Donati Acciaioli In Aristotelis libros octo Politicorum commentarii, nunc primùm in lucem editi. Index rerum, & verborum memorabilium

발행: 1566년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류:

421쪽

velle totam riuitatem constare ex agricolis, sed partem competere ingenuis,&praestatibus virtute uiris, quibus maximi magistratus,vi dictum est supra, a populo deserantur. Husiurnq; uirtutis opus. quasi nullum opus eorum , quae a multitudine opificum,& mercenariorum tractantur est virtutis,uel ingenuae facultatis exercitatio. H. ret, id est versatur. Patet etiam quomodo aliae, subsequenter emim est descendendiLO deterior semper multitudo separata. Pos; remam uero sieciem, quia Omnis multitudo ad eam recipitur, neq; cuiuscunque ciuitatis

est eam perferre,neq; facile permanere eam,neutiquam legibus Omoribus bene stabilitam: a quibus uero labe sectari contingat, O hanc,o alias reJublicas, ferre dictam est prius in plurimis. Haec est secunda pars huius capituli, in qua philo phus ostendit, quomodo constituantur reliquae species popularis ren=.&dicit,quod manifestu est. sex supra allatis. Quod n optima species popularis constituitiir ex optima multitudine gradatim descendendo ad deteriorem multitudinem constitii etiar deterior, atq; deterior species quousq; deuenia mus ad infimam, qua costituitur vltima species status popularis,quq cum sit omniti popularium deterrima, diis cile est, ut permaneat, nisi sit bonis legibus, bonis 3; moribus temperata,ac stabilita . Sed ad confiscendam hanc popularem gubernationem , O ad populum roborandian, consumeravit et, qui praesunt ad punium,

quam plurimos recipere, ac ciues efficere non solam legitimos , ue--mHi s Vrios cir ex quo is citae id , siue ex patre siue ex matre : hoc e=im totum haris populo magis peculiare se consiueuersi rigitur ν qui populos ducunt ii a constituere: oportet tamen ar me

re,quoad exuperet nobilium medior in Ae misitit do neque ultra

progredi: nam si transcendunt, con si rem esicitii re publicam, ac nobilitatem ea asserando, magis irritant ad ae e disi culterque

popularem flatum fercndum, quae causa soditionis fuit apud Cyrenen. parum enim incomeniens commendo transitis'magnum navo in oculis haeret.

Declarat hac in parte plailosophus, quo constituatur haec ultima species gubernationis popularis, R. adducit Cc quatuor

422쪽

quatuor adminicula, quibus ad eam constituendam, vel firmandam gubernatoribus popularibuS utendum cen

1ent,ciim ipsam in tedunt. Primum dicit esse illud,quod ductores populi ad roborandum huiusmodi populum seruare consueuerunt, id est sibi coniungere complures,& in ciuitatem ascistere etiam non legitimos ciues, ut robustior facta multitudo possit reprimere diuites, &nobiles, si nimium excedant: & tamen ipsa si nimis vltra progrediatur, causam seditionis inducet. Conuiuendorransitur, id est negligitur. Repit enim occulte, & ideo

non cauetur.

Insiper, alia constituta utilia sunt ad popularem Lutum huiusmodi,ct ad populi corroborationem. qualia Clisthenes Athenis sectitauit,quo populi gubernationem augeret rct apud Cyrenen , qui populum constituerunt. tribus enim aliae eonfiituendae sunt plures, O sodalitates priuatorum sacrorum redigendae fiunt ad para'

ea,O publica. Et euncta diligento machinanda , quo quant xime omnes simul admisceantur familiaritates, conuersatione'; primae disiungantur. Fraterea Praenesca machinamenta,emnia midentur esse popularia: ceu licentia seruorum chaec autem usique ad aliquid conducere potest9 O mulierum,o puerorum,se quod quis vivat ut uelit nihil eurae esse: permulti enim huiusmodi cia Mitatis statum amabunt, cum plerisque dulcius sit dissolute xiv

ke,quam mode te.

