장음표시 사용
291쪽
IN POLIT. ARI s T. L I B. IIII . r39 philosophus,sicut dicitur qualitas in clementis,illa vi delicet symbola unius elementi, quae stare potest cum alia alterius elementi, & ubicunquo sunt tales qualitates se inuicem compatientes, facile fit transitio ab uno elemento in aliud. Si igitur istae duae conditiones sumantur, videlicet diuites reportare damnum , si non accedant, pauperes reportare mercedem, si accCdant, se compatiuntur : quia ambo trahuntur istis conditionibus ad iudicandum, & sic ex una conditione a paucorum potentia, ex alia a populari gubernatione accepta oritur aliquod tertium, quod est medium utriusque , & in aliqua parte huius,in aliqua illius particeps.
Alius autem, medium capere eorum quae ab utrisq; iubentur rem contionari, hi quidem a nullo censu diei exiguo penitus,siti γ νο a magno censu.comune certe neutrsi,sed media utriusis, censius.
Secundus modus copositionis est,in quo sumitur m dium ex parte census,na paucorii potentia habet legem Iubentem, ut accedant ad concionem, videlicet ad consultandum,& deliberandum a magno censii, id est diu, tes,& non alij: popularis vero aliam habet legem, quae dicit, ad consultandum accedant etiam 2 minimo cen-st,id est etiam pauperes.Istae leges non se inuicem compatiuntur,cum altera diuites tantum ad concionem voCet, altera etiam egentes alliciat. Quare si ex his volumus componere aliquid, accipiendum est medium ex parte censiuS: nam si prima lex silmit magnum censum, secunda nullu, vel exiguum , sumatur aliqua via media seruata proportione ita, ut neque diuites, neq; pauperes excludantur,& sc orietur compositio quςda ex diuersis resultans,&secundus modus compositionis reipublicae.
Tertius vera ex utrarumque inctitutis et haec quidem ex populatri lege , illa vero ex paticorum gubematione . dico autem this , up uidetur populare quidem , magistratus sortiri: paucorum autem gubernationis, eligere ro populare, non ex cerasu tribuere: paucorum autem ex censu. optimatum igitur ac ciuile ab Atraque utrunque accipere: ex paucorum quidem gubernatione electivos facere magi Datur: ex populari autem sumere non
292쪽
DONATI ACCI Aio LIpere eensium . modus igitur admiscendi talis . Tertius modus compositionis oritur ex parte magistratuum creandorum . Est enim institutio in populari gubernatione ut magistratus sorte accipiantur, & a nullo censi.Hoc totum est populare,quia ibi est magna aequalitas ob sorte nulla selectione seruata, & pauperes
non excluduntur, cum a nullo censit etiam sumantur.
Alia institutio est paucorum potentiar, quae ipsam conseruat , quod magistratus elelitone creentur, & a censii aliquo. Haec videtur deprimere pauperes & quia ponitur mensura census, ideo est paucorum potentiae. Nam si illa particula non esset, tunc talis lex videratur esse optimatum potius,quam paucorum potentie Est. n.optimatum,ut dicit philosophus, electi uos facere magistratus, & non respicere censum, sed virtutem. Quare cu leges supra allatae sibi aduersentur, & non possint facere compositione symbolica, quia altera dicit per sorte, &ὰ nullo cense:altera per electionem & ab aliquo censit, ideo medium sumedu est , ex aliqua parte utriusq; legistransuersaliter per diametru .i .a lege populari sumatur illa particula a nullo censii,& a paucorum potentia su- . matur illa,per electionem: & sic orietur tertius modus compositionis reipublicae communi nomine vocitatae. Bene autem admiscuisse popularem O paucorum gubernatio nem, finis ea, quando eadem res blica dici pote i popularis, edi
paucorum gubernatio . manifestum enim hoc accidere dicentibuae eas bene ese commixtas: accidit hoc etiam medio: nam apparet in eo utrunque extremorum, quod contingit Lacedaemoniomm reipubbcae . sunt enim permulti,qui aggrediuntur dicere eam esse po- pHarem , propterea quod populariter complura in ista sunt eo
ssisma: ceu primum circa educationem puerorum: pari enim m
do diuitum fli, educantur , ct pauperum , ct eodem erudiuntur modo,quomodo valeam paupersifili, erudiri, similiterq insequenti aetate: O cum inrisaesi sunt eodem modo . in nusio enim magis con 'icuus diues,quam pauper. cibi quoq; bdena utrisque in com
293쪽
IN POLIT. ARI s T. LIB. IIII. I ofitratuum, alterum eligit populus , alterum gerit. sinatores enim eligit, ephoriam autem gerir. Ali, γera dicunt esse illam paticorugubernationem e quoniam multa habeat, quae paucorum potentiam asserant: ceu omnes dignitates per electionem conferriser sortem,ero nultam. O insiper apud paucos potestate e se necimi,ct in exilium pellendi, ae caetera huiusmodi premulta. Oportet enim inopub. bene temperata truxque ridera inest O neutrum,ct co seruari per seipsam,non aliunde eo per ipsem,non per alios mulsos extraneos,qui Ῥelint. Nam Oprauae reipublicae hoc potest eo ringere : sed nec Ῥelia quidem gubernationem alteram quo quo modo partium ciuitatis omnino.Quemadmodum igitur Oporteat rempublicam eonstituere, Os militer altas, quae appetiaritar optim ιυ , dicium mne e i .
