Caroli Scribani E Societate Iesu Superior Religiosus De Prudenti Ac Religiosa Gubernatione

발행: 1619년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

tamen ab omni re excludet: ne callum pudori obducat, aut verecundiae ianuas claudat, aut pari dissidentia in Superiorem feratur. parua proinde primo Credet,& a quibus dedecori timor nullusis labatur, monebit; iterabit deinde fidem.nouus enascitur errorὸ noua succedant monita, atque iterum fides moneat tamen iustam datam dissidentiae caussam, experiri interim velle, sed ita via secundo hoc experimento reliqua fides pendeati si exspecta tioni satisfecerit, maiora paulatim committi poterunt, si prius inquam pluribus minoribus virtutem industriamque suam probauerit sin posterior semper error deterior priore est,edocendus erit erroribus clare retectis, nihil illi tuto committi pos.se, Consultumque omnino esse ut pulsus

negotijs, Deo & sibi vivat. C Α Ρ V T XIX. Nunquam tantum ini tribuat met alios negligat.

R I Ago proinde cautione ac prude

LVItia in imperiis opus. Dictum a magno Philosophor Communis custoiua princι-

patw, neminem unum magnum facere. ac mula

212쪽

nuitationum in primis occasioneS arcendae: e quibus odia, detractiones, mutua inque euersiones nasci consueuerunt. iacet enim his administris calcatus amor, qu uno omnis firmatur Religio, inimico quocunque ferro viribusque validior: sternitur beneuolen tia, qua tanquam neruis innectitur, tanquam propugnacu is integitur, tanquam ferro armatur Religio hostibus inuicta. ubi enim plus longe uni quam reliquis tribui domestici senserint, armantur Concordibus stud ijs in unum omneS. cum rara in inferioribus potentiq& amicitiae concordia sit. quid 'quod & in ipsum insurgant Superiorem. aperte non audendi ex insidijs petent,& felicitatis su et

partem magnam arbitrabuntur, si quacunque data via, aequa, iniqua utrumque

At licet quis ea sit animi magnitudine, vi aut priuatae vitae stubio, aut humanarum rerum omnIum contemptu, odia

suorum negligat; nemo tamen prudens gratuito suorum inuidiam prouocabit, ac ne unius quidem; cum non ignoret, plus posse unius inimicum pectus in damnum ac interitum, quam centena validiS beneficijs astricta in salutem. neque facile quemquam reperias ea mentis constan

tias

213쪽

UI SUPERIORIS RELIGlo Sitia, ut omnem ex aemulatione calumniam Datam in plenum Contemnat, aut tan

quam prandinem tecto, aut tanquam tradi tos fluctus praeualida rupe, eXcipiat. Cum fere molles in calamitate mortalium ani-

mi sint. Ec generosissimus quisque quacunque innocentia tectus, nunquam tam potenter aemulam contumeliam repellit,

quin vestigia . liqua referat, si non vulneris,livoris saltem, aut intersparsi pulueris: ac licet vincat, sentit tamen i homo est. & quamuis animo superior, non raro corpore succumbit, & aegritudine aliqua e Carnis mentisque lucta exurgente,mortalem se es. testatur. vincit quidem vincen te animo, ssed magnorum saepe Imperatorum exemplo nobilem victoriam non ingloria morte signat. cum omni inimico ferro nocentior longe ac validior calumnia sitiquae a leuissimis tape aemulationum ac offensionum ii. t ijs nata plus ex insidiis, quam aperta magnorum bella. 6c armatae procursantes legiones, potest in interitum. Non dabit ergo ultro aemulationibus, dc in his, oblocutionibus& calumniis meritam caussam prudens Superior; quin adeo, ut viperae linguam, Ut scorpij caudam declinabit illam. sin nulla sua crat-pa, aliorum improbitate, aut ingeniorum