Aliud affertur adminiculum circa tribus & sodalitates:& hic locus non indiget declaratione. Fraterea tyrannica. Aliud affertur,quod patet in textu .Et sine ullo metu. Quartum affertur ad idem propositum pertinens, quod etiam patet in textu. Dissolute. i. inordinate . Haec aliaq; eiusdem generis,& si ad commodum sui status populares trahunt,tamen bonis rebuS publicis non coueniunt, cum simpliciter fugienda sint. Est autem opera legis positoris , ct rerum qui volunt Aratum

aliquem talem consi Aere, non con tituere maximum opus,nesse iam constituere: sed magis,ut seruetur: uno enim Ῥel duobus, vel tribus diebus permanere, quomodocunque gubernantibus, haud

difficile est: quapropter opus est ijs quas supra retulimus conserva

combuss

423쪽

IN POLIT. ARI s T. L I R. VI. χος rionibus, corruptelis,Nnpublicam cautelam assumere, cauensis

illa quae corrupticia sunt, ac leges tales pom O, O non scriptasO Icriptas, quae conseruationes fiatus maaime comprehendant: neq; putare, id ese populare , neque paucorum potentia quod ess-ciat esuitatem maxime a m ltis, vel a paucis gubernari, sed quod quam plurimo tempore . At nanc , qui sun populi ductores gratificantes inuisites sint,multa populariter agunt, per publicationes bonorum in iudiciis factas.

Hac in parte philos phus ostendit, quod facile est huiusmodi statum popularem inducere, sed dissicile est

longo tempore obseruare. Quare meminit notitis superius traditae de his quae conseruant, & quae corrumpunt respub. S affert nonnullas regulas ad tale gubernatio nem pertinentes, cum gubernatores statum non intendunt,ut sit pra, sed remittunt. dicit aute in primis, quod hi, qui talem statum permanere volunt putare non debent, eas leges este valde popularcs, aut paucorum potentiae accommodatas,quae maxime popularitatem,aut paucorum potentiam augent, sed quae longo tempore conseruant. Dictum est. n. supra in quinto quod multa,

quae videntur popularia,& a ductoribus in fauorem populi introducta dissoluunt statu popularem . Sic etiam accid i paucorum potentiar. Itaque sumenda esse dixit

potius ea, quae moderantur talem vivendi modii, quam eaquq augent,& congruente mensura transgrediuntur. suare oportet eos qui curam saltilis habent reipublieae, eontra moliri lcges ponendo, ut damnatorum bona sacra sint , O non in publicum, sed in sacrum referantur . nam eos qui alios iniari s afficere volent, non minus χerebuntur: nam simili damno plecte tur. Populus autem minus cupide damnabit, eum nihil sit γtilitatis ex damnatione susicepturus . Insuper publicas accusationes quam rari as semper facere, magna poena constituta aduersus eos, qu/ temere accusarint non enim populares in iudicium vocari consueuerunt, sed nobiles. Oportet ergo in respublicae fiam,quantum fieri potest,omnes ciues reddere benetiolos: quod si id fieri n

queat, saltem conari,ne hoster ea mient eos qui gubernant.

Affert regulam ad idem propositum pertinentem. In

424쪽

super publicas. Affert aliam, quae non indiget declaratione, cum textus pateat.

Cum νετο po stremae illae 'ecies gubernationum popularium,in multitudine consistant hominum ac difficile sit ri concionibus , care posintsine alicuius mercedis susceptione,hoc autem ubi reddim, non habeat esuitas, maaime inimicum erit praestantibus Ῥivis r nam ex tributo, se publicatione bonorum , O ex iudiciortim improbitate, necesse rei prouenire: quod multas iam popularium vel ublicas subuerit. Hi ergo publici redditus non unt, facere oportet conciones raras, ct iudicia multoru quide jed paucis di bus duratura : hoc autem confert ad illud quod non Onmidabuno impenseas opulenti: tametsi opulenti non capient mercedem iudicij, sed pauperes. Confert etiam ad recte iudicandum multo magis Inam qui magna patrimonia habent, multis diebus abesse nolunt avebus uis e modicum vero abesse temporis,non molestia erant.Vbi νero sunt reddituι publici non id facere quod nunc ductores quidam in populo jaciunt: superflua enim diuidunt,ac simul casiunt, moxque rusus indigent eisdem: est enim pauperita ceu vas pediseratum huiusmodi emolumentum . Sed oportet eum qui vere popularis sit, videre, ne multitudo pauperie nimia prematur: nam egestas paruani reddit populi gubernationem . Conandum est j tur ingeniose, ut abundantia adsit diuturna: nam id prodest etiam diuitibus. Congregantes vero illa quae ex redditis, proueniunt, simul omnia egenis tribuere oportet,praesertimsi quis psis tantum congreget, quantum sat est ad agelli comparationem, Dei saltem ad facultatem negociandi,ct agrum colendido si non omnibus ps bile, at secundum tribus , aut partem aliam in parte distribuere

oportet. In hac re autem ad necessarios conuentus mercedem vomtet assectantes diuites conferre inania masnera.Per talem aliquem modum , Carthaginensisgubernantes, amicum retinent populum:

semper enim quosdam . populo mittentes in aliquas gubernationes, eos diuites faciunt.

