Simonis Portii Neapolitani De humana mente disputatio

발행: 1551년

분량: 97페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

in taph melius quam Thomas,& Averr.enarrauit: Qua re non omnis separatio denotat aeternitatem: Est& postrema separatio; quae conuenit substantiae in actu per se existetis, & haec sola copetit intellectui in actu,qui inter intellectus tum potentia tum in habitu solus est aeternus,ut paulo post dicemus.& hic se- Paratur,Vt perpetuum a corruptibili.

PRimo de Partibus animalium in dubium vertit

Philosophus,an de omni anima philosophi n . turalis munus sit disputare :& docuit agere de . istellectu ad naturalem non pertinere,quoniam non . est natura, sed tantum de illa anima quae est natura;

. quia si de intellectu,de omni quoque intelligibili tra, Etandum esset, omnisque alia philosephia superflua esset.Cui satisfaciendum est, quod Arist. ibi in consu. so de intellectu loquituriliquet enim ex superioribus, duos esse intellectus,Vnum potentia,& alterum actu. Quod si de omni intellectu tractare pertineret ad na. turalem, profecto & de intellectu in actu ageret. Si, igitur tractatio de intellectu in actu, per se,& proprie ad naturalem spectaret;omnis alia philosophia supe sua seret, quoniam tractaret de omni intelligibili., Estque haec ratio probabilis,quoniam si per se utrun-3 que cognosceret, ct animam, quae est natura & finis

a motus naturalis, nouisset utique omne intelligibile, tam materiale, quam abstractum, atque hac ratione, praeter naturale nulla esset alia philosophia. Porro

hic per philosephiam intelligit metaphysicam, non

62쪽

vt VI. Metaph.ubi per philosophiam intelligit, stien

tias omnes speculati uas: contra quam multi credide- Irunt. Proinde perperam vertit Theodorus,cum ait praeter philosophiam naturalem nulla esset alla scientia ; multisque praebuit ansam dubitandi, ac errandi, existimatibus quod Arist.omnem stientiam de medio tolleret. Porro aliis verbis idem Arist. probauit,sexto Metaph. ubi habet: si non esset alia substantia,praeter naturalem, prima philosophia esset naturalis. simili ratione,si est alia substantia praeter substantia naturalem,& alia anima praeter naturalem animam,& illam proprie cognosteret naturalis, superflua esset utique

alia philosophia, idest postnaturalis scientia, quoniapost naturalis per ista principia, scilicet per intellectum absolutu, secernitur a n turali. Comode igitur in statur, si ista substantia, quae est intellectus, no esset

in uniueris prima philosophia, & omnis philosophia

esset scientia naturalis.Veru si reperitur intellectus in actu,& illu cognostit naturalis per se, ut scilicet est in actu,& prima stubstantia: superflua est sane post naturalis scietia. His sic declaratis i a pater quod ad natura vle no pertinet tractare de intellectu in actu per se, sed ,

per accides, prout est lumen intellectus nostri,vel pars anime nostr . Atq. iccirco rati sunt nonulli libru teritu de anima esse medium inter post naturalem, & natu- ratem; vel potius ut ego dicere consueui, inter natur les,est magis Theologicus; quo modo docet Arist. me . dias scientias inter mathematicas esse magis natura- .les. Patet igitur, quod non de omni,sed de intellectu potentia, agendum sit naturali, quoniam est facultas naturae,& finis motus naturalis,quem sane esse naturam hominis & substantia Arist. affirmauit, ut latius supra explicauimus. Neque ex his statuendum est m

63쪽

tellectum esse aeternum,quia de eo loquitur in consu so,idemq. sensi Simplicius cum dixit,quod ad natura, lem pertinet tractare de intellectu participato,qu niam ex eius sententia,ut parti cipatur,& possibilis dicitur, deficit. Sed hoc quod intereat ut nos iudicamus est verum de intellecta diuino & in actu. nam de intellectu potentia, per se est munus philosophi naturalis, cum sit facultas animae a natura nobis indita. Expi cantur uerba secun P de Generatione animatam. Cap. xGARistor. lib. II. de Generi animaI. quaerens, an

semen & conceptus animati sint, declarat,ani- . matos esse anima vegetali in actu, quoniam cres scit,& augetur conceptus, nec non procedente tem, pore sensitiam animam habet, postremo sit homo, Omnesque hae animae puta vegetalis, & sensua, ha- . bent a semine actu. Ob id Philosophus lib. II. de Ani. ma,inquit, sensiti ui autem prima mutatio sit a gens. Tante;cdm autem generatum est, abiit iam sicut scien. tia,& sentire.Voluit Philosophus quod actus primus 3 ipsus animae sensiuae sit a generante: verum cum in ' lucem prodiit foetus, a sensibilibus excitatus habet sintire in actu. Intellectus vero potentia est datus a