Postquam philosophus attulit triplicem modu compositionis, unum ex compositione lateris: alterum ex meeso extremorum, tertium ex compositione transiter sali per diametrum: nunc declarat terminum compo-stionis reipublicae bene compositae. Habet enim gradus & magis S minus. Signum autem est,quod talis r 1publica sit bene composita, cum nunc Videtur popularis, nunc paucorum potentia, di causa huius est bonitas compositionis, quia medium comparatum ad utrunque
extremorum apparet esse utrunq; .i.nunc Vnum,nunc alterum,& tamen neutrum est illorum. Quare mixtio illa videtur else temperata aequis ponderibus ita, ut nunc Popularis, nunc paucorum potentia eXistimetur, quod est signum bonae mixtionis,& affert exemplum Lacedemoniorum,quorum respublica nunc popularis, nunc potentia paucorum esse videbatur,ut pater in textu. Tatet autem hoc, id est patet hoc accidere ita dicentibus, quia bene mixta est. Accidit hoc etiam medio. scilicet quia utrunque extremiim apparet esse quo quo modo in ipso m dio . In mixto enim licet non secundum aditam, tamen quo quo modo manent miscibilia, dicit Sactus Thoinas. Oportet enim, ut ostendit philosophus, duo curanda elle in tali republica, iam constituta, & temperata: unu,
ut in ipsa uideatur este utrunque,id est popularis guber-S natio
294쪽
natio & paucorum potentia,& tamen neutrum sit. Hoc . n. competit illi,quod bene compositu est,ut partes habere uideatur, ex quibus componitur,& tamen sit quoddam tertium specie differens ab utraque illarum,ut pa tet in fusco colore, qui componunt ex albo Sc nigro, de uno modo potest dici album & nigrum,alio modo neutrum, cum suscus color sit specie diuersus ab albo & niagro: ita debet esse respublica composita ex illis duabus, ct tamen sit tertia quaedam species . Secunda curare oportet, ut ipsa per se ipsam seruetur, & non per exter num auxilium, sicut contingit prauae reipublicae, ut tyrannidi : Sed respublica tune per se ipsam seruabitur,
cum ita erit temperata, ut nulla pars eius aliam guber natione expetat magis,quam illam,quam habet. Et comueruari per se ipsam. id est per se ipsam & non ab extra,&per se ipsam & no per alios,ne plures sint extranei quod tyrannidi,& cuicunq; prauae reipublicae contingere potest. qui ipsa velint, scilicet esse saluam, quam sui pro-yi ij Sed nec uelle. Sed hoc quod nulla pars ciuitatis uelit aliam gubernationem subire, quam illam talis reipublicae. Notandum,quod dicere possumus, rempublicam inponi non ex populari, & paucorum potentia, quae
duae partes se inuicem compatiuntur. fiat nunc ut de tyrannide dicamus: non quod multis verbis
indigeat, sed H habeat in hoc tractatu locum sisum , quandoqui dς hanc quoq; posuimus partem esse aliqua publicae gubernationis. Hoc est quintum capitulum huius tractatus , in quo philosophus declaratis cunctis speciebus reipublice,tra de tyrannide, de qua solum restabat dicere. Diuiditur autem in tres partes, quae sitis locis declarabuntur.
In prima igitur praemittendo suam intentionem dicit philosophus, quod de tyrannide dicendum est paucis.