Affert aliam, quae duplex esse videtur: nam primum ostendit, quid sit agendum in ultima specie gubernationis popularis circa conciones, ubi publici redditus non sunt: deinde quid sit agendum; ubi sitnt.Vbi igitur non

sunt publici redditus, dicit philosophus, quod debent

425쪽

seri conciones rarae,& iudicia magna, sed paucis diebus duratura, ct assignat rationem,cur talis regula utilis est, ubi redditus publici non simi.Ubi vero sunt,primum cauendum est, ne ea quae supersunt, statim ut capiunt, dividant, aut faciant ductores populi, cum ei gratificari volunt. Est enim tale subsidii genus,ut perforatum vas. Nam quicquid paulatim ingreditur ex una parte, egreditur per aliam. Sed prouidenduin est ab illis, atq; c nandum, ut populus in abundantia versetur, & conti get, fi colligent ea, quae ex redditibus proueniunt, de simul egenis distribuant. Nam id prodes id est cum id prosit etiam diuitibus. Quae enim ex redditibus fiunt congregantes sinitit Omnia, egenis distribuere oportet, &non statim, ut captu ut, dividant: sed colligant in tanta quantitate, ut postea tantum distribuant egenis , quantum eis sufficiat ad agelli emptionem, vel ad facultate recte negociandi, vel agri colendi. Debent etiam diuites conferre ex suis facultatibus ad agendos conuentus, vel concione, exercendas, in quibus oportet pauperes capere aliquid c molumenti. diuites conserre cupidos inanisi munerum, idest diuites conferre oportet liberatos a sub ministrationibus, Sc expensis stiperfluis. Per talem aliquem, confirmat propositum exemplo Carthaginensiu . Gratio oro vero,ac mentem habentium nobilium. id est, suscipere egenos. occasione praebente comertere ad res agendas.

Ostundit philoibphu, alia regula propositum sirum, hoc est,quod ad nobiles,& prudeles spectat fauere pauperibus, de ad bonas operationes eos conuertere, Vnde emolumentum capere possint. Recre ergo se habet Tarentinorim exemplum imitari: illi enim cum opes ocitant communes, ad pauperum Usm , per hunc modum beneuolam sibi plebem constituunt, magistratus insuper Omnes duplices facturi xt sint alii per electionem, alii per sortem:

quo enim populus capiat per sortem: quo autem melius gubernen rur , per eleritio M. LIi autem hoc facere etiam in Yno eodemque magistratu, ita partientes, ut a j sorte, alij electione, ad eum gerendum assimanthr., Memadmodum e go vorres

426쪽

. DONATI ACCIA IOLI

popularium gubernationes infitituere , dieIum ea. Probat 1 dem propositum exemplo Tarentinom, quorum respublica ea tempestate vigebat. Quia etiam non

multo tempore post obitum Aristotelis Pyrrhus rex Epyrotharum in Italiam venit, & Tarentinorum opi bus adiutus bellum intulit populo Romano. Illi igitur possessiones uel fructus possession tim, ut quidam e Ponunt , facientes communes , beniuolam sibi reddebant multitudinem . Da paucorum ergo gubemationibus quomodo agendum sit,pse etet fere ex eisdem: nam pre connotum agendum est,in omni pa corum gubernatione, ad oppositam sibi popularis gubernationis speciem, veputando optime temperatam illam caterarum pauco-Tum gubernationum,ac primam.Hac autem est propinqua si, quae respublica nuncupatur , in qua Oportet e-μου diuidere , O alios Umores, alios maiores facere. minores Fidem,a quibus neces ri, magistratus capiantur: maiores vero,a quibus capiantur hi magistratus,qui sunt principaliores.Et qui tantum adepti fuerint censium,habiles sint ad rempublicam gerendam asserente populo tantam multitudinem per ipsum censeum, ut cum illa potentiores sim qui gubernant rempublicam,quam illi qui non gubernant. Semper autem ex naetiori populo capiendi fiunt illi, qui ad societatem retaph blicae recipiuntur. Similiter autem in ea gubernatione pauco- π:m quae sequitur, intendentes parumper, est instituendum.