' natura,& a generante homine: verum cum sit absolu ., ta; & simplex potentia,& ante ipsum intelligere nuti , Ium habeat actum;omnis actus ipsius est ab extrinse- , co, nempe ab intelligibili,& ab intellectu qui dicitur agens. habet enim ab hoc primum actum, qui est ,ut scientia; habet,& actum secundum, ipsam considera-Hic intelligere . Iccirco Philosophus cum dixit, la

mens

64쪽

DE MENTE Ilvu AN Mmens extrinsecus aduenit, loquitur de intellectu in actu; quoniam omnis actus est ab extrinseco: ab intrin seco autem est nuda illa potentia , nullum habens 'actum.Nec id dixit de sensu riuoniam primus actus est a generante, & tum sentire extrinsecus aduenit, ab ipsis sensibilibus. De intellectu ergo ait, sola mentem extrinsiecus aduenire: quoniam omnis eius actus

ut diximus prouenit ab intelligibilibus exterioribus,& ab intellectu agente. Quod cum Averr. non intelligeret, hallucinatus est plurimum lib. II. de Anima. Ex quibus sic costitutis facillime poteris Latinorum, ct multorum Graecorum in huius loci tractatione ambages effugere, credentium per mentem de foris . aduenire, innui, intellectum nostrum a Deo creari, vel, ut alii interpretantur Vniri nobiscum postquam evasimus persediti. sed hae sane nugae sunt, quonia hie Philosophus loquitur de Anima vegetali in aetu, qua habent intra uteria semen,& conceptus. Et quoniam . 3bi in luce prodiit infans , iam habet sensum in aetii; ob id dixit, Procedente tempore,nam & si in utero ha ,

het aliquem sensum,ut extensione,& contractionemr . cum tamen no obtinet Vt animal,sed ut pars animalis. . Est enim pars matris foetus, quadiu latet in utero,nec . proprie, ut animal per se mouetur, licet videatur pars .animata, ut Graeci interpretes notarunt. Cum igitur

de vegetali,& sensua anima dixisset, quod una sit in semine, luodq.sensua sit in potentia: simili ordine,&

de ipsa mente loquitur,docens, in actu ab extrinseco, nobis accedere, multo post tepore.Sunt qui de omnes istae partes animae,ceu facultates,m semine, & in conceptu; non tamen , ut actus, velut paulo post explicauit Philosophus. Et quamuis insantes dicantur hornines attamen quoniam pOa habent usum rationis, ob

65쪽

iM MF ORTII DI v τ. . quae homo dicitur persectus, & vere homo Arist. ait.. eos primo esse animalia,& postea homines non enimi erat illi animus loqui de facultatibus ς quoniam ha- bent omnes facultates: sed de operibus, a quibus de

. nominantur res in actu. equus enim cum non fungi, tur suo officio non dicitur vere equus, ct de aliis se' quoque censendum est. Sed, ut res omnis explicetur,& nulla ambiguitas restet, opera precium est in m moriam reuocare,quod superius dictum fuit. Coclu-- st Philosopus, animam vegetalem in seminibus, &, conceptibus esse potentia dico conceptibus nodum . separatis,& non actu ea propter,quia non attrahunt'. cibum per os, quemadmodum infantes, sed ut parsis pnimata,& per umbilicum. Neque est accusandus in . costantiae, eo quod dixerat superius, illam esse actu in . eonceptibus;siquidem reuera est actu, quia vivunt co, ceptus in utero: sed quia no habent vivendi modum, perfectum quemadmodum qui sunt separati ob id . iam inquit illam esse potentia,& non actu. subdit de- . inde, de anima quoque sensuali pari modo dicen- . dum est,supte tu esse in potentia;atque etiam de intel. lectuali,& ratio est: quoniam omnes prius haberi potentia, quam actu necesse est. Sed aut omnes innasci cum ante non fuerint necesse est: aut omnes, cum prius fuerint: aut partim quidem, & partim non, de ingenerari, vel in materia non subeuntes semen maris; vel in eo quidem inde venientes,in ipso autem mare,vel extrinlecus ingeneratas esse omnes, vel aliquas quidem, aliquas non . In huius loci enarrationem,

Graeci,& Latini Aristot. probabilibus rationibus hie

uti, non autem suam opinionem explicare affirmarunt: Ego vero clariorem sensum excipiens, haec verba sic interpretor. Vbi Arist. antea statuisset omnem

66쪽

D E MENTE HUMANA.

