Caroli Scribani E Societate Iesu Superior Religiosus De Prudenti Ac Religiosa Gubernatione

발행: 1619년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

In rebus autem grauioribus, si moram patiantur,deliberando tempus concedet, quo paratiores ad ferendam sententiam veniant: cum praepropera fere & calida consilia non infrequenter poenitenda se- Cum trahant. ut bene Liuius: Nihil magnid sera minis consilis iam inimicum, quam cel ritas. hanc autem celerem paenitentiam, sed eandem seram atque inutilem sequi. Et alibi vere: Omnia non properanti clara certassent, festinatio improuida es caca. Et: Consilia catida se audacia, prima flecte iaιa, euentu Irris sunt. unde illud Thucydidis: Duo aduersissima recta menti, celerisas se ira. Prudenter proinde Demosthenes: Consulere quidem oportet lente,consulta exequifestinanter. ac in eandem sententiam Aristoteles: Celeriter deliberata peragenda sunt, deliberandum auiem

tarde.

Consequetur hac agendi ratione Superior Primo, ut certius optima deligat,cumh variorum rationibus solidissima quaeque tutissimaque in rem suam seligere non magni sit moliminis. Secundo, ut, dum aliorum consiliis tanquam viribus, aliorum iudicijsic rationibus, tanquam armata dextera ferroque iuuatur, promptius tutiusque ad felicem res exitum deducat.

quam si solius ingenu sui robore eas ag-

' grediatur.

152쪽

LIBE R. I. CAP. XIII.

grediatur. Tertio, ut pericula damnaque de uitet, quae fere in ferendis refellendissque sententiasse aperiunt quae eo facilius declinamus, quo aliena quasi manu, depulsis quibus tegebantur nebulis, in apertam lucem deducta sunt. Quarto, ut dum proia matura deliberatione, ex aliorum iudicio res moderatur, non facile in non

emendanda praecipitia labatur; quae fere subitis nimiaque fiducia sui laborantibus consilijs, perpetuo quodam nexu colligata sunt. Quinto, ut in infelicibus succes libus illud habeat solatij, non suo in re sua, sed alieno arbitrio stetisse. eueniant aduersa, tuebitur se veteri prudentum dicto, Feci quod licuit, quod decuit, quod debui: prudentiae leges expleui: peritiores in consilium adhibui. aliter cessit 3 humanarum haec natura rerum est. Ab una non raro fortuita Circumstantia, fortunati infortunatique eventuu suc Cessus prΟ-siliunt. totaque felicitas infelicitasque, ab incerta praeterque spem metumque omnium, non magnae rei accessione , tanquam a pertenui filamento pendent. Sexto, ut faciliorem apud omnes erroris, si quis intercurrat, veniam consequatur,qui prudentum regulam secutus, alios in re sua in consilium adhibuerit, eorum iudi-

153쪽

cijs steterit, nihilque eorum intermiserit quae sapientissimus quisque, in re sua adhibere consueuit. Septimo, ut suos habeat factorum dictorum qile suorum propugnatores, laudatores. quos si negligit, optima licet deligat, e solo neglectu aduersarios eXperietur. nec dissicile erit in alieniore animo improbanda quaedam reperire. ingeniosa omnis aemulatio est. quae cum se neglectam arbitratur, in omnem se euertendae ac infringendae alterius sententiae formam vertet. probasset in deliberationem adhibitus, & Superioris sententiae magna approbatione accessisset. .

non fuisse adhibitum, satis ad damnationem fuit. tantum valet aliquid alterius prudentiae detulisse; tantumque obest il- .

Iam neglexisse, ut cum contemptum se a

bitretur, quem praeter isti, improbandi, obloquendi,detrahendi etiam modos reperiat; cum vero aliquid sapientiae suae putat concedi, prona manu in Superioris abeat voluntatem,illius sententiam tueatur, fortemque se contra oppugnatores propugnatorem Opponat.

