Caroli Scribani E Societate Iesu Superior Religiosus De Prudenti Ac Religiosa Gubernatione

발행: 1619년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

I O SVPEMOR. Is RELIGIOSI

damna,sera plerumque emendatione,e Cussis quo detinentur somno, ad meliores Wogitationes excitent. Inuenias inter hos qui semper haerent dubij, quibus nulla ratio mentem impleat; qui semper anxij. quibus nulla consilia metum adimant; qui undique natant dissicultatibus, ut nullam auxiliarem manum admittant, cum Omnium tanta dissidentia laborent, ut nec animo suo satis crodant. quo fit miserrimam omnino esse conditionem illorum

qui tales Superiores nacti sunt, sub quorum fastidiosissimo imperio nihil sperari generosum potesti collabascunt omnium animi, ac tanquam alta humo defossi ignavo consepulti iacent somno. nihil in his excelsis mentis, nihil quod virum suum redoleat, nihil Christo & aeternitate dignum. iacet proximorum calcata salus, iacet propria. ita a doctoris lentitudine

excisi omnes nerui, exsecta robora Vniuersa sunt. Ingens malum,&. quod nonni- Imperantis mutatione Corrigas. in quibus nihil videas praeter testudinea Ignauiorem tarditatem, Omnium etiam Ualentissimorum stomachis nauseam parituram; nihil praeter felicissimarum occasionum, gerendarumque rerum supinum neglectum. stupor enim quidam obsedit

162쪽

LIBER I. CA P. XI V. MI

l animos, ut vix flammas in med ijs ignibus

persentiscant. tam denso undique animorum gelu constricti iacent, ut nullis hos precibus, cauta aequitate, facilitate, amicissimorum suasionibus, ingentiumque tam publicorum quam priuatorum damnorum metu impellas. Reperias alios qui naturae quadam mo- rositate, fastidiosissimi ad omnia, &nauseabundis similes sunt; a quibus nihil audias, praeter omnium ContemptUm, Vnguesic dentes, & Satyri morsus, vultum tristem, oculos toruos, dc in moerorem ac

saeuitiam deiectos, verba ab imo pectore quasi harpagonibus educha, dura id aspera, dc instar serriae, dentata. in quibus nihil suauioris succi, carnis aut sanguinis, nihil quod alliciat, quod parentem referat. iudicis sunt omnia, & se ui rudicis; apud quem quaecunque delicta,laesae maiest alis crimina sunt, omnis delatus capitis reus est. ipsa Vero elocutio fastidio est. Cos life frontem ut indignabundus corrugat, g nas tanquam in contemptum deiicit, supercilia in fastum tollit; dc post morosa obstipi capitis silentia, oracula promit quibus si quid opponas, peculatu reus es. Si quid tanquam a parente deposcat, triremibus ante praesectum quam patrem

163쪽

I 2 SVP ERI ORIs RELIGIOSI

audies. Infelicissima sub his subdito

rum conditio: quibus nemo faciat satis. damnant omnia, ac si rem non possunt, modum improbant. a quorum ore nihil Ictum nullum amictis solamen, nullum iacentibuS eXcitamentum, nullum aegris leuamen, nulla laborantibus quies, nulla post sudores spongia, sudes & caestus sunt,& saxa pro verbis volant, fella pro melle, pro saccaro absinthium propinatur. quod si quid suavitatis interspargitur,a tam auara& nouercali manu haec veniunt, ut Cainruisse melius sit quam habuisse, negasse optatius quam ea cruda dextera porrexisse. Accedunt his qui omnium prope Pem petua laborant diffidentia quo fit ut, dum

singulorum munia obire volunt, nec ominnibus soli sufficiant, pleraque frustatim

tantum attingant, rerum obruti multitudine. hinc semper querulos reperiaS, tan quam sub onere fatiscentes, nec suorum tamen commiserationem consequuntur;

quin magis oblocutionibus plenam domum: quae fere otium comitari solent, dum seriis destituti, solis Superiorum actionibus diiudicandis oculos habent. non fierent haec, si iustis occupationibus detinerentur. & maiora etiam imperatis auderent,si Superiores nacti foren a quibus

