장음표시 사용
231쪽
in illum diem reus Vita, moribus,aliorumque opinione, integritatis & innocentiae fama. num quid in hoc sit inuidendum, - num quae dignitas cui nata succrescere sit aemulatio. num sperare aliquid accusatores possint reo munere aut loco deturbato. num denique offensi e quacunque ea usia a reo fuerint. Incredibile enim dictu est quantum haec humana animi candorem obnubilent, pectoris sinceritatem obtenebrent, veri lumen contegant, ut quae non sunt videre se arbitrentur: Scfoecunda densarum suspicionum nebula,
veritatem omnem oculis subducant, falsaque pro veris prospectanda praebeant: ut accidat his quod febri laborantibus,
quibus a palati amaritudine, etiam suauis. sima amara videntur,& e melle & saccaro fella legunt & narrant. Idem in vitiato a sectu cogita, vertit in naturam suam prauam, quidquid porrexeris boni.
1 Si domus aut familiae Superior sit qui
accusatur, maiore opus discussione accuratioreque inuestigatione, cum multa ratione muneris in illo sint, quae aemulatio. nes alienationesque animorum nata sunt
producere;vi nimia Superioris vigilantia, repressa multorum libertas, illicitorum negatio, praetensarum concessionum resectio,
232쪽
sectio, arctior disciplina, sat magnam in quibusdam ad commoda sua pronioribus caussam indignationis, querimoniarum oblocutionumque dare consueuerit,amplamque praebere materiam Superiorum dicta factaque solertius propius que in uestigandi & carpendi, bona etiam
in deteriorem partem & alienam ab auctore mentem interpretandi. Non quod Superior semper extra culpam & noxam sit, aut immunis ab erroribus ac delictis; sed quod in eo munere maiorem Campum aemulationibus offensionibusq; subministret: e quibus deinde accusationum flumina tanquam a fontibus suis fluunt. quo maiore opus in his industria. audiendi tamen delatores, ac faciles etiam aures praebendae, ne repulsa aut audiendi morositate a grauissimarum etiam rerum ac-Cusatione terreantur. yerum si usquam intentum in omnem partem in hac re animum habere oportet. discutienda obiecti delicti qualitas, personarum auditio, narratorum 'erisimilitudo, pacato an commoto animo deferantur, aliquidue intercedat offensionis aut humani affectus. aliorum ctiam de Superiore, maximeque probatissimorum .ic in quibus nulla mentiendi occasio, solerter suppressa caussa, O α iuvesti-
233쪽
inuestiganda sententia. Superior denique ipse audiendus, nec damnandus nisi recompertissima. Quod si unus tantum sit accusator, nec aliud de quidquam astruendo ac confirmando de iusto haberi potestimatore etiam cautione opus, maximε si obiecta Superior neget. Quod si accusatorem suum Superior certo nouerit, perstetquc in negatione ut ille in accusatione, videndum an accusator loco mou dus sit. in qua re magna omnino opus pru dentia ac Circumspectione. neque enim facile amouendus accusator, si verisimilia attulerit, si probabilem accusationem fecerit, si illam non leuibus indiciis do-Cuerit, ne, Cum caret Superior obseruatore liberi us delinquat. neque tamen sine sollicitudine esse licet, cum periculum sitne in cognitum delatorem, qua palam, qua priuatim, quacunque arrepta occasione, insurgat, rigoribu, etiam ac saeuitia fatiget ac frangati aut abeat denique domus tota in partes; dum alij Superiori,aC-cus itori alij adhaerescunt. quod perfamiliare est euenire, quando res palam innotuit: ut si ulla in re, magna hic opus sit solertia ad veritatem eruendam. Quod si
certo nihil cognosci possit, videndum quae pars probabilioribus fundamentis
234쪽
nitatur. ac si nec hoc sciri satis possit, aut mutuo conciliandi erunt, laudato in accusatore Zelo, pulsa in Superiore delicti suspicione, aut accusator alia quaesitii
Consultum deinde interdum fuerit, δη quando per secreti leges licebit, viro alicui graui, prudenti, neutrarumque partium, aut pluribus etiam, si rei id magnitudo ac incertitudo postulet, accusationis disquisitionem Committere. t Vtra
