Caroli Scribani E Societate Iesu Superior Religiosus De Prudenti Ac Religiosa Gubernatione

발행: 1619년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

36s s v p E R IOR Is RELIGI Os Iprouocant; qua enim alios manu, eadem

ab alijs percutiuntur. sed neque in viro incitamentum ad magna maius esse potest, quam fiduciae ostentatio; ut haec serpe sola satis sit ad magna audenda, magna peragenda. fidere Superiorem videt inferior nulli parcet, non valetudini,non sanguini. dissidentiam experitur ignavo quodam sopore insepultus iacet,degeneremque Viro vitam ducit. ut fiducia secundus sit ventus quo prospero quisque cursu optatum speratumque portum tenet: dissidentia decumani fluctus, breuia, arena, scopuli, quibus deprimuntur, sorbentur, dissiliunt collisae rates: Pro dens proinde Superior provido suorum delectu habito magna prae se feret fiduciae argumenta, ut ad maxima quaeque suos impellat; ita tamen ut oculos se miser ipse intentos in omnem partem habeat,neque ideo rem negligat, quia alterius fidei concreditam;sed prouida in omnibus circumspectione, cum nusquam dissidentiam ostendat,nusquam Vigiles oculos deponat. ita fiet,ut dum ille commissae sibi rei praerogatiua accensus, digna huius fiducia pariaque referre conatur, & Superior in tacita perpetuo ex- Cubatione consistit, certores Omnes exituque plurimum felici peragantur.

382쪽

Subditorum cognitio. Monemur a Sapiente: Diligenter ag- p .

noste vultum pecoris tui, tusi greges considera. Cecinit etiam in hanc rem Poeta: Principis est virtus maxima nosse vos. Et Tacitus : Nostes da natura vulgi est, se quibuι modis temperanter habeatur. Nosti)facile imperium est. non nosti Z nequidquam imperes. Cognitio prudentiam parit, ignorantia stultitiam. ab illa prudens imperium, ab hac stolidum. illa securum dabit, haec mille erroribus & periculis implicabit: ut bene imperare bene nosse suos sit. Monet hic D. Bona uentura Superiores: Uatum debitum tenendum , conuenit ut rector subditorum mores, conficientias se vires praecipue cognoscat, ut secundum quod unicurque expedit, eum dirigat o horietur. quam cognitionem cum nec a sola quantumuis seria suorum obseruatione, ne C a Contubernalium denuntiatione habere Superior pocsit; conandum illi erit ut eam a propria cuiusque narratione consequatur,Cum ei fere maxima pars sapientis gubernationis innitatur: sine qua frustra reliquum omnem

383쪽

368 s VPERIOR II RELIGIOSIDem conatum sudoremque profundet Superior, aut felicia prudentis moderatoris imperia sperabit.Monet impellitque in hanc redditionem si ios Basilius: Dei δευ-ninquisique eorum qui inferiores seunt i quidem memorabilem ullam facere progressionem sudet, o ad perfectionem vitae 1lh- , qua praceptis Domi i nostri Iesu Christi est consentanea, peruenire, cum nultam animi motum apud

ipsum celatum retinere, tum in sermone nihil non diligenti ante cura consideratum proferre,

sed mentissiua arcana aperire fratribus iis, quibus datum illud negoti, sit, vi adhibitis facilitate semisericordia, agrotantes curente hoc enim modo Hi,ut o quod laude dignum sit, in nobis confirmetur, o quod minus probandum, congruo remedio sanetur. Insederat doctrina haec alte A gypti monachis teste Cassiano, qui spiritalis perfectionis fundamentum in eo sternebant, ut nullas Superioribus cogitationes clauderent, retegerent omnes. atque hinc, eodem teste, fiebat ut sola tentationis manifestatione tentatio omnis, ut fumus, aut pulsis vento nubes, fugerent, nullo alio medicamento adiuncto. sat validum nimirum medicamentum retectio est, ut sola aegrum quo iactatur morbo leuet. tanta vis humilitatis est,

tanta submissi animi praerogativa. Illuctetiam

384쪽

L IB ER II. CAP. IX. 36'etiam habes apud S. Bernardum, qui ma. Instrv. las cogitationes cordi aduentantes, mox i'

ad Christum iubet allidere,& se mori pa- Τ'

tefacere.

Quare serio in hanc rem incumbet Superior, prouocabitque inferiorem ut morbos, Vulnera, pericula, damna, vitia iuxta ac virtutes, animique in alterutram partem propensiones, clare diserteque explicet. quod ut felicius consequatur, bςnignum facilemque se Superior ostendat, ac in comitatem quandam effusum, magna ubique suauitate, beneuolentia, humanitate, ut his fortibus prouocativis inferiorem ad plenam sinceramque sui retectionem pelliciat& adducat. sciat peritorum medicorum more in latentia mala elice- .re, dc ad extremas ignobilesque partes deducere, quae in principes partes saeuiebant,quo facilius minorique periculo mederi possit. erumpentia mala&summam ferientia cutem,spem magnam dant valetudinis bonae, ut vicisse etiam crGdas medicum qui ab internis ad externa malum euocauit. & certum illud Gregorij est: Vulnera clausa plus cruciant, nam cum putredo pan μqua interius feruet, elicitur ad salutem, dolor severitur.

Doceat proinda aegrum medicorum A a more

385쪽

3 o s VPEMo i, REtraitis imore pudorem ponere, ne verecundia pereat, qui mali propalatione curari poeterat. sane sciuisse ac retexisse malum prope curasse est. Induat deinde in omni hac re Superior affectum patris, omni iudicis persona exuta. sciat compati, commisere ri, solari, animare, ad meliora excitare, sequaturque monentem Gregorium: Tales I, I e quipraesent, exhibeant, quibus subditi occulta quoque sua prodere non erubefiant. τι cum tentasionum fucim paruuli tolerant, ad patris mentem quasi ad matris sinum recurrant, o

hoc quod se inquinari pulsantis culpa sordibus

prauident,exhortationis eius solatio ac lacomis

orationis Luent. .

Certam deinde fiduciam subditorum animisSuperior ingerat tenacissimi secreti. quae Vna res a paterno animo profecta potentissimum inductivum est candoris. neque proditor filij parens est: magis et- iam mala tegit, & si laudare non potest,

non damnat.

Quod si post acceptam conscientiae ra tionem, plus etiam paterni affectus in eos qui se suaque planissime retexerunt, Su-

perior ostenderit; nullo negotio in omnem sinceritatem pectorisque ac interiorum recessuum nudationem, inferiorem

impellet. Facit hoc Deus, & peccatorum

386쪽

LIBER II. C AP. IX. 37I

post suspiria lachrymasque in aeternum

non recordatur amplius. uulla nimirum

apud illum post gemitus, dolores, pectorisque tunsiones, scelerum memoria est; quin& casestibus auget erigitque donis, ut de praerogatiua delictorum plenitudo videatur. ita ouem quae perierat humeris bonus pastor reducit. sane Petrum, Paulum, Matthaeum, Magdalenam inter amicissimos & primos habuit. imitabitur Superior, moerentemque super .mperfecto tuo inferiorem, morbosque aut eorum 'pericula retegentem, inopiamque ostentantem cum Euangelico parente amplexabitur,vituloque saginato,osculisque vestibusque annuloque, omnibusque laetitia signis beabit, laetior post vulnera pericu laque de valetudine & incolumitate, . quam de innocentia periculorum morborumque ignara.

Cogitet sola verecundia perijsse plurimos ; soloque pudore, Superiorum moro. state medendique acerbitate prouo Cato, ad malorum extrema noxio silentio delapsos. ita qui beneuolentia, humanitate, ac paterni pectoris seria candidaque nudatione curari poterant, severitate dc duritia & inclementiae opinione cecide- ' runt. Se proinde Superior cogitet & Deu,

387쪽

& ijsdem clementiae artibus, ij sdem patris

amplexibus, adeoque& matris in suos v-tatur uberibus,quibus post non postrema etiam repetita crimina in uti in se Deum desiderat. Certa haec & falli nescia omnis gubernationis bonae, benignae, prudentis clementisque regula est. Non errabit proinde Superior si se Deumque serio cogitet, morbos suos, Vulnera sua, delicta sua; benignumque illum,clementem facilemque in pretas, serioque& ubique patrem& matrem. Imitetur Superior, & tam pronum ad omnem retectionem, in seriorem reddet, quam etasum se ad omnem humanitatem, comitatem, benignitatem ostenderit. neque quidquam facilius est quam inferiorem aut quemcunque etiam alium in candorem beneuolentiamquacandore aut beneuolentia eXcitare. Gaudemus enim si quem nacti fuerimus in quem nostra profundamus, in quem animi secreta, malaque tanquam in veri parentis amicique sinum, aut inter benignae matris ubera, libere tutoque expandamus. com durissimum sit pectoribus perpetuo nocitura claudere, omnique in morbis medico, go consiliario in dubijs destitui. ut vere dixerit Ambrosius: Sola -- 'δ'' itam vita huius ea ut habeas cui pectus aperi σ

