장음표시 사용
201쪽
1 o SUPER DIRII REL 1GIos Ique beneuolentia, quae hic simulare, ibi premere, alibi extimulare ac mulcere etiam nouerit, ad magna impellitur. Cum ad saeuitiam rigidumque Zelum prudentiae temperamento destitutum, obdurescat generosior quisque, & ante animam lubens volensque ponat,quam ex Vero,&de pectoris penetrali obsequatur. Mancipia & compedibus ac flagris ingenia nata rigoribus ad obsequia impelles: liberior
educatio feritatem aspernatur, prudentique benignitate ducitur: nec ignes me tuet, si in illos amor inuitauerit: metues rosas, si in has saeuitia impulerit. tantum refert a qua mente imperia nascantur. Vis ad haec promptum Z fa C amet imperata. amabit si imperantem amauerit. hunc amabit si in magnis virtutibus magnam profusamque comitatem ac beneuolentiam perpetua prudentia insparsam senserit; si in magnis naturae Dei que donis, sinceri patris affectum, doctaeque matris ubera expertus fuerit; si pietati probitatique suauitatem ac prudentiam ConneXa
viderit; si bene de Superiore senserit,uirtutum, sapientiae, donorumque illius admirator & cultor; si prudentiae in illo habenas fraenaque senserit, hic stringi, ibi laxari,semper tamen a sapientiae manu; si sua ui
202쪽
staui lenimento durum ex se dominatum tanquam molli calce adnecti viderit , si scabrum asperumque imperii callum leni spongia prudentiς dextera mollescere eX- pertus fuerit; si inter imperantium decumanos fluctus,moderata,& quae plus prudentiae quam validi indolatique roboris referant, gubernacula tulerit; si in varijs vulnerum morborumque generibus prudentes mollesque medici sui manus nactus fuerit. Hanc de se in suis opinionem conabitur Superior Dei gloriae ac familiae sine bono excisere;euitareque quidquid huic aduersatur, quoaa nbsequendum faciliores promptioresque suos consequatur. Iniecta proinde si qua mentio fuerit. rei a se
ignoratae, omni conatu ac dexteritate imperitiam teget,cauteque prouideque alio sermonem flectet. quod si res prudentem hanc fugam non patiatur, peritorum,antequam certo quidquam statuat, sententiam perquiret, collaudabitque illorum de re proposita mentem probatissima delegi sie, scientiae proximum est. neque dissicilis delectus meliorum est,cum Superio
ri perfacile sit, in quo quisque fere suorum plurimum possit, cognoscere. ad peritissimi ergo sententiam si accesserit, licet fors M 3 error
203쪽
1qr sv PER rogis RELIGI Osrerror intercurrat, facilis venia est; cum
non desint qui magis collaudent in selucem fortuitum in prudentibus exitum. quam fortuitum in imprudentibus felice. cum illorum error meritam excusationem promereatur, Vr qui non ab impro uido impi udentique delectu, sed ab oc. cultu fortuitisque rerum caussis, omnIum sapientiam fugientibus proueniat: h rum vero felici tas non a prouida prudentique electione,sed a fortuito quodam iactu, nulli prouidentiae aut rationi innixo
proficiscatum quo fit ut laudem nullam mereatur. felici s dici pote quae fatuos
non raro comitatur, prudentia censetiatori potest.