Hoc est tertium capitulum huius primi tractatus, in quo philosophus, posteaquam docuit quomodo, & ex quibus constituatur quaelibet species popularis reipublicae,inunc ostendit, ex quibus, & quomodo constituatur species paucorum potentiae. Diuiditur autem hoc capitulum in quatuor partes, quae suis locis declarabuntur . Primum igitur Ostendit quadam regula uniuersali, quod una quaeque species paucorum potentiae ,

cum sit opposta cuilibet speciei popularis rei publi-

' car, constituitur ex contrariis, & contrario modo, quibus,& quo constituitur quaelibet popularis: & breuiter transit per omnes species paucorum potentie. Dicit au tem in primis,quod ea,quae existimantur optima,& pru

427쪽

ma illis speciebus, est propinqua reipublicVcina inmunt nomine vocitatae, de qua loquutus est in quarto Mutus. Ex eisidem , id est ex his, quae diximus . Ninu per ς trarium dest ex contrarijs oportet constituere unam qu mque paucorum potentiam. Similiter. Quasi similiter eam,quae sequitur intendente, instituemu S. Notan-, dum, quod quatuor species paucorum potentiae se ha-.bent gradatim secundum ordinem silccessuum , ut prima sit magis temperata, secunda ad minorem paucitatem , tertia ad multo minorem, S quarta ad paucis- sinum numerum opulentorum, qui ex arbitrio vivant, redigatur: atque ideo intenditur, & est omnium ist xum pessima. In ea γρου quae opposita e 1 extremae popularitati, quae est inter

pq icorum potentias potentatui urannidiq; illima, quanto deterrima est , tanto maiori opus eri custodia . ut enim corpora bene disposita ad sanitatem , ct navigia bene a meta ad nauiga dum, multos ferant errores, nec ob eos succumbunt: valetudinaria autem corpora , ct multa parum firma, notuque infructa pr uis, ne paruos quidem ferunt enoresa ita reris Abbcarinuta quae deterrima sunt,plurima indigent custodia.Populares igitur gub ernationes per multitudinem hominum omnino j eruantur.

hoc enim opponitur ad illud iustum, quod est secundum dignit

em z paucomm uero potentium contra , videlicet peo rectam odidinationem,oportet asseqoifirmitatem.

Haec est secunda pars huius capituli, in qua philosophus loquitur de ultima, & deterrima specie paucorum potentiae, &ostendit, quantum sit difficile eam

Persistere comparatione corporum naturalium, & nauigiorum, quae fiunt arte,atque ex eo declarat,quod indiget recta ordinatione ad stabilitatem sitscipiendam.

Cum υero sint multitudinis potissimum partes quatuor Urico ἰα , artifices, negociatores, mercenari, e quatuor etiam Hiles ad bellum,equites,pedites, grauis armaturae, ea pediti, leues, ct tur ba naualis.vbi contingit regionem esse ad equitatum aptam,ibi lo cum habet aptissimum, paucorum potentia illa summa: nam cou- seruatio habita;orum ab equitibus prouenst: equos πσο nutrire,

428쪽

eorum es qui magnas habent facultates. ωθι autem regio ad adirn istum peditatum est apta, consequentem βecion assectat paucorum potentia: nam grauis armatura, diuitum est,magis quam pamperam . expediti autem leues O natatica turba, popularis est omnino. Nunc autem ubi tali, turba multa est, quando seditio fit, deterius certant. Sed oportet huismodi medicinam capere ά be ii ducibus, qui ad equitatum ac grauis armatura peditum robur, expeditos leues, ceu congruis, Iolent coniungere: hac aurem prinsudent populi inseditionibus, opulentis : nam leues rapediti , ad equites O adgrauis armaturae pedites, facile pugnam. institu re igitur ex his potentiam istam, ad seipses est instituere. Sed oportet diuisis aetatibus, cum ali, seniores . alii iuniores exiritant m iuuenili adhuc Atate con Zitutos . filios suos erudire ad letier Oexpeditas operationes: deleEIas quidem ex pueris, athletas esse ipsos operaιiori .

Haec est tertia pars huius capituli, in qua philo phus ad propositum di istae gubernationis affert distinctionem multitudinis popularis, cuius quatuor dicit el- se partes: Vnam agricolarum, ad quam reducitur etiam pastoralis multitudo: aliam artificum: tertiam negociatorum;quartam mercenariorum,ut etiam antea docuit.

Praeterea fiunt quatuor partes hominum , qui versantur in bello, uidelicet equites, pedites grauis armaturae, pedites leuis armaturae,& nautica . His distinctionibus

allatis dicit philosophus,qubd ubi est regio apta equitatui; ibi sanetur paucorum potentia'. In quarto etiam inquit, quod antiquis temporibus quaecunque ciuitates equestri potentia excellebant, in his paucorum potentia gubernabat. Atque ut haec breuiter complectamur, equitatus, S grauis peditum armatura, diuitum est magis,quam pauperum. quia uterque exercitus indiget magna impensa, di facultatibias diuitum ) I euis autem armatura in nautica turba est ipsius multitudinis popularis, R ideo non facit ad propositum paucorum potentiae. Adhiberi tamen solet moderatio quaedam,dicit philosophus,& ordinatio secundum diuersas aetates, Ut patet in textu. Talis turbaricilicet leuis armaturae,& nauti