qua illi partem singuli audiant, audita
considerent, ac taciti etiam singuli calamo committant. Examinet demum omnia ipse Superior, forte alia,aut pugnantibus circumstantijs narrata reperiet, cum varias illas narrationes dictaque inter se Composuerit. Serio denique in omni delatione, loco- Istrum, temporum, personarum, modorum circumstantias examinetaeum hae sol eis-pe veritatem aperiant. frequenter enim narrantur quae vel in talem personam, lo- Cum, tempus, modum cadere non possunt: aut quae. deferentis aemulationem, alienioremve animum produnt: aut quae
in dubia primi narratoris fide, aut mela. 'cholica persuasione fundatur. quod euenire aliquando in semineo sexu videmus:
235쪽
contendendi eripiatur, maneatque destituta ac nudata Religio bonis, improbitate per calumniandi licentiam, facilem que Superiorum credulitatem vincente. Iam si facilis in delationem dc credulitatem Superior ad alium Superiorem,aut ad supremum etiam per litteras decurrat, remque ut indubitatam referat,verbis etiam augeat,ut non raro in hoc genere fierias let, quidnis innumeris se fere induat dissicultatibus 3 nam si falsa denuntiauit, plurimum illi apud omnes retecta falsitate, de prudentiae ac de viri etiam probi ac Religiosi opinione decedit. Adde, plerumque in animo falso delati remanere quosdam alienae mentis in nimis credulum Superiorem aculeos, non nisi cum vita ponendos. sed & graues exurgunt con scientiae stimuli, cum temere se credidisse,temere etiam falsa denuntiasse senserit. Et forte dum imprudentiam suam , nimiamque in credendo ac deferendo facilitatem aperire Superior erubescit; manet graui hac aspersus nota innocens, nec illati damni finem nisi cum morte sentiet.
Quod si ad falsa haec eluenda victor sui
omni conatu Superior exurgat, impressa
tamen semes delicti opinio detergi vix potest, cum plerumque aliquid vulneris aut ' O cica-
236쪽
2l SUPERIOR ls RELIGiosi cicatricis, aut conceptae sinistrae opinionis adhaerescat, quae non morientem modo comitatur, sed & post cineres ic busta
in multorum animis vivit. tantum potest semel concepta veri an falsae rei opinio. indiuiduo nexu copulatur,adeoque& vita functis superest,& crudeli perennitate futut in mortuos quasi non satis sit improbitati saeuille in vivos: ita non contenta calumnia depasto vivet mm meliore sanguine, barbara quacunque crudelitate immanior, nec cineres patitur illaesos, tamdiu nimirum reum in suo puluere peremptura, quamdiu improbae delationis memoria vixerit. quae fere tanquam permanum tradita, scelerati hominis pessima progenies , foecunda noxiorum generatione, transit in posteros, victura semper,peremptura semper. a tam paruis initiis nimiae Supericu um credulitatis, mala
tanta, a ternae nimirum innocentis animae dilaniationeS.
Detractores arcendi, ET coercenda etiam eorum licentia. Laudatus PlinioTraianus, quod delatorum potentiam fregisset, Suetonio Au-: gustus,
237쪽
gustus, quod contempsisset. nec minor
men Intendis, non impunitam noueri ore licentiam mentiendie cum calumniantes ad vin
dictam poscas similitudo supplicis omnino
christiane:dignissimi qui imperarent. Fuit in eadem sententia Aurelianus imperator Multa apud Liuium, plura apud Tacitum &. Suetonium reperies. fere enim Superiores dissicultatibus implicant. ita Ammonitarum Regem,Dauidem, Aristobulum, Herodem Ascalonitam, Philippum Macedonem, Imperatores Claudium, Commodum, ac Richardum Angliae Regem, aliosque mille incommodis induerum, Compluresque vita etiam &. regno detractio exuit. ita Hadrianus cetera magnus Imperator, detractoribus obseques, amicissimos hostium loco habuit Tacianum, Nepotem, Sexticium, Clarum, plures. Eduardus M. Angliae Rex nobilissimos quosque securi subiecit, uxorem filiumque regno pepulit, ipse eodem exutus. Lapsus etiam in hac re Constatinus magnus