Notandii, quod sicut sit in medicina,ita in facultate ciuili: sed medicina conseruat sanitatem corporis, uel ip- sim ad sanitate redigit,ita facultas ciuilis conseruat bona gubernatione, rei p.aut eam redigit. Medicina praeterea considerat non sol i sanitate, sed et egritudine,ut cR
295쪽
excludat,vel caueat ab illa: eodem pacto ciuilis facultas considerare debet rectas respublicas principalissime:
deinde etiam non rectas: unde & tyrannidem, Ut explodere ea possit,quia non est proprie respublica,nis aequi-
De regno igitur determinauimis in superioribus libris, ubi tractatum est a nobu de eo quod maxime regnum dicitur, nunquid regis gubernatio utilis foret ciuitatibus, inutilis. O quam oportes constituere, se unde constituere vortes, O quomodo . Tyrannidis Pero lyecias duas ibidem distinximus, propterea quod earum po-rentia quodammodo alteratur ad regiam gubernationem ex eo quia
ambae potestates istae sunι secundum leges. nam ct apud barbar rum quosdam eliguntur aliqui ia gubernandum foli, eum absel
ra omnimodaque potesate . Et olim apud vestastos Graecos eodem modo quidam eligebantur , qui soli gubernarent, quos vocabamita es netas. Habent vero hae interje diffreentias quasdamrerant enim regiae, ex eo, quia secundum leges , ct ex eo,quia volentibus imperabant; tyrannicae autem , ex eo quia pro suo arbitrio domia
Haec est secunda pars huius capituli, in qua philos
phus repetit breuiter quaedam supra allata ad hoc propositum pertinentia. nam cum loquuti sumus de regno proprie dicto,quaesitum est a nobis,utrum sit utilis ciuitatibus, & gentibus gubernatio talis, & quae, & quomodo unde sumi debeat. Attulimus etiam ibi duas species tyrannidis,quarti una apud barbaros,alia apud Graecos seruabatur: prima erat per totam vitam, & per se cessionem: secunda neq; per sit ccessionem erat, neq; per totam vitam: sed habebat prefinitum tempus.Vergebat tamen quo quo modo ad regiam potestatem,quia ambae secundum leges volentibus subditis imperabant: ex altera parte tyrannicae erant, quia dominicum & non paternum erat imperium: & ad propriam utilitate, & non subditorum gubernabant. Vbi iractatum est a nobis, idest , ubi de regno,quod maxime dicitur tale, cosideratum est a nobis,& perquisitum, utrum sit utile, an inutile: alter rur, idest vergit ad regiam gubernatione. Uran-ae, quia
296쪽
utheri non paternam, sed dominicam cxercebant do
Tertia autem species tyrannidis quae mari me proprie 'videtur id nomem habere, opposita est regiae potestati absolute. hanc necesse est tyrannidem,unius principatum esse, qui nullis Iubiaceat legia
bus, O dominetur aequalium O meborum omnium, ad propriam utilitate non ad utilitatem subditorim,quapropter inuoluntarim est, nultas enim libo, sponte susserat huiusi modi seruitutem. 58 cies igitur tyrannidis, propter dictas causas,tot,intque tales sunt.
Hec est tertia pars huius capitul in qua philosophus affert tertiam speciem tyrannidis,& ostendit, quod haec est proprie tyranis,& omnino opponitur regno Proprie dicto, quia ut regia gubernatio proprie dicta est optima gubernationum, sic tyrannis proprie dicta est pessima. nam est sine ratione reddenda suae ad minastrati ni & inuitis subditis dominatur, & refert gubernationem ad propriam utilitatem,& non ad utilitatem eoru, qui gubernantur.vnde inuoluntaria est respectu subditorum,quod patet,quia inuiti serunt seruitutem ij, qui sunt natura liberi. Hanc necesse est esse, id est hunc principatum unius necesse est esse tyrannidem, qua quis sine ulla ratione reddenda sitae administrationis parium ae m liorum dominatur suae, & non siibditorum utilitati consulens. Ex his colligere possumus dissinitionem seu deseriptionem tyrannidis hoc pacto : tyrannis est principatus unius,qui sine ratione sitae administrationis reddenda parium ac meliorum herili imperio dominatur, propria & non subditorum utilitate quoerens. Couenit cum rege in eo,qa est principatus unius in alijs vero differt . si vera sit optima respublica, O quae vita optima plurimisiauitatibus O plurumis homnibu neque per virtutem iudicat quae supra Ῥulgus emerga neque per do unam quae ingenio indigetes adiumentis externis, neq; per gubernationem quae ad votum fiat:
sed vitam eam probant quam plurimi consequi possint, Ogube
nationem eam quam plurimae ciuitates Ualeant recipere: nam quo Ocant optimates. de quibus modo diximus , partim exteriis cadat
plurimis rivitatibu partim appropinquans illi quae respublica
297쪽
IN POLIT. ARI s T. LIB. IIII. et xeatur, quam ob rem de ambabus tanquam una si dicendum eri r iudicium autem de omnibuι istis ex eisdem principiis est.