429쪽

ca. delictos quidem, id est egressos autem ex pueris athletas ipsos este in operationibus. Concupio autem reipublicae, populo facienda eLI: vel cum ad censium peruenerint cvt prius dictum est uel, ut faciunt Thebani, cum certum tempus afrdidis opific,s destiterint. γelut apud Massiliam, iudicio facio, qui digni Iunt ad rempublicam rectit, O qui excludi. Haec est quarta pars huius capituli, in quo philos ,-phus asteri quendam modum quem illi ad conseruationem potentie paucorum pertinere putant ex parte magistratuum,& affert tria circa ipsum. Primu est,ut popuIus fiat particeps gubernationis, aut cum ad censim,stilicet minoris quatitatis populares peruenerint, & tunc sint habiles; aut more Thebanorum , aut more Massiliensu, apud quos sumuntur honorabiliores ex populo Praeterea dignitatibus iis quae sunt principalissimae, quassusi

Foe oportet eos qui in reipublicae gubernatione uersantur, adiungenda sunt onema publica, ut populus1ponte sua eas nolit. O compatiatur illis qui huiu Odi magistratus suscipiknt, utpote mercedem permagnam pro ea dignitate Ioluentibus. Secundum est quod cum duplices sint magistratus. alii valde necessarii, ad quos exercendos oportet admittere populum: alis maxime authoritatis,vel dignitatis, qui in tali genere gubernationis non solent committi, populo ab huiusnodi gubernatoribus,sed viris insignibu , adiungenda sent onera publica his magistratibus dicit philosophus, ut eos sponte fugiat multitudo,& qquo animo ferat gubernantes. Congruit autem, eos qui huismodi magistratus ineunt, Osaera magniscentis Me facere O publica quaeda id secta ad Uum populi construere, ut populus qui ad comessationes admittitur

cerneris 'bem ornari, tum muneribus erga Deos , tum aedibus ad

sim publicum,libenter aspiciat praesentem statum riuitatis. Co ringet etiam praestantibus iuriis , haec esse monumenta suae largit sis Sed hoc non fit nunc per eos homines, qui magni sunt in pa corum ploentia, sed contrarium: lucrnm enim quarunt non minus sum honorem. itaque dici potest re te, hos ese populares Elatim

430쪽

DONATI ACCIA IOLI

prauos. Quomodo igitur instituendae sint,ct paucorum gubem riones,o multitudinis in hunc modum determinatum M.

Affert tertium, quod quidem , ut patet in textu , in exercendis operationibus magnificentiae totum con stit. Nam,ut Cicero inquit, Odit populus priuatam luxuriam, publicam magnificentiam diligit. Vt multitudo cernens, idest ut multitudo epularum, vel conuiuiorum participes,& cernens urbem ornari, & cultum diuinum magnifice exhiberi Deo: libenter aspiciat praesentem statum ciuitatis Populares Liatus paruos,idest status populares ad exiguum numerii redactos, in quibus magis r tio lucri, quam honoris habetur: & se de instituendis gubernationibus paucorum potentiae & status popularis hoc pacto determinatum dicit. Consequem ea circa magistratus diuidere Hligenter, quod ii sint, ct quales quibus de rebus, ut supra dictum est. Sunt quidam necessari, magistratus, sine quibus rivisas esse non potest .

sunt etiam quidam ad cultum Omatumq; pertinentes , e quitas bene habitari diuitas non valet. Praeterea necessarium est in pasessu quidem esultatibus, pauciores se magistratus, in magnis a plures, πι prius ostendimus , quales ergo cori; at simul con

iungere, O quales separare, non debet ese clam. Hic est secudus tractatus huius sexti libri,in quo philosephus, postea quam docuit, quomodo, & ex quibus

constituantur, tam populares quam paucorum gube nationes, nunc docet, quot,& quales sunt magistratus eo considerat circa eos non nulla cognitu necessaria: nain quarto huius tetigit hanc materiam, nunc exactius

complectitur,& magis particulariter. Hic tractatus habet tantum unicum capitulum, quod diuiditur inquatuor partes, quae in serius declarabuntur. In prima igitur philosophus proponit intentionem suam circa magistratus, & assignat rationem illius, quia cum ciuitas sine magistratibus habitari, aut sine quibusdam bene habitari non possit: operaepretium est considerare ea, quae ad hanc materiam pertinent, di consideram, da restabunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION