Donati Acciaioli In Aristotelis libros octo Politicorum commentarii, nunc primùm in lucem editi. Index rerum, & verborum memorabilium

발행: 1566년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류:

251쪽

IN POLIT. ARIs T. LIB. III. Ir' vi nata sit O quo modo constituatum. nam necesse est de in eo ementem considerationem facere.

Tertia est pars capituli, in qua philosophiis inseri

sententiam ex dictis,quod cu ostensum sit, tres esse sp cies rectarum gubernationum, & earum optimam esse, quae ab optimis gubernetur: praeterea quod eadem est virtus boni viri, & boni ciuis optimae ciuitatis , patet quod per easdem regulas fit bonus vir,& optima gubernatio ciuitatis. Item eadem sere disciplina,& ijdem mores bonum virum efficiunt, & ciuilem institutionem ®iam. Notandum quod virilis considerari bisariam potest,aut ut est ad se ipsum, & sic habetem perficit,aut ut ad alium, & sic extenditur etiam ad alienum bonum. Primo modo est, ut virtus, suae dicitur tota: secundo modo, ut virtus,quae dicitur iustitia uniuersalis, seu legitima. Quare eadem sere est virtus,licet diuersos habeat respectus, ut quinto Ethicorum ostensum est. Primo igitur efficitur vir bonus, respectu sui, ut in ethicis doctrina traditur : deinde ciuis bonus in optima republica, cum operetur non selum ad seipsum, sed etiam ad alienum bonum,& ad commune bonum reipublicae.

& sie finis est terti j .

i Corale

252쪽

DONATI AC C I AI OLI

Explanatio. R CUNCTIs artibuι Oficiensis, quae non circa partem , sed circa genus aliquod prefecte exiliunt, ius est considerare,quid

cuiq; conueniat generi. ceu exercitatio cor

pori qualis quali conuenia o quaesis ut ma . optime enim natura dityositu atque distributo, optimam conuenire necessariam est. O quae plurimis: una omnibus . etenim id qd gynmasticen pertinet. Praeterea uero si quis non exactum litam cupiat habitum Oscientiam circa certamina , nihilominus magisiri, Unasiorum exercitatoris erit, hanc potentiam praeparare . eodemque modo in medicina,O in lecῖione nauium,ct uestium,stin omni alio artificio,videmus contingere. Guare mam sisti m est,quod huius est scientiae videre, quae sit optima respublica , o qualis maxime ad votum fuerit, xuιllo externorum eam impediente , ct quae quibus conueniat. nam plures optimam asequi, forsan impossibile 6i.It que ct ea quaeso bciter optima,ct ea quae ex rebvssubiectis quanimi fieri potes optima, latere non debet legis conditorem, acuere ciuilem hominem. ac praeterea tertia,quae sit ex suppositione. yiam oportet datam quo ue considerare phte: quemadmodum ab initio constituatur,o constituta quonam modo seruetur qua plurimo tempore . dico autem, ceusi cui esuitati contigeris,nes vi mam gubernationem habere,neque necessaria insuppeditare,nes illis ipsis quae ad it recte uti , Ita alijs deterioribus.

253쪽

HI c est quartus liber Politicorum: in quo quidem philosophus, posteaquam rempublicam diuisit in

rectam,& non rectam, & utranque distinxit in suas partes subiectivas , & multa disseruit circa gubernationem unius & plurium, & in specie regiam gubernationem declarauit, & quo quo modo optimateri nunc aggreditur docere reliquas species rerum publicarum , Rearum differentias,ut patebit.Diuiditur autem in qu tuor tractatus: in primo resiimit diuisionem rerum publicarum in genere: in secundo affert singulas species rerum publicarum:in tertio loquitur de republica,quet communiter haberi potest optima a pluribus: in qua to affert tres partes, quae reperiuntur in cunctis rebus publicis, videlicet consultationes vel deliberationes: magistratus insuper,& iudicia: his tribus omnes ciuitates utuntur,ut dicit philosophus. Primus tractatus diuiditur in tria capitula: in primo declarat quae sunt consideranda ab hac scientia ciuili: in secundo ostendit, quod respublicae sunt plures genere,& etiam specie:in tertio docet,quae & quot statipecies, in quas diuiditur quaeque respublica. Primum capitulum diuiditur in tres partes,quae suis locis declarabuntur: in prima autem probat hanc conclusionem, quod ad ciuilem mentiam pertinet considerare,quae sit simpliciter optima respublica,& quae communiter accommodari esultatibus potest: vel quae quibus conueniat, & arguit hoc pacto: cunctae artes atque scientiae, quae non versantur circa aliquod particulare determinatum, sed circa commune aliquod subiectum gentis,considerare debent,quid sit optimsi,& quid cuiq;. conueniat ex illo genere: sed ciuilis facultas est activa quaedam scientia, & principalissima activarum, considerativa alicuius unius communis,non particularis,ergo considerare debet,quid sit optimii, idest quq sit optima respublica,& que cuique accommodatur ex tali genere. Patet ratio ista,& a philosopho declaratur. nam ars seu facultas gumnastica considerat omnes partes subiecti

254쪽

biecti sui, attribuendo partes illas suis propriis gener,

bus , ueluti considerat exercitationem corporis hum ni, quq cum sit multiplex,de omnibus considerat,& cuique corpori suam accommodat. Est autem Optima exercitatio, quae competit illi primo, & conuenit optimo corpori. alia est, quae communiter cuiuis potest accommodari: de qualibet istarum considerat symnastica ars, tribuendo cuilibet quod cuique conuenit ex genere Dbi subiecto. Quod si quis non affert sibi accommod

tam exercitationem , neque habitum, neque scientiam eorum,quae circa illam exercitationem sunt,tamen magistri gymnas j, atque ludorum & considerare illam, &praeparare vires corporis,quod exercetur,ad illam con- tequendam,quae et en optima. Eodem pacto medicina considerat sanitatem corporis humani, quae est varia: habent enim humana corpora compositiones atq; complexiones diuersas. itaque considerat sanitatem complexionis corporum, & quae sanitas optimo corpori, &quae cuique conueniat. Sic etiam sit in alijs artibus atq; facultatibus. Ratio autem est, ut dicit Sanctus Thomas, quia si aliqua scientia considerat aliquam naturam, ori siderat etiam omnia, quae habent attributionem ad illam naturat item passiones illorum attributorum. sed primi in scietia tali est dispositio eius Optima. Passiones talia,que ottribuuntur, sunt qualo illis congruunt, ct ideo eiusdem scientie est considerare optimam dispositionem,& eam quae cuique conueniat. Patet igitur, quoa scientiae ciuilis est considerare rempublicam,quae sit simpliciter optima, qualem quisque expeteret omni externo impedimento excluso. Item rempublicam quuno est simpliciter optima, sed ex subiectis optima, id est ratione subicctorum,quae competiit huic, ii et illi. Item eam,quae est ex suppositione talis, id est ex stippositione alicuius,quod non sit simpliciter bonum. Quarto pertinet ad scientia ciuile considerare eam rem p. quae coiter

cuiq; conueniat. Omnes igitur istas disserentias rerum publicarum debet ciuilis considerare. uid cuique . quasi

255쪽

IN POLIT . ARI s T. LIB. III I. rvi qualis dispositio cuique subiecto conueniat. suae plurimis una omnibus. id est quae communi cursu omnibus competere potest,& qua comuniter omnes uti possunt. Hanc

potentiam. id est hanc facultatem. Et ea quantum feri potest optima. idest ea quae non est optima simpliciter, sed ex subiectis optima.

Prater haec autem Omnia,eam gubernationem Pae omnibus maime congruaς ciuitatibus,no se oportet, ut tradunt plurimi eorum qui de republica tractant. etsi de aliis recte dicat,de utilibus cesere aborant. non solum enam rempublicam optimam considerare

oporret, sed etiam illam quae in Uum cadere positi, quae sitia illima O eo nun ima omnium . nunc as rem ali, supromam qua mnisolum, multis sane adminiculis indigentem: ali, magis communem aliquam nominante tollentesque eas quae in usu sunt, L conicam vel aliam quandam commendant. At enim oportet talem

