장음표시 사용
111쪽
commodi reseret; & assuescent externi domesticique certius fidentiusque se res. que suas illi credere, salutem suam, mor hos suos. quo fiet ut magna omnia sperare Superior audeat& possit. esst enim fiducia spei magnae mater maxima, a cuius fere felici utero & ubere Religionibus optatissima profluunt. omnium ergo in Religione utilium firmissima uperior fundamenta posuit, qui suos in fiduciam pro'Iocauit. Consequetur hoc quisquis sancte semel datam fide seruat. qua una, omni historiateiste, plus Romana respublica quam ammi S creuit,quam opibus stetit. Hinc illud Ciceronis: Nulti res vehementius rempublι- cam continet quam fides. 8c illud Liuij: Nis in fide siet respublica pibus nonflabit. st abit ma gis etiam Religio. ad cuills decus nomenque magnum, multorumque salutem satis est audire, in stactam illi fidem stare, nec semel datam, fallere. . Fraus tamen dolusques fidem extorse rit, non subiacebit violator damnationi sed neque si adacto ferro aut intentata
morte; doli nimirum, arma, metus libertatem infregerunt, ut merito iudicandus sit fidem dare noluisse,in quam doluS aut armata vis ferro impulerunt. maior tamen
gloria erit etiam sic datam fidem seruasse.
112쪽
nisi grauiora quae de propinquo terreant damna in multorum perniciem casura ea sint, ut prudentis non sit improbis his vi, ex prellatiusto tantorum metu seruare. Je-uia si damna sintseruabit fidem vir fortis. verum non dabit se in illum locum secundo, quo fraus aut arma metu da sunt. quod ii quid praeter decorem ferrum minaeue exegerint, antEanimam ponet qua submittet: gloriosius enim ante fidem c d et quam datam violabit. Scio excusati ni locum esse , hostiles minae, inimicum
ferrum,morS,tormenta,aut vincula. dura
haec, etiam dum cadunt in fortem. ante tamen iugulum praebebit quam ceruices terroribus substernet. dura mors est: durius ingloriam vitam trahere. sed veniam meretur. gloriosius cadet. & magnos animos nobili exitu signabit.& quid interest hostili nunc ferro cadat, aut non multo post febribus Zanima arma excusserint aut morbus ' catarrhus extorserit aut fraus P per Vulnus aut os emiseriti mori semel. non saepius datum. beatus qui generosam vitam generosa morte clausit, nec submi si genua minis, nec indecoro puluere sordidus supplices tetendit ferro dexteras, pro fide,pro Vero, non timidus mori.
113쪽
SEcretorum sibi commissorum, aut peragendarum rerum, consiliorumque obseruantissimus sit Superior. Dictii vere, Nescit imperare qui nescit silere. adeoque euertedis imperijs natus est, qui silere nescit. ut bene prudenterque imperandi prima regula sit secretorum obser- Natio. qua qui Caret, in imprudentissimas pe & poenitenda, solisque lacrymis suspieriisque emollienda corruet. induet se difficultatibus maximis, quibus nec facile se
CXuet, nec explicabit; nec malis remedia inueniencogeturque non sine nominis iactura ad frequentem consiliorum, rerumque deliberatarum mutationem; offensiones an curret multorum, impedimentaque experietur,a quibus vix humana ope
se expediet; ut silere in Superiore prima prudentis imper ij regula sit: qua qui destituitur, caret viarum ignarus, ductore; retanquam gubernaculo nauclerus destitutus,vento & fluctibus ludibrium fiet. Secreti huius momenta intellexerunt Romani. unde Valerio teste factum,ut ar
114쪽
LI aER I. cΑP. x. 93 cana consilia patrum multi eculis nemo sena-ror enunsiaret: nunquam enim taciturnstatem
optimum ac tutissimum administrandarum rerum vinculum , labefactari volebant. dum namque istis moribus erat s altum Reipublica pectus, cura silentis salubritate munitum svastatum undique, cuius limen intrantes abiecta priuata caritate publicam induebant. Itaque non unum sedneminem audisse crederes, quod ram multorum auribus fuerat commi sum. Laudatissimum in hoc genere Persarum a Q. Curtio discimus Hialexander quam re- Cari. I. gionem Darim petiist, omni cura vesfigans, -ιamen explorare non poterat, more quodam Persarum, arcana regum mira celantium e. non metus, non spes elicit vocem, qua prodam fur occulta eius disciplina regum, flentiummita periculosinxerat. lingua grauiὰs castiga-sur quam vitam probrum; nec magnam rem sustineri posse credunt ab eo cui iacere graue sit, quod homini facillimum voluerit esse natura. ob hanc causam Alexander omnium quae apud hostem agebantur, ignarus. Laudati stimum est illud Metelli: Si tunica consiliorum meo rum esset conficia, detractam in ignem mitterem. ne nimirum proditor tunica esset domini, & unde auxilium tegendo, inde perniciem retegendo hauriret: bene matureque cogitata,imprudenti vulgatione
