRAEST'. fgantur. commodis siue incommodis hie nuit di cam : non sunt illa nostro propria systemati; sed

neque vim aut lucem ex harmonia praestituta maiorem acquirunt. DicamuS eorum aliqua, quae in nostro hoc unionis systemate illustriora sunt: de DLO alterum, alterum de anima humana. g. 2s . In utroque usum ostensurus, necessiatatem non assero. Neque igitur hoc ago, ut

oblique illos pungam, qui dissident suis sententiis. Scio, alios quoque 238 ex illa animi & corporis unione scalas ad diuinitatem applicuisse, & eleuato , ut philosophos decet, animo, mirandi illius artificii scaturiginem in DKO quaesiuisse. Ne que detraho argumentis virorum : illud, nili graue sit, attende, num eadem id earum & per se Elionum oecunditate id in omnibus fiat 3 Et num nostra aliquid singulare habeat, &iEuserius P Cetera memineris, ipsos etiam huius sententiae artifices, LElBNITIVM atque UOLFI 'M, alias de diuinitate demonstrationes dedisse, ex motu illum, istum ex consideratione mundi philolophica a 39 . Sed vides

g praeter R. P. LAMiVM, modo allegatum, l. c. p. O a& p.7o I. succurrit nunc exemplum dn. abbatis DANAGEAu, in dialogis quatuor, de immortalitate animae. existentia DEI, priu uidentia,&religione, editis Lutatiae Parisiorum, sine nomine suo, & recensitis Bisi taciis nouvelles de la re publique des lettres Io I . T. II. p. I. De occasionalis iis, in viliuersum omnibus, notius id est, quam ut inculcari debeat.

s 3 HArgummium ei, vel ideo ruenerabile,q-d sacri codicia

286쪽

SECT. O. DE COROLLARIIS HARΜ. PRAEST. 2 7 vide, quid, admissa illa, quam exponimus, hammonia olim prasituta, legitime & necessario conis sequatur P

6. 2s s. Nimirum duas in hoc systemate su

stantias agnoscimus, alteram corpoream, spiritualem alteram ; Huersi as adeo illas: utramque autem in existentia & mutationibus suis continia gentem ; adeoque & aliter possibilem: utramque in se ipsa conspicuam varietate mirifica ; organis illam, & motibus, istam perceptiqnibus atque appetitibus: utramque in tanta rerum & modorum varietate conspirantem amicissime. Consensus igi

g. 2 s 6. Principio non est illa in rebus: sunt enim contingentes; eoque esse possunt aliae atque aliae. In necessariis sane, quorum oppositum in se ipso inuoluit repugnantiam, eoque existere non potest , fatis est in rebus ipsis caussae, quare hoc, non alio, existant aut concipiantur modo; oppo-

R situm

auctoritate approbatum est; quod rigorem demonstrationis prae ceteris optime sustinet; quod ela attributis DEI cognoscendis accommodum est; quod foecundam corollariis, etiam praeticis, DEI notitiam animo ingenerat. Uid. omnino cogitationes rationales de o, mundo & anima, cap. VI. integro. Collatis cogitationibus ration. de hominum actionibus A moriabus P. III. c. I. - VI. De LEiENITIO vid. praefat. artis combinatoriae, quam iuuenis ediderati recusam Fran eofurti 169O.

287쪽

α s 8 SECT. VII. DE COROLLARIIS HARM. PRAEST.

ssitum enim a seipso excluditur eX regno veritatum& rerum. Secus est in contingentibus, quae neque excluduntur ab existentia, neque ponuntur inter

existentia, per ipsam sui naturam; eoque caussam sui extrinsecam postulant ponenda , posita supponunt atque arguunt 24O . Harmonia igitur inter res contingentes contingentiS caussam in rebus ipsisfrustra sane quaesieriS. g. 2s7. Sed neque in mundo illam, aut ea, quam nonnulli in subsidium vocant, natura deprehenderis. Sunt ex nostro sustemate plures in sese

mundi possibiles; est noster contingens 24 ibi regitur ipse legibus, ut tape dixi, contingentibus;

si vocabulo naturae sensus est, dicit ordinem illum , quo sese omnes res corporeae & spirituales,

unaquaeque suo more, mutuo eXcipiunt, ponunt, tollunt. 24o) Obiter m eo, post CHR.moLpivxi, hac adhibita

distinctione rectis ara argumenta quaedam frequentius adhibita . cum v. g. ex ordine effectuum quorundam arguimus ad ordinantem caussam a rebus ipsis distinctam. Valent ista sane, cum Ordo contingens est : ubi necessatius supponitur, non. item. Neque adeo plene rem suam illi exequuntur, qui solo ordine nituntur: absolitent ve ro, ubi contingentiam illius simul adiunxerint. α4i Dabimus fortassis alio loco, quae ad demonstrandami uindi praesentis contingentiam pertinent. Nun.

illa indice digito ostendisse sussiciat. ΓDiximus. quae huc pertinent, distinctius & diffulvis in dilucidarionibus nostris philosophicis de DEO, anima.& mundo. Conserantur sectiones de mundo. Sede evistentia DEI. J