instirutionem reipublica inducere, lat suadeantur, ac possint homines ex ks quae hia ad unt facile eam recipere . nam est non minus dispcile corrigere rempublicam iam institutam, quam ab initio ιρι- tituere. quemadmodum post discere, quam ab initio dedisse. uapropter rater ea quae dicta sunt, rebus ublicis quae nunc exinun; , aua iliari poste oportet ciuilem hominem , ut diximus Oprius. Hoc autem facere non potest, si ignoret quosnt1pecies ea--m. nam nunc qu/dam putaui unam ese popularem, una pati cstrum potentum, quod non ea uerum . quare oportet non latere disserentio omnium, O quot t,ct quotupli iter componantur. Leges etiamsimul cum hac ipsa, prudenti indagine considerandae erunt quaesint optimae,ct qua conueniant unicuique gubernationi . sunt enim leges omnes ad rempublicam accommodandae, non aurem res ublicae ad letes. est nanque reipublica , institutio esui- ratis circa magistratus honoresque publicos, quemadmodum debem

impartiri, O in quo potestas dominandisiumma debeat consistere, O quium sitis cui que societatis . Hac in parte philosophus ex dictis capit occasionem refellendi quosdam philosophos ciuiles, qui non sussicienter tractabant de re ciuili: nam loquentes de republica afferebant optimam tantum, reliquas posthabebant. Hoc, inquit, cst insufiicienterpositum quia tam

256쪽

posthabere visi sunt, quam loco quarto attulimus. quidam vero loquebantur de communi tantum, no autem de optima,nec etiam afferebant eam,quae esset communis , sed laudabant unam aliquam , ut Laconicam , vel aliam quandam,& carpit eos dicendo, quod non minus difficile est transferre unam rempublicam in aliam,vel corrigere,quam denuo instituere: sicut non minus dissicile est iterum addiscere,quasi in curriculo ad carceres reuocari, quam ab initio didicisse: unde Thymotheus musicus a talibus duplicem exigebat mercedem:non ergo sussicienter dicebant, qui de una tantum communi loqui videbantur, qua omnes uti possunt: leinde ad una determinatam,ut Laconicam, Vel aliam huiusmodi gubernationem se redigebant, & dicebant, talem omnes habent. Hoc autem est valde dissicile, omnes habere ob diuersas conditiones subiectorum. Quare praeter iam dicta etiam illis,quae aetii sunt,opem ferre oportet, anque iuuare ac dirigere. Hoc autem fieri non potest, nisi coῖnouerimus species rerum publicarum. Putant enim illi unam esse popularem gubernationem, vel paucora

potentiam tantum,cum sint plures quas oportet cognoscere si volumus prodesse. De Ῥtilibuι. idest de accommodatis,& congruis talibus ciuitatibus. Commtinior omnibus idest quae communi cursu omnibus accommodatur. Tollentes eas quae sint in usu. idest eas quae aetii sint, & existunt. P nn solum quae libris seriptae sunt, idest ultra ea,quae dicta sunt, & his rebus publicis quae existunt, auxilium

ferre posse oportet. Leges autem earum variae sunt,per quas modus reipublicae gubernan significatur, seeundum quas debeant illi qui sunt in p testate imperare o prohibere transgressores. Ex quo patet, quod necessarium est differentias et numerum tenere singularum rerum publicarum,etiam ct legum positiones. neque enim fieri potest, xt eaedem leges utiles sint paucorum potentiae, ac popularibus omni M. . quidem plures sunt O non una popularis potestas, neque

una duntaxat paucorum pocentia.

Ostendit philosophus quod ad ciuilem spectat considerare

257쪽

derare etiam leges diuersas,sicut considerat diuersas respublicas. Patet hoc,quia leges stini propter respublicas, si ergo respublice sunt variς & plures,ita etia erunt leges plures atq; diuersae. Leges enim optimatum non sunt accomodatae populari gubernationi,& se de alijs, ex quibus constat, quod ad ciuilem spectat confiderare differentias legum, sicut differetias rerum publicarum. Leges etiam . idest leges insuper cum hac eadem prudentia, scilicet cum qua cognoscitur differentia rerum publicarum iidest, ad rem publicam accommodandae; & addit ulterius,& ponunt oes.s accommodatas rebus publicis. circa honores.i.circa magistratus,quo pacto sunt instituti. Cum vero in praecedentibus dierum sit a nobis tres esse rem publicarum species rectas, regnum, optimatium, O eam quae arpellatur regublica: ac tres earum ιransgressiones labes , cum regnlim in tyrannidem, Optimorum autem gubernatio in paucorum potentia rei'ublica autem in popularem Hatum, labatur, O de optimatum gubernatione, ac regia sit dictrum: nam de optima republica considerare idem est,ae de illis dicere: vult enim utraque illarum per νirtutem,cui suppetam caetera, consistere: O insuper

quid inter se disserant regia potestas, O optimorum gubernatis, O quando regia gubernatis pinanda sit, dete ianum est priuν.

Restas nunc, ut de illa quae communi nomine appellatur res ubi ea, dicamus, edi de caeteris gubernandi formis , ut de paucorum potentia ac de populari natu,O de urannide. Patet autem --m transiressionam qua deterrima sit, qualis secunda. necessee i enim primae quidem ac diuinissimae transgressonem esse deredirimam. R iam quoq; gubernationem necese est aut nomen hab re solum,cum non sitiaut propter magnam illii, qui regit ea cellenuam esse,ex quo sit cognitum, 'amidem deterrimam exirier rc plurimum a recta flecte gubernandi abesse. secundo autem loco paucorum potentiam esse . nam optimorum gubernatio multum ab hac specie dicta maxime vero mediocrem esse popularem Hatum.

Haec est secunda pars huius capituli, in qua philos phus resumit ordinem, vel distinctionem rerum publicarum, in tertio libro allatam,ut ostendat,de quibus sibi dicendum restatiNam cum tres sint species rectae reia bi

258쪽

ho ANTI ACCIA IOLI

publice,inquit philosophus,& tres species transgressi num illis oppositae, & dictum sit de regno, ac etiam de

optimatum gubernatione, quia idem est de utrisq; iuditacium . Vtraq;.n.optima dicitur cum fundamentum atq; mensuram habeant ipsam uirtutem: differunt tamen in eo, quod in altera unus excellentissimus uirtute: in a,

tera pares studiosi dominantur: & diuersa est species &conditio subiectorum,ac eorum qui gubernantur. Pr terea cum etiam dictum sit nuper , quod eiusdem scientiae est considerare non selum quid sit optimu in sibi cto genere, sed etiam quid cuique conueniat: restat, ut loquamur de republica, quae retinet nomen generis, &dicitur ciuilitas, uel respublica, & etiam de illis tribus speciebus transgressionum, quarum alia, alia det rior est,habent enim gradus prauitatis, ut recte habent gradus probitatis.Nam ut regnum est optima gubem tionum, sic tyrannus est pessima transgressionum: paucorum potentia,sicut respublica,minus bona, quam optimates. Oppositorum enim opposita sunt consequentia. Hoc igitur pacto magis illucescet ueritas,'& facilius erit cauere ab improbis gubernationibus, & bonas i troducere,uel introductas stabilire & sequi. Filii O prius quidam qui isto modo νυdιdit, non tamen idem

aspiciens nobiscumtaliam exist abra tanquam aquae O bonae omnes essent,ut paucorum potentia bona: aliarum tamen bonam d terrimam esse popularem , improbarim uoo optimam. nos aruiem eas quae transirediuntur,aberrare omnes dicimus . nec quod di

eorum potentia melior sit altera quam altera recte dicitur , sed

quod minus proba . ucrum de his nunc discutere omittamuae.

Hoc loco videtur philosophus tangere Platonem,ut quidam expositores dicunt,quia dicebat,popularem gubernationem esse pessima si comparetur cum rectis gubernationibus, sin uero cum non rectis,esse optima,quas rectarum deterrimam, non rectarum optimam esse dicat. Nos aute non dicimus minus malam esse meliorem alia,quae si magis mala: sed bonas in ordine bonarum, malas in ordine malaru gubernationu esse uolumus: &

259쪽

IN POLIT. ARIs T. LIB. I III. Ir gradus ponimus inter eas,ut sit alia pessima, alia minus mala,& alia minime mala:&tamen omnes improbas dicimias. Sic de rectis optima,& minus bona,& minus atq;

minus bona, & tamen omnes bonas uocandas putamus.