115쪽
' s VP E RI O Ris RELIGIOS euertendo, pr maturisque fructibus uuisque arbores vineasque suas nudando,prq-
diuitemque spem domini sui immatura defrustatione fallendo. Est in hac re Curti j nimis verum: Res magnas tinera non possunt ab eo,cui iacere graue eis. Contingit deinde non infrequenter, ut mutare consilia cogatur Superior; dc prudentis est sanioribus occurrentibus locum dare priore cogitatione deposita: pervicacis ingenii, nolle a concepta Opinione decedere, melioribus licet propositis. prudens his succedentibus mentem mutabit; stabit in sententia stolidus. mutare vero&. alio consilia flectere quς propalaveris, durum & difficultatibus plenum: maxime cum inuoluitur Putationi dignitas cogitata, aut dignius alicui munus imponendum ; potissimum clim ad plures res abiit, aut improvide res vulgata est: quod ex imprudenti secreti viola-xione natum, tantas in plerisque animorum tempestates excitat, ut sedari fluctus illi vix humana arte videantur posIe. Iam Cum inferior mentis suae abdita aut morbum quo tenetur animi, aut qua pulsatur tentationem aperuerit, medicam patrisque dexteram speran S, repereritque infidum Superiorem sibi commiscsorum
116쪽
sorum custodem e sie, tegenda propalassisse; ingentes omnino animorum commotiones exurgunt, nulla arte remittenda aetate nulla. semper enim infidus ille Superioris animus menti obuersatur; nullique se suaque inferior credit, qui spe sua se falsum delusumque candore suo deprehendit, ut unius delictum in omnium Orevereatur. semel enim concepta dissidentia fere perenat,& suspicio in omnes abit. A qua re quanta incommoda sequi possint, nemo paulo prudentior non videridum non produntur morbi, & intima a gritudo depascitur,omnemque medicam manum aeger fugit, noxioque pudore ex
unius imprudentia nato, mortem accelerat, ante periturus quam retegat malum
tantum concepta semel dissidentia poteste commistarum propalatione profect Et quis sua propalatori credat cum audiat Sapientem: Et qui reuetit m feria, or ambalat fraudulenter, or dilatat LMa sua, necommiseearis. dc Hieronymum: Si quis voluerit tuis miseret amicitiis, s hunc videris prioris amici pandentem secreta, hunc veluti per dum
117쪽
Liberalitas. o /AE R JAgnifice de hac NaZianZenus: N M- . V Ibit tam diuinum homo habet quam de
alus bene mereri. fac calamitoso sis Deus, Dei misericordiam imitando. Pergit eodem robore : Haec est omnium laudatarum virtutum praestantissima, hac est felicitatis comes, haec a sidet Deo, se magna eis cum iis necessitudine coniuncta. Magna laus a magna manu& calamo. diuinum aliquid haec virtus habet,& necessitudine quadam iuncta Deo. 8cquid maius quam egenti fieri Deum reacit hoc liberalitas. imitatione transit in Deum NagianZeno teste. Placet haec diuinitatis praerogatiuar imitare. etiam in ingratum,& non promeritum . nam & benencio Dei sceles alis sol oritur, & piratis maria patent, sustinetque Deus ingratissimas nationes, ludibria artium &. opera manuUm suarum adorantes, insolescenteque multorum malignitatem nouis in dies benefi-Cijs cumulat, ut maior improbitate liberalitas sit, largior ingratitudine profusio. Quid 'quod in alta gentilitate audeat Liuia Augusto nsulere, ut inimicos libera litat
118쪽
. litate sibi obstringaes secutusque suadentem Augustus, magnum terriS nomen reliquit. Et ante hunc Iulius, Caesarum primus & maximus: Haec noua sit ratio vincendi, τι misericordia se tiberalitate nos muriamus. Praevenit hunc etiam Magnus Alexander, Cum rogatus quis Principum optimus es set, respodit: taui amicos donis retinet, o inimicos beneficiis amicos facit. Claros in hac re fuisse accepimus Cimonem Athenienusem, Ptolemaeum Lagi filium. Est & illa magni Imperatoris vox magna, Amici, diem perdidimus. fi perierat dies erogati ignara muneris, quid dicemus de illa quae aliena rapuit quae natauit suorum sanguineὶ quae nouae alicuius Ierabelis impulsu nouam inuenit vineam nouo sanguine litandam
maxime cum habeamus monentem Dominum: Diligite inimicos.veuros, benefacite Matt.1.