214쪽

LIBER I. CAP. XIX. I93

quorumdam nouis semper rebus studentium inquietudine ac prurigine nata fuerit, excipiet ut roboris sui aream, virtutis suae campum, triumphi sui currum, praemiorumque caeso reponendorum materiam. quod si inter haec delassatum onere corpus fatiscat, stabit tamen erect animus spectatore ac prouocatore Deo suo dignus; & exultabit etiam in hoc delinquentis deliquio corporis, propior iam cs lo ac praemiatori suo Deo, cui uni sudauit, uni vixit. In quo illud etiam stladiose cauendum Superiori, ne supra reliquos nimia unius Crescat potentia. ne dc imperare incipiat qui subesse debebat, & pariare se audeat& possit inferior Superiori; & metum C potentia, clientum turba, gratiaque incutiat; & seresque suas tam valido nexu firmet, ut moueri loco sine imperii conuulsione,aut perire unus sine plurimorum interitu non possit. quod ubi fit in pra sentissimum discrimen imperium adducitur.

audeat enim tantum, non deerunt studia .& administri. fere enim noua circumspectamus, priorum pertaesi, cum noua Elao- uis spes non terreat; etiam deteriora, quia recentia veteribus melioribus anteponimus. ita nouorum semper auidi, praeteri-N torum

215쪽

I' SUPERIORIS RELIGI os Itorum taedio sumus, sce varia recentium iactatione, si non certam, fortuitam nobis felicitatem promittimus. Nec nouu hoc: factum omni aeuo. sub Caesare, Augusto, Tiberio, Caligula, Domi liano,in quotum capita,familiarium primi sola purpura inferiores surrexerunt. factum in Arcadio a Rufino, in Iustiniano ab Hypatio &Probo, in Commodo a Perennio, in Seuero a Plautiano, in Gambacurtio Pisanorum Principe ab Appiano. ut bene Catulus apud Dionem: Non debere uni alicui viro tot imperia unum ex alio committi, quod experientia deprehensumsit, rem eam esse longe periculosissimam. Ea quippe natura est animarum humanarum,ut non modo iuuenes,sed orata' re prouectiores, poseaquam multum temporis in potestate transegerint,patriis moribus hau quaquam i vivendum ducant. Bene etiam

illud Imperandi parendii vici lsitudo reprimit mentes fanuosas se gloria cupidaου, neque it

inebriari nimiapotentia. Non permittet ergo Superior eo inferiorem crescere, und reuocari aut non possit aut non sine nouo saeculi sui exemplo possit: nec ita se ingenerosus abiiciet, ut imperium in se inferiori Concedat, ab huius voluntate & Du-tii pendeat. durum enim est suorum impcria pati, miserum ad suorum volunta-

terri

216쪽

LIBER I. CAP. XIX. I9Item abiici, miserrimum inferiorem Superiorem, ut seruum dominum ferre, dc ad illius consilia tanquam genua sterni. . .

Prouidendum deinde, ne plus apud

suos gratia,auctoritate, veneratione inferior quam Superior possit. ea enim res imperio proxima est; cum praeter inane nomen nihil apud Superiorem restideat, reliqua inferior occupauit. Omnia enim possidet qui animos possidet:a quibus qui eXCidit, omnibus excidit. dc ille vere imperat,non qui nudum imperij nomen tenet, sed qui animis imperat. imperare his inpoIentia facillimum, cum miliare magis obstrictam mentem quam beneficiis teneamus: benefacere vero in potentia qui volet potest, volet qui imperium cogi tat, Cogitare in magna potentia, ut in summis opibus.procliue est. dc fere in magna potentia non dominari instar seruitutis est. ac licet sepe palam compositus pudor sit, intus tamen summa imperium adipiscendi libido est, eruptura si occasio dederit. Sed neque iustam caullam prudensSuperior reliquis praebebit, omnia inferiorum aliquem apud ipsum posse; cum earCS magnam metuendamque clientum turbam prouocet. illum enim colunt,bu

Periorem negligunt, illius ostia, vultum

217쪽

nutumque obseruant, Superioris destituunt; illius gratiam beneuolentiamque

venantur, offensionem metuunt, de Superiore postrema cogitatio est. hinc fit ut dum hunc colere dc venerari assilescunt. pro Superiore cognoscere incipiant ac licet nomen absit, rem tamen possidet. Fugiet vero hoc prudens etiam insorior, concessamque sibi a Superiore potentiam venerationemque in ipsum Superiorem exemplo Agrippae transferet: quem licet aut nimis indulgentem aut ignauum etiam nactus fuerit, quidquid tamen laude dignum in huc transscribet. magna dein illu Veneratione, palam maxime, Colet:dicta factaque illius apud alios tuebitur; si non potest, nunquam damnabit,memor magnae potentiae magna pra

cipitia adiacere. Dictum vero: uidquid excusit modum,pendet instabili loco. Et illus

Stoici . Segetem nimiasernit ubertassere rami onere franguntur, sic ad maturitate non peruenit nimia secunditas. idem animis quoque euenit, quos immoderata felicitas rumpit. qua non

tantum in aliorum iniuriam,sedetiam in suam vertuntur. Et alibi: Mnem diu fortunasecuta eis, eum repente velut fatigata dissoluit. dicam: Quem diu fortuna sustulit, eum repente tanquam sub onere fatiscens, deponit.