Est augem a nobis primo distinguendu, quot sint disterentiae re rempublicaru, si quidem plures simi species popularis gubernatio nis etc paucoru. Deinde quae comunissima optabilissima sit posoptimam rempublica, Osi qua eontingit alia ad optimatium naris

vi declinans recte constituta quamplurimis congruens esustat bus Huaenam ista sit:deinde aliarum,quae a quids, expetenda. For

sm. n.quibusda est necessaria popularis gubernatio magis qua paucoru pMentia:quibusdam vero his magis quam illa. deinde quem admodum dispositum esse conueniat illism qui velit has guberna' tiones recipere . dico autem popularem secundum istas lyecies, ac

rursus paucorum potentiam. Tandem uero omnium Hiarum cum falsa erit breuiter mentio, conandum Git transiunere,quaenam conuptiones , O quae conseruationes ι rerum publicarum , O communiter omnium, O separatim uniuscuiusque, O per qua causas,illas suapte natura maa ime euenire contingat.

Haec est tertia pars capituli, in qua philosephus a Lfert ordine procedendi,& ostendit, quod nunc prim si videndu est, quot sint disterentiae rerii publicarii: deinde

quae sit respublica comin unissima & maxime expetenda post illa optimam,videlicet regnum, ac optimatum gubernationem. Utranque . n. optimam appellat philos ,-phus, & etiam uidendum si contingit esse aliquam alia optimatum gubernationem recte constituta,vel multis ciuitatibus congruente praeter illam,quae simpliciter dicitur optima,& reliqua quae patent in textu.Dei e qrtem admodum. id est posthee autem quo pacto oportet constituere uolentem has ciuitates, seu respublicas .s afferre. Vt igitursint plures re publisaris species illa est eaus, qμ'

cui que ciuitatis partes sint plures. videmus enim primo ex dominibuου Omnem constare riuitatem: deinde rusus, ex hac multis dine alios esse aiuites , alios pauperes , alios medios. Luitum M.

O pauperum partem esse bellicam , partem imbellem, O rursus ex Elcbe partem agrorum ludi ira dcritam iid m- , parrem

260쪽

mercatur potem opificiis ae sordidis ministeriis. Obilium q-que disserentiae sunt secundum opulentiam,ct magnitudinem censusunt enim ali, equites,quod munus nemo facite supportare potes,nssit diues. Quapropter antiquis temporibus quaecunque Nitates equestri potentia excellebant, in his paucorum potentia gubemabat: equitatu autem besta contra finitimos exeriebat, ceu

Tretrienses O Chalcidensis cir Magnesi uisuntsub Maeandro, edi aliae plures Asiaticarum riuitatum. Praeterea hunt aliae, quam secundum diuitias nobiliu differentiae,quositam.ngems,quosdam virtus extulit, O si quid aliud tale, ciuitatis panem e se oportet, dictum est,uti de optimatibus tractauimus. ibi nam; di tinximus, quod ex panibus necessari,s omnis constat esuit, . O hae quidem

partes, quandoque concurrunt omnes ad rempublic gubema dam,quandoque pauciores,quandoque plures. Pater igitur, quod

necesse est plures esse respublicas inter se disserente pecie:nam Oipsi earum partes, inter se specie disserunt. Res enim publica ea

institiuis gubernationum: hanc veτο distribuunt omnes,vel secundum potentiam eorum qui panicipes sunt, vel secundum aliquam

equabilitatem communem: dico autem Hluti tenuiorum,uel ορ- lentorum,uel communem aliquam amborum. Is ecessarum est ergo

vestisblicas tot esse, quot sium institutiones circa earum superam nentias, O secumdum disserentias partium. Hoc est secundum capitulum huius tractatus, in quo philosophus ostendit plures esse species rerum publicarum , & rationem assignat. Diuiditur autem in tres

partes, quae suis locis patebunt: in prima philosophus declarat,& probat,quod non una,sed plures sunt respublicae specie differentes. illa differunt specie, quae habent partes specie distinctas: sed respublicae sunt huius. modi: habent enim partes specie distinctas, ergo & ip ta differunt specie, & plures sunt specie differentes.Patet ratio, & a philosopho probatur, quia ciuitas, quae per aliquam speciem reipublicae gubernatur,costat primum ex domibus:deinde ex multitudine habitantium,

alij sunt pauperes,alij diuites,alij medij, et quidam armis dediti,quidam mercaturς, vel opificijs,vel sordidis ministerijs. Eorum qtioque,qui sunt homines noti,alij alias

SEARCH

MENU NAVIGATION