Hic est tertius tractatus huius libri, in quo philosophus posteaquam declarauit omnes species rerum publicarum non modo subalternas, sed etiam specialimmas, nunc declarare videtur rempublicam,quae dicitur Optima non simpliciter, sed ea ratione, qua pluribus diuitatibus competere potest. Diuiditur autem in duo capitula : in primo affert optimam republicam secudum quod possibilis sit participari a pluribus: in se do docet,quae respublica quibus ciuitatibus conueniat. Primum capitulum diuiditur in duas partes, quae patebiit. In primis dicit philosophus quaeredo quae sit optima respublica, non comparando eam ad exactam virtutem, & summam disciplinam, & ad vitam perfectam secundum virtutem, sed ad eam quae potest plurimis ciuitatibus competere: dicit inquam,quod de tali est deinceps in uestigandum. Attulimus enim optimam rempublicam simpliciter, quae non competit multis, & omnes rectas : attulimus etiam labes rerum publicarum, quae fugiendae sint: quare congruum est, ut afferamus unam rem publicam,que possit communiter competere pluribus,& a pluribus possideri. suae uero H utima, id est, 'lugnam vero sit optima respublica,& quae vita optima pluribus ciuitatibus & hominibus, non comparando ipsam ad virtutem exactam,& quae supra vulgus emergat, neq; ad disciplinam, id est ad bonam & rectam educationem, quae ingenio, id est natura indiget. & forsitan hic sub intelligit aptitudinem illam naturalem,qua dirigutur homines ad virtutes consequendas, ut in sexto Etsicorum ostendit, neque comparando eam ad rempublicam quae d votum fiat, optimam enim omnes desiderant,) sed comparando eam ad vitam, quam plurimi consequi possunt,& ad eam gubernatione, quam plures ciuitates attingere posse videntur. Partim exterius, id est partim excedunt vires & facultates plurium ciuitatum, partim appropinquant illi,quar vocatur respublica. Mirae obrem de
298쪽
-balus. Hucuta suspenditur oratio, id est de ambabus loquamur, ac si de una dicendum esset, quae quidem sit . alia prster illas optima non simpliciter, sed optima pluribus,& communiter optima. Ex eisdem principis. i. ex eisdem elementis. Nam qualia erunt elementa, & princi- Pia, ex quibus componuntur, talia erunt composita: si enim partes reipublicae erunt optimae,& respublica critoptima; sin prauae,& respublica erit praua. quare secundum quod sunt elementa & partes compositi ue tale est illud compositum. Si enim probe dictum fuit in ethisis, vitam beatam esse secum
dum virtutem non impeditam, vinulem autem ipsam esse mediocri ratem,neces e est mediam esse vitam optimam eius,quam guli adipisci valeant, mediocritatis: O easdem definitiones neces e es ese circa riuitatis virtutem, O diitiumserempublicam: est enim resepu&vita quadam esuitatis.
Haec, cst secunda pars huius capituli, in qua philosophus a fieri illam rempublicam paulo ante propositam,ci sumit tanquam principium unum standamentum probatum in ethicis . nam si recte dictum suit in libro moralium, vitam beatam esse secundum virtutem non impeditam, virtutem vero esse mediocritatem, procul dubio vivendi rationem huius reipublicae,de qua nunc lo uimur, oportet es e in medio constitutam; accipieno medium non solum secundum exactam virtutem, sed etiam secundum virtutem largo modo sumpta,quae possit competere pluribus. quare illa sententia accomm dabitur huic nostro proposito, & huic vivendi rationi, quat si non sit simpliciter optima,tamen sit optima pluribus, vel communiter optima,ut intelligamus mediocritatem non solum secundum exactas virtutes, sed etiascciindum virtutes largo modo sumptas esse laudanda. Cum igitur vita beata sit secundum mediocritatem, &respublica sit vita quaedam ciuitatis. Est enim institutiocius & ordo, quo cessante cessare videtur ciuitas merito ad hoc, ut sit optima, etiam si largo modo, & communiter optima accipiatur, consistet in quadam mediocritate,
299쪽
