Caroli Scribani E Societate Iesu Superior Religiosus De Prudenti Ac Religiosa Gubernatione

발행: 1619년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

ITO SUPERIOR Is RELIGIOSIdam generositate, contineat suos victus moderatione, cum cecidisse alios viderit

sagina. At frustra haec cogitabit, nisi dux ipse facti fuerit, ut nihil extra religiosam

moderationem sibi usurpet, non dicat, non ambiat, sed nec admittat, ultroque oblatum repellat. non quod nihil illi concedi velim, sed intra religiosam moderationem. Vt nec eat in exemplum, nec trahi possit in aemulam imitationem, nec concessa commoda alliciant ad dignitatum molitiones, nec inuidum prouocent ocu- Ium, nec obtrectandi materiam praebear, nec studium excitent paria vovendi dcI arandi, nec opinionem ingenerent molis animi & in carnem ruentis, nec sobrietatis oratio a conuiuiali ore prolata eat in contemptum, inrisum. stolidum enim est ore probare quod facto damnas. vis fidem verbis staret loquere rebus. maXim eum plus possit muta factorum elocutio, quam calami aut linguae. facere Superiorum, dicere oratorum est. virumque si iunxeris, reperies imitatores. Et quid quς-ris in cibo & potuὶ satiari 'potes minime. aut pulchrum est socios vincereὶctim ominneS Viceris, Vinceris a macello & dolio.

quaeris delicias non est pugilis, non militis, minus Religiosi. Est in hanc rem illud Pauli:

192쪽

LIBER. I. C A P . XVI. I r

Pauli: Omnis autem qui in agone contendit,ab CM omnibuου se ab inet, se illi quidem τι corrupti- '

bilem coronam accipiant, nos autem ιncorru-Quaeris voluptatem 'nulla nobilior Certiorque voluptas est voluptatum contemptu. Iam vide morborum genera intemperantiae comites, dc damnabis voluptatem. momentanea oris voluptas est. menstrui, adeoque & annui non raro morbi sunt ; & innascitur fere morbo morbus,tanquam si fune colligaueris. omnia dein cogita morborum genera. omnia in una crapula reperies, a cuius uberibus

pendent illi proles, cuius sinu ludunt,

clauduntur utero. monet Sapiens. Misaui- Eeel

dus esse in omni et latione, o non te essundas 37' . super omnem escam: in multis enim scis erit infirmitaε, s auiditaου appropinquabit et que ad choleram. propter crapulam multi obierunt: qui autem absinenses, adiiciet viram. Denique cogitet Superior non pasci Deo, qui deliciis pascitur. docet nos Epulo: pasci vero Deo sobrietatis cultores,docent nos Moyses, David, EZechias, Anna Phanuelis, Daniel, Helias, Centurio, & fere quotquot Deo magni, quotquot in Religione primi,quotquot portentis clari. docemur noc Iudaicis fastis, docemur Christianis. ut quiuis ex utriusque Testamenti paratu

193쪽

ra perfacile intelligat, quid apud Deum victus moderatio possit quid corpus ieiuniis eneetum, cum Moyses Dei videt gloriam, & necdum tincti Centurionis ieiu, Dia exaudiuntur. audientur etiam magis Superioris, si cum Moyse contra Amalec, pro suis oratione dc ieiunio pugnauerit.

CAPUT XVII. Ignoratarum rerum prudens declinatio.

CVM enim veneratio opinione cona, tineatur, ab omnibus studiose cauere buperior debet, quae quoquo modo aestimationem minuer consueuerunt. Imperitus Concionandi esti declinet pulpita. ignarus Theologiae ac Philosophiae lnon committat se huic velitationi. humaniores literas non gustauit,aut tenuiter iistinctus est 3 non descendat in hanc arenam. Et quis inhumanis non rideat ignarum fluctuum ventorumque, alto segUrgiti, peritissimorum quorumcunque funestis naufragiis infami, committentem'

'UlS non tironem exercitum, qui nulla numeret stipedia, nullam circumferat Cicatricem,nullum ferrum nudaverit, nul lum hostem viderit, in veteranorum aciem,

194쪽

ciem, halisto datoque sanguine, vulneribusque ac triumphis nobilem, temerario improuidoque ausu incurrentem quis non inermem &. a matris uberibus, mollibus assuetum, cum valido caestibusque ferroque armato, & cui cum Inchmmodis sanguineque dando & hauriendo fa- imiliaritas quaeda intercessit, temere pro 'Currentem, ac vitro etiam prouocantemst