164쪽

. LIBER I. CAP. XIV. I43hus animoS, non metum mutuarentur ve

rum cum timoribus illos tanquam fluctibus iactari videant, nec quidquam splendidioris rei sibi committi,in ignauiam d generantes, dissidentiam dissidentia remunerantur , eaque aggrediuntur quae subuertendis Superioris conatibus commodissima sunt. cum enim omnem bene

agendi occasionem adimi sibi videant, eandem quanto possunt studio subtracta eunt Superiori, mille subdolis machinationibus consilia illius subuertentes. Non facerent, si fidentem Superiorem consecuti forent, cuius fiducia excitati,nihil intentatum relinquerent,quo illius de se exspectationi responderent, fiduciamque fiducia rependerent ; nec iam clam illo quidquam molirentur, sed animorum intima reserarent, benignissimi actionum illius facti interpretes. tantum in omnem partem fiducia ac dissidentia possunt, ut in illa laudatores etiam reprenendendarum rerum inuenias , haec damnatores lsrobatarum etiam rerum reperiat: illa a- acres ad imperia, & ad ardua quaeque Promptos paratosque; haec imparatos e iam ad minima sentiat: illa in sudoribus I tos ac indefessos; hqc in otio querulos ac indignabundos,ac in moeroribus ignavos.

Postremi

165쪽

Postremi ea innata sunt ingenij duritia, ut quod semel imbiberunt, nunquam dimittat. putes chalybi impressum,aut adamanti insculptu, quidquid semel illapstim menti est. ita tenaciter quaecunque illis sub veri aut boni specie oblata sunt arripiunt, ut credas de vita ac salute agi, si de consiliorum mutatione mentio' iniecta fuerit. durum hoc genus hominum est, dc procul ab imperi js arcendum . quae si nacti fuerint, rogandus Deus, ut optima illis quaeque primo illabantur: nam si deteriora, nunquam amoveas, & vita antequam opinionem ponent, cum Dei gloriam, salutem suam suorumque in semel conceptarum sententiarum propugnatione collocent. Quae res in optimos non raro ac

religiosissimos viros cadit. quibus si quid inciderit quod virtutis speciem prae se ferat, adhaerent tanquam reuelatoria qua dam aut prophetica a Deo in antecessum insipiratione immissa. quod ubi semel iactum in hanc scruposam ac saxeani ani morum terram semen fuerit, nequidquam aliud cogites. preme tanquam tor Cularibus rationum ac auctoritatum pon dere, nulla ratio locum res citet, cum CS aduerso in loquentem Deum sibi statuerunt: cumque diuinae gloriae non ignobi

166쪽

LIBER I. CAP. XIV. I Flem partem,in opinionum suarUm eXecutione ponant, fit, ut abduci a concepta se mel sententia, cui tanquam diuinae voluntati inhaerent, nulla arte valeant; alij aliud sentiant, & quidem viri prudentia, religione, virtute, pietate, eruditione magni. Frustra his arietibus impellitur animus, cum altius primam opinionem animo impresserint, quam ut ulla humana vi commoueri aut loco pelli possit. stat nimirum, stabitque inconcussa, ignara flecti prior

sententia, omnibus rationibus potentior, omnium auctoritate validior. quo fit ut nullum prope hoc hominum genere, minus ad gubernacula idoneum reperiatur; quae moderata ingenia, nec in unam partium nimium firmata deposcunt, quaeque plus semper in caussa sua alienae prudentiae quam propriae innitantur, cum meminerint hominesse esse, falli posse, maiores que etiam in rebus piis ac religionis, adeoque & fidei, a vero, a virtutdi a fide aberrasse. qui deinde suauitat robore miscere,duritiam mollibus temperare notae rint: neque semper ad poenas & asperiora monita,dominorum ac Iudicum more,

sed ad matris non raro ubera, ac ad patris semper dexteram decurrendu sibi meminerint: qui denique in suorum delictis et-Κ iam

167쪽

r 6 SUPERIORIS RELIGI os Iiam a simulatione, ac materne interdum blandientibus, medicamenta praebere didicerint. temperata enim ingenia, & vel natura vel assiduo studio ac vigili cura, tanquam vomere subacta, & quae pro renata in hanc aliamve se pariem flectere consueuerunt, imperia exposcunt: quae nec lentitudine sua nauseam, inde vomitum prouocent; nec lenitate sua semper

fluctuent, semper natent, nusquam cer tum portum aut littora teneant, neC ex

semper aestuantibus fornacibus in perpetuas flammas exurgant, totque praecipitia,quot consilia subeant,a fortuitis euentibus nomen sumptura; nec denique quasi in saxum gelidata,semper ferrum postulent antequam mollescant aut Cedant; quae AEtneis magis incudibus aut proscindendis aratro glebis, quam moderandis ingeniis nata sunt: sed quae calorem frigore, letitudinem ignibus, duritiem mollitudine,lenitatem pondere moderari sciant. Vt neque nimius aestus propellat in prςcipitia; nec nimium frigus omnem bene gerendae rei occasionem, sera poenitudine elabi permittat: nec durities nimia