218쪽

LIBER I. C A P. X IX. 197

onit. cauebit proinde ne in se partem viam imperij trahat. si Superioris voluntato

Cogatur, tanquam aliena veste qua paulo post exuendus est, utetur , &dum omnes modestia vincit, beneuolentiaque ant. occupat Venientes, tum. magnifice semper de Superiore loquetur. nec unquam

prς se feret posse quod potest,concessamque potestatem extenuabit, ne, si quando fortuna mutauerit fidem, risum pro com miseratione referat. Exempla nΟS moneant, Seiani sub Tiberio, Seueriani sub Seuero, Asiatici liberti sub Vitellio, Theodori sub Isaacio, Lentuli Getulici sub Caligula, Domiti j Corbulonis sub Claudio,

Parmenionis sub Alexandro, Laudunensis sub Carolo Simplice, Aluari de Luna sub Ioanne Il. Hinc prudens illa a Stoico calamo monitio : tauriquis vectrum tutam agere vitam volet, quam plurimum potest ista miscata beneficia deuitet: in quibuου hoc quoque miserrimi fallimur, quod habere nos putamus; sed habemur. In praecipitia cursus se deducit. nesciunt e ni mdiu flare successus, se quoties prodire ultra felicitas non potest, redit. Vt sapienter illud apud Tragicum: Dum exceLθη steti, nunquam pauere deuiti. ita secundae

res etiam lapientu animos fatigant. nulli hoc . novum, cum& magnu Seneca fatigarint.

219쪽

198 SUPERIORIS RELIGIO Si

Dabit praeter haec operam Superior, ne tanta in quemquam suorum eroget ut plura non possit. semper enim quod largiatur, seruabit sibi, & quo suorum in selludium meritaque remunerare possit. nam si ad ea suorum quemquam proue-Xerit, ut noua merita nouis exsolvere

praemiis non possit victus est beneficio - Superior,& inferior Iam inferiore est, cui se sentit obstrictum, nec remunerando parem quae res molesta & grauis in primis Superiori est;&supra fortunam suam ingentes addit animos inferiori, & ad imperia, aut odia, aut Superiorum contemptum viam sternit. Cavebit vero inferior, ne licet possit, Superiorem beneficiis vin-Cat, memor veteris dicti: Beneficia eo queiat uni, quo videntur exsolui posse: ubi mulsum anteuenere, pro gratia odium redditur. quod in imperijs potissimum locum habere consueuit, ubi ab inferiore vinci, seruitutis quoddam genus Videtur. quare ut maxime vicerit,dissimulabit inferior, revichum se ultro fatebi clar, & Superioris in se beneficia compositis in hanc rem verbis extollet in maius,sua deprimet. CΑ-

220쪽

concedat.

IN graues alioqui errores nulla postmo

dum poenitentia emendandos labetur 5 uperior. Statuat proinde haec secum, nec abduci se ab his, ulli, minis, pollicitationibus,damnis, commodi S,amore, odio, familiaritate,aut alio affectu sinat. Nulli delationi certo inhaerescere, aut Itanquam indubitatam in animum admittere, certus magnam partem dubio inniti fundamento, vanis persuasionibuS, opinionibus, coniecturisque fallaci bus, infidis narrationibuS. Ad nullius etiam viri magni delatio- Σnem iudicium firmare nam & falli vir caetera probatissimus,& in errorem ab alio adduci potest. cum optimus quisque Religionis suae Zelo perfacile in errorem inducatur. Facit hoc amor. dum enim damna metuit, imminentia credit, eo ferε, narratiS, aut e variis coniecturis elicitis, Adhaerescit magis, quo amat magis; quoque maiore affectu in Religionem fertur, eo damnorum timore facilius metuendis

SEARCH

MENU NAVIGATION