388쪽

LIBER II. CAP. IX. 373 tuum um quo arcana participes, cui committaae

secretum pectoris. Et Blesensis: Amnia essecuritin habere cum quo loquaris quasi tecum, . '

cui cordis tui arcanum committere audein,

quem in tuis secretioribu habeas quasiteqsum, cui omnia tua plena securitate revelesὶ Quod magis etiam locum habet in Superiore qui patris personam profitetur; quam si verbis factisque prodiderit, nullo negotio suos insincerum candorem impellet. satis enim est concepta de Superiore opinio patris, ut se totos in paternum illius pectusetandant. quod ubi fit,prona ad remedia etiam in magnis morbis via est. neque enim facile de salute periclitabitur,qui mala quibus premitur, tota recludit. nihil enim facilius quam cognitis mederi,nihil difficiliusquam ignotis succurrere.

CAPUT X. modus inferiores ad Nirtutem mitamque religiosam ducendi. DVx suis sit Superior ad virtutem, ad

religiosam vitam, victum, vestitum, Corporis Commoda, ad perfectionis studium, ad vocationis integritatem dc am A a 3 rema

per Superiorum exempla

389쪽

3 SUPERIO RIS RELIGI ostrem, adeonstitutionum ac regularum accuratam obseruationem, ad ea denique omnia quae merito a suis desiderat, memor monentis Apostoli, In omnibuι praebeteipsum exemplum bonorum operum in doctrina in integritate, in grauitate;&. non magno molimine suos ad eadem impellet. sequentur praeeuntem, & vel sola verecunia dia suadente, imitabuntur ducem. nulla certior ratio ad ardua suos deducendi,

quam si ad dissicillima quaeque manum prior admoueat Superior: si nusquam sibi parcat ; primus ipse in asperis, postremus in mollibus; in orationis, mortificationis, obedientiae, paupertatis religiosae studio, in laboribus, in proximorum etiam salute procuranda, quantum ossicij sui ratio permittit, primus. Bene S. Ephrem: Nihil aeque animum hominis ducit ad salutem, iuniores, ad laborandam incendit, atquesti doctorem

rei a se exemplo ad virtutem cohortatorem inuenerint. illa enim vox libentius auditorum corda penetrat, quam dicoris vita commendat: quia dum quid loquendo imperat,octendendo adiuuat ut fiat. 'Validius etiam ad magna suos incita

bit si plus suis quam sibi indulserit. quod si

solis ipse verbis sitos.ad ardua prouocauerit, dux monitis non factis, frustra conatum

390쪽

LIBER I i. ' CAP. X. 37stum adhibebit. fiat ex se magister, & facilis sequela erit. neque verbis opus, ubi facta loquentur. bene loqui oratoris, bena facere Superioris ac ducis est . eloquentia' subsellia ac rostra desiderat; facta campum. Prudenter S. Dorotheus Superiorem omnem monet: Verbo or opere qua agendasunt, isios instrue, or doce, magis ramen opere se exemplo:quoniam exempla multo sint efficaciora, se opera multo magis mouent quam verba. nam si nuda proiiciat Superior verba viduata rebus, verum erit illud Chrysostomi: Ani docet or facit quod docet, vere ille docere qui autem non facit quod docer, non alium docet sed sieqsum condemnat. Et alibi:Si doctor verbis quidem doceat ac philosophetur,

operibus vero contraria fecerit, nondum doctores. nam isthur se discipulo facile praenitu fuerit, nempe verbis philosophari: sed οὐ est admonitione or inductione qua sit ex V is operi-bm. Ista quippe or doctorem venerabilem facit, o disicipulum obsequentem.

Imitetur proinde Superior omniSmagnos militiae duces, qui primi in acie, in periculis primi, in arena, aestu, sudoribus, hi gore, vigilia,parcimonia primi, plusque dextera factisque quam voce hortantur. quod si verba adhibenda, Comitetur aut anteuertat etiam manu. ingens incita- Aa mentum

SEARCH

MENU NAVIGATION