Caroli Scribani E Societate Iesu Superior Religiosus De Prudenti Ac Religiosa Gubernatione

발행: 1619년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

stringant, calcariaque perpetuum sanguinem elicitura admoueant, ignari parcere3 nec alios in consilium vocent: aut si vocent, contraria sententiis suis, tanquam Deo aduersantia respuant; aut denique illos solos deliberationibus adhibeant,quos vel ob innatam morum seueritatem, vel ob metum,aut complacendi studium,sententiarum suarum suffragatores habituros se sciant. Prudens proinde Superior rem nullam inconsulto aggredietur, nec praemissa matura deliberatione alio consilia vertet. Scio prudentis esse melioribus propositis mentem mutare:ac nonnisi pertinacis ingenij esse semel statutis ita mordicus in-liaerere, ut quibuscunque sanioribus propositis nihil a decreto deflectas. semel tamen re in deliberationem vocata, ubi singula mature excusseris, non facile ad noua imperia decurrendum; imo nunquam. nisi certiora, ac prioribus meliora occur- rant.quod ubi eontigerit,non unius Superioris iudicio, sed multorum, alio consilia flectenda sunt. ac primo tacitus apud se Superior rerum noue in utramque par*tem OCcurrentium momenta eXcutiat, rationunique pondera seposito affectu, tari. quam in statera dispiciat. proponat dein-

172쪽

de suis, & imparatos praecogitatis ante rationi bus,iuuet: ita tamen nequis propensum 'illius animum in unam potius quam alteram partem sentiat. sententiis dictis, tutiorem Certioremque partem deligat,

nec ab hac nisi de suorum consilio deceadat. quod eo magis adhibendum , quo profundiore opus indagine est in semel

maturε deliberatarum rerum mutatione.

Et vero ut semper laudata constantia, ita damnata pervicacia fuit: dc ut ad omnia momenta de sententia decedere, leuissimae mentis estuta semel decretis, quibuscunque melioribus propositis,adhqrescere, fatuae cuiusdam pertinaciae est. neutri proinde imperiis apti sunt: parentiae potius quam gubernaculis nati. Neque nicego facilem in mutandis consiliis Superiorem laudo; nec sui iudicii tenaciorem probo: sed media hunc ire via desiderem, vi semel e siuorum consiliosirmata nunquam mutet, nisi certiora tutioraque lon- se sese offeranti in paribus nihil mutet, imo si leuia meliorum incrementa sunt, ne tunc quidem mutet, ne audiat inconstans magna omnino sint, quae semel ratastataque flectant. Haec tamen magna non suo unius iudicio,sed aliorum magis metiatur, ne audiat iudicii sui, aliorum

173쪽

i 2 SUPERIORIS RELIGlo Si vero neglector ec Contemptor.

In qua re illud in primis statuendum,

faciliorem priorum mutationem est C re necdum propalata at ubi in apertum consita erupprint, plus longe difficultati, mutationibus inesse. nam & risibus hae multorum expositae, acrioribusque aduersantium censuris sunt, & graues nasci in variorum animis offensiones solent , maxi-mh, si, ut fieri consueuit, prior aut hac pulsa, secunda sententia, plus minusue in hos aut illos pronior, aut aduersa magis fuerit. tunc enim exurgunt irae, indignationeS, oblocutiones, mnusque religiosae

machinationes, sinistrλrumque suspicionum integra plaustra, in i n nocenti sit mafere capita casura. Non tam ergo Vulgabit Superior sententiam suam consilio firmatam verbio quam re ipsa. nec ab hac se deduci minis, terroribus, pollicitationibus, precibus, familiariorum persuasionibus parietur; nec dignitati, amicitiae aut

sanguini quidquam dabit sola meliorum

pertiorumque ratio illum a proposito flectet. Neque nouum post maturas deliberationes, intercurrere quaedam qu* mutationem suadeant. ea namque est humanarum rerum instabilitas, ut luccrescenti

bus sibi non raro aduersantibus, nisi stoli dissimi

174쪽

. LIBER I. CAP. XIV. I 3

dissimi simus, ad noua consilia decurrendum sit. una namque aliquando,quae praeuideri humana perspicacitate ac solertia non poterat, subnascens aut se prodens

grauior circumstantia, totius rei conditionem in uertit,& ad alia pondere suo cogit.& stultum sane sit nocituris quia prioribus inhaerescere; nec ad secunda saniora,