288쪽

SECT. VII. DE COROLLARIIS HARΜ. PRAEST. 2s 9 tollunt, antecedunt, aut producunt ; obtinetur

illa legibus, siue formulis motuum & appetituum, illis physico- mechanicis , his ethico - logicis, 'virisque non Vnicis, sed ex pluribus possibilibus diuina optione selectis. Non est igitur in ipse

per sese natura aut mundo satis causis, cur haec potius rerum facies, ordo, consensus & harmonia obtineat. Inferendi neruus est, qui modo fuerat, antecedenti proxime paragrapho et quaerenda igitur extra mundum harmoniae caussa est, & vltra naturam inuenienda est sublimior. 6. 2 8. Obtinuimus caussam harmoniae ultra mundum, & extra contingentium seriem existerea necessariam adeo in exsentia sua, s in operationibus, quoniam optione contingentia determinauit, & ex indeterminata plurium possibilitate determinatam alicui existentiam dedit, liberam. Nam eo facto diuini, quale veneramur, Numinis existentiam asseruerimus, illico intelliges, ubi attenderis ad sequentia illius caussae attributa, eademque cum diuinis perfectionibus contuleris.

6. 2 9. Qui e diuersi generis possibilibus illa

nouit seligere, & in actum deducere, quae mutationibus suis consentiant: eum oportet intesistem rem esse. Si imensa rerum varietas consentiat: oportet infinite a a) intelligentem esse. Si machinas R a nouit

a a De notione intellectus toniti ex cons deratione rerum . pro respectit temporir 3c spatii variantium, &variabilium. gons elegantqm dissertationem, quae

289쪽

16o SEG. VII. DE coROLLARIIS HARH. PRAEST. nouit praeparare futuris casibus, ut exquisite illis respondeant: oportet futurorum praescium. Si praeparet: prouidentem. Si ordine illa obtineat,

& successione mediorum atque finium sibi sub-

ordinet: sapientem. Potentem vero , qui infinitas in corpore nostro atque uniuerso machinas consentientes, animasque ista omnia, suo quasque & varianti modo, exprimentes vel repraese tantes iecit. g. 26 o. Habes igitur auctoris harmonia nostrae exissentiam in s e ipso necessariam 2 habes eminentiam, & ab uniuerso independentiam: habes dependentiam uniuersi ab ipso habes in Affectum eius infinitum: habes voluntatem libere e pluribus eligentem: habes procientiam futurorum: habes prouidentiam: sapientiam habes: habes denique hic potentiam eius infinitam. Satis id profecto characterum est, ut Optimum maximum DEUM istis criteriis agnoscas, uniuersi con

ditorem & arbitrum. Neque illi quidem illationi

quicquam liceat obvertere . g. 26 I.

CRA. moisio praeside habita est Halae Magdeb. titulo speciminis physicae ad theologiam naturalem applicatae, quod sistit notionem intellectus diuini per

opera naturae illustratam.

' Atqui obuertit vir doctus, argumentum hoc uniue sum pro DEI existentia nihil valere, imo illam luia dibrio eκponere. Verba sunt is argumenti formata haec est: si est harmonia intex animam & corpus

290쪽

SEG. VII. DE COROLLARIIS HARM. PRAEST. 26 Ig. 26 t. Vides harmoniam deducere ad D VM non extorquendo solum existentiae confessionem, sed iliustrando perfectiones quoque. Non applaudo omnibus promiscue s aqualiter arguis mentis : amo illa, quae ideam diuinitatis minime Ferilem generant, sed talem, qualem hanc existimo , perfectionibus simul, atque eminentissimis undique attributis praegnantem. Atque hic verto in rem meam, quae superius opposuerunt eruditi,

praestabilita, qualem systema Leibnitianum traditi,, existit DEUS, huius uniuersi auctor. Quid s a-

,, theus non solum dixerit, sed etiam demonstraue- ,, rit, falsum esse antecedens Z Nonne consequens, seu dogma de existentia DEI, eius ludibrio erit ex positum Zis Uerum hic tria sunt in promtu monita. Unum, non esse hanc argumenti nostri formam et absit, ut ita laxe philosophemur. Differt am mentum, quale nos explicitum dedimus, ab illa vagae nunciatione, qualem auctor sine' ullo medii termivi indicio profert. Secundum, nos adhuc expectare illos gigantes, qui difflare demonstrationibus suis, demonstrationibus dico, harmoniam praestabilitam aleant. .Tertium, si falsa sit, & talis essae etiam publice demonstretur, mihil inde detrimenti redundare ad consequens. Cur facillima & uniuersalissima logices praecepta negligimus 3 Annon inculcamus tirodibus logicis hanc regulam: esse in syllogismis hypotheticis formae vitium, si quis inferat ratqui prius non est; ergo nec posterius. Quis ita argutantem ferat e si Tiτius est excellens ICtus. medicus, aut mathematicus; est utique vir doctus. Sed Tirius neque ΙCtus est, neu ue medicus, neque mathematicus ; ergo non est vir doctus l

SEARCH

MENU NAVIGATION