장음표시 사용
221쪽
aoo SUPERIORIS RELIGIO si aures fidemque accommodat.
3 Ad nullius licet optimi viri delationem,
sententiam ferre. deterius enim hoc priore est. nam ut bonus, adeoque& prudens sit qui defert, errorem tamen Intercurrere posse, siue circa delinquentis personam, siue circa rem ipsam quotidiana nimirum experientia docemur. & nos ipsi quam tape fallimurὶ quam saepe nunquaobuentura manibus tenere arbitramur quoties in familiarissimis rebus labimur' quoties in persona aut re surrexit error Cum vero plurimum deSuperioris auctoritate ac prudentiae opinione detrahat semel latae sententiae retractatio, ne ad hanc cum non postrema famae iactura descendere cogatur, nunquam sententiam nisi de re penitus indubitata ferat; memor faciliorem esse tardioris credulitatis, nimiaeque cunctationis,quam nimiae credulitatis ac praeferuidae properationis ve
Nusquam e nudis delationibus ad aliquid opere explendum procedere. quod
deterrimum omnium est . quid enim sipo it hara innocentem reum deprehen-Cat'quanta conscientiae inquietudo insurgit 3 cum non raro innocenS damnatUS, moerore contabescat,ac magnusReligionis
222쪽
nis cultor caeca Superioris executione cadat, omni frequenter reparationis spe erepta.
Nunquam inaudito reo quantumuli Inoxio,certo aliquid apud animum statuere. neque enim ad certo aliquid statuendum praeiudicia valere debent, neque ex /vno pluribusue eiusdem licet generiS, ce to aliquid colligi potest. coniecturas nasci probabiles non nego. Suspendet tamen in iis iudicium prudens Superiori neque ex uno alterove delicto, aliud inferet. posse fieri in tanta lapsuum pronitate crC- det, certo nihil affirmabit; sed nec negabit quidem, verum sententiam in delicti. Cognitionem differet. Nihil commoto recenter a delationi- 6bus animo peragere. cum fero in animo . Commotiore prudentiae locus non sit; exulat enim plerumque prudentia a turbata mente, Via turbato mari malacia. 6 Caeca omnis commotio est , alienis Oculis
pedibusque videt & ambulat. sedatum Compositumque pectus sapientia sibi poscit, SI ab omni partium affectu remotum. In omni delatione mentem, pulso ca- Iore ad quoddam frigus deducere. disserro etiam squando res moram patiturin in alterum am plures dies delati delicti dis
223쪽
2 2 SVP EMO Os 'RELIGlos Iquisitiones, donec deseruescat aestus: sol namque mora, ad temperiem quamdam inaestuans animi calor deducitur, &. alia omnia a pacato corde quam a commoto prouenire videmus. fit enim in hoc quod praepropero caecoque cursu ruentibuS, Vein obiectam ignari foueam aut praecipitia prolabantur, neC ante periculum sentiant, quam pracferuidi cursus damna tulerint.
In omni proinde delatione persuadeat Superior sibii posse delatorem falli, seu virisa seu narrata deferat. posse deinde humani aliquid intercurrere etiam in bono viro, nimiae nimirum crodulitatis,facilitatis, indiscretionis, Zeli, aut quandam morum diuersitatem, a C naturarum pugnantiam, . pronumque in suspiciones animum, morosi denique & seueri censoris ad tristia&. metuenda pronitatem.