his qui oderunt vos, orate pro persequentibus, calumniantibus vos, vi sitis fl* patris vestri qui in calis est, o siem suum oririfacimu- per bonos se malos, ct pluit super iussos se in 'iustos. Si benefacere odientibus iubemur,
ut simus filij Dei, cuius filij erunt qui be .
neficia haec negligunt 3 cuius qui odia odiis, Contumeliam contumelia, ferrum ferro eluunt3 cuius denique qui pro bene sici., qua verbo, qua facto mala repon ut
119쪽
Christo digna sententia Senecae est: vi Deos imitaris, da etiam ingratis; diccret id e, Da inimicis,' cuius haec vox est, Ubicunque homo eis, ibi beneficio locus es. Secuti sunt Philosophum hunc monent TraianuS, Hadrianus, Marcus, Seuerus, cuius illud, obliuifici beneficiorum debere qui dedit; qui accepir, nunquam. cui simile, Mui dedit beneficium taceat,narret qui accepit. dedisse & narrasse,praemium accepisse est.&aut poenitudine duci narrator videtur, aut paria exspectare, aut laudem e beneficio: quam qui retulit, non tam dedit, quam benefigium a Cepit, maior omni beneficio laus est. Quid i quod beneficio alicuius teneri, seruitutis quoddam genus siti sane qui beneficium contulit, vincula iniecit, constrictus est qui accepit nec se exsoluet nisi pari nexu constringat benefactorem suu, ut paribus illigatum teneat modis. non potest 3 gratiam referre potest. nemo ad hanc nudus est. potest etiam laudem. quam si qui beneficium dedit,sperat; vinculo exsolutus est qui laudat:exspectatum enim beneficij pretium dedit, ut maiora sepe acceperit qui dedit. Non admittit donator laudem, imo refugit; nulla accipientis laude innodatur. nisi quis dicat etiam in nolentem beneficia conferri, nec
120쪽
minus his stringi quam desideratis : fors& arctius. Audet etiam Chrysostomus de donatoribus: si sumus qui beneficio frui- mmit.
mur, se multum lucri inde nobis conciliamin. nec putemm aliud, dum benefacimus, quum '''quod magnum beneficium apud Deum depon mus, Centupla foeneratione recepturi. Nolo prodigum, ne audiat Caligula, Nero, Vitellius, qui cum sua profudissent, de alieno liberales fuerunt. ut essent, raper debuerui. Nolo inimicum opibus, Ut tanquam hostem aurum proiiciat. abiicimus quae odio prosequimur, amata seruamus, aut moderata manu porrigimus, aut amica in amicos , cum auro potiores amici sint; aut in egentes, larga. amat enim qui in
largitur, Cum EM accipientem demerui , U& maiora caelis sperat, cum maiora reponat. reponit quisquis in egentem confert remunerandum Caeso, etiam terris. Dei .
sponsio est. mentiri non potest Deus, fallere non potest. posset si mentiri posset. non potest veritatum prima. nequCenim veritas esset, hoc est, Deus non esset, si mentiri posset. qui si spopondit, datam fidem seruabit. qui non tam doni quam donantis animi magnitudinem considerat. Est in hanc sententiam illud Ambrosij: Affectus diuitem collationem aut paupere a-