Non inferioris stoliditatis est, artis ac scientiarum imperitum, cum earundem facultatum peritissimis decertare: aut indoctorum peritorumque consessu, infantiam suam prodere, ineruditionem ostentare. grauius etiam est si a Superiore id fiat: si maiora viribus,gratia, elocutione ,eruditione audeat: si scientiae suae ac prudentiae opinionem temere in discrimen adducat, aut collectam nominis aestimationem temeraria ignoratarum rerum tractatione profundat. Hic grauissimus in non ultimis aliquando Superiorum error est, qui quasi cum dignitate omnium scientia affundatur, imperitissimi ipsi artium, peritissimis leges praescribunt, damnant ignorata, in infimis etiam imprudentiam produnt.

pistorem proinde si quem nacti fuerint, si

quem sutorem, sartorem,coquum, fabria,

195쪽

37 SUPERIORIS RELIGlo Sta ut cuiuscunque demum artis gnarum, docere hunc volunt, & artium quas nunquam attigerunt, nunquam viderunt, noui magistri inaudita in illam diem praecepta tradere; ante doctores quam discipuli. Molestissimum hoc subditis, ab artium plane imperitissimis doceri;ac,quod deterius, seuerius moneri aC reprehendi, maxime cum res prudenter ic ex artis praescripto instituta est. quod cum Venerationem omnem paulatim tollat, tum contemptum in generat, amplamque passim obloquendi segetem praebet. cum hic prudentiam, ibi moderationem merito desiderent. accusant fastum, omnia sibi promittentis animum, omnia alijs derogantem, Omnia fastidientem, improbantem, dissidentem omnibus. in quo denI-que mittam elationi amentiam stolidamque fatuitatem uni sibi placentem, reliquΟS contemnentem,non iniuria damnare se post earbitrantur. quo fit, ut in inferiorum animis dissidentia quaedam vicisi sim nascatur, ac imperatorum fastidium, Omniumque etiam prudentium in Superiore Consiliorum contemptuS, cum V Da ignorantiae regula reliqua metiantur: nec

putent sapientiae locum in illo esse posse, qui ea pertractanda sumit, quorum graui

196쪽

LIBER I. CAP. XVII. IT Fignoratione laborat; neque prudentiam cum fatua sibi in ignoratis complacentia stare posse. ex paucis ergo cum de reliquis fere iudicium ferant, fit ut in omnibus

fortiter detractum eant, omniaque Superiorum eadem censura feriant.

Non aggrediatur ergo res Superior nisi aut peritus aut non ignarus illarum, Me quibus decus magis sperare quam dedecus ac contemptum Vereri debeat: ne pro fortunato &. laudando successu,& nomini augendo valituro, infortunatum dc ridendum referat; ne audiat imperitu S, dc parati ante nominis vanus temerator; DCridendum se propinet suis,& pro Veneratione quae opinionibus inter homines maxime fulcitur, contemptum accersati ne imperitia sua colloquiorum materia fiat; ne incipiant collectae prius auctoritati detrahere I ne quem ante suspiciebant colebantque, ubi senserint praesidiis, quae obseruantiam prouocare solent, nudatum, destituant dc negligant. unde eueniat, Vt dicta factaque prope illius omnia eleuent. neque enim in una se re opinio continet, sed omnibus etiam aliis affricat aliquid contemptus, defrustatque maximam nece ilariae ad obsequia venerationis parte;

serpitque adeo malum hoc per quidquid

197쪽

Venerationem augere solet. quod ubi fit, omnis obsequendi promptitudo, parendique alacritas corruit. nam si quae fors obsequia deferantur, ludunt versus in sti pedisici e , quam ab alto pectoris proficiscantur, metuque magiS quam amore impelluntur. quae non vltra permanent, nisi quamdiu timor mentem occupat; quem

ubi sustuleris, omne parendi studium cultusqtae momento ipso corruit. Scio voveri potius quam sperari prudenter flamma omnia in Superiore posse. neque enim uni omnia conce1Ia:& ferε in uno at teroue si quis emmeat,iacet in aliis. quo maiore opus Circumspectione ac prudentia est. vi nimirum modice illa Contingat, quorum ignoratione laborat. ac si qua,ut fit, necessi tas illum in ignorata