. TNter utrumque hunc felicis prudenticique gubernationis .scopulum, peritus Superior nauigabit; cavebitque studiosus ne in alterutrum illidat nauem,neue dum priorem fugit, impingat in secundum. cum a quocunque perierit, periisse miserum sit. 6c quid interest a quo naufragium patiaris, aut cuius ferro iugulum
204쪽
praeb eas,cuius telo cadas cecidit aliquis, insepultus iacet fluctibus, aut toto pectore hostile recepit ferrum, hausit venena quid quaeris a qua manu 'omnia dixit qui cecidisse dixit. Non feretur ergo nimia in suos fiducia Superior; sed neque dissidentia nimia. medium prudens inter haec breuia iter tenebit. nam dc nimia fiducia noxia imperio est S nimia dissidentia praecipitio proxima est ι ut nescias aqua maiora merito damna timere de
Nimia fiducia neglectum quendam imperiis adducit, cum quasi molli puhitulo Superior suorum virtuti indormit,nutili rei manum admouens,nulli oculum intendens: positaque uniuersim sollicitudine ,securus vitam trahit curarum omnium ignaram. unde fit ut inferior animos Superioris sui fiducia sumat, maioraque sibi spondeat, virtuti,ingenio,eruditioni,de teritati, felicitati suae; atque hinc non in frequenter, ad maiora viribus manum extendat, infelici plerumque exitu clau
Sequitur deinde in inferiore Superioris sui contemptus, cum illum ignaua quadam quiete curarum vacua prostratum viderit. & cum omnia sibi Superiotis sui
205쪽
indulgentia licere arbitratur, non anthaudendi finem facit, quam ad nulla prudentia emendanda delapsus fuerit. Transit vero tota fere gubernatio adit los quorum fidei domestica Superior credidit, cum ipse praeter inane Superioris ac imperij nomen nihil retineat. vr, si, ut illorum iam gratiam sibi captandan-0n pauci putent, hos observent, placere his studeant, ut a quorum ductu pendere videanvomnia,Superiorem vero negligant, a quo si quid sperandum, per illorum ora manusque vident sibi impetrandum: ut non immerito toti sint in illorum beneuolentia sibi concilianda; hos unos Venerentur & colant, per quos aditum sibi ad optata parant: cumque toti sint in horum Comprensatione,in neglectum quemdam
ac contemptum Superlorum deueniunt.
e quibus deinde initijs callide quaedam
substructiones nascuntur Superiorem euertendi, ne quidquam placitum talibus intentatum relinquant, unde mutuae deici nascuntur conspirationes in Superioris
Caput casurae. Exurgunt exhinc variorum etiam aemulationes, qui cum neglectos se arbitrentur, , uperioris ingenium, dicta, Dista, nimiamque in paucis fidem damnent, se-
206쪽
ueri iam facti abditissimarum minimarumque rerum omnium censores , dum
singula ι mulo &curioso oculo obseritant. nec dissicile est seriis scrutatoribus ingeniosa inuidentia damnanda reperire,dum Superioris vitam moresque illorum discutiunt,qui Superioris fiducia pleni plerumque contemnunt eos quos molitionum cogitationumque suarum non sentiunt laudatores.
Huc accedit in magna saeph Superiorem rerum domesticarum ignoratione versari: dum enim suorum fidei singula committit, singulorum sibi inscitiam accersito qtrae res quanta secum incommoda trahat, ignorare nemo potest. cum enim felix administratio a cognitione pendeat,
quid sperati ab eo possit qui densa illarum
ignorantia laborat, nemo paulo prudentior non videat. Intentum proinde oculum prudensSumperior in omnes habebit, etiam in eos quorum virtuti ac industriς tuto committi multa possitnt. ne aut illi indulgentia insolescant, aut aemulationibus ostia aperiat, aut cum ingenti venerationis, auctoritatis ic imperij diminutione dependero ab aliis cogatur;aut domesticarum rerum 'ignoratione laboret. dabitque operam ut . M 3 COH-
207쪽