te vertere. consultiusque in his est, minus fortem ac constantem audire, quam fatuum. quanquam nullius merito inconstantiae aut timoris argui possit,qui melioribus propositis priora negligit, & alio flectit habenas si impedimenta destinatae ante viae iniecta viderit. ut stolidissimi ingenij est admotis calcaribus, laxatisque

habenis viam decurrere, quam quis suffossionibus aut aquarum eluvie aut hostibus insessam senserit. prudens rem nullam nisi maturo consilio aggreditur, omnia ante excutit,aduersantia in primis,peritorumque mentem disquirit, secutura pro spicit, praesentia intuetur, praeteri torum que memoria sententiam firmat; sequs opinionis in quam propendρt aduersam rium statuit, quo potentiorinus rationibus 9 suam firmet,dc aliorum infirmetactam diu suspensam sententiam tenet, quamdiu in alteram partem rationum se

S 3 pondera

175쪽

1s s VPERIOR Is RELIGIOs Ipondera flexerint. sin dubius haereat, nec in alterutram se librari senserit, tutiorem deliger, qu que periculorum iustique metus minus, ilicet emolumenti etiam minus spondeat: cum prudentiae esse sciat, Certiora minoribusque implexa damnis, qua incerta maioribus sors locupletada commodis deligere. neque enim amat sapientia dubios aleae iactus, e quorum fortuito euentu summa infimaque pendent: modicis certioribus contenta vivit. praemia maiora suntὶ maiora etiam damna numCrat,maioribusque Commodis damna maiora opponit.mediis contenta viuit, aut si maiora cogitat, amat per gradus fastigia tenere,ac lento prouidoque gressu praecipitia legere; non saltibus verticem aut ininferiora vallium dubio utrobique exitu insidere; cum arbitretur haec non tam generose quam stolidae mentis testata do-Cumenta esse,& a temerario magis quam

virili pectore proficisci. Abstinet ergo amere fortuitis, & quorum felicitas infelicitasque dubio fortuitorum euentu pendet; εc tutioribus se nomenque suum

suorumque committit. neque terretur interim dissicultatibus, sed animos ab iis, tanquam a cibo robur, mutuatur, si per illas praemia vocent. non insilit tamen in

illas

176쪽

illas vltronea lubentia, quasi amet perire quin si potest illanus transit. si quae tamen illum necessitas aut boni magnitudo initilas coniicit, non expallescit ad ardua, aut retrahit timidus pedem, aut circumspectat fugae loca; sed incurrentibus celsior,

ad sperata aduolat. nihil interim temere, fortiter multa aggreditur. nec efferata rum belluarum more, irruit in nocitura, sola saeuitia praemio: sed in media roboris palaestra prudentiae meminit,quam fron te, oculiS, animo , manibus circumfert.

Non accersit proinde pericula, tanquam si illis propter ipsa gaudeat; occurrentia tamen amplectitur: ac si alia regata via est, per illa ad optata laetus graditur. non dico Non sentit, sed vincit. illud marmoris,hoc hominis est. quare si diuertere a se

prudentiae dextera & clypeo potest tela. non opponet nudum illis latus. si tamen obiiciendum pectus, ac nonnisi per illud potiri speratis potest, nudum opponet, si

per nudum,&non per armatum speranda victoria, & ad optata, & prudenti iam a te consilio firmata, veniendum fuerit. Hunc benhantis rebus in omnem partem excussis,nullae terrent,audacem minet faciunt; pericula animos huic non adimunt, addunt, damna non deiiciunt, erugunt;

177쪽

Iss ins VPERIOR Is RELIGI SIount; dissicultates non arcent, impellunt; linguarum Calamorumque iaculata ac fulminata toxica non enervant, roboranti

fortiusque hic per armatos hostes, tela, flammas, quam per puluillos ignaui, in.

ambulat. Cum enim e maturo suo suoru que Consilio oblatam boni speciem animo generosus impresserit, hac duce, fita malo inuictoque ad ardua pectore, ferrum & ignes calcat, ut rosas, mortaria, se- CureS, rotas, ut virtutis suae testes amplectitur. tantum potest honesti species Constanti pectori insculpta. ac licet non raro inimica oppressus acie cadat vir constans, ac dissicultatum molibus tanquam monutibus in sepeliatur, hostilique undique te. Iorum nimbo in tegatur,corpore quidem, ubi de genu Sc cubito pugnauerit, occidet; animo tamen interritus stabit: quem nullae aduersariae acies, tormenta nulla dehonesti gradu movebunt. contumeliae Mefferatae linguς barbara promtamenta pa leae illi sunt; detractiones quocunque ore,

clam & palam inimico su .pluma leuiores. 2xuitur muneret ridet, & optata frui, tur quiete. nouis augetur honoribus 8 munera haec fortunae nouit vilissimis fere largienda. locupletatur opibusisscit has extra se positas, nee meliorem possessorem