animam esse in potentia in conceptu: quaerit modo , an esse actuale animae ingeneretur in ipsis animali- ιbus , tresque dubitationes proponit. Prima est, an . omnes istae facultates actu praeerant, antequam generarentur in homine,& in caeteris animalibus, ct de facultatibus iisdem numero intelligit. Quaerit enim virum illae, quae innascuntur,eaedem prius fuerint,&intelligendum est actu; an omnes actu pr fuerint, Vel nullae: vel aliquae ita,aliquae non . Secunda est, an in nascantur in menstruo , sic, priusquam adueniat semen maris,Vel per semen maris ingenerentur in mestruot Tertia est, an non innascantur, nec in menstruo, nec subeant semen viri in menstruo iniectum,sed extrinsecus generentur Porro haec tertia dubitatio est de causa efficiente, nempe, an principia istarum faculta- , tum in actu non sint in semine patris : sed extra geni- turam. Secunda vero est de materia,an in generentur in sanguine me struo, vel fiant virtute seminis patris, prima demum est de ipsa essentia actu animae An ipsa scilicet eadem anima, quae generatur in corpore actu . prae extiterit, antequam generaretur. atque has quaestiones seluens Arist. probat primum nullas posse prae , esse,sine corpore,antequam Videlicet in corpore ge- .nerentur; ita enim intelligendum est semper. Addu- .cit autem rationem; quoniam energia, & actio sem- per est cum corpore. Igitur actus illarum non potest , esse sine corpore ante, quia frustra esset; non secus quam ambulare,quae est actio,nequit esse sine corpo- .re, puta sine pedibus; quia ambulare est actus faculta- . tis impellentis, quae est virtus animae,& appetentis,&cognostentis. Quocirca fieri nequit, ut ante actu praesint,sine corpore. Quin nec possimi quidem praeesse , cum corpore actu, quoniam illud esset aliud a semi- .

I ii

67쪽

63 si M. PORTH DI spum. ne, nam si facultas in actu esset in duobus corporibus . in eo quod praeest, & in eo, in quo modo generatur; φ tunc unus actus duobus corporibus inesset,quod fie. ri nequit. Oportet ergo dicere, ipsum este in semine, , atqui in eo non poteli esse animae facultas in aetia, sal-ι tem sensus & mens, quoniam semen est supersuum

. quiddam,& excrementu mutati alimenti,in excremeto vero nulla est anima in actu, saltem non est mens, cum non habeat organa ad functiones exercendas,

concludit igitur tertiam quaestionem Philosophus, in cuius solutione,pioribus quoque duabus satis si, videlicet,quod sola mens extrinsecus nobis adueniat: s quoniam cum eius energia, ut puta ipsis intelligere, . non comunicat actio corporalis, & peractionem cor . . poralem intelligit, eam quae obitur organo, & quali- . tate corporea. Hinc aperte habes, quod per mentem, . intelledium actu intelligit, qui quidem ante non praex existit: quoniam ante i plum intelligere nihil est, id esti nullum habet actum : sed eius essentia est potentia pui ra,vt dictum est; Nec eius actus est in semine viri, aut, in menstruo. Proinde tota eius essentia totum esse ., . nobis accidit extra genituram : eiusque causa est lu-

. 1 men diuinum , & magister ordinans phantasinata. ι A ius autem animae sensiuae, est ab interiori, & est a

generante, & non praeest antequam generetur. Ve-o rum anima vegetalis cum sit caeteris impersectior, in semine, & in conceptibus est actu : tamen quoniamo . non operatur , Ut cum animal iam uterum est egreL

sum,sumit nutrimentum ab alio per os, & proprio in. strumento : ob id monuimus superius, Arist. dixisse

- , eum esse in potentia . Mentem autem humanam cum . t omnem actum habeat a causis quae sunt extra genitu 3rain, lolam excepti,dicens extruasecus aduenire; addi

68쪽

ta ratione, qua probauerat no posse alias animas actu . praeesse ante generationem,quoniam actus suus est se parabilis a corpore. Cum ergo mens nihil si ante- .

quam intelligi de ipsa non cadit quaestio an praesit in .

actu,antequam generetur ; quia est entia sua , & sua substantia sequitur generatione, in genitura vero & conceptu,solum est in potentia perinde atque in i .