omnem alienorum consiliorum tanquam alienae manus attactum aspernetur, nec

lenitas nimia nusquam stringat,quamque nunquam

168쪽

LIBER I. CAP. XIV. ἔ Tnunqua m corpore, semper sola pluma teneas : ut vere a Magno Gregorio dictum sit: Ars arrium regimen animarum. Ut enim unus Superior omnibus, Apostolo monitore &. duce, omnia fat, totque mutuo

discrepantibus ingeniis, suum tanquam ex informi argilla peritus figulus fingat ac refingat,ingenti per omnia opus industria

est, animoque in omnem fortunam parato ac subacto; cuique tanquam peritissimo nauclero, e ventorum fluctuumque

domestica quadam familiaritate, nihil inopinatum accidat. Et sane si usquam, ingens cum ingeniis lucta est, neque tanta aut gustuum aut formae quam iudiciorum

varietas est. quo magis varia opus in Superiore dexteritate, qui se unum in tot mutuo pugnantes vertat formaS. nam omnes in sitam velle fingere, extremae dementia est. vi vero se tot aduersantibus induat, non nisi solertissimae mentis est. nam dc Cum tristibus moerere, cum gaudentibus hilarescere, audere Cum audacibuS, eXPallescere cum timidis, ardere cum se Mentibus, rigere cum frigidis, torpere Cum tepentibus, languere cum aegri S, roborari cum valentibu S, ut CoS morum tacilius promptiusque moerorem laetiori-

169쪽

1 8 s V P ER I RIS RELIGI Osrhus abstergas, nimiam hilaritudinem ad maturitatem deducas, & audentioribus aliquid metus e prudentiae arena inter

spergas, & timidis animos addas, & praefervidis frigidam infundas, N. frigentibus

ignes admoueas, tepentes eXcites, aegros releues,ac nimis denique validos ne in vDtia exurgant, in moderatam temperiem virtutibus natam adducasi magnae omnino industriae, & imperiis dignissimae est. talis enim Apostolum secutus, omnibus omnia factus est ut omnes lucrifaciat. quod nunquam fiet ab illo, qui sua pro di uinis Consiliis, aliorum pro humanis habuerit; qui tanquam a diuino calamo More placita sua proloquitur; qui seueriore ingenio, nulli humane teneritndini compati, nulli commiscreri didicit; qui huma- lnarum in se fragilitatum inexpertus,e solis llibris morborum medicamenta hausit, aliis, non ex se factus magister&medicus, iqui omnium mores ad rigidiores suos fingere, quasi omnium valetudinem ac staturam ad suam conaturi qui quae ipsi sapida, leuia, com da, bona, ea aliis esse volet, tanquam si e suo robore omnes metiatur, e sua corporis Constitutione reliquos, sua animi propensione omnes. Grauissimus error dc stultitiae proximus; ut si quis

170쪽

quis rastris,securibus,incudibus,vomer que assuetus, Omnes ad eadem vocet; ac suetus pellibus, iisdem vestiri velit omnes. omnium nimirum pedibus Calceos eos. dem, omnium corpori pares togas prae scribat. Et est illud in hoc hominum genere grauissimum, quod duritiem suam morumque asperitudinem, lenitatem arbitrentur, & vocent. & haberi ab aliis velint; tanquam si solibus ab aratro exustus, Caniculae calores pro tepenti & frigidam suffundenti vento excipiat;& exsculptum ardoribus pectus, ac callis undique loricatum pro molli puluillo habeat. quibus si errorem digito designes, errorem ignorant, virtutemque pro errore habent. obtemperabunt fors si Superiorum imperia accesserint, & conatum etiam aliquem admouebunt; animis tamen prior stabit sententia, ac si qua libertas concessa fuerit, ad sua labentur. Iam si supremum illi imperium consecuti fuerint, ut non habeant a quo asperitudo mitigetur, quorumque leniore ductu mollescat durities ad extremas immititates decurrent, solis suorum moeroribus, aegritudinibus, mortibus. aut desertae Religionis sectionibus nobiles. Neque sperari in hoc imperio auxilia possunt, cum suis ductibus habenas

SEARCH

MENU NAVIGATION