in Crispo, filio. bpud Domitianum nihil tutum fuisse accepimus, nihil apud Tiberium si lucri spes accederet. tantum detractio potest .de qua illud Sapiens: res muratas diuitum destruxit, se domos ma- 'O I gna-
238쪽
commentitiis in fraudem litteris Petrum 8c Troilum primos regios duces ad rem strenue peragen d m inhortabatur, operamque dederat, ut ad regias manus litterae venirent, & utrumque vinculis constringi rex iussit. ita dum fortissimorum ducum opera reX caret, S fortiae feliciter res processerunt,infeliciter regi. sic nimiae credulitatis poenas rex dedit, subdolae delationis prςmia S fortia tulit. Memor deinde sitSuperior temere huic hominum generi si quid concesseriti pari obtrectationum libertate insurrecturos in absentem Superiorem , quo in alios consueuerunt. libertas una aliam parit. aditum praebuit Superior detrahendi aliis, reseravitque detractoribus auresue inuenient ipsi quod in Superiore deprehendant, & vel ipsam credulitatem damnabunt. nescit ulli parcere detractor, non adeo patri ac matri. quid 'quod voluptatum illi quoddam genus sit,obloqui,& maledicere inter beneficia ponat; ac inter ingenii felicitates numeret inuenire quod in alio reprehendat; S inter acumina reperire & enarrare quod nusquam est. ingeniosa nimirum improbitas est, trabem in festuca, elephatem in culice, Alpes & Pyrenaeos saltus in Verruca legit, dc somniata sibi alterius innectit
239쪽
nectit vertici; ipsasque alieni pectoris vita tutes, tam scite improbis ac adulterinis coloribus pessimus pictor decolorat, ut vitia arbitreris, bis falsarius, inuentione
narratione. nimirum cum maledicere o Lficium bonae conscientiae iudicet, loqua-Cem mendacitatem, facundiam; impudentiam, constantiam deputat. Vitabit hos omni studio Superior memor Sapientis: Cum detractoribus ne commisicearis, repen . te consurget peraetio eorum. Et, Remoueate os
prauum, se derrahentia tibi mi procul a te. EtiSepi aures tua 'inis s linguam nequa noli audire. Bene Paulinus:'. lithac in nobia esset diligentia ne passim obtrectitoribus crederemus jam omnes detrahere rImerent, ne non tam
alios quam sei os viles detrahendo facerent. sed hoc ideo malum celebre est,idcirco in multis feruet hoc vitium, quia pene ab omnibus libenter auditur. Bene Hieronymus: Neque vero illa lusea excusa io est, Referen ibus aliis iniuriam facere non posum. nemo inuito auditori Abenter refert. sagitta in lapidem nunquam sigitur: interdum resiliens percutit dirigentem. Dificat deIractor, dum te videt non libenter audi e,non facio durabere. Cum detractor ibinaii Salomon, non facino miscearis, quia repenreveniet perd/tio eorum, is ruinam utriuisae quis nouitὶ tam videlicet illim qui detrami,
240쪽
quam qui aures accommodat detrahenti. Et alibi: Sicut sagitta,s mittatur contra duram ma-reriam,nonnunquam in mittentem reuersitur, se vulnerat vulnerantem: ita detractor, cum
trisem faciem viderit auriensis, imo non audientis sed obturantis aures suas, ne audiat iudiciumsanguinis ilico conticewt,pallet vulIQ, haerent labra,stiua siccatur. Est in hanc sententiam illud Sapientis: Ventus aquilo dissipat pluuias, se vultus tristis linguam detrahentem. Prudenter Augustum Maecenas monet : Permulsi vel odio aliorum, utpote bona eo rum assestantes, vel in gratiam quorundam, mel irati ob postulatam, se non acceptam pecuniam falso crimine siditionis tentatae, aEt con-rra Imperatorem alicuim facti, mel dicit improbi eos onerant. Mers non temere fides eu essadhibenda, sedomnia accurate examinanda.
quodsi tardius fidem adhibueris, nulla tuo magno siet damno , festinando autem fieri potes ut
peccatum aliquod irreparabris admittas. lnvenies in hoc genere quosdam qui palam improbi feruntur in omnes: alios qui concreto vultu, suspenso supercilio; per ambages & anfractus nocituram se. Nem euoluunt, tortuosa circuitione venena iaculantes: alios qui amicitiam profitentes tanquam fella per tenui melle lenientes, eo fortius infigunt aculeum, quo