IN POLIT . ARI s T. LIB. IIII. I reritate,unde ossicia & ossiciorum actus oriuntur.ms dis finitioneci .hos terminos,& quasi cancellos.vnde si respublica erit bona,& ciuitas erit bona; sin mala, & es uitas erit mala. Est n. resp.rita quaedam ciuitatis,ut diximus. Notandum quod felicita secundum philosophum, consistit in operatione secundum virtutem; virtus autem in mediocritate, & haec sententia largo modo sumpta a commodatur non solum selicitati, sed etiam alijs operationibus laudabilibus se dum comunem vivendi modum. Possunt enim produci operationes studiosae,& tamen non erunt secundum habitum virtutis. unde phili
sephus dicit in libro Ethicorum non sequitur, egit iuste,ergo est iustus,idest habens iustitiae habitum. Non ergo cunctae operationes studiosae producuntur secundum Virtutem perfectam,tamen redigendae simi ad mediocritatem,& sic dicentur aliae sortes,aliae iustae, ac sumendo virtutes largo modo separari posiIunt,ut dicit Cisero in 'libro ossiciorum.Verum si de ipsis loquamur exacte, dicemus de mente philosephi, quod ubi erit una persecta Virtus, reliquae consequentur.Vt igitur ad propositu redeamus, mediocritatem dicimus esse laudandam,vel stricte,vel largo modo sumptam, & per consequens vita in mediocritate consistentem.Cum vero respublica sit qu et dam vita diuitatis, & ratio quaedam vivendi, dicemus , quod in ciuitate,vel republica optima seruabitur quida
modus,& quedam ratio mediocritatis. In cunctis autem ciuitatibus partes sunt tres, nam ali, diuitiis excellunt admodum, al, paupertate nimia deprimuntur, alij sunt intere hos medy. cum igitur conses simus mediocritatem , O m dium esse optimum, palam quod bonorum fortunae mediocris possessio, i optima omnium existimata: haec enim facissima est,ad ob
diendum rationi. at vero si modum excedunt m alterutram reditem ceusi fortuna, si viribus, si nobilitate generis, si diuit, uel
his contraris, ceu si paupertate nimia ,si ingenti imbecillitate ,si ignominia multa dil ficile est ut rationi obediant: sunt enim istori.
ali, quidem contumelis, O delinquentes magis, in rebus magnis , alii occulte praticet in rebus exiguis Dudasores.Iniuriae uετο infe
300쪽
runtur quamdoq; per contumeliam,quandoque per dolum, insuprehi minime circa gubernationem reipub. sciuntur, minimeqs consulum: haec autem utraq; damnosia sunt ciuitatibus.
Ostendit philosophus, que sit illa ciuitas,&per consequens illa respublica optima pluribus,quam omnes homine, communiter consequi volunt, & probat quod est
illa,quae constat ex medijs hominibus, id est ex illis, qui
nec excedunt in bonis externis, nec deficiunt, & probat hanc conclusionem pluribus rationibus. Prima est haec, illa diuitas, quae habet suos ciues facile obedientes rationi ,est communiter optima, sed constans ex medijs. i. ex abundantibus inter parum & nimium externis bonis, est huiusmodi: ergo ciuitas constans ex med ijs est communiter optima. maior est manifesta: nam quales sunt: partes totius,tale est illud totum, quod ex illis componitur, partes autem ciuitatis sunt ciues. ideo dixit an
tea, quod iudicium de omnibus ex eisdem principijs est, id est ex eisdem elementis,& partibus compositi. minor declaratur a philosopho: in cunctis enim esultatibus tres ciuium partes reperi utur, id est alij diuites,alij pauperes, alij med ij. at nimium inquit opulenti,& omnino
abundantes externis bonis, plerunque sunt difficiles ad obediendum rationi ; nimium vero inopes, & bonis externis valde indigentes, ducuntur saepe penuria rerum ad delinquendum : me dij autem facile obtemperant rationi: ergo ciuitas costans ex illis, est communiter optima. Mandatorum, idest rationes. Delinquentes aperte, idest magis delinquentes. Per contu meliam, id est per quandam arrogantiam. Per dolum, prauitate . Insiper hi minime. s cunda ratio talis est. Illa ciuitas,quq habet ciues,qui bene afficiunt ut circa gubernationem rei publicae, est communiter optima: sed constans ex medijs est huiusnodi, ergo ciuitas constans ex med ijs est communiter optima. Prater ea qui bonis fortunae superabundant, ceu vibus, diu riis,amicis, O alijs huismodi, nee imperium cuiusquam pati no lunt,nev fiunt: O hoe Hatim domi, eorum natis erami, propto delicias enim ne in scholis quidem praeceptoribuι obedire consae