9 Delatione facta tacitus secum consideret Superior, num quae inter deferentem & reum ςmulationis causa intercurrat. num Vetus aut noua alienatio, num quae muneris praetensio, aut gratiae ali Cuius aucupatio. audita deinde an visa nariaret. deferentis etiam vultum, Verba, o Culos, membrorum iactationem, ac com P
sitionem, circumstantiasque omnes serius indagator
224쪽
indagator discutiat, mores denique ingenium deferentis & rei, ac utriusqUeanteactam vitam, reliquorumque de viroque opinionem. Ac licet sancti probique in delatore mores magnum pondus delationi adferant; reique minus probata vita, aut in eodem genere notata delicta, accusationis probabilitatem augeant; Cogitare tamen Superior debet, falli delatorem vel suo vel alterius vel primi narrarioris vitio aut errore posse. 'Vocet deinde ad se reum, cui frigide iopotius quam calide delata proponat, mi .nuat etiam verbis delictum, humanamque conditionem ad lapsum procliuem adferat; pronumque in ipsum animum ostendat, verbisque E paterno pectore
depromptis beneuolentiam iuuet. audiat deinde pro se dicentem reum, vultumque purgantis se intueatur,totam qu CorporiS ac oris compositionem, in dicendo fiduciam, haesitationem, ruborem, pallorem, trepidationem, constantiam. eademque cogat repetere, ut videatn Umimmemor dictorum prolabatur ad alia, Circumstantias mutet, aut a prioribus diuersis coloribus depingat, concessa ante neget, negata concedat. quod si innocentiae fuit tei es adducat,audiat eos Superior
225쪽
priusquam Conueniri a reo possint, & audiat singulos, neque quidquam intentatum relinquat, quo & innocentem Culpa liberet, & nocentem pro delicti grauitate puniat. Quod si audita delator referat, det Ο- peram Superior ut ad primum narrati delicti a uetorem deueniat, antequam cureo agat. Videat deinde quibus narrationis illius auctor nitatur, suspicionibusne&
coni edturis nudis,an alijs certioribus. mores etiam huius consideret. an ad delationes pronus, ad censurarum seueritatem, ad res supra veritatem augendas, aut adoalium minus ordinatum affectum; intercedatne aliquid alienae mentis, offensus a
reo sit, aut ab hoc in simili aut dissimili
delicto accusatus, habeatne aliquem sibi perfamiliarem & amicum,reo aduersum; cum ab his siepe nasci accusationes sole-gnt. aliquane praerogatiua reus fulgeat,
qua accusationis auctor careat; aliquo munere fungatur, quod accusator ambiat; aut impedimento reus accusatori sit ad aliqua sperata. Si delator secretum obtendat, negetque concessum sibi primi auctoris nomen prodere; serio si unquam alias, deferentis&delati mores vitamque intueatur, num quae
226쪽
quae aemulationis causi , eaque omnia quς numero 8. 9.iI. dicta sunt. Quod si pergae
accusator, magnaque constantia insiliae accusationi, nec aliam praeteXat causam, quam rei salutem, bonum comm Une, pCriculum multorum, imminentia damna: audiat delatum. si viderit vultu verbisque constantem, ad obiecta intrepidum, fortemque simul ac modestum,& ubique sui similem, neC minore constantia in clegatione ac purgatione quam deferentem in accusatione; rem totam suis suorumque precibus commendet Deo, ab eoque in tam ancipiti re consilium speret. Quod si post omnem conatum, nihil in utramque partem certi elicere potuerit, videat, an non sit consultum, utrumque, si in eodem domicilio commorentur, loco, si fieri potest, mouere.
Si delator visa a se referat, re Usque ne- I3get, nec minus hic fortis in negatione quam ille in accusatione sit; post tentatos varie utriusque animos, si parem utrobb. que verborum constantiam repererit, nec in ulla circumstantia a semel assirmatis aut negatis deflectentes, poterit canonicam utrique purgationem imponere. Quod si per varias ac frequentes iteratas. que interrogationes,falsa quaedam & prioribus
227쪽
otibus obiectis aut negatis pugnantiare pererit cum una veritas, multiplex fals-tas sit, ac qui mendacio innituntur, vix, si per interualla rogentur, in eodem gradu permaneant) reum se deprehendisi e cogitet. Cuius in primae saluti studere cona-hitur, & ad veritatem Omnem retegendam inducere, quo certius animae illius aliorumque si quos malum tangat, me deatur. quicunque denique siue accusator, siue reus falsitatis in circumstantijs conuictus fuerit, licet in accusatione delator, aut in delicti negatione perstet . reus, domo quaesita alia occasionein mouendus erit: neque enim expedit in una familia utrumque residere.