fantibus, quandiu virationis carent. Quare in hoc diuinauit Ga Ea cum νουν mentem Vertit, quoniam 'mens iuxta aetatem augetur, &decrescit. Intellectus enim facultatem potius significare videtur. Sic ma- gnus medicinae pater Hippocrates,mentem aegrotare

dixit in Aphoris . sunt enim homines amentes, & dementes, qui Vel consilio abutuntur, aut dolores non sentiunt. Optima igitur ratione Wrur Ga Za mentem transfert,& non intellectum : cum intellectus poten- tia unam cum homine generetur: Mens autem, quae 'significat intelligentiam in actu, sola extrinssecus ad- ueniat:& haec sane interpretatio longe melius Arist. verbis respondet quam illa de agente intellectu . Sed quoniam Arist. dixit illam solam ese diuinam;& nomen diuinitatis, posteriores philosephos Omnes to

sit, ita ut crederent,eum per hoc metem aeternam esse .sgnificate,quis eius ratio sbi pateat, ct quod omni- 4bus aliis plutosophis nostri seculi fuit obscurum, tibi planum fiat: scire licet,duo nomina, diuinum, & demoniacum. Philosopho in usii esse. Diuinum porro vocat,quod a Coelo natura in serior, generationi ob- noxia, participat, haec autem virtus ab Alex. dicitur. Datura secunda. a me quidem,vel aduenit postquam res genita est particulari generatione, & propria : vel 'in generatione miscetur cum propria forma,& natu- ra. Puta in elementis cum generentur a Coelo. genera

69쪽

tur forma, in igne quidem persectior,in caeteris auteimperfectior, prout magis, mimisue a motu Coeli distant; non tamen circa formam aliquam aliam virtutem a Coelo participant, vel si aliquam illis Coelum

insundat,minima sane ea cessenda est,& obscurissima. Animata vero corpora diuiniora videntur esse, quia praeter elementa, & eorum temperaturam, insita est quaedam virtus nobilior. Quo fit, ut dicamus Solem, ct hominem generare hominem quoniam due videntur in animalibus & praecipue in homine, a Coelo & patre,Virtutes profectae. In ipsis igitur corporibus ge' ne rationi,& corruptioni obnoxiis Arist. diuinitatem maiorem cognouit,vel minorem. Inquit enim eodem. capite : sed enim omnis animae siue virtus, siue po-' tentia,corpus aliud participare videtur, idque magis diuinum,quam ea, quae elemcta appellantur. Verum . prout nobilitate, ignobilitateve animae inter se dis. ferunt. Ita,& natura eius corporis differt. Hinc aper- ' te accipiendum,omnem animae facultatem, esse in corpore : vel corpora, uo ad temperaturam, esse magis,

minusue perfecta. Et quoniam omnium nobilissima est mens, ut patet primo de Anima,ture optimo dixitia idem Arist. lib. II. de Partib. animal. quod ex omni-- bus animalibus nobis cognitis,hominum genus si di

Dinitatis particeps, aut Omnium maxime. Cum igitur, animalia duas naturas sortiri videntur,a Coelo unam, & a propriis causis alteram; illam diuinam Arist. litus est appellare. Est autem maxime homo animal di-Dinu, ob nobilitatem virtutis ratiocinadi,cuius opus nempe intelligere, perquam simile est diuinis functio, nibus. Atque ita Aristotelem intelligas lib. X. Et hic.

cum inquit, mentem superare hominis naturam, ubi, ipsa actu intelligentiam,& speculationem voluit su-

70쪽

171 perare hominis naturam ., nam prout animal politia

cum est, homo,circa particularia Versatur,& circa ea, quae mutantum sed cum speculatur aeterna,Videtur naturam suam transtendere. Perperam ergo complures

locum illum interpretati sunt,qui per intellectum. facultatem intelligendi significari credunt: & pressius

Arist. verba inspicientibus ac inter se conferentibus nostra verior erit enarratio. Sed ut ad verbum diuinitatis, a quo defluxit oratio, redeamus, ex superiori bus, omni dubitatione procul, affirmandu est, iuxta Aristo t. dogma, non omne diuinum este aeternum. Quod sine docuit etiam lib. I. de Partibus, ubi in omnibus animalibus esse naturq numen I honestum pulchrumque ingenium, atque in illis aliquod diuinum apparere, probat ex Heracliti sententia, qui in minimis,& vilissimis quoque locis, Deos non deesse sentiebat, omnia enim ex Heracliti sententia, sunt Diis plena. Eodem plane modo, finem a natura sibi in omnibus generationibus propositum, nominauit diuinum,lib. primo Physicae auscultat: cum ait, existete

Diuino quodam, optimo, & appetibili. ubi Philosophus omnem formam dicere videtur esse optimam, ac diuinam;quam materia expetit, Ut assimiletur prime summeque diuinae, quomodo etiam Simplicius perbelle adnotauit. Aliquando,ut libro de Diuinatione per somnium, Arist. vocat naturam hominis μονίαν, & non diuinam ; quoniam censet, somnia non immitti coelitus, sed hominem diuinare. Volui haee prolixius quam fortassis oportebat enarrare, Vt nomen diuinitatis ad Arist. mentem assequendam non

sit tibi impedimento.

SEARCH

MENU NAVIGATION