Neque dissicilia haec erunt Superiori, si sibi persuaserit, nihil neque auctoritatis sibi, nec opinionis apud alios bonae decedere, si consulto omnia faciat. quin adeo priI

154쪽

DBER i. CAP. XIII, 133 plus illi assimationis ac venerationis aC- Cedere, Cum tutiore certioreque ingrediatur via. dc cum suorum perquisiuisse iudicia obesse non possit, prodesse possin, non leuiter peccare censebitur quicunque illa negligit, quibus & suorum in se

animos prouocat, ac tanquam beneficio deuincit,&domesticam pacem parat,pulsisque animorum e neglectu prouenientibus tempestatibus, fluctus sedat, esterosque alienationum ventoS, mutuarum conflictationum ac turbarum caussas coponit, & se contra aduersarios aliorum iudicijs tanquam auxiliario ferro armat;& certius multorum quasi oculis res Contuetur, multorum quo consilio, industria, solertia veritatem eruit, neque tam facito labitur multorum manibus fultuS, promptiusque post lapsum erigitur,auxiliariis aliorum copiis circumsessus. De uniuersi sane hac re audet Tacitus plura insummas

fortuna ausiciis sconsulis, quam telis se κυ-nibus geri. Docemur hoc omnium ubique gentium historia. nec magnum robor vincere;vincimur a belluis. magnum Consilio vincere. quo uno validissimae belluae in regnorum exitium natae, non magno molimine sternuntur, ut dictum vere sit,

Vis consili expers mole ruit sea. ut ipsa robo-

155쪽

13 SUPERIORIS RELIGI IIra si consilium demas in interitum suum nata arbitreris, dum fatuo impetu feruntur in aduersa, & hostilibus se armis improuida induunt ita prudentia & consilio quae a tenuissimis initiis ad summa excreuerant, nimia virium fiducia consilio destituta, in cinerem &. fauillam versa fuerunt. orbis miracula ludibrium facta fuerunt. ut omnia regna hostibus calcata, consilio ante destituta fuerint: non Calcanda si quibus in iiijs creuerant, ijsdem

se tutari voluissent. consilio creuerant; stare eodem potuerunti neglexerunt; perim

runt. fabula praefidentia facti, qui consilio admirationi erant & qui in exemplum Consilio creuerant; praefidentia in exemplum ceciderunt. magistri facti posteris praefidentis roboris consilio destituti, qui magistri ante felicissimorum eventuum consilio fuerant. Neque deliberationes hasce in magnis tantum grauibusque adhibebit; sed in

med ijs etiam, ac non raro in paruis. Credienim non potest quantum haec consiliorum communicatio,subditorum in Superiorem affectus imprimat, quam valido eos inter se nexu liget quam potentes propugnatores paret. Iam eum Contingat

non raro minimarum etiam rerum erro-

156쪽

LIBER I. CAP. XIII. Byres magnam maculam inurere: cum minima magnis magno auxilio esse in ornatum lc robur soleant, aut impedimento ad summa; evitabit incommoda, damnaque non Vane metuenda, & certam sibi ad tutiora viam prudens Superior sternet, si etiam in paruis suos non raro in consilium vocaverit. Accedit, in his aliquando quaedam, in magnis profutura audiri. ω cum auditione peccari non possit, superbiae ac in nati cuiusdam fastus esse videtur, audire nolle. maxime Cum Consiliorum delectus in deliberantis Superioris manu sit. neque quisquam improbare possit si tutiora quis deligat, quocunquo

demum auctore haec nata fuerint. nemo

peccat tutissima deligendo. peccant plerique nimia prudentiae suae fiducia, & labuntur in immedicabiles plurimum errores,nulla postmodum sapientia emendandos. Scio prudentissimu illum haberi, quia se nbn ab alio consilia mutuatur; raraq; iudicij ingenij que perspicacia, profutura iuxta obfuturaque prospicit,ut haec sagaci prospicientia depellat, illa amplectatur. illum vero nonnisi secundas obtinere,qui aliorum prudentiae innititur, doctus sapientiora seligere & sequi. At quanti sunt qui fortuitorum euentus ingenii quadam

157쪽

i36 SvPERIOR. is RELIGIO Si altitudine attingunt, nullius indigi emultis imilibu S unum fors alterumue reperieS. quem etiam consultius est aliena consilia admittere, quin dc vltro deposcere, nullius contemnere; ne quos potest amico, habere,hostes sentiat. neque prudens gratuito sibi aduersario, parat, certus ab infimi , magna damna inferri, magna capi. Vt omnium ille prudentissimus haberi debeat, qui cum consilia sua pectori inclusa habeat, ne tamen prodigo nimis in

re, suas assectu, in errorem volitatur, pCr-quirit aliena, optimaque tutissimaque esus, alienisque deligit. adeo etiam ut consultiu, iit, cauta ex aliorum mente Consilia cum ratione, quam sua ex casu felicia

arripere.