. . facere

178쪽

facere quam bracteata frena leonem. quidquid proinde dederis, aduersa, an secunda, in colorem suum vertet, & constantiae suae materiam exosculabitur, tanquam horreo suo diuitem messem, torculari suo opulentam vindemiam; ut nihil iam huic euenire possit formidandum, nihil quod e fida virtutis statione mentem diuertat, cum ex omnibus aduersantibus iuxta ac prosperis paria constantiae suae

obora eliciat, semper sibi similis, etiam colore 3 ac in pari pacis altitudine; nisi quod inrs in aduersis plus serij solidiorisque gaudij quam in secundissentiat: in

quibus plus non raro timoris per stum gaudio est. subueretur enim ne quid ani mo ad rescat ex hac mollitie, tanquam . - si in castris caeso & nuda humo assii eius 3 lecti mollitiem perhorrescat,& ut valetudini, virtuti, roborique inimicum auer

AVgusti hic dictum verὲ Christiansit

Pietate se iustitia Principes dis fiunt. Deo nimirum similes pietas & iustitia fa-

179쪽

r 18 sup ERI ORIS RELIGIOSIcit, ac in Diuoru numerum cultores suos referunt nescias utra potior, nisi quod iustitia latius patere videatur, qua exulante familiam uniuersiam necesium Collabascere. stant enim hac una regna,ac in summa etiam barbarie duce hac imperia steterunt. Ius enim or aquilas vincula riuisa tum. qua sublata tanquam excisis neruis fatiscunt robora, eXurgunt calcata virtute scelera:& nihil iam sanctum. hinc mutuae caedes, &vmus etiam uteri bella re sanguis.hinc etiam castitatem ab impudicitia,fidem a perfidia,misericordiam a fastis uitia, modestiam a petulantia deiectam, sacra denique omnia, pietatemque ab impietate stratam videbis, ut omnia dixerit qui iustitiam exulare dixerit. nid enim siunt regna remota lintria, nisi magna larroci

niaὶ quia si s latrocinia quid sunt ni arua

regnar Colet ergo iustitia Superior ut imperii sui robur. praest Nicephoro narrato re nobili facto Traianus, quem ferunt nudum ensem urbis Praefecto tradidisse his verbis: Ca ferrum hoc, ctsi quidem recte imperium gessero, pro me; sin aliter, contra me

hoc utere. Fortiter Sc. bene. sint imitatores. non admiratores aut laudatores tantum

Superiores: iustitiamque in se primo, inde

in alios vertant.

180쪽

Neque tamen saeuitiam in Superiore volo,execror Caligulae vocem barbaram: Omnia sibi se in omnes licere. detest or Tarquinios, Nerones, Caios, Domitianos, Dionysios, amo Tiberios, Traianos, AI-phonsos. non tamen indulgentiam in ignoscendo aut simulando nimiam. Aut enim non vetat peccare, cum possiι ubet. mediam insternet prudentia viam,& iustitiae semitam complanabit. Non intuebitur ergo Superior personam diuitis, non pauperis: neque enim aut pecunia aut inopia iustitiae administrae sunt. caeca illa est, nullos opibus & honoribus,nullos inopi oculos habet; caecutit ad eruditionem Minfantiam;ad diademata & sarculum ,nec rustico minus quam laureato gaudet Vomere; ferrumque illi & ignibus excoctae sudes pro eodem sunt. pariat nimirum illa, iustitia,nec dignitatum, aetatum, adeo-θue nec meritorum demeritorumque

iscrimina nouit. aequat purpuram lacer nae, aurum scoriae, vitrum gemmis, qua-Cunque Concha, mari, aut serpente eductis. seponit enim fortunae munera, Cor poris etiam & ingeniorum opulentiam. solaque rationum discrimina intuetur. Vt nec amicitiae,non sanguinis,non eiusdem

uteri & uberis, ac ne parentum quidem

SEARCH

MENU NAVIGATION