etiam nolentem impellat; ultro Imperitiam etiam maiorem quam qua tenetur, fateatur. vltronea enim inscitiae confessio, virtutis ac scientiae opinionem in generat: Cum non raro plus in negata scientia cognitionis, quam in vane iactata prudentissimus quisque latere arbitretur. a C si non alium fructum referat, virtutum a C submisse mentis, ingenuique apud alios Candoris opinione crescit. quod si a se commodis modis omnem propositarum

rerum

198쪽

LIBER I. CAP. XVII. I77 rerum tractationem arcere nequeat, nomni si leuiter ac de superficie tangat, maXime in peritorum consessu, ne cogatur cum rubore inferiores magistros pati; aut alioru risum contemptumque tacituS intueri. Declinabit proinde hos bonae istimationis. scopulos Superior, nec allidet famae suae ratem ad haec breuia; tentabitque anth proferendarum rerum tanquam fluminum, vada, industriae ac prudentiae su at bolide, ne sero nominis sui ratem, imperitiae arenis impactam ingemiscat. Etiane incredibile est quantum concepta opinio, non in imperita tantum plebe sed in magnis ac optimis quid usque ac primis etiam in Religione valeati quantumque momentum ad promptam in inferioribus obedientiae alacritatem adferat. Non ignoro in Superioribus Deum imperantem considerandurm nec tam gratuita in illis dona cum lacte & uberibus ingenita, aut in adultioribus vltronea diuina benignitate affusa, quam Dei, cuius

vicarias vices obeunt, personam intuendam. verum sit hanc priora Comitentur,

credi non potest quantum ad parendum Calcar addant; quantamque felicibus imperitS remoram, illarum destitutio adferat. ita homines sumus,& in magno virtu-M tum

199쪽

tum studio aliquid semper humani cir

cumferimuS.

Iam Cum plurima ad fortunanda imperia necessaria sint,tum in Religione primum facile locum obtinet vitae morumque integritas,sanctimonia. probitas, pietas, orationis ac mortificationis studium quae tamen sit destituantur prudentia, si futurorum prouidentia, si humanarum rerum cognitione, si pertractandorum in tanta varietate ingeniorum scientia ac moderatione, in nulla postmodum arte emendanda labetur Superiorsperdet,non seruabit; euertet,non eriget; franget, nouemendabit. ut fors non aberrauerit, qui feliciores in gubernatione successus a prudente, moderata quadam pietate sustulto, quam a pio Superiore prudentia destituto sperauerit; pluique etiam iusti metus ab imprudentibus ac temerariis huius ausibus, quam ab illius prouida Circumspectione conceperat. ut sola pietas prudentia viduata, aut pertenui tantum huius colore tincta, obiequiis magis quam imperiis nata Videaturuola autem prudentia pietate nudata, plus saecularis imperij quam religiosi redoleat: Vtrumque qui consecutus fuerit, beatuS. utrumque si negatum fuerit, plus ad imperij felicitatem

. , Valitura

200쪽

LIBER I. CAP. XVII. I;

valitura magna videtur prudentia mediocri pietate comitata,quam magna pietas nulla aut pertenui prudentia sociata. Hoc Certum,omniumque iudicio firmatum, nullum imperium sine discretionis regula ac ductrice huius manu diu stares omnζm autem prouidae discretionis directricem, ac quasi corporis sui animam esse prudentiam. nec illud minus Certum, non perpetuare imperia prudenti benignitate ac moderatione dens tuta; cum violentata diu in eodem gradu Consistere non possint. verum etiam illud, frangi non flecti ingenuos animos perpetua quadam moderatoris sieuitia, improuidoque Zelo prudentia viduato, prorumpereque tandem in utrisque poenitenda. Equorum hoc exemplo discimus, qui quo generosiores sunt, eo arctioris imprudentisque freni verberumque impatientiores sunt. Calcaria aut virgulam ostentaste satis

ad obeunda imperata est. quod si quis sa

tua pergat iterare verbera, quantumuis peritum sessorem efferati excutient, seque dominumque una ruina illident terrae ocsepelient. 3Eadem videbis in homine. quo quisquo

aut natura aut educatione plus retustingenuitatis, hoc plus comitate prudenti-

SEARCH

MENU NAVIGATION