Constantia in rerum executionibus. V Arius hic a non postremis error eX-urgit, qui ad sex potissimum capita reuocari mihi posse videtur. . Primi generis sunt qui in rerum executionem adeo calide prosiliunt, ut ante fecisse quam cogitasse videantur; qui ad res non eunt, sed decurrunt, tanquam si quis inopinato

158쪽

LIBERI. C A P. X IV. 137

inopinato incendio late omnia populante, domo propellatur. Omne nimirum horum Consilium tanquam in mediis ignibus est. deliberationem ignorant, ac DeCdomesticum quidem pectoris sui senatum in consilium vocant. fecisse his deliberasIeest; .remque peregisse cogitasse est. non eunt illi in res,prosiliunt, aut verius inuo lant; tanquam si quis ex ingenti praecipitio, uno se saltu deturbet, pertaesus mora quam in prudenti lentoque lapsu ponendam videt. prima non dicam his consilia, sed primus illapsius quacunque fortuna iniectus pro sententia est. damna daturus an secuS, ne cogitant quidem: Vt fortuitolii verius quam consilio vivant; fors bene, fors male res cadent, excepturi hunc alea iactum sunt. & dum audaci semper ausu, noua, spe meliorum aggrediuntur, se fercsuosque in nulla poenitudine aut consilio emendanda coniiciunt. nec ante finem praeproperi faciunt, quam praefervidis se

nomenque uniuersum conatibus in extremam dedecorationem fatuo ausi impulerint. Infelices plane qui tales consecuti buperiores fuerint. neque enim illi se solos, sed domesticos plurimum omneS Vna ruina Consepeliunt.

Neque his meliores sunt qui mentis a

ι 1 quadam

159쪽

quadam instabilitate, nunquam certum rebus pedem figunt quos semper in lubrico verilari videas; tanquam si per perpetuos globos inambulent. ita non eunt,sed volvuntur, dc alieno potius ductu quam

suo in incertum aguntur. volunt momento nolunt;damnata prius probant, proba ta damnant. & in consilium hi quidem alios vocant, sed ingenij quadam mobilitate a probatis dilabuntur. putes occurrentium rationum hinc inde momentis, tanquam paleam pugnantibus inter se ventis in diuersum rapi. ut non tam ratio nes his deesse, quam opprimi illis credas. ac in contraria propelli, cum verum a falso, noxium a profuturo, prudensa fatuo, certum a dubio, bonum a malo, ingenij

labili nimium ac quodam quasi fluido

procursu, dinoscere non Valeant. Versantur hi perpetuo tanquam in reciproco Oceani aestu seipsum perimente. in quibus nihil stabile, nulla firmata consilia sunt sed ad omnem rationem, tanquam ad omnem ventum vela mutant, ignari prosperum ab aduerso, falsum a vero dece nere. Molestissima haec ratio inferioribus est.ac dum incertis Superiorum consilijs aguntur, timidε ad imperata descendunt, experti non semel,E medio cursu imperia mutari;

160쪽

LIBERI. C A P. XIV.

mutari. Dec raro Cum non leui nominis iactura ingenti rubore suo id factum. peritque uniuersim hac consiliorum varie . tate omnis de Superiore prudentiae opinio ; cum eodem non raro die probata improbari, laudata damnari vident; hic ingentibus extolli rem laudibus, ibi immensum deprimi; alibi ut sequenda proponi , nec multo post, tanquam a noxiis arceri.Signa hςc sunt labantis semper animi, ut nulla in his prudentia certam sibi

firmamque sedem statuere possit; cum in semper mobili hac ac fugitiva animorum arenamihil solidi firmari possit quod aet

tem ferat. Et aegre tales virtutem ex vero amplectuntur, quae animi firmitatem aCpectoris quoddam robur deposcit. quod qui sustulerit, in vitia iuxta ac virtutes pronos dabit, imo in illa proniores,ut quae varietate quadar delectentur,gaudeantque mutationibus,ne fastidium nimirum earundem rerum frequentatio pariat. Tertium genus eorum est qui tanta in 3 omnibus sunt lentitudine,ut perraro manum rebus admoueant, credas mentis quodam frigore tam dense constrictos, ut nullis solaribus radijs colhquescant. quos neque precibus,neque rationum pondere propellas , cum sola fere hos extrema

damnas

SEARCH

MENU NAVIGATION