Quod si complicem complex accuset, ingens fidem adhibendi occasio est. ac niti clare sequi accusatur, purget, doceatque aut se tunc temporis domo abfuisse, aut alteri adfuisse, vix denegari accusatori fides potest , cum factus ipse sit accusator sui, quod gratuito nemo prudens facit. Et tamen etiam in hac accusationae improbitas aliqua latere potest, cum qui accusat, ultronea hac sui denuntiatione ab omni poena eximendus videatur; qui accusatur, plectenduS. Iam quorumdam 'malitia aliquando tanta est, ut non sub
228쪽
terfugiant audire male, dum deterius aduersario sit. Prudens proinde Superior singula discutiet, nec temere ad ferendam sententiam descendet: sed circumstantijs omnibus excussis, post preces ad Deum fusas, plus semper ceteris paribus vltroneo ac spontaneo sui accusatori quam reo delictum neganti tribuet. nihil tamen grauius statuet quamdiu in delicti negatione delatus perstiterit, maxime si se canonice purgauerit, innocentiamque suam iuramento testatus fuerit. quod si fecerit, ad eandem purgationem accusator adigendus erit. quod ubi utrimque factum fuerit,uni Deo rem totam Superior
Si vero muliercula sit quae accusat, Videat Superior qua illa fama sit, qua in illam diem integritatis opinione fuerit, quo ingenio, moribus,modestia, audacia; alienationis aliqua caussa interces erit, aut aemulae alicuius sibi practatae inuidentia odium ex amore natum sit, an fors etiam ex sollicitatrice accusatrix. qua in deferendo verecundia, qua libertate aut impudentia, quibus verbis rem explicet, castis an in uerecundis, sine fronte an cum pudore, quo fine deferat, suo an alieno impulsu, una tantum sit accus atrix an plu-
229쪽
res. Mores deinde discutiat accusati, leuis sit an maturus, an in quasdam minus castas narrationes verbaque pronior, verbis utatur religiosis an secus, orationi d editus an in hac frigidior, mortificationis studiosus an sui amantior, malene ante audi- uerit, maxime in simili delicto. quod si plures verisimiles coniecturae probabilem rem fecerint, consultius fuerit munere & loco mouere, occasionemque subtrahere, licet in negatione reus persistat:
maxime si frequentius in similis delicti suspicionem venerit. Quod si prima accusatio est, nec quidquam in illum diem si . nistre de illo auditum, steteritque intra religiosos mores; nihil ad unius mulierCulae accusationem mouendum: NeqUC e-DImminus reo, viro religioso, fortiter in negatione persistenti, quam unius mulieris accusationi deferendum. Inuigilandum nihilominus talibus,obseruandi mores, agendi cum illo sexu consuetudo ,maturus an familiarior, breuis an in sermocinatione prolixior, facilis in illarum visitationes; ac, in his vultu ad modest iam an in liberiorem risum composito; curiosior in oculorum iactatione, an verecundior in depressione sit; expeditus in illarum confessionibus,an protractionaliaque generis
230쪽
iferis illius quae in delati delicti cognitionem deducere possunt, serio in uestiganda erunt. Videndum deinde cui illa accusatrix conscientiam suam credat, qUa moderatione ac modestia se habeat, virginem moribus referat aut matronam castam, an licentiores mores minus castum
pectus prodant. nec difficile erit per aliquam illius sexus cui tuto fidi possit, mores illius, suppressa tamen caussa, Cognoscere.
Quod si plures accusatores fuerint, non Isideo inauditum reum damnabit: sed accusationum Capita percurret, Conferetque inter se dicta, videbit consentanea an Pugnantia deferant, an sibi in omnibus constent singuli, an omnes: an audita an Visu narrent: an ab uno capite accusatio proficiscatur, quae in plures postea dispersa fuit. saepe enim dum consentientibus nimium verbis, ordine, circumstantiisque audita narrantur, ab uno fontra narrationis totius studioso compositore, accusatio profluit. auctore primo repesito discutiendaquς supra recensita sunt. V dendum etiam cum plures sunt, quales sint qui accusant, iuncti mutuo strictiore ami- Cilla, morum similitudine, quibusque fundamentis accusatio tota nitatur: quaque