183 svpERIO Ris RE Ll Gros IConcreditorum sibi rationem subditi reddant,quam & accurate exiget: nec quid quam illos aggredi se inscio permittet,intentumque dum fiunt in omnem partem animum habebit. cavebitque in primis ne nimia alicuius fiducia, imperii partem . alteri concedat; sed ita viris etiam magnis exequenda committet, ut clauum ipse i neat, nec a gubernaculo manum dimita .rat. Scio plus uni credi concedique posse. plus etiam debere quam alteri, virtutis, que ante omnia ra tionem habendam,prudentisque esse paria viribus imperares grauiterque errare illos, qui cura, pari in Omnes fiducia ferantur,nullo personarum delectu aequa omnibus imponant. In omni tamen fiduciae ostentatione vigilem v-bique animum habeat Superior, nullius Virtute ac prudentia consopi tu m. sic enim fiet ut& venerationem teneat,& imperqnomen sustineat, ic in ossicio suos contineat, ic mulationes arceat.& instructior paratiorque ad fortuita euadat, & in arduis consiliis non desti tuatur, longa variaque experientia eruditus, qui non aliena tantum manu facere,alieno ore loqui,sed
suo didicerit. Cum autem vigilem Superiorem Acomnibus excubantem desiderem,ac nun- quam
208쪽
quam in plenum oculos Claudentem, aut desides ponentem manus, nec nimia suorum fiducia imperii habenas remitte tem, tum dissidentem nolim, omniaque tuta metuentem,qui nimi suis credat, nullius virtuti quidquam putet indulgendum. xum innumera ex hac dissidentia mala nasci necessum sit. nam cum non omnia exequi per se Superior possit, nec in oneris sui partem alios vocet; fit ut plurima neglecta iaceant, &. maXimarum rerum spex magnae corruant, aut in herba sua perdantur, suffocenturque in semine, priusquam in florem exurgant,& speratos
fructus proferant. iii , ' iEx hac deinde Superioris dissidentia, par in inferioribus dissidentia exurgit; cum nihil pronius sit quam diffidentiam
Vnam aliam parere: mater nimirum prior facta secundae est, ut viam illa huic strauit. variae post haec molitiones exurgunt, pastiumque minus religiosa studia, euertendis consilijs, ipsisque adeo Superioribus
excogitata. magna Superior dignaque quae eant in posteritatem Religionis bono cogitat mille eludendi generosiores illius conatus modos inuenient. per se non possunt aliorum opera utentur, dcclam fere &. ex insidijs insurgent, nec si
209쪽
nem facient, donec optatis fruantur; cum Deo an secus, iuxta habebunt. satis enim illis Superioris cogitationes euertisse. Obtrectationibus deinde omnia replentur,&laudatissima etiam quaeque improbantur. nec priuatis haec parietibus claudum tur,decurritur ad externos ingenti bonae Opinionis damno. pusillanimitas etiam in inferioribus exoritur, Jc ignauissima quaedam quies,agendarumque rerum perpe tuum quoddam fastidium. mutuaeque hinc prosiliunt suspiciones, ac in deteriorem omnia partem rapiuntur. Pectus uniuersum explicat Superior, & qua verbis,
qua factis patris recludit viscera filij inferior personam induit, & digna filio obsequia profert; in alium utrimque sensum dicta resque trahuntur, & dolum subesse putant, ub amicissimis verbis inimicas
machinationes tegi arbitrantur. Sed neque si quid cum laude ac Religionis bono
pollit inferior, exequetur: ne in dissidentis Superioris gratiam quidquam fecisse videatur. quin adeo gaudet, si in praeceps cuncta labantur, adeoque & adiuuat reprotrudit labantia, Superioris nimirum dissidentiam his praemiaturus. Eadem in Superiore reperies. si quid laude dignum in inferiore senserit, praescindet funem: ne probare
210쪽
probare cogatur illius conatum, cuius virtuti dissidit,& dissidentiam suam in inferioris laude damnare. quae res ultimos
non infrequenter moerores accersit, eme
dullatque quidquid generosioris spiritus
fibris claudebatur,mnerrimaque demum tabe in ignauissimo otio perimit. Moderabitur ergo gubernacula Supe rior, & inter hos scopulos peritus nauclerus nauem diriget. magnam fiduciam ostendet ijs potissimum quorum virtus fidem meretur, quorum prudentiae documenta vivunt; quorum pietatis aliis prae ludunt exemplas quorum constantiae, roboris,dexteritatis alta impressa sunt vestigia.ac a tenuioribus initia ducet,inde per media ad grandia transcendet. audebit deinde plura credere, & fiduciae latum
Campum aperiet; ita tamen ne omnem curam deponat, ne sollicitudinem exuat, sed excubantem ubique animum teneat.
Dissidentiam vero vitabit ut prudentis imperij pestem, ut domesticae malaciae
tempestatem, ut ridentis elementi Aquilonios ventos, Viserenitatis nubem atra, ut fulgura & tonitrua pacato caelo. ac si quorundam mores illam deposcant, non prodet tamen ,sed non Committet ea qua . iustum metum minantur, nec uniuersim